Gulielmi Pisonis De Indiæ utriusque re naturali et medica libri quatuordecim : quorum contenta pagina sequens exhibet

발행: 1658년

분량: 627페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

GVIRA PER EA .

Gutraperea, Alaudae est magnitu dine, aurei coloris, excepta cauda Malis, quae dilute virides sunt. Sub gutture maculam habet nigram, to to pectore 3c ventre maculis instar Sturni conspicuis. Rostello recto, a cuto, flavo. Caetera vulgari modo disposita : Inter aviculas apponitUr,& mediocris est saporis, imprimis cum fructus illi maturuerint, qui Araca & Gualaba dicuntur. GVIRA ACANGATAR A Guisa - acangatari, elegans es: avis, Pic ae magnitudinis, ob et antiani Mingentem Clamorem potius, quam Carnis excellentiam celebris: paucas ehim es carnis Hicet ob insignes pennas & plumas major videatur. Rostro adunco, acuto, & fimesCCnte. ver lex longioribus plumis, cristae in modum decoratur, quae sicut totum corpus fere, susciest coloris. Cauda longissima, constans octo pennis ornate expansis, in mire mitate albicantibus. Cum caeteris avibus loco Fringillarum mensis imponitur, sapὀxisque est

Matutini, Sturni est magnitudinis. Rostro longismimo, recto & sorti. Pennis undi que vestitur fuscis, pallido flavo maculatis, ut in Niso. Caetera vulgari norma avium disposita, nisi quod pectore sit admodum carnoso. Pisciculis insidiatur circa ripas flu Viorum, iisque pinguescit. Magna copia toto anno apparent. Carne sunt multa &pingui.

122쪽

Demaem, Sturni est magnitudine. Rostro admodum longo,&in extremitate acuto. Cauda tenui & longa. Pennis & plumis ex flavo ac viridi mixtis. Circa ripas fluvio rum victitat, & pisciculis delectatur. Inter caeteras aviculas apponitur, sed non adeo petita, quod minus tenerae sit carnis. T A M A Τ Ι A . Diversae species dantur TamasiL Quarum maxima,addito cognomine,7 attiguasά exprimitur, adeo Turdis nostratium externa figura, ut & indole ac sapore similis, ut nulli avium spaucis pro consileto naturae lini exceptis) Europaearum meliuS comparanda sit. Rostro est magno, selido, parum incurvato, fusci coloris. Capite quoque grandiori pro corporis proportione. Tota cutis punctulis conspicuis S magnis maculis suscis variegatur. Collum & guttur flavescunt. Pro Turdis apponuntur utcunque assatae, ejusdemque sent saporis.

123쪽

SECTIO TERTIA

Vemadmodum Eruditiss Scaliger non immerito distentit a Pihilo iapho dicente , vel omnibus terrae lociS omnia , vel nulla usquam nasci: sic e contra, quaedam in quibusdam locis, quaedam autem non provenire, apprimo sane Consensisse mihi visus est; imprimis cum eo naturae moderamine, ut sicut illa numero, ita& vitae tum ha bitudine, tum longniquitate inferiora vel stiperiora evadant. Cu jus rei veritatem confirmant passim omnes acerrimi Indiarum im primis Lustratores, quodque etiam Naturae oeconomiae maxime, Consentaneum sit, ne alicubi vel abundantia nimium luxuriaret, Vel neces ariorum penuria Mundus fatisceret. Inter alia animadversione digna circa Quadrupeda, non pr tereUndum puto, quod aliqua pecora Europaea in Indias invecta,praesertim Oves,Boves, Arietes, etiamsi ob ae ris temperiem calidiorem satis prolifici;tamen macriores utique reperiantur, Carneque minus siccida& tenera quam in natali quondam solo; vel quia ex insiueto frigore no diurno, vel fervore diurno peculiaris terrae genius resultans, sicut tenerioribus Europae vegetabilibus; ita quibusdam animalibus exoticis minus faveat. Excipiuntur tamen quaedam, praesertim Porci, qui in melius mutati, foecunditatis non sbium, sed & nuta trimenti dignitatis usque adeo praerogativam obtinent, ut aegris aeque aC fanis tutae& jucundae sint deliciae, carneque ovilla praeferantur: AC proinde minus applicari dum videtur hisce regionibus Novi Orbis illud Philosbphi, ubi ait, Omnium Q adrupedum carnes deteriores existere, quae locis palustribus, quam quae editioribus pa

scuntur.

