Gulielmi Pisonis De Indiæ utriusque re naturali et medica libri quatuordecim : quorum contenta pagina sequens exhibet

발행: 1658년

분량: 627페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Fructum vero subterraneum, ipsam scilicet radicem esculentam Mundihocam, Pastitatineae haud dissimilem producit, quae lacteum trahens succum, ab Oculis prorumpentibus , e trunci internodiis n iis , hoc liquore egregie intumescit. Terra minime glebosa aut irrigua, Ut Cannasaccharisera, gaudet ,sed sicca potius, sitiente & montosa, atque in tuberculos, quasi a talpis, egesta. Adeo humiditatis omnis inimica est , ut aestivis dumtaxat mensibus terrae Committi velit, idque locis apricis ac minime umbrosis. Qi ii, sicuti in hac, ita in quavis plantatione observandum, quia guttatim ex arboribus destillans aqua perquam noxia habeatur. Cum adia eo acclive & arenosum selum requiratur, malunt incolae densissima demoliri nemora, demolita exurere, eaque arris & segetibus Chocas Lusitanis) destinare. Extra terram duobus vel tribus surculis germinant, qui, ubi Octavo, decimo & duodecimo mense liquescere coeperunt, pro semine sunt. Hoc frugum nostratium discrimine, quod an

diholae nihil de fructu decedat ad sui propagationem, nostris decedat, quibus ipsi fructus sementem faciant. Per radicem nulla potest fieri transplantatio: nam ea extracta e terra & tacta statim moritur.

Tres hujus plantae trunci, frondibus spoliati, figura propemodum pyramidali, haud

profunde simul terrae grumis, trium circiter pedum inter se distantia, inseruntur, pro minentesque ad palmae altitudinem, superius se invicem amplectuntur. Qui foliis

licet denudati, novis tamen ilico Vestiuntur, nec quicquam radix inde detrimenti patitur, modo caulis integer &illaesus maneat. Dignitate mole e cessit Modihoca, si anni terraeque temperies sicca fuerit: tunc enim quaelibet radix sesquipedem, Vel duos, interdum etiam tres pedes longa evadit, crassitiem habens brachii, vel etiam cruris humani, quando satis adoleverit. Ratio habenda ut ager a ZiZaniis, quae valde stippullulant, ter PaterVe repUrgetur, donec plantae adoleverint, ad Octo nimirum vel decem mensium spatium. Maturita tem assecutae radices, quod annuo Circiter a plantatione spatio fieri ilet, ad tertium vix sub terra durant; altero tamen plerumque anno pars illarum putrescit & corrumpi tur ; ideo ad summum linquuntur annuo spaCio, & de novo per talea S plantantur. In gruente nimiae humiditatis necessitate, exscindi statim postulat, sex mensibus ante justae maturitatis tempUS.

Mandiba, quae vocatair Mandiibumana, Omnium Citissime crescit & maturescit, atque optima inde conficitur farina. Haec planta m imo gaudet solo arenoso S magis ambusto quam reliquae. Primaria omnium, inque quotidiano usii & lucro, producitur quidem promiscue in quavis terra, Vocaturque Modiibparati. E terra evulis radices, vix per triduut durant, etiamsi fideliter horreis recondan tur. Mundatae, & a cortice, quem tenuissimum habent, liberatae, molae trusatili, cujuslconem hic exprimimus, a duobus hominibus circumactae, admoventur, ferrique Cuspide conteruntur; & contusarum radicum farinam excipit alveus. Alii radendi modi pedetentim exoleverunt, ob majores labores & sumtus. Pauperibus tamen usus Scobinae manualis superest, quae ab Indigenis Tayti nuncupatur. Rastra deinceps tor'

culari vel praelo subjicitur, quo magna vi humor ille sit perfluus & noxius exprimitur,

