Praelectionum theologicarum Honorati Tournely Continuatio, sive Tractatus de universa theologia morali .. Continuatio praelectionum theologicarum Honorati Tournely, sive Tractatus de universa theologia morali, tomi sexti pars secunda Continens cum re

발행: 1757년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

561쪽

:l ad salutem

& de Confirmatione siluerint, cum neutra vel ad salutem necessaria sit, vel Fideles a Fidelibus quoad gradum secernat. Orite. 8. Quidquid in nova Lege factum est , praefiguratum fuit in antiqua . Atqui nulla est in veteri Testamento figura initionis

nostrae .

Respondent plures , quos secuti sumus Tom. IV. pagina Ia. nul- 8 Iam in veteri Testamento fuisse imaginem Extremae Unctionis , quia hujus Sacramenti vis in eo est , quod exeuntes ab hoc saeculo disponat ad Regni coelestis ingressum , qui tunc decedentibus nondum patebat . Censet tamen Estius eadein dist. 23. g. 7. Sacramentum 1stud non modo insinuatum fuisse per Unctionem de qua Marci fised etiam praenuntiatum in Lege Per quasilan unctiones , eam praesertim qua David tertio unctus Iegitur , ut iam totum Israelis re- .gnum possideret , qui primo unctus erat ad regnum comparandum ,& secundo ad idem propagandum . Sic enim I. unguntur Fideles in Baptismo , ut fiant haeredes Regni ; a. in Confirmatione , ut Christi Regnum pugnando promoveant ; 3. in Extr. Unctionis Sacramento , ut ad pacatissimum Christi Regnum in Coelis possidendum transeant.

DISSERTATIO.

De auctoritate Epistolae S. Iacobi. LUtherus Epistolam Iacobi a Scripturarum canone resecat , eamque stramineam , aridam & Apostolo indignam nuncupat. Ei concinunt Brentius , Kemnitius & Magdeburgenses r quin & Erasmus asserit hanc non redolere gravitatem Apostolicam . Longe aliter sentiunt Catholici , a quibus , projectae licet temeritatis homo, recedere atisius non est Calvinus , Libta. 3. Instit. cae. II. g. D. & 13. cui assentit Confessio Pis iacensis , art. 3 Mirum sane quod Spiritus S. qui Epistolam hanc apocrypham esse Lutherum docuit , Calvinum

docuerit eam esse canonicam. Sit

CONCLUs Io. Epistola D. Iacobi vere est canonica. Prob. Ideo aliquos utriusque Testamenti Libros , licet horum aliqui , ut Canticum Canticorum , nonnihil dissicultatis facessant, pro Canonicis habemus, quia eos uti tales de seculo in saeculum moraliter habuerit Ecclesia . Atqui pariter Epistolam Iacobi omnibus retro saeculis ut Canonicam habuit Ecclesia, moraliter loquendo. Licet enim

aliquando a Q.VIa UsDAM, teste Eusebio , Lib. II. Histor. cap. zz..tanquam adulterina ct minime germana p. opterea issicata fuerit , quod non ADEO MULTI Ex VETERI Eos illius meminissent , sicut neque alterius quae dratur Iuda ' tamen nos istas cum retiquis , I N RU A Μ- PLURIMIs ECCLEstis publice recepta approbatasque cognovimus. Ne

562쪽

sEPTEM CATHOLICI s EsT ', quae ct ipsa ab aIs quodam sub nomine ejus edita asseri r a nonnullis scilicet; licet paulatim tempore pi ccedente obtinuerit auctoritatm p tantamque ut Hieronymus ipse eam pluribus in locis, praesertim vero in i pist. ad Paulinum , citui velut opus divinum. Nec certe immerito , cum hanc Scripturis Canonicis annuis merent Melito coaevus Polycarpi, Origenes, Hom. 7. in Iosue, Ath nasius, aut quisquis Auctor est Synopus eidem adscriptae, Cyril. Hierosol. Catech. q. Laodicenum Concilium , Can. 6o. Carthaginense III. Can. T. Gregor. NaZian Z. TOm. a. pag. 98. August. Lib. 2. de Doct. Christ. cap 8. Innocentius I. Epist. ad Exuperium . Can. 7. Gelasius