Indigente Quadrupedes viviparae rei familiari dicatae,pauciores quidem in tanta multitudine detectae. Quas,ut & tot alia sensitiva, Conduceret quidem ad Cognitas Veteris Orbis redegisse species, sed ob adeo varium & perpetuum Naturae lusum, facilius eas paucissimis quidem exceptis) gustus, quam externae figurae similitudine, cum Asiati cis vel Europaeis contuleris. Accedit quod dicta Bestiae in Novi hujus orbis remotiori bus saltibus minus familiares sint maris accolis: noctambulat quoque multae& late bras quaerenteS exstant, etiam eae, quae contra Phil Osbplai sententiam multum caloris Msiccitatis habeant, adeoque tantum prodire ament ingruentibus mensibus pluviis, ut pinguescant & copulentur. Vt mirum non sit, earum differentias, mores, naturas, alia que ad Historiae Naturalis &Anatomiae cognitionem facientia, dissicilius dignosci &perscrutari posse. Quamobrem licet inter omnia Animalia, nullum tantam assinitatem cum rem peramento humano habeat mullius quoque Anatomia tantum lucis adferat, quam Quadrupedis viviparae: veniam tamen facile merebor, si vel qualitates vel disiectiones earum rudiori Minerva fortassis explicavero, quam curiosis quisque Iairoiphos desi

deraverit.

Raeter Dorcades Europaeas Brassiliensibus non multum dissimiles Capreae Indigenae

Pilis sunt splendentibus, glabris, hinc inde stisco & albo variegatis, imprimis si juvenes

sint, nam ma Culae albae accrescente aetate pereunt. Pes quilibet duas habet ungulas ni gras,& sia pra has duas minores supra se invicem positas. Caudassent brevi,ut solet in Capreis. Oculis magnis nigris, naribus patentibus. Cornibus mediocribus ex tribus ramusculis fabricatis, villosis, cineritii Coloris, quae quotannis amittunt. Castitate εο feeCunditate cum Europaeis Certant, statoque tantum tempore, initio scilicet men sum pluviorum, quod veris vices si ipplet,mares admittunt; postea defervescunt,&meticulosae fiunt. In uteri cornibus concipiunt, sexque mensibus,& minus aliquando, inutζro gerunt: quod tempus in frigidioribus Europae regionibus tardius absblvitur. NODI adeo

124쪽

C V G V A V V - E T E . adeo silvestres sunt, quin facile cicurentur. Fructus & frondes quaS d opulantur , Omnem denique

cibum, ruminant: Viscera quoque naturalia more aliorum ruminantium di . posita stini, si1cut in Cornutis, alteraque tantum

maxilla dentatis, sblet sie xi Quium porro a Veteribus Pthilosophis testatum sit, quasdam non solum a

ves, sed&animalia derre stria nonnulla, inter quae Cerva & Caprear,felle carere; ego attentius circa

duo potissimum loca illis a Natura concessa, hepar& intestina inquirens, fel nullum quidem subinde comperi; quia sorte Visum effugerat, atque alia aliqua parte diffusum latitaverat, quod fellis vices illis suppleret. tanta interim fellis necessitas in corporibus animalium mihi videtur , ut eo non apparente locis solitis, Natura maluerit collocasse in capite quorundam pisciculorum, quam in totum denegasse viscustam nobile. Imo, sunt aves quae teste Aristotele Vesica & urina destituuntur; tamen fel ipsis perpetuo concessum esse fatetur. Caprearum Brasiliensium caro es: optimi palati & nutrimenti, quae vel assatur, vel aromatibus conditur pro epulis, ejusdemque planc saporis est & dignitatis Cum nostratibus. Verum, sicut haec Capreae species, quae villosis es: cornibus, carne sua alimentum, ita lapide in ventriculo contento, medica mentum praebet haud contemnendum, scilicet lapidem Bezoardicum Occidentalem, nunc Orientali minus celebrem quidem,attamen apud inColas contra mala quoque venenata in pretio habitum. o lapide Venatores difficilius aliquando potiuntur, quam ipso animali in quo generatur. Vulneratum enim telo, aufugit summos iidio, eructatque e ventriculi fluido per OS ipsum lapidem, quem si non sagaciter observet venator, spe omni excidit eo potiundi, ut miles aliisque contigit subinde. T A I A S V . Talaci; , Porcus est silvestris, sed Apris magnitudine & ferocitate cedens;vix enim nostratium Porcorum domesticorum molem acquirit. Auribus, pilissetis in dorsb est sblito brevioribus & mollioribus