142쪽

ut sicca atque absque ulla humiditatb maneat. Mox cribro, Hrupeba dicto, percolatur. Exinde planefacto fictili aut aeneo injicitur, in quo substructo igne circumagitatur tali tisper donec coquatur. Semicocta vero, M adhuc mollis, esculenta est, & vocaturrinhareiada, quod est farina cocta non exsiccata. Reliquum quod superest, & reservare voliunt, supra majorem Vel minorem ignem pro arbitrio miscent, atque exacte siccant. Farina enim haec quo plus exsiccata & excocta, eo durabilior est. Optime tamen sicca ta & fideliter ab aere defensa, ultra annum vix servari potest: nam si vel levissima uligo eam infecerit, Corrumpitur , unde non parvam militum stragem in castris eXortam vidi. Quapropter nostri, Barbaros imitati, eam in bolos, quos vocant Boiu, pastil los& liba cogunt, superque craticulas modico igne induratam in penu aliquandiu

recondunt.

Ex hoc frutice expresso mamat liquor, Barbaris dictus, qui vasi infusis post duas horas stando adhaerescit: ex quo alia fit Farina, melior priori, ac majori affluentia floris; quam Cremorem de Tipisca vocant. Ex aqua farinae, in fundo subsidente, bolos quoque conficiunt, Tiploceto dictos , optimi saporis. Tum Gummi quoddam seu potius amylum ex ea fit, atque eidem usui inservit. Hic liquor Manipuera, quod dulcis sit saporis, ab animalibus avidissime haustus, vi quadam venenata, ea statim eXstinguit: ex radice tamen non expressus quod mirum) caetera animantia, eScepto ho

mine, nutrit.

Praeterea e radice, a Sole exsiccata, alia fit Farina&pollen albicans,imo &panis sili

gineus & biscoctus, qualis e tritico cui & simillimus est) pinsitur. Hoc alimentum integrum &non comminutum pro jumentis & pecoribus, quibus in pabulum cedit,

A vermibus, Sc integris formicarum cohortibus, haec planta misere solet infestari, magno agricolarum incommodo: non sbium folia atque caulem, sed ipsam quoque radicem depopulantur ferarum greges & animalia domestica. Ipsi Brasiliani, Athio pes, es nostratium non pauci, hujus plantae folia amant adeo, ut contusia, cocta &pro be condita pro Cibis & lactucis apponant; quae in massam efformata, Manliaba n-Cupant Brasiliani. Porro radix haec quatuor aut quinque dierum spacio in aqua macerata & emollita, Mandiopiba dicitur, qVae astata maxime ab agrestiori Indorum SI Barbarorum multitudine expetitur & manducatur. E sedimento hujus Consistentiae, Farina mollis, notaeque melioris, conficitur: quam Brasiliani Vipeba; Lusitani Farinhafresa cognominant.

Ex Mandihoca contusa, butyro & faccharo, insignes fiunt boli vel pastae, ad edendum

optimae.

Pultis denique genus praeparant ex Mandi'eba,laod nomen accepit Mingau-Zetis . Mnndihoca illa mollis, illis Puba, igni imposita siccatur; exsiccata appellatur Cari m L Ex hac Afri panem optimae notae conficiunt, quem Musam vel Tu, interduri yonde appellant Omnium autem praestantissimum pultis genus Condiunt, quod Vocant Mingau de Carλά, cui aromatum loco momentum piperis Brasiliciasis, & floris Mambi, admiscent: quod optimi cum sit saporis, sanitatique conducat, frequens in prandiis esse Qlet; nec suaviter se vivere existimant nisi hoc alimento utantur. SaniSaeque atque aegris ejus inodi pultes, emulsiones, atque adeo ptisanas saluberrimas inde consectas,exhibent. Tipiada siquidem,&Caram pota, vel strupi specie cum aqua florum Auriacorum & pauxillo Sacchari exhibita,antidoti loco plerumque est. Quantae porro dignitatis Tipiaca & Carλά sint, in descriptione morborum Endemiorum satis eXplic vi. TViόca enim, si multa lotione defaecata atque exsiccata, probe ab omni humidita te reservetur, Tabidis & Dysentericis, ex arte propinata, medetur. Febricitant S, ani 1rso deficientes, veneno infectos restituit Praeter haec, violento eYercitio fractis vires recuperat, sudoresque immodicos compescit, Ptisana illius simplex. Quascunquo Haemorrhagias, imprimis ex vulnere inflictas, tum intus assumta, tum emplastri sorma applicata, cohibet. EX Macaxera optimum fit Vinum, serum lactis sapore referens. Mandihoca rasa, Vulneribus & ulceribus antiquis imposita, ea mundificat, atque attemperat. Man uera Cocta Crassescit pustis in modum, alimentoque convenienti existit. Quod si oryzam & Saccharum, cum aqua destillata ex floribus aurantiorum superinfundas, ConserVae gratissimae formam indu , mutatoque nomine Marmelada de Mandibo appel-