S. P. in Concilio o. Episcoporum . De his adi Bellarminum, Lib. de Verbo Dei, cap. I 8. Tillemontium hic, &c. 8a Obaic. I. cum Erasmo. Epiliola haec, si ullius Iacobi est, illius certe est qui primus suit Hierosolymorum Antistes, & de quo tam mutita dicuntur in Act. Apost. N in Epist. ad Galatas . Atqui Iacobum Epistolae nostrae Auctorem, tinum ex duodecim Apostolis suisse diserte

negat Hieronymus, in cap. I. Epist. ad Galat. 8 Resip. neg. min. non enim negat eo loci Hieronymus Iacobum hune

.unum esse e duodecim Apostolis, sed eum esse Iacobum illum, Ioannis fratrem, ac Zebaedet filium, cognomine Majorem, quem Herodes capite plecti jussit. Et id quidem merito negat S. Doctor , quia cum

Iacobus maior an. q. undecim post Christi mortem annis necatus est, Act. Ιχ. necdum nata erat Simonianorum haeresis de fide sine operibus

iussiciente, quae in hac Epistola consulatur. An vero Iacobus ille noster fuerit ipse Alphaei filius , qui Marci I s. vers o. dicitur Iacobus minor; an non simplex Discipulus, qui Christi cognatus esset, & priamus Ierosolymorum Antistes p ita ut tres Iacobos distingui oporteat, gravis est controversia. Pro duobus tantum Iacobis stant innumeri pene cum Frassenio in Disquis Biblicis, pag. 736. Tillemontio, &c. Pro tribus pugnant Bollandime, quos adi, si vacabit..8s objici et. Auctor Epistolae hujus non utitur re,nsueta Apostolorum salute , qua , ut Apostoli , pacem & gratiam Christi optant Fidelibus ised tantum profano more salutεm dat duo em Triblibus . Deinde nec explicari potest quid sibi por eas duodecim Trib s Velit. Ergo. 86 Resp. ad I. mirum esse quod Cajetanus argum n rim illud effutire ausus siti si enim haec Iacobi salutatio profana el: , magis profana eritrix quae habetur Ast is . Apostoli ci seniores fratres, his qui βnt Antiochia . . '. salutem. Ceterum nec P.mlus ipse Apostolum se in omnibus

Epistolis predicavit, ut patet in iis quas ad Philippenses, ad Thessalonicenses, & ad Philemonem scripsit. 87 Ad a. per duodecim Tribus quae sent in driper e , intelligunt multi Iudaeos qui ex unaquaque Tribu fidem amplexi , huc & ili huc , praesertim a persecutione ob S. Stephanum ficta , dispersi erant . Alii

cum Epistola haee perinde ae sex aliae sequentes , dieitur Catholiea , seu ut ab aP c yphia quae plurei prodierunt , Epistolis dii ingueretur ι seu quia universalis esset sid est non ad unam personam vel civitatem scripta , sed ad Fideles ubique dispersos Ibi autem , ut moris est , denominatio sumitur a potiori parte ι secunda enim αεertia Voannis ad privatas personas diriguntur.

563쪽

DISSE'. DE AEU UOR EPIST. S.IA OEI. syrtum Maldutio hic, disiere. 27. duodecim Tribus allegorice interpretantur de Christianis omnibus a Gentilirate , vel a Iudaismo ad fidem conversis . Hoc sensu spondebat Apostolis sitiis Christias , futurum ut thronis enodecim superpositi iudiearent duodecim 'rribus Israel . Hoz rursus sensu Ioannes in Apocalum vidit portas duodecim coelestis Ierosolymae , unamquamque unius Tribus nomine inscriptam , &c. ubi per Tribus duodecim omnes cu)uscumque Gentis Christiani designantur .

Objic. 3. Doctrina Epistolae hujus a Pauli doctrina insigniter aberA 88rat; Iacobus enim cap. a. non uni fidei , sed operibus justificationem adscribit. Contra Paulus, Rom. 3. 28. Arbitramur, inquit, justificari homnem per fidem De operibus legis. Ergo. Resip. neg. antec. docet enim Paulus neminem per opera sine fide Christi facta utcumque mereri primam eam justificationem , qua homo ex iniusto fit justus ; neque id ullibi negat Iacobus. Rursum d eet Iacobus ad secundam austificationem , qua quis ex justo iustior fit , non siissicere fidem nisi bonis operibus stipatam & ide adeo

non negat Paulus , ut P. Corinth. II. a. fidem quae montes transserat sine charitate nihil prodesse assirmet . Hinc Augustinus, Libr. 2- de fide & operibus . cap. I . Excutiendum est a cordibus religi fr , ne mala securitate suIutem suam perdant , s ad eam obtinen iam fuscere solam

fidem putaverint , bene autem vivere , ct bonis operibui viam Dei tenera n lexerint . Nam etiam temporibus Apostolorum non intellaciis quibusdam

subobscurii sententiis Apostoli Pauli , Me eum quidam arbitrati sunt dic

re . r. ' Quoniam ergo haec opinio tune fuerat exorta , alia Apostolica Epiamis Petri, Joannis , Iacobi contra eam maxime d rigunt intentionem , ut .

