Gulielmi Pisonis De Indiæ utriusque re naturali et medica libri quatuordecim : quorum contenta pagina sequens exhibet

발행: 1658년

분량: 627페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

H1 s T. NATURA L. & MEDIC. LIB. IV. Iassere modo purgat. Est e flavo paulo rufioxis Coloris, quam illud, nimirum siccatum: uam molle, croceum tingit Colore luteo siVe aureo paullo faturatius. Dissolvi potes eodem modo in spiritu Vini, & tincturam facit croceam. Nonnumquam ignes lucuta lenti struuntur juxta arborem, quorum potestate cortex dehiscit, majoremque fundit lacrymae copiam, quae in massam coacta in usilin Medicinalem servatur. 4od a me

primum tentatum, optime successit.

Olim astrictu hujus Resinae, in aqua dis lutae, impetiginem tollebant. Licet autem tantae efficaciae non sit, quam Gutta Camboides, vulgo Gutta gamba quod an insitae

tarditati, an praeparandi modo sit imputandum, dubito) tamen adrachma dimidiata, ad drachmam unam, per integram noctem in aCeto squillitico, aut spiritu vini ma cerata , & ex vino propinata, Ventrem sbi Vit, fortiterque per inferiora exonerat. Meo tamen judicio rectius faciunt, qui dilutum ex aceto praedicto, in pilulas acceden testimulo conglobant, quam qui potiones ex illa Conficiunt; quod ob tenacitatem difficillime solvatur.

Palmi Brasilienses.

P Luxima Palmarum genera producit Brasilia. Quarum aliquae sponte Crescunt in

silvis, ut Maia, Carnaiba, Tuc- , Hrucura, si ara, I ba, Am , Miriti, Ma rarasia, Giocara, & aliae: Quaedam Vero aliunde huc olim translatae & quasi nati vae factae, ut Coc ira & Palma dactylis era. Inter Silvestres indigenas frequen- P Ι N D O V Α.tissima est, quae Maia Brasilianis, vulgo Lusit. Pini o nucifera dicitur. Eximia& procera est arbor, densissima nemo ra conficiens: lignum albicans & sca brosiim corticis loco habet; ligni .autem loco fungosam & intus filosam medullam facile combustibilem, e qua

sana &fortissima lixivia norunt conficere. Nullum praeterea aut certe eXiguum praestat usiam: ad ornatum dun taxat ob insignem altitudinem & ra mos pulchre porrectos expetitur; iis siquidem eleganter comatis, & soliis radiatis utrimque vestitis, Lusitani atria& temploriam parieteS CXOrnant, Iladigenae vero loco tegularum tuguria sua ad pluvias arcendas sternunt. Fi scellas quoque & vasa viminea ex illis conficiunt. Folia autem hujus arboris non ita dependent in orbem, Ut Cocoeiro, sed maximam partem stant surrecta. Haud commode caeditur arbor, obmollitiem qua ferri aciem obtrindit.

Prope foliorum exortum, etiam rami proveniunt penduli, proferenteS ra CemOS , quatuor Vel quinque pedes

longos , plenos flosculis , post quos

etiam racematim proveniunt fructus vel centum in uno racemo, ovi gallinacei figura &mole, aut etiam majore, fastigium habentes acuminatum: altera extremitate insident calici vel cupulae, ut Nux pinea, foliis triangularibus constanti. L 3 Maturus

152쪽

Maturus fructus exterius ex viridi flavescit , vel etiam brunescit. Cortex exterior flamentosus est, ut in Coro, verum haud crassus, sed duplam tantum habens ovi Galli nae testat crassitiem. Hic morsus detrahi potes : illo detracto apparet pauca caro crocei coloris, vix ullo manifesto sapore praedita, quae a Nigritis cum farina comeditur. Caro autem haec ambit nucem durissimam, instar Coco Ovalem, ejusdem fere crassitiei, sed si ne foraminibus. Hac fracta, apparet in cavo, per interstitium more Iuglandium distinacto , nucleus magnitudine Iuglandis , albus, duriusculus, paulo siccior, neque tam sua vis ut Coco. Colliguntur per totum annum, & nuclei tam ab indigenis quam advenis comeduntur, I ia mira, id est, Cocos parvae Indigenis dictae. Oleum insuper optimum inde exprimitur , album &jucundi odoris, quod, quia refrigerat, defectum rosati tape supplet: & Cum recens est, in cibis; cum vero vetus, ad lucernas ustirpatur. E fructus quoque cortice aliud non ignobile & magis flavum elicitur, sed minus refrigerans, quod tamen ad multa mala emollienda adhibetur. Efastigio Arboris Gummi pellucidum, odoratum& pulcherrimum fuit, quod in locum Arabici nonnumquam venit. Postremo medulla coloris albicantis, & recentem Iuglandem resipiens, in vertice ligni continetur, optimum alimentum si cum pane de

sale comedatur.