143쪽

MANDI HOC A Silvestris.

uppellatur. Postremo illa sipecies Macaxera, praeterquam quod vicem Farinae praedi suppleat, igne etiam affata, absque ulla alia praeparatione, comeditur, ac Macapera appellatur. A caeteris radicibus abstinendum est, quod praesens sint venenum. Dantur enim quaedam , quas citius combusseris, quam ut virus suum deponant, & ad edendum idoneae reddantur. Quin ipsi Indigenae, olim minus exercitati, in separatione alimentosi &ve nenosi, multotieS mortem oppetierunt: nunC eruditiores facti, non solum'illis praeci ptio existit vitae sustentaculo, sed omnibus Europaeis in America degentibus. Idque pani triticeo praeferre non Verentur, licet minoris habeatur nutrimenti. AEthiopes &Brasiliani inter edendum pugnos Farinae plenos inosi' iciunt, ut manu quoque longius ab ore remota , Vix tamen mica pereat. Raro aut parum inter prata dendum potu utuntur, quod farina aquam nimis imbibat, & stomachum inflet. Cum aratrum ejusque usus hic ignoretur, & improbi ac multjugi laboris taedia de clinent, facilem hanc & minus aerumnosam agriculturam, tam vitae ac rei familiari tuendae, quam aeri Corradendo, egregie adhuc amplectuntur. Q uippe unius dumtaxat mancipii industria & labore, centum tuberculos, aliquando unius diei decursit ab solvunt. Hi us autem Farinae una, quae viginti cantharos nostrates Continet, aut sesqui Iheira, hoc est, modius unus aut sesqui, homini robusto & laborioso, in mensem in tegrum plerumque sufficit. 4em modium sex aut septem aut ad summum octo solidis comparaveriS.

Haec sunt quae usu &sedula in hanC radicem inquisitione, a rustieis &mea CXperientia rescisce

re potui; qtiae fusius & explicatius persequi volui, quod haec planta ubique frequens sit & domesti

Ca , tam que excellentis Usus, ut vastissimi orbis Americani incolis abun de victum suppeditet. let gusteri, vita & moribus agrestioreS,neC M-dihoram hanc, nec quiC quam simile plantant,sed arborum fructibus, Variis herbis & melle agresti se si istentant. Inter radices quaS Comedere amant, est Mandihoca quaedam silvestris , sponte prOVeniens, fru

terum sativae simillima, si caulem de folia Consideres, verum dignita te longe inferior. MC-

su-manduba dicta. Cujus Iconem expressam hic

videre est.

144쪽

PLerique Americani communi nomine Omnes Resinas odoratas Gummi vocant Copia, variasque illarum species peculiaribus distinguiuit nominibus. Ita & Brasiliani Arborem hanc resiniferarum facile principem Copaliba vel Copaiba nominarunt. In densis nemoribus mediterraneis haec satis procera reperitur : cui lignum rubrum quasi minio tin-C o p A 1 B A. ctum, adeoque durum Ut ex eo asseres latissimi fiant. Foliis est ovalibus, Cum pediculis & nervis crassis postica parte maxime Cmi

nentibus. Flore est pentaphyllo rotundo. Fructus instar siliquae & coloris ni

gricantis ubi maturuerit, qui facile aperitur, Conti

gnitudine & figura, Coopertum cuticula nigra,quae

pauca pulpa lutea, lenta,

molli , eduli quidem sed

non saporosa , ita ut interfatuos fructus numeretur,

ut solet in Arboribus bal samiseris. Simiae has sit

quas depopulari amant. Ego eas mense Maio & Iunio collegi, mox semi-

germinatas mandavi terrae, atque laete proVeu runt.

