Praelectionum theologicarum Honorati Tournely Continuatio, sive Tractatus de universa theologia morali .. Continuatio praelectionum theologicarum Honorati Tournely, sive Tractatus de universa theologia morali, tomi sexti pars secunda Continens cum re

발행: 1757년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

Ccncubitus contra. natarum, vide V. Sodomia.

Concubitus sacrilegus, vide Sacrilegium in personas sacras. ess VI. Confessionum avditio irregularis. Fidelium confessiones pluribus modis contra legem audiri possunt, I. quidem, cum vel in locis, vel indebitisi temporibus, vel modo alias vetito excipiuntur I puta cum mulieres citra cratem intereositam audiuntur; a. & praecipue cum audiumur vel a

non approbatis timpliciter; quae sacrilega consiuetudo hodie viget pluriumum; vel ab approbat: s quidem, sed non ad hunc vel illum casum, ad hane vel illam per narum speciem . Utrumque aliquando, aliquando alisteriitrum duntaxat resematurr nec immerito reservatum dici potest. Prius

quidem, utpote pluribus obnoxium periculis; posterius Vero, quia nullus est desectus maior defectu iurisdictionis. 296 Circa primum caput haec paucis notanda, I. aequum est ut omnia secundum ordinem fiant, adeCque non decet ut passim uici domesticis in biculis audiantur. 2. Si tamen is sit Sacerdos, qui sanctiori reto percitus, milites, artificesve arripiat, eum potest , haud profecto arguendus . erit, si eos ubi commode nec indecenter poterit, audiat; eos praesertim qui ob prolixam consessionem & sociorum dicteria , palam in Ecclesiis confiteri peccata nonnihil erubescunt . 3. Neque id reprehendi solet ,

quod Sacerdos, Sacerdotis alterius confessionem in privatis aedibus excupiat. q. Longe cautius agendum cum persenis alterius sexus. Unde nunquam extra infirmitatis casum in domo sua, sine speciali licentia audiri

debent. Tunc vero ut omnis calumniae aut Vano rumori praecludatur aditus, curandum, & ut prope apertum limen adstet quispiam , cui Mini strum de poenitentem intueri possit, & ut, si casus idem crebro recurrar, utriimque inter media interponatur crates; quod Ee factum vidi. et97 Circa alterum caput istise ponderanda, scilicet subjacere reservationi,& quae eam alicubi comitatur censurae, I . em, quorum revocata est approbatio, vel ad certum tempus, quod elapsum est, concessa; a. e qui V.Dcum pro Iuvenibus tantum approbati sint, mature aetatis personas audiunr;

3. & eos quoque, qui semel approbati pro Monialibus, ordinarios earumiadem directores se constitnunt i q. qui pro Carmelitanis approbati, Beneia dictinarum consessiones excipere non verentur, & sic de ceteris; s. qui ad Parochiam suam restricti, alienas Oves admittunt; ct qui complicem absolvunt, quando complici complicem audiendi subtracta est facultas rprout Parisiis, &bene, factum est in gravi luxuriae peccato; alibi vero , quod multis displicet, in quocumque gravi delicto. 7. Qui pro casibus reservatis approbati, absolverent ab iis qui aliquando specialim me reservantur. zo8 Neque in his facile excusat ignorantiar cum quisquis sacro se se dat

Tribunali, imprimis scire teneatur quis sit jurisdictionis suae gradus , &ante omnia iustam, quae nullo negotio comparatur , reservatorum c

ilium notitiam adipisci . At excusat quandoque inadvertentia , ut cum quis jnrisdictionem suam, quae desiit, perdurare ratus, aut poenitentium multitudine obrutus, incaute solvit, quem ligare debuerat. Monent poris ro nullam esse ab lutionem, quae tum temporis datur . Atque utinam

monerent potius, se se, ne quis pereat, jurisdictionem in his bonae fidei casibus suppleret de quo insta.

92쪽

CAP. VIII. DE MINIS URO POENIUENTIAE. 33 VII. Conjusticidium . Casius ille sic parisiis. exprimitur r Conjugi moriem 299