nigri coloris,punctulis minimis albis VariegatuS.Cauda esst nulla. Admodum probata: ecto carnis, Ut facile nostratium domesticorum superet. lardo est tenuiori atque bono. In dorso inter fetas prominentia apparet partim carnea partim membranosa, quas ex concursu vas ,rUm lacteo' Tum Contorta, quae Vulgo umbilici nomen audit. Quem tamen ego in difffectione verum umbilicum esse neutiquam potui animadvertere,sicuti neque Clariss Anatomicus Leydensis D. palcoburgius, qui transmissum ex Brasilia Porcum similem diligenter in cidit. Mammarum quoque vicem praebere, quia vasa mammaria Videbantur, q UM laret eum

125쪽

cteum humorem perpetuo destillant, haud Verissimile, quod sugendum praebeat pa pillis , quas more aliorum Porcorum sub Ventre gerit. Per hunc di ictum spiritum emittere, sicut Sues marini per nares, Lerius & TheVetus putarunt; sed attentior cen sura Fr. Hernandi magis mihi placet, qui in dissectione eorum, tam narium, quam

umbilici, usum illis mecum derogat. In multis Americae regionibus, praesertim in nova Hispania, ejusmodi II pri ejusdemque conformationis & naturae inveniuntur, quo rum caro aeque probata, quaeque mactata ut durabilior sit, statim liberari debet a dii ctu illo lacteo dorsali, alioquin facile Corrumpitur. Iracundi sunt & vindictae admota, dum memores. Vulnerati enim infinitos silent sui generis Convocare, ut hostes sitos, sive Venatores sive Tigrides , cum quibus perpetuam C er ent inimicitiam, grega tim adoriantur. Ita ut non raro ascensu in arborem sal Vare se coacti fuerint vel saga cissimi venatores, ubi tunc dux gregis, cum militibus fremens, truncum arboris loco hostis amissi mordet & lacerat. illi interim tot feris CirCumdati, eas silerne, vel venabulo , vel sciopetis tuti caedunt, Cum tamen illae haud facile patiantur societatem dissolvi, nisi sorte morae vel famis taedio. Capybara, inter Porcos aquati C A P Y B A R A. cos sive fluviatiles recipitur, quia figura δί natura bimulum Por

Cum aemulatur. brevibus est critribus &ingulis, sed porcinis, caeterum Porcis dissimilis, si crassitiem.& figuram capitis, & oris pilos auresque parvaS Consideres. Ca rei cauda. Peculiare quid praeter ea huic Natura dedit, quod praeter duos insignes dentes incurva LOS extra alveum prominentes) in qualibet maxilla dentes vigintiquatuor habeat. Herbis de fructibus vescitur. Noctambulium est animal, pabulique gratia fluvios & torrentes transhatat, clamoremque adeo horribitalem edit de nocte, ut nobis insitetis primum terrorem incusserit. Gregatim infinito numero circa ripas fluviorum Oberrant; Cumque tardigrada sint, non cursu, sed velocissima natatione se salvant avenatoribus, quia urinari Vel mmime norunt. Caeterum haud dissicile magna copia siclopetis vel sagittis figuntur,integrisque militum cohortibus probo satis alimento fuerunt, imprimis si assetur caro; sed quia dignitate Aproriam &domesticorum carni cedit, caput hujus Capybara tantum pro deliciis apponitur. C V A N D V