vehementer a ibuant fidem sine operibus nihil prodesse : sicut etiam ipse Pa Ins non quamlib/t fidem, qua in Dram creditur, sed eam salubrem, planstque Evangelicam d nivit, cujus opera ex dilectione procedunt . Ergo Jacobus Veteres quidem haereticos, & in eis propaginem ipsorum , Lutheranos insectatur, at Paulo nullatenus contradicit. Inst. Auctor Epistolae , cap. I. & a. Legem antiquam vocat Tegm 92 libertatis ς Paulus vero eandem in Epist. ad Galatas vocat Legem servitutis. Ergo alter alteri e diametro adversatur. Resp. neg. ant. Pro I. parte: Id enim Iacobi, ap. r. vers. 2s. Qui strperspexerit in Legem prefectam libertatis, non cadit in Mosaicam Legem, sed in Legem novam, quae, cum bona Lutheri venia dictum sit, non sisIas gratiae promissiones, & fidei praedicationem complectitur , sedit universa inealogi antiqui praecepta injungit, ut patet ex Matth. s.& tamen, ait Augustinus, Lib. de nat. & grat. cap. 37. Lex est liber ratis, non servitutis, quia charitatis utique , non timoris , de qua θ stolas Iacobus alti Qui autem p.rspexerιt, M.

Obsic. Auctor praedictae Epistolae quaedam ex Petri & Pauli Epi- 9 assolis testimonia profert. Ergo non Apostolus ipse, sed Apostolorum Discipulus fuit .. Resp. I. non minus saeram Hre Epistolam hanc , etiamsi non esset ς 3:Rpostoli r genuina utique sunt Marci & Lucam Evangelia , nec hi tamen Apostiat suere. M m 6 Re*:.

564쪽

Petri vel Pauli ; etsi quaedam sunt sententiae eodein tendentes , quod& in aliis Scripturis non ita raro contingit. ys Resp. 3. mirum sore si Spiritus S. quae uni verba inspiravit, non potuis set alii inspirare. Ergo ut antecedens, sic& negari potest consequentia. ς6 Quaeres ubi & quando Epistola haec scripta fuerit. Resp. De neutro indubie constat; veri tamen simillimum est eam Ierosolymis conscriptam esse , post scriptam a Paulo ad Romanos Epistolam , qua Simoniani abutebantur: isthaec autem anno aere Christi 18. non improbabiliter consignatur.

CAPUT SECUNDUM.

De Auchre o Ministro Extri unctionis. Tramque causam', efficientem scilicet & ministerialem conjungiamus, de utraque duobus articulis dicturi.

ARTICULUS, PRIMUS.

De Institutione Extri unctionis. DUO hie brevis negotii expendenda veniunt; L quis Sacramentum Eur. Unctionis institueriis II. quo tempore fuerit institutum.1 I. Circa primum existimarinae Magister Sententa Libr. Α, dist. 23. Hugo a L Uictore , di alii pauci e veteribus, Sacramentum istud , non a Christo , sed ab Apoliolis institutum fuisse . Hinc arripuerunt Protestantes occasionem insultandi dogmati Catholico', quasi Sacramentum esse non possit ritus quem instituissent Apostoli. Verum hic, ut alibi solent, lapsi sunt ; neque enim vel usquam negarunt praediacti Doctores Unctionem Extr. verum esse Sacramentum ἰ vel asseruerunt eam ab Apostolis vi humana institutam esse ; sed ex Chri sti solius virtute , qui ut hominum ministerio suscitabat mortuos a tumulo s sic & eorinn ope infirmos spirituali & corporeo sensu sublevare poterat I quod nullam involvere repugnantiam probavimus , m. q. Pag. 23. N seq.