Circa Dioecesin Paroba e remotissimis nemoribus ad hortos ob elegantiam traductae Palmae Conspiciuntur,quarum brachia sive rami caudam Pavoniam aemulantur.Barbari Cara ibam & checariri, Lusitani Tamar appellant, sorte, quod fructus Dactylissimiles ferat. Est autem arbor Palmae dactyliferae altitudine, habens lignum rusum,

durum, crassis nervis intus constans, nullius tamen usus: cortex exterior ViseUS Car

tilagine a terra ad aliquod spacium squamatus, squamis ordine cochleatim positis; quM primo

153쪽

1 fimo longiores, sensim fiunt breViores, imo tandem decidunt superne: nam Arbores ad ultiores caudicis silperioris medietatem habent glabram, inferiorem sbium squamatam. Squamae enim nihil aliud stuat, quam ramorum qui excideriuat reliquiae, arbore in altum surgente,&enas gentibus aliis ramis. Arbor in summitate ramos sitos orbiculatim expandit, directe sursum, deorsum, & ad latera, ut Palma dactylifera, sed longe elegantiori aspectu. Ramus quilibet duos Vel amplius pedes longus, satis crassus, compressiis in utroque latere, spinis duris nigris armatus, figura dentiscalpium referentibus. Unicum in cujuslibet rami extremitate folium rotundae figurae, est ita plicis dona tum, ut manuarium foeminarum Umbraculum, Coloris Viridis, ab extremitate ad me dietatem fere introrsum sectum in multa alia carinata solia, foliis Palmae dactyliferae structura similia: quodlibet ex his sectis foliis duos circiter pedes longum. Duas has Carnaisa species observavi sibi invicem multum similes, nisi quod re ira foliorum M cor licis conformatione discrepent, ut appositis Iconibus liquet. Vtriusque Arboris scapus interior egregie flammam concipit, & instar facis diu fovet; ita ut mihi per de serta peregrinanti sblatio fuerit non sistum ad illuminandum, sed ad abigenda quaevis

insecta serpentes noctu Vagant S.

Inter ramos folia ferentes alii prodeunt longiores, nimirum quatuor aut plures pedes longi , in multos ramos, & in ramulos lanugine albescente obductos, expansi alternatim , sive quasi ex vaginula prodeuntes. In ramulis hisce alternata serie existunt flos culi pallide favi, sine pediculis, singuli tribus foliolis constantes. Post flosculos illos proveniunt fructus, figura & magnitudine olivae; primum Virides amari, non edules; moX maturi nigrescentes, evadunt dulces mense Februario: Mlicet nostratibus nullius usus, gentilibus tamen tam crudi quam praeparati in deliciis habiti, Tisiae nuncupantur. Tarde Crescit haec Arbor. Folia apprime serviunt ad tegendas aedes & Corbes.

Ex nomine suspicari quis posset, hanc esse Arborem quae fundit Resinam illam, quae

hodie magna copia Europae infertur ex America nomine V R v c V R Y na. Verum teste Ximene, isn

ge abest: siquidem Resina quae ab

Hispanis Caranna dicit , ex longe alia Arbore fluit. Eae vero quae inter Palmas silve stres Turam Sc Prucur, indigenis Vocantur, in tantam proceritatem non crescunt, multoque cael

ris sunt humiliores, & mi S CO-gnitae; quaedam spinis asperrimis horrent, & ligno sunt ferreo ;quaedam vero sunt filis non spinosis, nucuri Iba appellatae. Flore ut sara Fructus qui & nucumo-catur ferunt racematim ut 'Mo Ῥa. Quilibet est Prunt magnitudi nis , & cupiatae squamosae insidens: Cuticula gri ea, pulpa lutea filamentosa, pauca, dulci, constanS. Intus Continet lapidem durum , in quo nucleus Candidus, edulis. Lignum arboris ob perpetua fita

menta contunditur ,4ndeque F rina elicitur Rrucuriis , Lusitani Farinha δε no vocant: E

sescentis est coloris, &defectu dialis Farinae de Maudihora pro p. ne usi irpatur. Ranai Arboris lentissimi sunt, ac ad multos Usus