machinari, id est, non solum mente meditari, sed rei a tentare, licet forte morsum sequatur. Alibi, ut in Discesi Leodiensi simpliciter reservatuν machinatio in mortem conjugis . Circa quod haec tantum animadvertenda sunt , I. ad casus hujus reservationem non requiri, ut conjux , sive maritus , sive uxor compartem occidat de factor sed satis esse, si ad id tendae , seu per se, seu per auxilium alterius, puta veneno, carcere, Verberibus, seu gravibus de se, seu continuis etsi paulo levioribus, rixis item & se quentibus opprobriis, quae taedio Iabantem animum fatigent & obruant. a. Ab eundem casium acquiri ut compars compartis mortem intendat . Unde qui furore abreptus uxorem graviter percutit , sine ullo mortis ejus studio, non subjacet reservationi , quia vere mortem conjugis non machinatur. Si tamen talis sit actio eius, ut ex ipsa mors naturaliter sequi debeat; nonnihil haererem, quia Vult effectum, qui vult caiisam ess ctus necessario & probabilissime inductivam , & ubique mortem uxoris velle dicetur, qui eam praegnantem gravibus plagis impetere conspici tur. Quia tamen verbum mactinari, aliquid studiose ac cmitato praem ditatum importat, in hoc juris dubio ad Episcopum recurri vellem. Ubi autem nulla est in dubio ruris reservatio , non aegre absolverem a tali casia, nisi alla ut sepe, ineurreretur reservatio ex opere homicidii.

Quaeres quid juris de eo qui pugionem abscondit , HI etiam emit , 3oo

aut arma sua dispositiit, ut data opportunitate uxorem confoderet. R. Eum reservationem incurrisse; quia ron animo tantum, sed & opere externo mortem conjugis meditatus est. Idem est de eo, qui eo

partem mittit in Iocum, ubi scit eam a sicariis, seu pretio conductis seu ibidem fortuito cassi existentibus; interimendam esse: licet ex vigili providentia fiat, ut nihil hinc illa reportet mali. VIII. Crimen falsi prout reservatur Parisiis, quatuor sub se species con- 3ostinet; eae vero sunt, r. falsam monetam eudere, μι adulterare legitimam . a.

falbum testimonium seu Sacramentum falsio praestitum m propria aut aliena causa mram Fudice, aut qui vices Iudicis gerit, qualis est qui meatur Commissarius . 7. falsum restimonium in ea a Matrimonii, a contra, nribus, aut aliis mala fide ac dolo praestitum, scripto δει viva voce, ut a Minlinis Eccli De matrimonium nullum, veI quaυis ratioηe illicitum benedicatur o celibretur: & haec falsi species excommunicatione reservata plectitur. 4. falsificatio Bullarum Eccle ais

sticarum. His adjungi posset falsium in negotio Tituli Clericali e sed de

hoe dicam in is n. X lx Crimen falsi circa monetam duobus modsi committitur , r. cum cuditur falsa, a. cum adulteratur Iegitima, vel penes pondus, vel inferioris metalli admixtione. Utrumque capitale est laeta Maiestatis crimen rnec dubium quominus ob gravia quae in publicam rem invabit detrimenta, merito subjaceat reservationi. Huic proinde obnoxii sunt, T. qui aurum, argentumve, licet genuinum , Principis emgie citra eousdem licentiam , consignant; a sortiori qui argenti vel altri sicoriam, aliaye inferioris gradus metalla , Ioco veri auri fabricantur. a. qui legitimammonetam aduIterant, sive resecando, sive aquis causticis imminuendo . Rarum autem ess ur ire eo casu excuset levitas materiae . Serio utique

tractanda. quae ad Principem & commune bonum spectant. F x Etsi .

93쪽

O3 Etsi autem ut falsae monetae rei plectuntur, qui eam spargunt, quive

ad ejus fabricam domos suas commodant; hi tamen reservationem non incurrunt, nisi disertius exprimantur; quia nec cudunt ipsi, nec adulteranti non falsant, ait aliquis, sed falsis utuntur.3o Quod attinet ad falsum testimonium , seu juramentum coram Iudice aut Commissario praestitum, hujus reservationi subjacent, T. qui coram quocumque Iudice , eo etiam cujus dubia sit & controversa iurisdictio. falsum testimonium jurejurando confirmant ; etiamsi sorte aci serendum testimonium inhabiles sint, ut aliquando, famuli, infames, &c. Hi enim licet invalide, vere tamen testimonium serunt; a. qui aequi voce jurant,& sic Iudicem, quantum de se est , in errorem coniiciunt ; 3. qui uti certum asserunt, quod sibi dubium est, aut ut dubium, quod sibi indubie constat; ε. qui ut Verum asseverant, quod etsi verum est, ipsi tamen habent pro falso r qui enim in judicio deponit, asserit necessario se id scire & credere quod deponiturr id autem testimonium so aliter falsum involvit; s. qui veritatem reticent coram Iudice; 6. qui essentialem circumstantiain reticent, puta quod qui occidit, invasorem sui occiderit. 3os A reservationis onere immunes sunt, nisi Legislator periurium omne reservaverit ); I. qui pejerant, sed non coram Iudice ; a. qui ad testimonium Vocati, non comparent, Peccant tamen, nisi gravis excuset me