Quin & censet Estius , hic g. 3. id quod post Hugonem dicit Magister

Sentent. institutum esse ab Apostolis Sacramentum istud , non de primaeva illa .institutione accipiendum esse, qua quodcumque Decretum Legislatoris seu Principis auctoritate conditur , sed de Legis & Decreti promulgatione ; quo sensu Iacobi verba intellexere Tridentini Patres. Sic legimus a Lino institutum esse, ne qua mulier, nisi ve- a lato capite , Ecclesiam introiret; ab Alexandro , ne quid praeter panem , vinum & aquam in mysterio Altaris offerretur; & haec tamen vel ab Apostolis, vel a Christo instituta erant, tantumque a praedictis Pontificibus promulgata sunt, aut, quia neglecta essent, ab iis in usum revocata. Ergo nihil est cur ab ea paucorum e veteribus opinione sibi blaa Tisiligo: by Ora le

565쪽

CAR IT. DE AE T. 6 MIMST. EOR. v mri s 33 blandiantur Calvinita Tota igitur in praesens quaestio est , an Christus per homines fecerit id quod per eosdem facere potuit οῦ annon ero Sacramentum hoc per se & immediate instituere voluerit . Me ea de re CONCLUsro I. Christus non mediate per Apostolos , sed imm diate per se ipsum Extr. Unctionem instituit.

Probat. I. ex Tridenti tum Sess. 7. Canon. I. ubi anathemate perineelluntur qui dicunι Sacramenta nova Legis non fuisse omnia a I. C. D. N. instituta ; tum Seg. I . ubi de hoc nostro Sacramento expreta ait cap. I. Institata est autem sacra haec uncto in morum , tanquam vere oeproprie Sacramentum noυι Testimenti a Christo Domino nostro, apud Mae- cum quidem insinuatum , per Iacobum autem Apostilum ac Domini fratrem , Fidelibus commendatum ac promulgatum . Quod & decernitur ibid. Can.

1. Atqui textus illi vix de alia quam de immediata institutione intelligi possunt; r. quia in usu communi, a quo S. Synodus non de

bet praesimi reces ita , illud quis simpliciter instituita dieitur , quod per se ipsum immediate instituit ; alioqui dici possi Christum Festa

& censuras instituisse, quia facultatem ea instituendi Apostolis concessit; a. quia Tridentinum opponit institutionem promulgationi. Atqui non staret oppositio haec , si promulgator Sacramenti jacobus , idem esset qui institutor . Ergo. Prob. 2. Quia Veteris Legis Sacramenta a Deo solo fuere instituta. Ergo decuit etiam & a fortiori, ut novae Legis Sacramenta , quae &de se sanctiora sunt, & virtute maiora, a solo Christo instituerentur. Subdit post Estium Murnely, in Praelect. de Extri Unct. potestatem innituendi Sacramenta omnem humanae & Apotholicae facultatis vim excedere. Ad nullius est momenti ratio isthaec: nec enitnsi Unctionem Extr. instituisset Iacobus, id propria sua virtute fecisse diceretur, sed Christio Potuit autem D. I. C. si vellet, dare potestatem alicui servo gratiam quibusdam signis annectendi, ut ex S. Thoma docuimuS, TOm. q. P. 23.& id ipse paulo post Estius confiteri videtur ρ. En autem, e . Corac Lusio II. Extri Unctio nec instituta est, cum Marci S a ceperunt Apostoli potestatem ungendi & sanandi infirmos i nec pol hChristi Ascensionem , sed medio. Resurrectionem inter & Ascensionem

Prob. I. pars contra Theophliactum, o Ecumentum , Uictorem Antiochen & Bedam in cap. 6. Marci ; I. quia unctio de qua Marci 6- ab Unctione extr. toto coelo discrepat, uti diximuS cap. I B. 39. et . Quia postulat ratio ut Sacramentum , quod quaedam est appendix & complementum Sacramenti alterius, ante istud non instituatur. Atqui Extrema Unctio quoddam est complementum , seu consummativum poenitentiae, ut ex Tridentino & Patribus notum est. Ergo cum haec nonnisi post Resurrectionem instituta sit, neque illud antea insti. tui debuit. e Prob. 2. pars contra Magistrum & Bonaventuram p hi nempe non alia de cauta Sacramentum hoc post Ascensionem institutum sutile vo- sunt , quam quia illud a Jacobo ex particulari S. Spiritus revelatione institutum esse. arbitrantur. Atqui male, tum ex dictis Concl. praeced..