Pinguis & odoriferus autem ille liquor adeo celebratus, ab inciso Cortice ad medullam usque,Luna plena, tanta quantitate destillat, ut spatio trium horarum , ad duodecim libras olei effundat. Sin nihil forte profluat, statim vulnus Cera aut argilla obturandum est, ne quid effluere possit,&duabus post hebdomadis Cum scenore moram Compensasse videbis. Non adeo frequens in Praefectura Parnam- bucerassi haec Arbor, quam quidem in Insula Maranhon, ubi valde luxuriat, unde quoque copiose illius Balsamum ad nos affertur. Non autem solum mirifica pollet vi mun dificandi& consolidandi, & ad quaevis vulnera simprimis nervorum prima intentione restituenda, morsi1sque serpentum curandos & cicatrices tollendas: sed & ab omnibus pariter incolis, & a me, interne eXhibitum , insignem praebere utilitatem, observatum fuit. Tam suavis tamen odoris, sicut Masseus vult, non est. Calidum in secundo gradu, Crassum, valdeque pingue & re sinosum. Hus salutares vires nunc denuo in circumcisione Iudaei eXperiuntur: qui sanguinem ex vulnere illo Crudeli profluentem feliciter admodum eo Coer Cent, Cum an rea vulnus esset curatu difficile, & non paucis eXitium intulisset. Pectori, ad stomachum languidum, ventri ad colicos frigidos cruciatus, illitum conducit. Guttulae aliquot convenienter exhibitae per os robur addunt visceribus , illisque

145쪽

iisque tonum reddunt: fluxiones muliebres, cursus ventris &gonorrhoeas quoque si stunt. In anum per clysteres, in penem per syringam cum Saccharo ex aqua plantagi nis , vel oleo rosarum dissolutum, ad Versiis eadem mala prospero si iccessu injicitur.

INter arbores ins luctiferas primaria est Cabureiba. irarum duas species,non in habita ta Brassilia,sed in remotissimis desertis trans immensa illa montiumjuga,vidi. Vtraque est excelsissima, vastissima, & odorifera, sed cortice & ligno differentes. Altera ru bescentis est coloris, odoreque Cedro Brasiliensi, quae InColis Acmcati a dicitur, non dissimilis. Altera, de qua nos in praesenti agimus, folio est exiguo, instar Myrti, Cortice

cinereo, digitum Crasso, tenui membrana miniati coloriS, CX terius cooperto, sub qua flavus liquor, quo totuS Cori turgere sblet, latitat, qui Vetus gratiorem spirat odorem quanis1 recens sit, fitque Consistentiae crassioris & coloris punicei. Cortex Contusus in massiam redactus, si1avissimos esticit globulos, & alia multa. Lignum illius singula rem usum praebet in aedificiis. Revirescente arbore circa Februarium & Martium,Luna plena, ex laesb Cortice, pendU-lis vasculis , excipitur hoc Bal samum. fragrantissimum Cabu rei seca dictum. AEdes non solum, sed Lia Cos integros gratissimo odore,

Peruviano perquam simili, in ficit. Substantia est compacta SI tenaci, sed calefactum se quaci & ductili. Circa fluvium potissimum Lenetro &in distriactibus Divi Vincentii & Spiri

tus Sancti, quam in Parnam bucensi, Crebrius reperitur, ii Cet non adeo magna quantita te inde ad nos deferatur. ,

Ad internos & externos affectus non inferi'ri gaudet qualitate quam Copaiba. Cali dum & siccum est in secundo gradu, dissolvens, digerens & confostans. Aliquot illius guttulae per os jejunis exhibitae, Asthmati prosunt: intemperiem quoque ventriculi, Viscerum languores inveteratos corrigit: tepidum pectori & hypochondriis illitum, eorum oppilationes & frigiditates tollit. Irrigatione & frictione capitis & cervicis ex panno rubro, corroborat Cerebrum, &p aeservat a paralysi δί Spasino; imo debilitatum omne nervorum genus in pristinum vigorem restituisse, Opissime hic sumus eYperti. In nemorum puncturis acrimoniam saniel, unde tot dolores & convulsiones oriri solent,

retundit.