o i ἐώ , Major & Minor, Africanis Erinaceis ex parte similis. Nostratibus

126쪽

GVLIEL MI PISONIS

Lusitanis Ouriso cacheiro, & quoque Es inho dicitur, quod perpetuis spinis sive

aciculis armatum sit animal. de quarum tamen faculatione inlaostem deque earum venenosa vel medica qualitate nihil nobis hic terrarum compertum es , sicut de alia Erinaceorum specie in Africa atque in nova Hispania testantur Autores. Haec enim Histrix ob insignes alimentosas qualitates potissimum celebris Simiae majoris est magnitudinis. Totum corpus pilis caret, sed spiculis armatur undiquaque oblongis fave scentibus. Ab insitione in cutem ad dimidiam fere longitudinem reliquam, pars dimidia nigricat, Cuspis albicat. Capite est: quoque aculeato , eXCepta regione aurium& oris. Circum nares pilos habet multos, qui barbam Felinam illi faciunt. Oculi prominentes fulgidi. Cauda oblonga ab exortu suo ad medietatem aculeata. e terior medietas nuda es , & raras habet setas Porcorum instar. Interdiu dormit, noctu circumvagatur, spiratque naribus quasi anhelaret: vocem edit Ut Sus tu iu. Scandit arbores, sed tardo gressit, quia pollice caret; idcirco descendens, caudam circum volvit, ne labatur. Fructibus non solum, sed Gallinarum Columbarumque pullis multum damni infert, iisque perpetuo insidiari amat. Exinde pinguefactus facile praeda sit venatoribus . Carne est: admodum candida, pingui, eaque gratissima, ac proinde inter delicias apponitur sive assata, sive elixa, sive artocreae modo condita. Inter Eri

naceos enim quae vocem Caninam edunt, inferioris sunt notae; quae Ore vero voceque

Suilla, ut hic noster, carne simi, teste quoque Scaligero, longe delicatiori. T A T v sive ARMA DILHO.

Cum in Occidentalis non solum, sed & Orientalis Indiae partibus frequens adeo sit

hoc inusitatae conformationis animai,non mirum si vel nomine,vel magnitudine, figura quoque si ibinde variet. Hispani madisso satis appropriate, hoc est , Cataphractum, Belgae nominarunt. Brasiliae indigenae nomine T itu generi ce totumho C animalium genus loricatum exprimunt, variasque illarum species peculiari addito Cognomine distinguu1st. Prima & maxima Tatus1ba cujus descriptioni supersedeo, utpote quae non edulis. Secunda & praestantissima Tatu est,sed priori minor.Tertia Tatu apa-τά, praecedenti magnitudine par, cujus solum iconem exhibeo, sed alteram incedentis, alteram dormientis bestiae. Omnibus his commune est, quod lorica ossea ex squamis elegantibus composita operiantur, quod Porcellorum quasi sint rostro, figura, oculis,

pilis & pedibus, licet magnitudine & dignitate inter se discrepent. Item quod noctambula & salacia,ros ro fodientes Talparum more,nunc sub terra in cavernis latitent,nunc in aquis instar amphibiorum, imprimis vero stipra terram more aliorum quadrapedum legant. Horum denique caro, excepta illius Tatuqeba, non solum vesica, sed ob teneritatem &albedinem apud magnates pro deliciis apposita, assata, elixa & in artocreaemo dum condita, Cuniculorum & Porcellorum carni praeferatur. Tantum abest ut cum Talpis in terra po tissimum nutriantur ad mentem Monardi, ut fructibus Balatis, Bacobi & Melonibus caeterisque plantariis, imo Gallinis vescantur. Quamobrem rustici eaeae' osi habent, iisque perpetuo vel decipulis vel caniculis insidiantur. Haec autem specie peCuliare habet, quod dormituriens, aut venatorem eludere volens,prior ibus ac poste' rioribus pedibus Collectis, more infantium in utero jacentium, ac auriculis intro tractis, Cum, Cauda capite & ad Caput relatis,instar pilae se componat,atque per commissuras inmCurVato dorso ac Clypeo, ita lateralibus extremitatibus, ac antica & postica parte Con'

sertis, ut nihil appar eat nisi lorica capitis & caudae; adeoque instar conchae firmiter so Claudit, ut ne a validissima quidem manu aperiri & dilatari se patiatur. Quamobrem mirae istius sortitudinis rationem desiderans, aliquoties illud dissecui domi meae, lori'camque