154쪽

118 GVLIEL MI PISONI s

applicantur. Ex fructu fit oleum uti ex fructu Pindova, sed hoc de quo nunc sermo,valde es: medicinale, imprimis adversiis Raiarum puncturas Venenatas. NeC puto, prae stantius remedium dari contra illud malum. In ipsa Arbore nascitur Polypodium &Caraguata, quae aquam stippeditat peregrinantibus ad bibendum. Harta Palmae indigente species Gi aia: caudice tenui, recto, griseo, eXsilrgit more arboris Coquetro, sed vix dimidiae altitudinis. Flores flavescentes cum staminulis favis e siliqua flavescente proveniunt. Hisce succedunt parvuli fructus racemosi mo re Palmarum; qui cum icone d pictore non expressi sunt. Adeo lentus est floris ra mus, ut pro scopis & flagellis usurpetur. In summitate Arboris solium Convolvitur,cretactum instar fistulae. Fructus maturus nigricat, δί tunc, defectu melioris nutrimenti, comeditur.

inta Tucuns,Palma est mediocris altitudinis: si frondes spectes,P-ovam;si caetera, Palmam dactyliferam repraesentat: truncum,ramos atque folia habet aculeata: lignum Vero nigrum & durissimum, quo Indigenae sagittas exasperant. Fructus producit rotum dos racematim, Prunt Damasceni magnitudine & figura , ducentos, trecentos,&ptu res aliquando,uno eodemque racemo. Sues de simiae iis figinantur. Oleum exinde limpidissimum exprimitur, iisdem usibus quibus nuces Piso the,dicatum,magnique fit apud omnes passim incolas. Fructus hi maturi exterius nigricant: nucleo sunt albo non insuaVi, praesertim recenti. Ex foliis Brasiliani filum deducunt temtissimiam dc sortissimum, rubicundo Serico persimile. Sexta

155쪽

Sexta P limngens es Palma, foliis longioribus, trunco spinis acutissimis undiquaque armato, fructu rotundo ut Caeterae Palmae, sed non adeo racemose:medulla intus albicante pingui, sed non eduli. Ligno est nigro graVi & duro, findum petente, si aquis injiciatur: Ebeni speciem quidam Credunt. Brasiliani & Tapuyae exinde clavas sitas consciunt, sagitt*sque asperant: quae ubi carnem penetraVerint, tenacissime haerent. E caudice vulnerato vinum elicitur. Septima Aque Palma mediocris, foliis ciner iis, fructus fert racematim pruni m gnitudine, flavos ubi maturuerint, dulcissimi saporis, nucleo albo ac pergrato , ex quo incolae vinum conficiunt. Niseitae illam appellant proprio idiomate Catoκ Familiaris haec arbor Brasiliae Septentrionali, non Australi. loctava Irriba praecedentibus major, familiari, in Piratininga silvis. Ad si immitatem illius circa ramos medulla continetur candidissima, quae cruda vel etiam cocta cum carne vel oleo inter bonos cibos numeratur. Substantia vero durior, candida, quae contusa cogitur in massam farinae similem, unde placentulae non ingratae fiunt, ex succo vero illius pulmentum admodum dulce & suave. Fructus quoque producit sapidos & dulces. Remedium contra famem iis qui per illas silvas & yastas solitudines

peregrinantur.

Miritu familiaris Praesecturis & Maranhan. Fructum fert unicum edulem atque dulcem; ovali etiam magnitudine. Cortice est rubicundo, nigris maculis; intus vero rubro. Folia illius magni fiunt ab Indigenis, ut illis tegularum vice utantur. Decima Maratriba Palma familiaris Praefecturae S. Vincentii, cortice spinis arma to: materia durissima, ex qua sunt arcus nigri coloris. Fructus fert ovi columbini magnitudine, edules, dc satis gratos. C A