Caeterum Lusitani aeque ac Brasiliani adversus vulnera & morsus venenatorum ani

malium inesto illi virtutem quandam singularem testantur, ad quam animalia, instinctu solo

146쪽

12. O

GULI EI MI PISONIS

solo naturali confugientia, corticemque deter entia , parti laesae praesentissimum inveniant remed1um. Milae omnia in Castris Nosb contio nostro, tum imprimis militibus ictis a feris atque Barbaris, mecum per deserta peregrinantibus, ComprobaVi. Quippesbio hoc eximio Balsamo recenter ex ipsis corticibus collecto, vulneratos & luxatos re1titui.

IV ntum lenta selent inter Viburna Cupressi, tantum inter caeteras Brasiliae Arbores eminet Acriaiba, divino beneficio harum regionum incolis concessa. aae ut aspectu pulcherrima, ita multifaria virtute celebratissima. AG quam- rosa& patula, ramisque multis speciosa, non tamen adeo in altum exsurgit; sed cum revera Malus sit, variis &sinuosis flexibus sese incurvat, ramis humum Versus dependentibus. Est durissimo ligno, a naupegis valde expetito, ac Gummi optimo A c A I A I B A. turgente, quod sua sponte aestivis mensibus erumpit, ob facultatem, pellucidum colo rem, fragrantemque odorem, Arabico vix cedens. Foliis est, si nervos, si figuram spectes, Iuglandi similibus, sed fragrantioribus, nec aromaticum odorem deponentibus nisi distillatione forti. Multo autem magis odorifera illa folia, quae Verno tempore

Brasiliensi pullulant, & hinc quidem pulchre & sature rubicantia passim in silvis videas, annuaque solia, tamquam inutilia, detrudunt circa hibernum tempus. flosculos fert pentaphyllos multos juxta sepositos, & in una umbella ad centu la usque conjuncto Uncujusque

147쪽

euiusque medio stamia aulum Cum exiguo Capitello habentes. Cum primo erumpunt,duod fit potissimum initio Septembris, simi Candidi mox incarnati coloris. Odore si a i fantissimo Liliorum conVallium aemulo integras silvas replent. Flori succedit casta nea ex qua excrescit pomum Oblongum Constans ex Carne spongiosa ac lenta acinis &semitium cellulis distincta, succo dulci acido astringente turgens. Qui succus adeo maeulat linteamina ferrugineo Colore, Ut nulla arte elui possit antequam arbores de titio floreant. Liquor hic recens albicat instar lactis saporis astringentis, cujus color &sapor paulatim pereunt fermentando, manetque fortis & inebrians. Exterior pomi pellicula tenuissima partim flavescens, partim rufescens, ita ut pro vario naturae lusu celeberrimus hic fructus, figura, colore & sapore inter se discrepet. Castanea ut Mnucleus renis ovilli figurae simi, hic tenui pellicula, illa Crasso & spongioso cortice citanereo oestitur, in quo Oleum acre & admodum mordicans latet, ut si quis illud incautate ore attigerit, labia dc linguam ignis modo urat. Vt oleum in cortice absumatur subcineribus castanea torretur; hinc malleo contusa, nucleus eximitur, qui vel ad annos incorrupte Conservatur, Vel recens Comnditur, adeoque sapit tostus ut castaneas longe antecellat.