127쪽

eamque conveXam, qUa tegitur, inVeni cum quatuor commissuris transversalibus, lenta admodum cute Constantibus, quibus loricam extendere & contrahere potest. Qine loriea figuris quinquangularibus eleganti ordine dispositis constat ; inter Commisitiras uero parallelogrammis, & qua libet figura squamulis lenticularibus, coloris ex albo flavescentis. In quolibet latere musculum reperi insignem longum & figuram X haia bentem, plurimis fibris ita decussatim discurrentibus secundum longitudinem, quo tum ope validissimam illam Contractionem & Corporis Conglobationem exercet. Cae terum coeunt S generant more aliorum animalium. Praeter alia salacitatis signa, ac cedit quod genitalia in omni praeter modum longa dc crassa atque rigida promi

neant. De carnis praestantia alimentosa stupra monui. De vi medicamentosa Lamiarurn Fr. Ximenes vir haud vanae fidei, ut & MOnardus, multa annotarunt ; verum a me hactenus incompCrta. Tapii rete, Lusitanis Auta, mi- TAPI IERET E rum aspectu animal, magnitudine Iuvenci semestris; dorsb incurvato, figura corporis quodammodo ad Porcum accedens, imprimis oculis,

capite dc pedibus. Promuscide est

super os praeeminente, quam vali dissimo nervo contrahere & cxten dere potest. Ore dentato in utra que maxilla. Loco caudae exiguum

processiam habet depilem. Cute estsblida instar Alcis, brevibus pilis,

umbrae & susci coloris. Salax est bestia & noctambula, quae arborum fructus, arundines sacchareas, depopulatur. Inter amphibia non recensetur : fluvios tamen trans halat rapidissimos. Caeterum iners 3 socors apparet, adeoque lucifuga , ut in densis mediterraneis silvis interdiu dormire amet: Ita ut, si detur animal aliquod quod noctu tantum, nunquam Vero de die vene tur, haec sene Brasiliensis bestia dici minime meretur ; qualem tamen Aristo teles & Scaliger ex terrestrium genere in Asia non dari autumant. Caro e lus VesCa,s1ju venis, & rite praeparetur, bubulamque aemulatur, eaque mediterraneis ac maris acco lis in frequenti usu existit. Inter Quadrupeda vesica in hisce silvis & campis littoralibus frequentia, sex septem' ve Cuniculorum & Leporum species exstant, communi nomine Corrupte Lusitanis Eatos domato dicta. Quae ut magnitudine, colore, & figura nonnihil inter se discrepant; ita natura, indole, natali solo, atque sapore multum inter se conveniunt, &ob carnis bonitatem, omnibus pariter in deliciis habita; quamobrem multi incolae, nunc deci pulis,nunc Canis venatici vel odori ope iis insidiari amant,repertoque antro id ab utra que parte fodiunt, & cuniculum actum ab utroque latere obturant, & demum in locum quo Considere autumant, longum cultrum infigunt, ut ita transfigant praedam subterra latitantem. Qui vivi capiuntur, cicurari se patiuntur &pinguescunt. Vniversa haec Leporum & Cuniculorum familia admodum est foecunda: septenos & ultra uno partu

Catulos ter Uno anno profert, non ca COS tamen more nostratium.

Prima, quae maxima &nobilislsima facile inter eos existit, est Paca, magnitudine pinguis & crassi Porcelli, cujus instar grunnit. Cibum oblatum non pedibus more Cliniculorum de tinet, sed in terra depositum devorat. Capite est crasso, auribus praeter mo rem parvis , absque cauda, ut plerique hi Cuniculi. Crura priora paulo posterioribus breviora ; ita ut non adeo Velocitate, quam vehementi quidem morsu, se ab hoste vindicet. Pilis est P Α C A I. brevibus,

128쪽

brevibus, ad tactum duris, umbrae coloris, in lateribus maculis cinereis praedita. Cariane est tenera, pingui, lardo non indigens, si astetur, sed inter epulas magnatum, sicut Lepores & Capreae in Europa, habetur. T A P Ε τ 1 ILSecunda species dicitur Tapeis, figura, magnitudine, pilis, auribus, barba, Leporibus nostratibus inter omnes has species in imo similis: victu quoque, fertilitate, Carnis bonitate ab Europaeis minus discrepans. Eorumque more in silvis, non intra terram, nidificat. Quamobrem non necesse est ejus narrationi inhaerere.