566쪽

tum quia alioqui Ecclesia utilissimo Sacramento per annos eirciter an caruisset . 9 Prob. I. pars ex duobus praeviis. Si enim nec post Ascensionem, nec ante Poenitentiam initituta est Extr. Unctio, superest ut medio Resia rectionem inter & Astensionem tempore instituta sit ; cum nempe per dies o. Christus cum Apostolis convestens , loquebatur eis de Regno Dei. Hi enim dies, ait S. Leo , Serm. I. de ΛRens. cap. z. m. I. pag. 3Ir. non otios transierunt decursu , sed magna in eis confirmata sunt

sacramenta, mUna revelata mystεria.

xo Confirm. quia sicut Christus ligandi & solvendi claves , quas ante mortem promiserat, post Resurrectionem dedit, sic& quam ante mo tem exhibuerat Marci 6. Unctionis nostrae figuram , post Resurrectionem, cum suis degens, implere debuit. Oblectiones quae contra proponi solent , diluimus , ubi de Sacram

in genere, cap. z. pag. 22.

ARΤICULUS SECUNDUS ..

De Μηφro Extr. Tremo=ris. TRia hic inquiruntur; r. quis Extr. Unctionem valide administrare possit; a. quis licite ς 3. an plures ad ministerium istud concurrere debeant Sacerdotes, an unius opera sufficiat. Sit Co MCLus Io I. Solus Sacerdos Minister est Extr. Unctionis. xv Prob. ex citato toties textur Infirmatur quis in vobis, inducat Presbyteros Melinae. Atqui per Presbyteros eo loci non intelliguntur, ut Novatoribus placet, seniores e Christiano grege, sed qui Sacerdotali charactere insigniti sunt i 8e id vel una textus Apostolici series evincit ut eum in locum observat Estius. Namque r. non Ioquitur Iacobus de Presbyteris simpliciter, sed de Presbyteris Ecclesiae; a. iubet eos orare super infirmum p 3. & iis unctionem praescribit faciendam in nomine Domini; q. remissionem peccatorum ex hoc ipsorum ministerio obtinendam esse promittit. Atqui haec omnia non aetate seniores, sed OG dine & dignitate Presbyteros indicantr alioqui enim , ut notat idem IEstius, in A. dist. 23. I. II. cum aliquando praeficerentur Ecclesiis aetare iuvenes. ut Timotheus qui ab Apostolo Episcopus tonstitutus est ;. hi, non obstante qua eminebant pietate , ab eo ministerio excludendi Eissent. Id autem quis capiat IT Confirm. ex constanti PP. doctrina , & continuo Ecclesiae usu , quit Iacobum non de senioribus aetate, sed de veris Sacerdotibus intellexerunt; his enim major habenda fides, quam Novatoribus saeculi XUL Merito igitur Tridentinum, Sess. I . Can. q. Si quis dixerit Presbyteros Ecclesie , quos B. Jacobus adducendos esse ad infirmum iηungendum harratur, non esse Saterdates ab Episcopo ordinator, sed aetate seniores in quaυis Communitate , ob idque proprium Extr. unctionis Ministrum non esse solum

Sacerdotem; anatisma sit.

I Obj. I. Vox Presbyeri idem est graece ae seniores . Ergo nihil est adi Extr. Unctionem veri Sacerdotes requirantur.

567쪽

nominis usum in novo Testamento, Neg. Siquidem, ut vere Estius in Iacob. cap. s. v x unquam in Scriptura novi Testamenιι , vox Presbter nomen est atatis; sed passim aut M tisatus populi, qui non semper aetate seniores erant ) eo meabulo designantur, ut in Evangelio , ct interdum in Actis Apostolorum; aut ii significantur Presb=terorum nomine, qui ad' scopalem aut Sacerdυtulam fundiwnem ordinatione sua promoti sunt , uti videre est Actor. I . vers. 12. ibid. I s. vers. R. I. ad Tim. s. vers. a T.& I9. L Petri s. Vers. I. ac demum initio I. dc II. Ioann. Id autem si moraliter loquendo verum est , quanto magis cum vox illa ex ad unctis ad designandos veri nominis Sacerdotes determinatur , ut in praesens, ex dictis D. I. Obs. a. Sacerdos non est necessarius Minister Sacramenti, quod Fidelis quisique sibi conferre potest. Atqui Prob. min. excitata Inn centii . I. Epist. ad Decentium , m. a. Concit. pag. Ir 8. ubi haec: Sancto oleo Chrismatis non solum Sacerdotibus , sed omnibus uti Christiamis licet in sua aut suorum necessitate inungendo . Quibus concinit Beda in cap. s. Epistol. Iacobi, monens infirmos ut seruorum