ius; 3. qui promissioni coram Iudice sincere factae & Sacramento confirmatae cesunt, hi enim perruci quidem fiunt, sed extra judicium. Quaeres an qui aliquid accepit a vivente, vel depositum retinet, aut aliquid subripuit titulo legitimae compensationis, aut demum rem primo subreptam consessario tradidit caute restituendam haeredibus, jurare possidis nihil detraxisse ab haereditate. 3o6 R. ad I. assirm. Ratio est quia Eriwntis non est hereditas. Si tamen iI- legitima fuisset donatio, incumberet obligatio restituendi. MI R. ad a. negari quia depositum res est adeo sacra, ut compensationeto non admittat, prout dixi in Tracta de contrach. Aliud est in aliis rebus. Unde quia non rapit alienum, qui situm sibi vindicat, non videtur ρομjurus, qui negat se alieno bono nocuisse. Si tamen interrogetur, an non abstulerit hanc numero tabellam , huncve Librum , non potest negare& sic paret solutio ad 3.

3Q8 R. ad . amrm. nihi1 enim abstulit ab haereditate, qui nihil haereditati nocuit. Non nocuit autem qui rem primo ablatam fidae commisit manui, a quo certissime reddenda sit. Ita mecum sensit Sorbonicus Magister. 3o9 Tertium falsi genus committitur in materia matrimoniali, sive a contrahentibus, sive ab aliis . Ut autem falsi in istud Parisiis reservationem inducat tria requi untur, I. uι mala fide praestitum sit; Σ. ut scripto aut v va v te; 3. ut ordine'ur ad celebrationem Matrimonii , vel invalidi , vel quavis rationa illiciti. Quartam conditionem exigunt alii, nempa ut testimonium illud seratur eorum Episcopo, ODiali, Partabo, vel eonum Uiaces gerentes a Casus Andegav.

' fra sentiunt Capeavillaeus pari. 2. cap. 28. qu. I. P. 4s I. R 4s s. Piroru eust Tom. 1. Catech. 7. qu s. p. I 6 l. Dissentit tamen Collator Andeg. quia tunc a parte rei non

aurrit falsum testimo n, quod saltem Andegavi γ cuin perjario iungi debet ad in

durendam reservationem

94쪽

CAP. VIII. DE MINIS URO PONITENUIAE. 8sin intelligantur huiusce reservationis, quae multis in Dilcesibus viget, II. extensio & luntres, caute, ut semper, ponderanda siunt Verba legis reservationem inducentis. Parisiis enim illud solum reservatur falsi testimonii genus, quo fieri possit, u a assinistris Ecclesia Matrimonium nullam, vel quavis ratione illicit- Benedicatur. Andegavi vero illud etiam prohibetur. quod justae nuptiarum benedictioni obesset. Rursum Andegavi illud duntaxat testimonium reservatur, quod fit coram Episcopo , ossiciali, &c. contra vero Parisius, ubi verba genialiter sonant, & illud reservaretur quod fieret coram Magistratis seculari. Iam reservationi subiacent hac in parte, 1. ipsi etiam contrahentes , 3IT tametsi Pseudotestium nomine partes ipsiae, quas negotium tanSit, venire non solent; s. qui coram Commissariis ab Episcopo , aut aliis ad quos res pertinent, nominatis, falsum testimonium perhibent; quia quae coram delegato fiunt, eorum delegante fieri censentur ; 3. qui falso testantur varies, vel issiciens habere domicilium, vel banna publicasse , vel parentum, tutorumve assensiam obtinuisse; Vel ab omni, etiam prohibente, impedimento esse liberas. q. qui easdem asseVerant esse pauperes, prohinc valide in forma pauperum ditipensatas fuisse. Secus, si tantum decipiant circa fortunam & qualitatem utriusque vel alterius contrahentis, nisi aliter cautum sit Lege Superioriti Haec fusius non prosequor, nedum Hrte

Dioecesis unius mentem molvo, recedam a mente alterius.

. Quartum falsi genus, quod Rom. Pontifici reservatum est, consistit in 3ia falsificatione Litterarum Apostolicarum, aut earum corruptarum usu; quq postrema pars quibusdam in locis supprimitur, ubi proinde tantum via get prima. Circa materiam hanc Not. I. Per Litteras Apostolicas intelligi eas tantum quae nomine Sum- 3r 3 mi Pontificis expediuntur, sive muniantur plumbeo sigillo, quae Eulla ι

sive cera rubea, quae evia nuncupantur. Huic nec privatae Rom. Pontia

ficum Epistolae; nec ipsa, juxta Pirring. in tit. De erimine falsi, Navarrum in Manuali cap. aT. n. 6a.&c. sacrae Poenitentiariae Brevia Litteris Ap stolicis annumerantur; quia non Papae, sed majoris Poenitentiarii dunta

Nat nomen praeferunt.