Brasilianis vero non minus quam Arcadibus olim Quercus, pomum hoc, tum glans ei adhaerescens& superinnascens, a totjam seculis, vitae solatio fuerunt. Bella, quae frequentia inter illos excitari selent, ex parte hujus fructus amore geruntur. Victores enim castris positis loci expugnati possesseres tamdiu manent, donec omnem arboris fructum depasti fuerint. AEtatem exinde sito more dimetiuntur, nam semel in anno dumtaxat provenit, idque mensibus Decembri, Ianuario & Februario, tunc enim de ficit sub latitudine Parnambucensis Praefecturae; quia messis tempora pro situ regioniS mutari solent. Hisce mensibus Sole redeunte a Tropico Capricorni, terraiis irrigatur aquis quas pluvias de Acatu appellant, quibus si non prorsus destituatur, nec nimium obruatur glandifera &pomifera haec arbor optime cum Barbarorum messe & vindemia agitur.

Castaneae autem seu glandes pingues &secundo gradu Calidae. Crudae ac recentes, si cum vino & momento salis manducentur, juglandes gustu referunt; sin assatas aUt saccharo conditas malueris, multo simiores, & durabiliores comperies ; quapropter quoque pro deliciis inter bellaria appontuitur: Oleum quod sub ejus putamine latere dictum est, herpeti medetur. Calidum est a tertio ad quartum gradum, Cancrosis malignis ulceribus vitiosa carne laborantibus, adhibetur. Lichenes quoque, & pedum vermiculos Sicho dictos, expugnat. Maturescente autem castanea ipsa Cum oleo intus contento sensim mitescit, ac vim si iam maxima CX parte deponit. Incolae arboris Gummi redactum in pulverem, ex liquore convenienti propinant mulieribus obstructione menstruorum laborantibus. Haec de arborum Brasilice

facile principe, dicta sufficiant. Vtinam aeque copiose in desertis & remotis Brasiliae montibus & silvis a Natura esset collocata, sicuti in locis mari vicinioribus.

E St axbor recta procera atque elegans, vastissimis ornata ramis: fructum fert cine

rei coloris parem magnitudine Limonii, succo dulci, tenui pellicula instar uvae bene maturae: qualitatis temperatae atque salubris, febricitantibus jucundissi mum Non fert fores, sed fructus in tubere, qui ab ima radice usque ad summitatem ramorum ita per totam arborem Conjunctim catervatimque extuberant, Ut ContinUUS potius racemus, quam arborvideatur.

Species quaedam hujus arboris invenitur in silvis Pagi hucurana, sed fructus fert minime cum aliis comparandos. Ex quibus Incolae exprimunt vinum delicatum Sc dulce, quod nisi statim ebibatur deterius fit, & in acetum convertitur. Vtraque haec arbor nisi in vastis silvis Mediterraneis, & frequens est in Praefectura S. Vincentii, testesima nitele de Morais: Eam enim fateor me nondum vidisse, licet non perfunctorie tam ele gantem arborem in silvis mediterraneis quaesiverim.

148쪽

IN arenosis & effoetis nemoribus excelsa reperitur arbor gummisera, quae a Barbaris Dicaraba appellatura lacryma quam fundit, quae ipsis cά, Lusitanis dicitur. Arbor haec Fagi in modum crescit, caudice non ita crasso, cortice glabro &griseo. Folia fert in ramulis, duo semper sibi in vicem opposita & tertium solitarium in sine. Sunt autem pyri soliis similia, oblonga, anterius acuminata , crassa instar

pergament, laete viridia& splendentia, nerVo secundum longitudinem,& venis oblique discurrentibus. In ramulis ad soliorum exortum copiosi pronascuntur flosculi, racematim seu verticillatim positi sive congesti, parvuli, quatuor soliolis viridibus constantes, stellulae pene figura: Foliola