156쪽

HActenus de Palmis indigenis, sequitur nunc celebris illa exotica per omnes In

dias Coquoeiro quae a Brasilianis vocatur Maia quiba, dc fructus illius Inaiquasu, Palmis de quibus egimus, in multis dissimilis. Caudice est, raro recto,sed pleiarumque inclinato, quatuor, & interdum etiam septem pedes crasso: M tape ad quin INAI AGUAS VI BA, vulgo COCOS. quaginta pedes alto. Q apropter mirum est, earum truncos posse sic brevibus, te nitibus vix terra coopertis radicibus in aere subsistere, neque stio multo pondere& fructuum mole, ventisque etiam vehementibus saepe eas quatientibus, humi conci dere. Accedit quod pars caudicis humi proxima, non crassior aut fortior quam in sum' mitate existat. Caeterum est cortice cinereo, & quasi vibicibus hinc inde transversim notato per ambitum. Lignum non multi est ustis; constat enim ex meris flamentis est dulce & quasi lacteo succo turgens, unde arbore caesa a sormicis appetitur. Caret rarmis, sed in sinimitate quindecim, viginti aut plura habet folia magna, alata, in Or'bem dispersa, partim surrecta, partim dependentia', grato aspectu. In exordio sito haec folia alata quadam textura vestita sunt, obscure grisset coloris , quae solvitur subsequente alia. Quod libet folium longum est circiter sedecim pedes, ac in CXOrtu unum

circiter pedem crassum, dissectum in folia sive alas, ordine juxta se positas aut opposi

157쪽

,ς , longitudinem nervum Osseum flaVescentem, ac transversim subtilissimas lineas seu sthiis uirides. Inter folia alata in s liminitate arboris oritur siliqua sive vagina duos petade, aut amplius longa in extremitaribus fastigiata, viridis, striata, quae deinde ru seselis sponte se aperit. Antequam autem se pandat, Caulis intus reperitur elegari ter compositis pedem longus, tres aut quatuor digitos Crassus, in plures ranaos pedales aut semipedales divisus, qui rami apte a natura in theca illa complicari ma stilam spicam repraesentant. Rami autem hi onusti sunt triangularibus corpusculis , magnitudine amygdalae excorticatae , albis, quae rudimenta sunt florum & deinde nucum. Nam rupta Vagina rami hi se explicant & ostendunt flosculos luteos. Hinc succrescit fructus, quilibet insis ens brevi pediculo, pennam anserinam crasso, & cu-pulae , squamis constanti ex rufo flaVescentibus. Pondere & duritie summa nuces ca

put humanum excedentes profert. Toto anni tempore maturis pariter atque imma

turis fructibus decoratur, qui arcte & racematim Caudicis summitati adhaerescunt, putaminibus crassis, flamentosis & tenacibus vestiuntur: quibus stibiatis ligneus calix apparet: quem si immaturum perforaveris , aliquando supra heminam dulcissimi do gratissimi liquoris emittet , qui actu frigidissimus licet , potentia tamen

calidus es , & tenuiorum partium, urinamque Clinctantem proVocat. Nucibus autem maturatis, lacteus ille humor condensatur & coaguli instar calami scriptorii crassitio concavo adhaerescit, qui exemtus aC manducatus vix ulli nucleo, quamvis sapidissimo, dignitate cedit: nutrit enim & suaviter reficit: proinde a viatoribus marino itinere de lassatis &scorbulo infectis valde expetitur. Calidus & humidus existit in primo gra du. Oleum inde premendo extractum, in plurimos Culinae M pharmacopoeae usus re servatur, neC amygdalorum oleo praestantia Cedit.' Per os assumtum pectoris malis medetur Oleum, alvum quoque laxat, si largius exhibeatur : ex alto laesis mirum in modum prodest, urinasque Ciet. Praeterea liquor quidam stillaticius, albicans & eximiae virtutis exinde elicitur, re num & genitalium viscositatibus exstinguendis utilissimus, tum a mulierculis intercosinetica adhibitus . Observandum autem aquam illam copiosissimam & gratissi mam inveniri in mediae aetatis nucibus: in plane maturiS tantum modicam, neque ita gratam. Nucleum autem tum optime sapere , quum ad summam maturitatemperVenit.

si trunci porro vertice medulla quaedam albissima quasi bulbosa quae Palma dicitur,

arbusculae instar noVae, exsurgit, quae eX loculo, qUO Continebatur, prorumpenS, ejus

dem fere qualitatis, cujus concretus ille nucis humor, de quo jam diximus, existit; quae non cruda solum, sed &cocta inter epulas apponitur, & cum Brassica Cyprina

certat. Nondum matura magiS refrigerat; quocirca Vicem acetariorum lactucarum praestat. Sed ea ablata arbor moritur, unde proverbium Palmam referre. Quod non

aeque contingit inferiori radicum parte laesa vel concisa. Hinc fit ut plures indigenae sibi perstiadeant idem, quod Prospex Alpinus de AEgypti populis circa dactyliferas narrat Palmas; eas scilicet non terra radicibus attracta, sed aere ex si iblimiori arboris parte ali ac vivere. Plura egregia tradidit Gnienes de hac Palma Mexicanis Costolii dicta quae in Historia nostra Naturali Brasiliae susius exhibentur. Atque haec de Palmis earumque Medicis praesidiis dicta sint; quarum aliquae, imprimis Cocoquetro praeter usus dictos, multa suppeditant ad victum & amictum humani generis: quippe filosa substantia caudici adnata vestium materiam; folia, tecta aedium: fructus immaturi potum; maturi alimentum gratissimum ad haec oleum acetum &spiritus abunde exinde elicitur.