adjutorio.curari se meminerinι, De ad juniores miη que doctos caucam sv.e

imbecillitatis deferant . Unde patet in hujus Sacramenti administratione seniores Iaicos juniori Parocho praeferendos esse. Praeiverat Auctor Libri de rectitudine Catholicae convertationis apud Augustinum . his verbis r Qui aegrotat, oleum benedictum fides iter ab Ecclesia petat, unde eorpus suum ungat. R. r. suisse qui Innocentii Decreto commoti existimarint, Sacramentum istud a laicis, deficiente Presbytero, administrari posse; quo se me pacto permissum est olim Diaconis, imo & laicis, ut in Sacerdotis defectum, morituri confessionem exciperent ; atque ita sensit Thomas Uvaldensis, Tom. a. de Sacram. cap. penulta Verum opinio haec nec antiquitati consonat, nec ex ambiguo Innocentii textu satis firmatur , nec cum Tridentina definitione conciliari facile potest ; sed nec ei ullum accrescit robur ex aducto consessionis exemplo , tum quia credunt nonnulli Diaconos, de quibus quantum ad exomologesim frequenter agit Cyprianus, suisse veros Sacerdotes, quod& de B. Laurentio indubium putant ; tum quia nec Diaconi illi , si meri Diaconi fuere, nec laici , qui quandoque alter alterius peccata

excipiebant, veram ac Sacramentalem absolutionem largiebantur , uti superius expendimus. Unde

Respondent alii permitti quidem ab Innocentio ut Fidelis quilibet ,

tum se , tum alios, in necessitatis casu , ungere possit , non quidem Sacramentum conficiendo, sed ex pio in Sacramenti materiam ab Epitcopo consecratam affectu ; quo pacto Fideles aqua benedicta aliisque rebus consecratis ex devotione uti solent . Haec solutio praeis terquam a textu nihil habet alieni, confirmari potest , r. ex his Omdinis Romani verbis: Tune, exarur Pontifici oleum de ampullis , quas offerunt populi ad singendos tam infirmos , quam energumenos . Hinc enim manifeste sequitur . oblatas fuisse ad Episcopi benedictionem ampul-das Oleo plenas, quas subinde , ut nunc aquam benedictam , populi domum a ποIIa S

568쪽

domum deferrent, sis in sua & liuorum necessitate usuri. 2. Ex usu , qui ambigua solide interpretatur ; constat enim ex Palladio , Histor. Lausiacae cap. 2o. Macharium , ex Eustathio Presbytero Eutychium

Constantinopolitanum , ex Gregorio Turon. in vitis Patrum, cap. I n. a. Martium Abbatem, ex D. Thoma. Suppl. q. 3I. B. Geno elam,

sibi & aliis . cum infirmi decumberent, infusio benedicti olei liquore, meis deri fuisse solitos. Respondent demum alii cum Baronio , Bellarmino, Ruaeso, Ianse. nio Gandavensi, Estio hic, g. I . SuareZ, di ut. 3. sect. I..num. 6. Innocentii sensum esse , non quod Fidelis quisque alius alium inunge. re possit; sed quod nemo sit Fidelis, piner eos qui publicae poenitentiae addicti sunt, qui unctione hac donari non possit; quia unctio haec

nec Regum, nec Sacerdotum propria est, ut erant non paucae in Veteri Lege unctiones, quaedam etiam in nova , sed pro universis instituta est . Porro interpretatio haec quae Vocem inungendo , non active ,