Tertia Cuniculi species est vulgo corrupte Cotta. Quae magnitudine & figura est nostratium: sed inter eos quibus aliquid porcini intercurrit. Praeterquam quod pilis sit splendentibus, rufis & duris, ut in Porcellis junioribus; grunnit quoque eodem modo; inferiorque mandibula, ut in Suibus, brevior est sileriori. Si corporis proceritatem, velocitatem, voracitatem, dentCS,Caudam , mores denique respicias, Cum Leporibus quadrat; auribus tamen, quae rotundae sunt, discrepat. Posteriora crura glabra, longiora, digitis sex; anteriora breviora quatuor tantum sunt praedita;iisique directe anterius extensis, incedit, & arripit cibum Oblatum, devoratque quam ocissime. Adeo denique a natura munitus,ut si non unguibus & dentibus se tueri valeat,velocitate pedum se salvare possit: ubi vero irritatus,vindictae minus potens fiat, grunniendo quatit humum posterioribus cruribus multo fortius quam CVniculi nostrates , dorsique pilos erigit. Caeterum cicuratur, ut pinguescat,atque philanthropos fit. Sed teneritate carnis praestat, si silvestris mactetur.

paeis Cuniculis magnitudine cedit; ita diversi tale & elegantia Colorum eos superat. Pilis est molliusculis, maculis albis, nigris, rufis; Cruribus brevioribus; anterius digitis senis, posterius quinis. Capite & dentibus Gliris similibus. Caudae vestigium nullum fere. Nulla Cuniculorum species tam familiariter in aedibus ci- Curatur, quam haec, imo in alias Europae regio nes feliciter vehitur, ubi aeque prolificus est, δίpinguescit. Grunniendo cibum quasi a domesticis mendicat instar Caniculae domesticae. Dignitate carnis caeteris haud cedit, imprimis silvestris adhuc. assata,&elixa, apponitur, minusque alba &sicca quam nostra' tium; adeoque humore abundans, ut male sat illi, si nimium aquae potet. Quinta A G V 1 1 III.

129쪽

Quinta, terea dicta, Nostratibus A p E R E A V. Cuniculi est species minima, absque cauda, pilis Leporinis, ut es capite, barba & incessu. Vivit Cu

niculorum more, ejusque naturae participat; nisi quod petrosis potius caverniS , quam arenosis gaudeat,unde a venatoribus & Viatoribus ope Ca niculae elicitur & Capitur. EliXUS, assatus, Con ditus apponitur. Adeo enim Carne est tenera &bona ut Cuniculos Europaeos facile stiperet. I A C V Α R A.

Variae Tygridum species

in silvis reperiuntur, qua rum aliquae majores & ob

crudelitatem nimium Cele bres, quas, atpote non OdU les, praeter O. Hae mino

res vescae Lusitanis Onsa generaliter dictae, Brasilianis peculiari nomine distiniactae. Quarum prima maCU lata, secunda Lagua rete, tertia Cuguacuara, CUjusicon desideratur. Seniores I AC VARE ΤΕ . brevibus,juniores longiori

bus sunt pilis & paulum crispis instar lanae ovillae; nunc Caprae instar ex flavo rufe