De Palma autem illa dactylifera scribere supersedeo: tum quod in plurimis Europae Regionibus sit notissima: tum quod nihil novi mihi contigerit experiri ex illa arbore quin ab aliis ante me dictum sit. C A

158쪽

GVLIEL MI PISONIS

ARbor arenosis, littore imprimis & promontorio Olindae frequens, Aroeira nuncupatur. Myrto silvestri nostrati qualitate non valde absimilis, ad Lentiscos tamen referri debet. Forma quoque qualitatibus Peruvianorum Mollema de qua arbore Clusius, Monardes, Garcilassus & alii. Praeter eximias facultates , qUas cum Araca, & Myrto, reliquisque A R O E I R. A. . astringentibus & odoriferis arboribus habet Communes, hisce peculiaribus pol. let , quod resinam fundat fragrantissimam instar Lentisci, ex qua emplastrum adversiis frigidos affectus componitur. Sunt autem folia in ramulis bina sibi invicem opposita, & quinque aut septem in extremitate. Ad cujuslibet ramuli exortum, ramulus est brevior, plenus flosculis minimis, qui constant quinque soliolis ex albo subluteis. Flores hos sequitur fructus nimirum quasi uva, baccis plena, magnitudine piperis initio quidem viridibus, per maturitatem aurem rubris, sed rubedo illa in solo cortice tenui, qui sponte se absolvit,& decidit grano decidente: grani usi autem quod pellicula continetur, rotundum & compressiim aC Oleaginosium, Odoris jucundi instar sceniculi recentis triti, & in se nucleum parvum lenta cuticula

tectum Continens. Maturescunt

mense Iulio, quod est, tempore hyberno. Earum acrimonia & siccitate carnes recentes a putredine conservantur.

Oleum quoque ex succulentis illius baccis exprimitur , eidem Usui cum resina inservienS. Folia insignem dc nobilissimum odorem emittunt, si conterantur, quae subamara, cum quadam vi adstringendi, aromaticas calidasque partes habent conjunctas, quemadmodum e balneis & lavacris, quae ex illis fiunt, videre est. Has Vero virtutes tam profunde exerit, ut per destillationem foliorum, imprimis recentium, odorifera & adstringens aqua inde eliciatur, quae tum ad pellendos corporis affectus, tum ad delicias servatur. Tempore paroxysmi febricitanti , Empiricorum more , exhibent cum si iccessu oculos seu gemmas arboris ex aqua nocturno rori expositos.

159쪽

Locum inter arborestentes Plantas obtinet Vrum, silvestris quidem, sed ab In colis inter hortenses & fati vas jam olim translata; multaque etiam nunc industria eam excolunt; partim ut granulorum solliculis involutorum minio sese exornent ac pingant ; partim Vero ut Lusitanis divendant, quaestumque ex tinctura illa V R V C V Orellana vaego dicta faciant. Lingua ipsorum hanc plantam Vrucu dictam, Clusius Bi-xam Americanam ovi edi esse existimat. Fr. Ximenes eandem accurate describit, stibnomine Achiote. Et fructuum grana rubra delicatae potioni Chocoiatis quae ex fructu Caco fit in nova Hispania, tam saporis quam coloris gratia misceri, testatur. Ego nostrae nucu arboris & fructus Icones separatim exhibeo, ut siliquarum figurae magis dilucide apparerent curioso lectori. Foliis est grandioribus es mucronatis, figura cordis, ut pingi solet, alternatim posi-xis , in pediculis, duos, tres, interdum & quinque digitos longis, nervum secundum QRgitudinem & venas obliquas inserius prominentes habentibus, laete viribus: cauli-