sed passive exponit, hinc confirmatur , r. quod non dicit Innocentius inungendo eos , sed absolute & nullo adito casu , inungendo, ut scilicet unctionem nassivam designet i quo pacto dictum est a Poeta r Uritque videndo femina, id est, dum videturr cantando rumpitur anguis , id est, dum incantatur. a. Quod idem Pontifex manifeste loquitur de tinctionis hujus subjecto , quod in Sacerdotitas & omnibus aliis Christianis constituiti infra autem de Ministro loquens, Presisterorum vocabulo utitur. Ergo sensius Innocentii est, non solum Sacerdotes, cum infirmantur, ungendos esse, sed & alios quoslibet Fideles; non quidem per se, sed Presbyteros advocando. Quod ad Bedam attinet, is, uti jam observavimus, unum Apost ii locum & morali sensu intelligit de consessione, & litterati de V ctione extrema. Iuxta priorem intellectum , Presbyteri nomen secundum aetatem accipit ; quia reapse multo satius est eausam sua imbecillitatis referre , seu peccata sua confiteri senioribus magisque doctis , quam juveni cuipiam, vel indocto . Iuxta posteriorem sensum nomen Presbyteri sumit secundum dignitatem, prout sumptum est ab Innocentio, cujus verba ipsissima recitabat. Moram non facit textus e Lib. de rectitudine desumptust quia m lioris notae Codices non habent, ungat, prout legit ma Iden sis; sed -- gatur, quae lectio verbis Iacobi ab eodem Auctore citatis longe magis congruit. Ita Estius. CONCLUsro II. Potest Sacerdos omnis, etiam Ceutra percussus, Extr. Unctionem administrare ; licite vero non potest nisi Parochus , aut alter de ejus lirentias Probat. I. pars . Potestas quae Sacerdoti competit ratione ordinis solius, ab omni Sacerdore valide exercetur, etsi non semper licite, ut patet in consecratione Eucharistiae . Atqui potestas Extrem. Unctionem administrandi eompetit Sacerdoti etiam ratione ordinis , non antem ratione jurisdictionis . Minor patet tum ex communi Ecclesiae sensu, tum quia Unctio extr. non confertur per modum judicii, sicut Poenitentia , quae idcirco iurisdictionem requirit οῦ tum utcumque quia Iacobus non dixit e Inducat Episcopum vel Rectorem , bene Vero , indkou

569쪽

inducul Presbyteros Ece lae; quia pluris intererat doceri populos faculi rem hanc Presbyteris omnibus competere, quod in dubium vocari potuisset, quam doceri eam nonnisi a Pastoribus legiti*e exerceri posse, quia id in Ecclesia bene constituta fatis intelligebatur . Ergo quilibet Sacerdos , etiam suspensus ab ossicio, degradatus , dic. Sacramentumhoe vaIide conserre potest. Prob. a. pars, quia Pastoris est oves suas pascere . Atqui Sacramen- 23ta primam sibi seciem vindicant inter spirituaIi vitae pabula . Unde ne ipse quidem Baptisinus, etsi summae ad salutem necessitatis, ab alio quam a proprio Sacerdote conserri licite potest, nisi grave impendeat

periculum.

Confirm. ex Concilio Viennensi, ubi haec Clemens V. Clement. I. 2 de privilegiis Mligiosi qui Clericis aut laicit Sacramentum unctionis extν. μι Evcbaristiae ministrare: Mutrimonia solemvirare, non habita super bis ει--eialis Presisteri licentia speciali praesumpserint, excommunicationis incurrant sententiam ipso facto, per Sedem Apistolicam duntaxat absolυendi, quae prohibitio ipsos etiam sis lares Presbyteros afficit. licet hi censurae, ut qui vix unquam in hac parte delinquerent, non fuerint suppositi. Obj. contra I. pari. Ad Poenitentiae administrationem validam re- ΜZiritur iurisdictio. Atqui Unctio Extri quoddam est Poenitentiae con-nmativum. Ergo.

Resp. dist. min. Est consummativum Poenitentiae , quia superstites aspost ipsam peccati reliquias tollit, Conc. quia eodem modo exerceatur ac Poenitentia, N. Haec enim per modum veri judicii exercetur, ade que jurisdictionem stricte sumptam requirit ; illa vero non exercetur

modum judicii, adeoque solam boni ordinis iurisdictionem postu-t, sicut & Baptismus. Obi. contra a. pari. Hinc sequi nequidem in necessitatis casu licitum diresse Religiosio Extri Unctionem infirmis conserre. Id autem quam durum sit, nemo non Videt. R. neg. sequel. Quidquid enim contra senserὰ Navarrus, in Manuali, cap. 27. num. . IOI. nusquam Ecclesiae intentio fuit, ut absente Parocho , vel citra causam Ministerium suum recusante , Fideles Sacra

mento tam falubri privarentur. Noluit quidem Ecclesia, ut Regulares fiatilibus nixi privilegiis in Parochorum jura involarent, sed neque voluit ut istorum socordia Fidelibus sitis noceret. Unde S. Carolus in Concilio Mediolanensi U. Si Parochus impeditus , aut alias in mora est . morisque perieulum instat , hoc Sacramentum Gondos alius adm nictis: si Tom. I s. Concit. pag. S O. Etsi autem in eo necessitatis casu satius est ut idem sit Uncti nis Minister , qui fuit Poenitentiae, non est tamen id necesiarium . i. Hic suprema lex , morientium fatus. Indubie tamen praeferendus est excommunicato is qui a censuris liber fuerit. Imo , ceteris paribus . aptior videtur qui ad cetera approbatus est, quam omni omnino jurindictione destitutus. γCorec Lusici III. Rd validam hujus Sacramenti administrationem sessicit unus Sacerdos. Valet tamen rite collatum a pluribus: & ii aliquando necessarii sunt ex lege Ecclesiastica.