Nol. 2. Litteras Papales novem modis salsificari posse , qui habentur at cap. Licet, de crimine fassi. At generatim sciresiussiciat, falsificationem hane fieri, vel cum falsius cuditur integrarum Litterarum contextus; vel cum in Litteris vere Apostolicis ea fit additio, vel detractio, aut mutatio ,

quae sensum a concedente intentum mutet: & in utroque casu, si res notoria evaserit, incurritur excommunicatio Pontifici reservata. Atque hinc.

ad censuram satis esse potest puncti unius, vel virgulae transpositio; quia haec sensum quandoque insigniter pervertit. Quod si levis sit. & nihil ad rei substantiam pertineat mutatio facta; puta si apposita sit virgula, ubi omissa fuerat, vel emendatus quidam ' latinitatis error; nihil hic suberit culpae, nihil prohinc censurae obnoxium; quia ad falsitatem requiritur

mutatio eum dolo & injuria. Ab his tamen, utpote in Romana Curia severe prohibitis, teste Fagnano in rap. de conscientia hoc titi omnimodis abstinendum est. Sane ante Clementem VIII. Bulla Coenae eos subiiciebatrium. Theol. Mor. Tom. VI Pars IL F 3 . censu-

Quo sensu salsa latinitas vitiet Rescriptum Papale , vide allud Metilie Iluel 3c alios in tit. 3. D. Rescrip/is, Lib. 1.

95쪽

eensurae, qui mutarent pundiam aut littivam , M. Ceterum , ut advertit Pikler eod. tit. A Iittera exhibeantur adtac clausae, oe deprebendatur rasura . praesumitur eam in Curia factam a idemque est, si apertae quidem sint Listerae , sed rasura sit in loco minime luspecto , seu qui nullam mutati

nem inducere videatur. . 4

3Is Quaeres I. an qui Litteras Apostolicas vitiat, censuram incurrat, anis tequam iis utatur. R. am . nisi ut in certis Dioecesibus, requiratur rata cum falsificatione. Ceterum censurae sub aceret is etiam, qui bonum in finem, Puta

ad assertionem Oerti sui juris, vel ad Indulgentias, quarum diploma .riisset, Bullam aliquam fabricaretur. Est erum artificium istud gravis in Apostolicam Sedem injuria, & innumeris abusibus aditum aperiens. g 16 Quaeres a. an qui falsis de causis dispensationes obtinent , ob istud alsi scelus latae in Bullarum falsificatores censurae obnoxii sint. negat. quia hi quidem proprium suum scriptum vitiant , sed non Apostolicum. Caput I. De en imine fassii, vel alio intelligendum est sensu, vel his in partibus receptum non est. 3I7 Addit Faber pag. I 83. sub hac oensura non comprehendi, qui falsi eant Litteras Congregationis Cardinalium, Episcoporum , Nuntionum , Legatorum & P nitentiariorum; quia hi non expediunt Lituras tanquam Me eaneellarii, vel Vices gerentes. Idem dicendum ex Collatore Andeg. M. a. pag. IN. s quis iolas tantum Romanae Curiae lanaturas adulteret ;quia discrepant eae a Litteris Apostolicis. 318 Aliquando etiam reservationem incurrunt, qui falsificant Litteras rem Iati Rom. Pontifici inferioris, seu is sit Epistopus, seu Abbas, Provincialis, Prior, Guardianus, Rector , & quisquis in exteriori foro jurisdictionem habet. 339 m. Depraedatio bonorum ad Christianos naufragos pertinentiam . Et is unus est e calibus quos sibi reservat S. Pontifex; idemque in maritimis Dic resibus reservari solet; & merito . Iniquum est enim , ait Concilium

Nannerense, an. IIII. ut quem divina clementis magnitudo a saevientis pelagi voracitate eruit, hominum sima rapacitas audeat spoliare Non enim res huiusmodi aliqvti eo animo abjicit quod habere mis, sed quo peri tum effugere pos siti qui res istos Iureandi animo-abstulerit, furtum committit. 31ο, 'Casum hunc non ineurrunt, nisi qui naufragae Christianorum 'bona su ripiunt: at Burdemiae, ubi nulla fit distinctio, incurrerent qui Infidelium etiam bona, sive ob tempestatis mim ejecta e navi, sive eum navi allisa scopulis depraedarentur. Aliter dicendum , si ex modo .projiciendi colligatur aliquem res suas projecisse animo derelinquendi r quod raro contingere arbitror: certe qui mortis metu res nauticas a icit, sic affectus esse solet, ut eas recuperet, si possit. 31i Sed quid juris, I. si quis bona haec subripuerit quidem animo ea retinendi; at Voluntate statim in melius conversa, statuat ea domino comparenti restimere; a. si bona haec sint piratae, qui aliis ea ipsa eripuerit; 3. si eadem hona non subripueris tu naufrago, sed a depraedatore comparaveris per furetum, rapinam; aut donationem ; 4. si bona haec testa

96쪽

CAP. VIII. DE MINISTRO POENITENTIAE. 8

sint, ut nisi sustulisses, illico fuissent peritura, ut iactarum, farina. &c. s. si non equidem subripueris, sed iuri favorem , aut consilium efferasurandi dederis.