160쪽

bus calamo scriptorio tenuioribus, ligno albo & cortice fusco, instar. Coryli. Circa extremitatem ramorum in brevibus pediculis multi proveniunt flores, in uvae

figuram dispositi: quilibet flos est rota magnitudine , quinque foliis constans albis

incarnatis dilutis. In medio cujusvis floris ingens numerus est staminutorum luteo rum apicibus purpureis: vix sensibilem aliquem habet odorem. Pos florem fructus

sequitur in siliqua myro balani oblongi figura, seu pyramidali rotunda sesquidigitum aut duos digitos longa: ut ex appositis fructibus liquet) quae deposita viriditate imma

turitatis mox ubi maturuerit matura rufescit, estque tota hispida ob fla prominen tia sed non aculeata. In qualibet autem siliqua ultra triginta, imo quadraginta grana , quodque silio pediculo innitens, Continentur, figurae conicae acutae, &in duobus lateribus quasi digito compressum. Color granorum insigniter miniatus δί splendescens , si iccoque tali madens , ita ut ad tactum inficiat manus egregio miniato colore. Grana recentia sunt mollia, cum punctulis argenteis. Siliqua matura spo te se aperit: grana siccata evadunt rubra, obscure nihilominus tamen, Ut antea, tincturam in se continent; & recentia sive siccata usirpari possunt: Trita simpliciter in aqua simplici seu stillatilia , egregiam dant tincturam miniatam. Collecta grana in massam coguntur , sphaerulaeque & tabellae in multos annos durabiles inde Conficiuntur, quae in Europam transinissa longe lateque distrahuntur. Cum urina mixta , tam pertinaci colore tingit lineos pannos , ut in posterum elui non possit. Magisterium etiam inde, more Coralli, praeparatur & in usis reservatur. Grana recentia matura & exsiccata, inque pastillos conformata, quantitate indefinita, cum pulte ex Tiptua , quae Carimά dicitur , alioque conveniente decumbentibus exhibent, sive Veneno, sive aliunde infirmitatem contraxerint. Corroborat Ventriculum, ventrisque fluxibus prodest. Cum aqua ejusdem temperaturae hausta mitigat aestus febriles. Radices ipsis, nec grana, multi stuat saporis, proinde ad medendum faciliores, cum aliqua siccandi & astringendi qualitate. Radix Cum carne gallinacea cocta , praeter Croceum colorem, bonum saporem conciliat. Incolarum nonnulli radiCes granis praeferunt, quod harum recens, illorum vero usiis longe sit antiquior, & vicem Croci terrestris sicut de Curucuma I. Bontius retulit in sipplet. Tum extractum ejus ex vino adusto confectum sibi reservant. Quod etiam nunc hodie colonorum non paucoSimitari videmUS.

ALtissima arbor est, cortico griseo, duro & inaequali, instar Quercus veteris. Folia

juniora rufa sunt, vetustoria autem viridia, similia foliis Mori,in ambitu serrata, Mquodammodo Contorta & incurvata. Post florem quem nondum videre licuit) sequitur fructus mense Martio magnitudine capitis infantis, qui stio pediculo crasso dependet. Cortice est ligneo ochrae coloris. Capacissimi hi & si immae duritiei calyces sint, Ore in terram obversb, & operculo, admirabili naturae lusit, instar pyxidis, operti. In iis Continentur nuces jucundi saporis, quae ubi maturitatem fuerint consecutae, excusso illico tegumento, sine cujusquam auxilio e calycibus decidunt, & gratissimum incolis aeque & animalibus sippeditant alimentum. Semel in anno maturescunt, media videlicet hyeme. Sapore & excellentia Pistaceis adaequantur, & venerem sopitam di

cuntur CXCitare.

Potiones & pultes, tam ad Medicinam quam ad epulas ex illis comparantur. Oleum quoque pinguissimum ex illis exprimitur, Amygdalino calidius; nuclei enim, e quibus elicitur, in secundo gradu calidi & in primo sicci perhibentur. Praestat assatis quam crudis vesci, quod caput infestent. Plusquam triginta ordine ipsi calyci, mediante Viscosa materia, agglutinati haerent, figuraque fere triangulari existunt, Myrobala no Chebulo non adeo dissimiles. Tantae duritiei hae pyrides sunt, ut Tepuyeris non sis tum Vasa potoria, sed & discos, ollas sussiciant. Caeterum arbor in saltibus & loci mediterraneis adeo luxuriat, utjusto exercitui, sufficienti sustentaculo fructus ejus ali quando fuerint. Duae reperiuntur species sibi similes, externa figura, sed qualitatibus internis discrepantes. Vtriusque lignum, putredini mire resistit, unde ob summamsimul duri'tiem, molendinorum sacchareorum axes ex illo fabricantur, caetexasque arbores mi

tum antecellit. Corti

SEARCH

MENU NAVIGATION