570쪽

3O Prob. r. pars r. ex Innocentio I. citata ad Decentium Epistol. ubi declarat Episcopum esse Sacramenti hujus Ministrum ἔ neque tamen exigit ut collegam advocet , quod moraliter loquendo non potuisset fieri. 3I a. ex Alexandro III. cap. cuaesivit qo. De Uerb. significat. ubi ait , quod Sacerdos uno prasente Clerico , ct etiam solus , potest . infimum

ungere .

32 3. ex S. Thoma, Lib. q. contra Gentes , cap. 73. Tom. I pag. ubi: Si tamen unus solus Presbyter adlis , intelligitur hoc Saeramentum perficere. 33 q. ex Ecclesiae sensu, quem varia variis saeculis ejus exempla confirmant . Constat enim ex vitis S Eugendi , S. POpponis , S. Wolphelmi, S. Maurae, & factis aliis quae dabit San Vius pag. sor. item ex Concilio Aquisgranensi II. Can. s. & Hincmam Remensi, cap. Io. Unctionem nostram ab uno pluries administratam fuisse . Nec vero apte suo in bono consuluisset Christus, si plures huius Sacramenti Ministros necessario sanxisset, cum certo praesciret innumera fore I ae , quibus

unus tantum praeesset Sacerdos.

3 Confirm. Si ad Unctionis extrem. valorem multiplici opus sie Prenbytero uti volunt Lutherus , ac Simeon Thessalonicensis , qui tres saltem Presbyteros requirit ; utique propter pluralem hanc Iacobi

vocem , inducat Presbsturos . Atqui ratio haec nullius omnino eit momenti, cum ea Vox per erat Iagem, seu mutationem numeri, unum PeT

plures exprimat, prout solemus nos eum peccata Sacerdotibus , id est alicui ex ipsis , confitenda esse dicimus . Neque haec in Scripturis vel Patribus infrequens est figurar Sic Matth. 27. dicitur e Latrones qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei, id eli, Latronum alter, ut indicat

Lucas cap. 23. Sic ibidem apud Lucam e Illudebant ei milites acetum osserentes ἰ & tamen unus tantum acetum obtulit, ut constat ex

Matth. 27. & Marci I s. Sic Paulus, Hebr. II. de Prophetis ait: Obtur erunt ora Donam lapidati sunt, secti sunt ; & tamen unus Daniel obturavit ora leonum , unus Ieremias fuit lapidatus , unus Isaias sectus fuit, M. Sic scribit Augustinus Serm. 3a . alias 33. de diversis feminam detulisse infantem a S. Stephano resuscitatum', ad Presbyteros, ut baptizaretur, id est ad aliquem e Presbyteris. Similia habet S. Doctor Lib. de consensu Evangelistarum, cap. I 6. Ergo cum dixit I cobus: diducat Presoteros, idem dixit quantum ad sensum quod Christus Leprosis, Luc. II. Ostendite vos Sacerdotibus ; id est Sacerdotum uni, hoc enim sufficiebat, ut patet ex Levitici I . ubi r me es ritur I rosi, quando mundandas est ; adducetur ad Sacerdotem. Deinde esto Iacobus plures Presbyteros requisiverit, nusquam proba bitur eos esse de neceritate Sacramenti ; potuerunt enim ad s Iam solemnitatem requiri, ut scilicet ungente ex iis uno , alii eum Iu- Varent per preces', ac quasi per manum illius ungerent ; quo serme modo ad Episcopi inaugurationem concurrunt plures, uno tantum re ipsa consecrante, ut multis videtur, de quo Tracti seq.36 Probata a. pars, I. quia Extrem. Unctio apud Graecos a Sacerdo

tibin septem consertur, ut ex eorum Euchologiis inuet. Unde Simeo

SEARCH

MENU NAVIGATION