R. ad I. incurri reservatio. em ; quia tunc vere commissum est boni aetanautici furtum. Sane non ipsa rei consumptio, sed depraedatio eiu&ce surae obnoxia est.

R. ad 2. incurri quoque reservationem; non prout fit surtum piratae; 32 Ised prout fit iniuria alteri, cujus bona inique subrepta nauseagium facere; neque ei juste denuo subripi possunt. Aliud fuerit si bona haec capias aniamo restituendi , si dominum detegere possis, vsI donandi pauperibus.

R. ad p. reservationem ad minus incurrendam in Diecesibus, quae dic 3 et junctivam Burdigalensem habent. Rapere, vel scienter retinere. In aliis V m mihi, quidquid contradicat Faber pag. I79. par quoque reservatio subiri videtur. Qina non minus rem nata am depraedatur, qui eam rapit ab alio ejusdem minime domino, quam qui eam rapit e littore maris R. ad φ rursus contra eundem , ad minus hoc in casu conssilendum sas

Legislatorem. Sane quod peritnrum fuisset , nisi sustulisses , non desinit esse meum, postquam id tu posuisti in tuto. R. ad so quemadmodum Iomo mandantes, nisi a Legislatore exprima tur; sic & consulentes, faventes, M. nisi furti participes fiant.

X. Duellum, euras ea aes rei sunt omnes certan ex in duello, sociι certaminis, 32squi certantium patrini dicuntur, qua ad illud , etiam non secmurtim , provocamicienter; Gnfulentes; ex proposito spectatores, oe qui lacum ad id, arma , aliave subsidia seunter subministrant, eum censura excommunicationis ipso facio. Itλ st tuta Parisiensis Dioecesis

Monuimus Tomo III. hujus operis pag. 68. ad duellam requiri duo- 3arrum Paucorumve certamen ex condicto initum. Unde qui in rixa ensem educunt, & alius alium vulnerare vel enecare nituntur, sancitis adve

DB in nomachas poenis non subjacent se licet iis quae adversus homicidas Iane sunt, ibsacere possinζ.Αt duellatorum psus incurrunti r. qui ex condicto singulare ineunt 31τcertamera , etsi istae neminem occidi aut etiam vulnerari contingat , quia non plactitur eventus, sed pericuIum cui se se exponunt certantes. a. Qui ex nefando abui eorumdem patrini dicuntur , seu ut secundi ar certare debeant, seu tantum judices esse certaminiso . 3. Oui ad illud scienter provocant, ut famuli, qui cartam P Voc 33Qtionis hientes vel dubii deferunt . Nec obstat quod minime sequatur dueulum , quia ipsa eam indictio prohibita est . Λliud tamen est certis in Discesibus, cum qui de duello pacti sunt, ab ejus proposito sponte pro-Pria recedunt, aut per amicos communes agunt ne succedat. Et quidem

si ab initio id fibi pro citerint, ubique videntur in conscientiR Immunes a poenis, quia non est id duellum.. sed duelli simulatio ; ceteroqui , tamen pmhibita ut species mali. q. Rui duellam conssiluere, sive sequatur, sive non , nisi . & mala ,3 cconsilium emax requirat Legislator v. Ex mposito spectatores: hi enim pugiles accendunt ad bellum, & ini- 3 3τquo furori arma subministranto Aliud erit si quis illac transiens, levi intuituti obiter spected certantes; quod tamen, quantum potest, *Vendum .

97쪽

8s π RACTAT DE POENITENTIAE PARS II. 333 Qui arma hunc in finem subnamistrant. Secus , se emptori cuilibet

vendunt: alias nemini ensem vendere liceret, quia eo quisque uti, potest in duellum. De his relege quae dixi Tom. ULEffractio Temptorum. Eucharistia delatio ad extinguenda incendia. Musdem profanatio . . Exustis Templorum. Circa haec Omnia, vide U. Macrilegium. Exinio domorum profanarum, Vide V. dicendium.