lis nigricantibus eleganter dispositis. lupi fere si int magnitudinis & moli S, rapaces quoque, & hominibus aeque ac bestiis infestae, cum famelicae sunt; alias enim a gregariis canibus, imo vel sbio accenso rogo de nocte in fugam facile aguntur ;ignis enim vel luminis beneficio me sbciosque itineris mei ab his aliisque noxiis animantibus tutari solebam. Terribilem noctu clamorem v uinstar Canis famelicae excitare solent. Praeda potitae eam dilacerant, caputque in ipsum cadaver immittunt, sanguinemque imprimis sugunt. Licet carnis bonitate, mole capitis, corporis, cauda & maculis cutis inter se differant, oculis tamen igneis, barba & ungulis felinis, dentibus acutissimis, atque indole conveniunt. Nec est, quod aliquis putet a Barbaris Tapveris tantum expeti carnem harum rapacium animalium; illae enim quae rusescentibus & flavescentibus maculis sunt, ab omnibus passim Europaeis incolis, instar Vitulinae aestimatur. Atque ipse non sine ad miratione edoctus sum, non plus ferinam sapuisse tam rapacium animalium Carnem. Attamen monitos volui semper amicos, imprimis valetudinarios, ut ab ea se abstinerent, vel rarius saltem vescerentur, ob fervidum quem generat sanguinem & succum omnis bestia & avis rapina. Inter tot Lacertorum mercitus prae caeteris magnitudine & pulchritudine excellunt quos hic damus. Prior Igu a scorrupte Legutae,) aliis Senembri posterior Tejuguam dictus. Qui , ut exterius nonnihil discrepant forma, ita interius plane inter se conve munt, ejusdemque sint naturae. Prioris corpus duos est pedes longum, sicut& cauda.

Tota bestia exterius laete viret instar Psittaci, nisi quod maculis nigricantibus & albis an modurn panni undulati hinc inde variegetur. Cute est undique squamosa. ponς

130쪽

I Q v Α N A I. caput in utroque latere albicans emicat macula instar Branchiarum piscis . A cervice ad Cauche extremitatem series squamarum serratarum excurrit viridis secundum dorsi longitudinem. Capitis squamae singulari ordine sitiat positae. Naribus es patulis. Ocu lis magnis, nigricantibus. Lingua crassa mobili, sed non bifida ut sequentis figurae. Rictu es: diducto & patulo, exiguis dentibus nigricantibus obsito , cibumque iis rite praeparatum ad ingluviem illam pendulam dimittit. hanc ingluviem nigricantem& serratam pro variis pathematis vel contrahit vel propendere sinit. Crura non solum, sed eorum digiti, perpetuis quoque squamis vestiti, & variis articulationibus praediti. Crura posteriora anterioribus quidem majora, sed omnia paribus unguicu

Altera haec a praecedenti in eo potissimum differt, quod colore sit nigro cum maculis albis. Digitis pedum multo longioribus. Cauda quoque longiori & Crassiori, non serrata. Lingua bifida, laevi, rubra, quam multo Velocius & longius, quam praecedens Senembe exerit, & more serpentum retrahit. Vtrumque animal domi meae ligatum de tinui, expertusquestim stupidum esse & inediae patientissimum, quaedam ad sex, quaedam ultra octo mensium spatium, ut ne muscam vel culicem comederent, sed tantum ore subinde patulo immota jacentia aliquandiu apertis fenestris matutino rore auraque vesci visa sint, attamen, licet Lacerti, Serpentes aliaque reptilia frigidioris utcumque sint temperamenti, hi elapsb circiter semestri, si non esca exhibeatur, inedia contabescunt& moriuntur. Fructibus & ovis crudis vesci amant, unde multa pinguedo & caro albissima illis nascitur. quae elixa vel frixa, inter delicias expetita, nec Gallinaceis pullis cedit, ejusdemque dignitatis,& saporis, cujus est caro Armadisiae, nisa opiod siccioris sit nutrimenti. Aphona sunt plane, velocissime currunt, facile tamen ex arboribus se illaqueari patiuntur. Vsque adeo tenacis sunt vitae, ut, si aliquoties feriantur in capite, non moriantur, nisi Cervix cultro infixo vulneretur. Vnde difficile Aristoteli assentiendum puto, Lacertos vix ultra sex mensium spatium vivere. Mactata vero & plane e COriata diu adhuc moventur, cordaque excepta, admodum subsiliunt. Ovipara sunt, idque singulis sex mensibus, ac in utroque latere duodecim aliquando Ova Cerasi mi noris magnitudine apparuere. Etiamsi inter amplubia possit censeri luBia, quia fluvios quoque intrat; tamen more caeterorum amphibiorum in terra generat. OVa quae ponit, rotundassent, Ss tenuiori testa quam Gallinacea,praedita: caeterum vitellum & albumen Gallinarum similia sapore, quae addita aqua, non oleo aut butyro,friguntur. Porro pinguedo Senembi apud Chirurgos Americanos in pretio habetur ad cutis vulnera sananda.

SEARCH

MENU NAVIGATION