33 XI. Meros, bo est, ait Parisiense Mandatum, opinio aliqua contraria sitis, pertinaciter oe ex animo ruram pluribus, quasi dogmatisando, ct agnita Mei clesia recti undo, ab homine Christi Religionem profitente, asserta ae dest

is, aus in haereticorum e --'one vel coninnix, etiam ex timore, aut simulam

do declarata. Huic annexa esse solet censura excommunicationis ipse facto , eaque reservata r qua etiam passim pleinmtur , qui haereticorum concionibus inretiunt, eorumve Li s sine speciali saeuitate legunt, reistinent, diffundunt, M. 333 Censurae hujus aequitatem nemo est qui primo intuitu non animadve

rate Si enim teste Apostolo I. Corint. rs. corrumpunt mores bonos colloquia

mesa, quanto magis longae ac diuturnae, seu Ore ad os, seu per lecti nem confabulationes cum iis quorum sermo ut eancer serpit, quique ut pro selytum unum faciant, mare & aridam circumeunt. Iam. 3 6 Ut incurratur reservatio haec, necessarium est , I. ut resis sit vera pnnde nee suffcit materialis error, cui ipsi etiam Sancti subjacuere non semel; nee satis est adhaesio voluntaria opinioni quam reprobaverit Ecclesia, ut temerariam tantum, falsamve vel erroneam: quia ditare error

ab haeresi, uti cum aliis docuimus Tom. 3. in Appendice de propositi nibus ab Ecclesia, damnatis pag. 698. Et ita quoad praesens caput tradit

Collator Andegavensis Tom. a. pag. o 337 2. Ut haerens sit externa, Sc quidem cum animo haereticor quae entiri vel mere interna est, vel tametu externa , sine animo haeretico prosem.

tur, licet grave peccatum sit, aut esse possit, haud tamen Ecclesiasticis poenis subjacet. Non in primo cassi; quia ex dictis peccata mere interna

non reservantur. Non in secundo; quia ex S. Thoma 1. 2. qu. II. art. z.

ad haeresim requiritur error intellectus. Is porro deest, ubi deest interior an sensus. Ceterum ad haeresim externam lassicit ut ea quovis signo, atque 2 etiam Elo nutu, exterius pandatur, nutri etiam praesenter non enim desinit externum esse id quod occultum est. At non sussicit signum quod . eumque i hinc qui in Lutheri haeresim lapsus die vetita eomedit cames ex mera voracitate, non incurrit vi facti hujus, poenas haereticorum. Aliud suerit si per hanc Ecclesiasticae Legis transgressionem haeresim suam mani-sestare velit. Pari de causa immunis est a reservatione, qui ex solo metu

negat se esse Papistam; quia hic sola occurrit fidei dissimulatio, non autem error intellectus. Aliter dicendum, si ipia exterior fidei negatio reservata fit, ut in Discesi Parisiensi. 338 3. Ut eadem haeresis sit ab homine Christi fidem professo. Unde Iudaei vel Ethnici qui negant Christum esse Filium Dei naturalem , non censentur haeretici. At naeretici sunt, quidquid dicat recentior, qui a fide apostatant. Imo Cathe mensis, qui post susceptam Christi fidem ad heia

98쪽

reticus deficit, coram Deo vere est haereticus, licet poenis ab Ecclesia contra haereticos latis non subjaceat, quia necdum per Baptisima ingressus fit Ecclesiam: prout docent post Pirrhing. Anactetus Reitainu Itit. De haereticis n. 3. & Faber pari. 2. pag. I 63. Hinc Anabaptistae, etiam nondum baptizati haereticis annumerantur. aeres I .an qui solu dubitat de aliquo fidei capite, ereticus censeri debeat. 33 R. am . Si is serio & meditate dubitet. Ita S. Thomas, cui e sonat id Stephani Papae c. I. De haereticis δ Dubius m fide infidelis est. Et vero qui voluntarie dubitat, eo ipso negat Hrmaliter vel id quod ab Ecci tia definitur tanquam caput fidei, ad fidem pertinere ρ vel Conventum hunc, puta Tridentinum, qui se se Ecclesiam dicit, esse Ecclesia m. Utrumque autem fidei adveriatur. ires 2.an ignoratia mortaliter culpabilis ab hqreseos rinis excusare pota 34 R. affirm. cum Pirrhing. in Tit. De haereticis, n. a. & aliis. Ratio est quia deest haeresis, & consequenter ejus meliae, ubi deest pertinax contra E clesiae definitiones rebellio. Haec autem deest, cum definitiones illar, t metsi cnlpabiliter, ignorantur. Unde haereticorum instar excipi non debent rustici quidam, & qui Ecclesiae penitus adhaerentes, in punctis grais

vibus graviter aberrant. Imo nec eum quem expendimus casum incurrunt, qui inter haereticos nati & educati catholica quaedam dogmata respuunt, quia sibi nullatenus, vel non satis proposita ita Dyman Lib. 2. cap. II. n. S. Faber pag. I 66. Hi tamen, niti eiuratis antea erroribus, in Ecclesiam non recipiuntur; tum quia non praesumitur ignorantia invicibi- , .lis; tum quia decet ut qui errorem palam Professus est, palam se ab eo recedere declaret.

Sed quid de iis quom ignoratia, non modo culpabilis, sed&affectata suerit 3 3qr

Non desunt qui cum Uito Pichlar in rit. De dimetieis existiment eos ab Ecclesiasticie poenis per aflectatani elusimodi ignorantiam excusari, nisi asseis natio illa ex contemptu auctoritatis Ecclesiasticae proveniat. Mihi tamen deincisio haec admodum incerta videtur. Nimirum vero ubique judicatur in e rore pertinax. qui ab errore resipiscere non vult; non vult autem qui eo Mne affectat ignorantiam, ne a concepta primum opinione resiliat.

Quaeres 3. quid sentiendum de iis qui Catholicis veritatibus addicti 3 veos tamen qui Ecclesiae definitiones impetunt, praedictis veritatibus adversari non credunt.

Respondet Collator Andegavensis ibissi pag. z26. hujusmodi homines falsi quidem & maxime temerarii judicii reos esse, at non esse proprio haereticos. Verum decisio haec, ut vera esse potest, sic & potest in pluribus fallere. Nec enim Hlum exigit Ecclina, ut credas . v. g. Christum pro omnibus mortuum esse; Ied & ut credas ipsem, utpote a Spiritu sancto directam, non posse constanter ac sacrilege insequi velut hujus fidei violatores, qui hanc pie ae religiose profitentur. Si quid ergo hic culeam minuit, hoc ut plurimum , quod sectae alicujus vexatio non Ecclesiae toti, sed amariori quorundam χelo adscribi solet a plebe vel imperita, vel Novatorum artibus & clamoribus decepta. Quaeres A. an haeresis quaecumque exterior reservationem inducat. I IR. id pendere e varia locorum disciplina: etsi enim haeresis extemna ubique excommunicationem inducit, non tamen ubique inducit excon

munia '

99쪽

municationis hujus reservationem. Alicubi nimirum ut Andegavi, neces.sum est ut haeresis publica sit; quod notorietatem facti a nobis in Trae de censuris expositam requirere videtur. Alibi, ut Ambiani satis est ut haeresis per nis tribus innotescat. Alibi, ut Parisiis; requiritur & sufficit

ut haeresis toram pluribus ex animo asseratur & defendatur. Porro pluresis hemia duorum numero contrata est, ex Regula, . Iuris in αἶ- Quaere& s. an censuram resematam incurrant qui haereticorum concio. nibus interint, iisve domos stas Iocant.

R. negati nisi haec sorte speciali locorum lege vetita sint sub poenaeensurae. potest tamen in utraque rasu graviter peccari r potissimum autem in priore, mpter grave quod rudibus & imperitis Imminere potest seductionis periculum. Quod si quis haeretico quia haeretico, seu ut patet ejus animo adiuvet, domum suam locaverit . utique subiacebit haereticorum poenis, quia haeresim hoe suo facto profitebitur . Ubi autem indistincte sub reservationis poena vetitum est, ne quis haereticorum ventibus intersit, reservationi subjacet, qui iisdem etiam ignota sibi lingua celebratis. interest, isto etiam curiositatis impulsia, quia fieri potest ut ficta pietate , quae vel apud Turcas, in templi potissimum, emicat, decipiatur. Α λrtiori reservationem incurrere possunt Typographi & Bibliopolae. qui obvio cuique haereticorum Libros venales habent. Quaeres s. an qui haeresim publice prolatas est in uno loco, possit in alio ubi catholice vixit, a quocumque absolvi- R. r. haeretaeum, generaliter loquendo, nonnisi a Sacerdote pro reis servatis approbato ilvi posse: quia haereseos crimen ubique reservatum est. 3 6 R. a. multiplex esse haereticorum genus: Alii enim publice contrariam Ecclesiae Romanae religionem professi stat, ut CaIvinista & thermi Alii licet non id omne credant quod a Sancta Ecclesia definitum est , nedum ab ea schismatice recedant, unum id semidant, ne ab ejus gremio ejiciantur. Priores ubicumque sint, palam & Episcopi auctoritate reis conciliari debent, nisi exigant loci, temporis 3c perimarum circumstan tiae, ut eorum abjuratio, de Superioris consent, occulte fiat. Posteriores vero statim ut errorem sincere depossierunt, a quocumque pro reservatis approbato reconciliari valent; modo praestitium a se scandalum vel iami reparaverint, vel reparaturi certo iudiceaturi Sane frequentatio Catholicorum quos Oderas, laus aequa Praesulum quos calumniabaris, aditus Consessarii quo uti noluisses; & Catholicis, & novatoribus praesertim , grave

sint conversionis argumentum.

Quaeres Z quae a Consessario erga renitente ab haeresi reversu sint observada. R. r. quoad serum interius caute observandum a Consessario, ut propria haereticorum Focata tognoscat. Haec vero sunt praecipue, iniuria in Virginem Dei param & Sanctos ceterose calumniae in Summum Pontificem ..ὶn Episcopos, & Clerum Catholicum: odium & detestatio virginitatis 3 sacrilegia in Eucharistiam & Sacramenta, in imagines, in omnes Ecelesiae ritust e tumelia in fideles, quos raeco ac turpi impetu incusant Maia phemiae, infidelitatis, superstitionis,& idololatriae. Cavendum tamen ne Comsessarius nimiis interrogationibus recens conversiam obruat; ita ut is vel' ab initio suspicetur gravius esse consessionis pondus, quam ut illud inmunerum serre possit. Unde sicut qui in continua io intime per annos ali Og vixit,

100쪽

vixit, non tenetur exprimete tactus & oscula, quae regulariter semic tionem comitantur i sic nec tenetur Neophytus in specie exprimere peccata quae contra Ecclesiae leges admisit, puta quod non audierit Sacrum

festis diebus, quod Jejunium & abstinentiam omiserit &c. quia haec ex ipsa

haeresis conditione satis intelliguntur. Imo censent nonnulli cum Bon gratia v. absolutio quoad faeculares n. 48. satis esse ut generali modo confiteatur se Pontifici detraxisse, vel Ecclesiae praecepta contempsisse. quotiesse dedit occasior Nisi specialem aliquem contemptum E Gisbia , blasphemiasis os calumnias contra Ecclesiasticos, plusquam regulariter ab haeretisis. sis et Guιι- verit, aut scandalum dederiι, avi alios perverterit. Quoniam tamen non in omnibus locis occurrit eadem blasphemandae Ecclesiae occasio. 1atius judicarim plenam, quantum sine scrupulo ac nimia molestia fieri potest, confessionem a novo Catholico elicerer ad quod non parum conducent Directoris lenitas, patientia. & unctio verborum. R. t. Me quoad exterius larum cum recens conversis observanda ec a se a Confessario, I. ut eos non ante ad fides msessionem & ad sacram consessionem admittat, quam sufficienter fidei veritates edocuerit, ne in errores suos facile relabantur; a. ut debita ac specialiauctoritate munitus eorum abjurationem excipiat, prout sancitum est cap. S.& a I. L q.

T. quae abiuratio communiter fit coram Sacerdote & testibus per publicam fidei prosessionem, qualis in Rimalibus Dioecesanis praescribitur. Comm-nito, inquam, quia abiuratio clanculum aliquando .fieri potest, cum id graves exigunt cauis; 3. ut peracta fidei professione is qui ab haeresi re sipiscit admittatur ad Confessionem & Eucharistiam. Ita taber pag. I 68. Verum haec cum gravi limitatione quoad Eucharistiam his in partibus in- 3 νtelligenda sunt. Cum enim Calvinita nostri religionem Catholicam eo tantum fine Drofiteriliarant, ut in Ecclesiae conspectu matrimonium, alioqui regiis ditiis irritum, inire possint; & e ducentis vix unus & alter inreligione Catholica, seu jurata, seu coram testibus professa permaneant;

constat semper metuendum esse, ne Sanctum, si iis aetur, detur canibus punde a sacra mensa potius abigendi sunt, quam ad eam compellendi. Quias horum aliquiprivatim interrogationum iu Catholica fide vivere ac more velint, non respondeant cathegorice, cavendum erit ne ad consessionem admittantur. Alias obtenta. quae vix negari poterit, factae consessionis testificatione, haberi possent pro veris Fidelibus ; ad communionem 3c matrimonium admitti, liberaliores a Catholicis eleemosynas recipere ; quod, ultimum nonnulli ex iis unice intendunt. XIL Homicidiam voliniarium, quod Parisis reservatur, cum etiam ab aso ebrio aut irato peffetratum M. Circa hunc casum. Quaeres I. an homicidium quodcumque reservationi subjaceat. III R. negat. Illud enim istum potuit reservari. quod a Theologis communiter habetur pro mortisero. Est porro certum homicidii genus, quod Iuxta communiorem sententiam vacatcia culpa; illud nimirum quo quis vim vi repellens cum moderamine inculpatae tutelae, Occidit ne occidatur. Quod si dubitet occisor annoniustae desensionis limites excesserit, immunis erat a reservatione; quia haec ex dictis in dubio iacti non incurritur. Quaeres a. an homicidium casuale subiaceat reservationi.

R. id pendere a circumstantiis. Si enim homicidium pruer imenti 3 3

SEARCH

MENU NAVIGATION