autem illa in ambitu lineola alba simi circum

data , & in medio exstant staminuta aliquot flavescentia. Post florem sequitur fructus, figura & magnitudine Olivae, colore autem Mali granati, intus habens pulpam odoriferam, uti & lacryma est arboris. Cortex exterior si manu vel paulum mulceatur, insignem mox odorem de se fundit. Interior cortex alte vulneratus, plenilunio imprimis, statim, nonnumquam postridie, aut tertio post die Gummi seu Resinam fundit odoratissimam sodoris instar Anethi recentis contusi) praestantissimamque, colore albicante M virescente. in GVmmi Elemni plane simile, quod tamen nostro ossicinarum, utpote recentius, Odore,& qualitate essicacius. Calidum est ad tertium gradum , primum molle , mox m- durescens, praecipue frigefactum. In omni topico, sive simplex, sive compositum, ad vulnera aperta & ad interiora mala, ex frigore potissimum nata, adeo expetitum, ut profanum habeatur illud aut ignorasse aut non applicuisse. Hoc, cum partim rusticorum indulgentia ad me allatum, in quotidiano usu esset, vix ulli umquam emplastro stomachali, vel Ceroto corroboranti adeo stim fistis, quam huic. Viscera enim roborare, flatus dissipare & doloribus feliciter mederi aliquoties sum expertus; ita ut in frequentiori praxi hoc prae caeteris Commendare,reliquisque omnibus praeserre voluerim Postremo, ad omnia quae Gummi Elemniustirpatur capitis vulnera, licet gravissima, eaque sanat, ac prima intentione restituit.

Husdem arboris & Gummi meminit quoque Fr. Ximenes in nova Hispania.

R Axioxa quidem aromata & balsama, pro sua fertilitate, hic Brasiliae tracti1s profert, quoad resciscere potui, quae tamen gummi & lacrymarum copia Com pensat. Inter haec perpetuo virore consi icua nemora, praesertim in ParaybM

ICI CARIB A.

149쪽

ciosam producunt Arbo rem ligno duro, albo, aedificiis & machinis aptissimo, cortice lento, punctulis ex albo fla- vestentibus variegato, &hinc inde clypei formibus maculis, ex albo si ibssa vescentibus. In ramis continet folia duo vel tria

sibi opposita figura parva, sed oblonga, viridia, adtactum laevia, nervo secundum longitudinem dc venulis transversis, eleganter inserius conspi cuis, praedita. Fructum

fert in siliquis oblongis compressis duriusculis, coloris hepatici & quasi laevigati. E siliqua fracta

promanat substantia mollissima flamentos a stibin carnati coloris, saporis farinacei & sub dulcis , quae cruda edulis est. Huic farinaceae substan tiae tres utcunque lapides

compressi glabri nigri in

volvuntur, figurae & magnitudinis dactylorum. Resina odorifera arbo- ΙΕΥ AIBA ARBOR & FRUCTUS.ris ab Indigenis istica fisa nominatur;Lusitanis vero Anime, ob similitudinem quam habet cum Anime Novae Hispaniae. Hoc Gummi per meatus Corticis interiores de cidere certissimum est; illud enim, tellure ego . fa, sub arboris trunco &

radice occultatum tra

here solent. Quod potis simum fit sub finem aesta

tis mense Februario. Monardes ex Vulnerata arbore, in Nova Hispania, Col ligi testatur, haud aliter quam Mastiche aut Thus. Eo non Qtum Medici, sed& vulgus familiariter Utuntur, praeci Ie in Capi tis doloribus a frigore natis. Solus autem illius suistus ad roborandum non

L et solum

150쪽

solum caput, sed reliquas Corporis partes stigore affectas, valet. Suavissimi est odo ris, & facilis consumptionis. Calida & sicca in secundo gradu. Caeterum vi quadam aromatica & peculiari sito calore hoc Gummi praestare, ac partibus nervosis illitum, vel emplastri forma applicatum, prodesse, multi mecum experti sunt. Folia arboris contusa lumbricos enecare, si exhibeantur, constanter Indigenae assir

mant.

Interior corticis substantia rasa, aquae imposita, contra ventriculi ventositates, ad potiunculae formam praeparatur, alvumque simul movet.

HVmilis ac tenera haec Arbuscula guttifera, a Lusitanis node Lacra appellatur, quod gummi seu gutta quaedam viscosa ex cortice ejus defluat. Passim & equovis terrae genere progerminat. Ligno est lento, cortice e cinereo ruse scente: dispescitur in multos ramos. Folia habet solida, inferiori parte ex viridi quas rus escentia & aspera, superna dilute viridia & splendentia. Florum in umbellas con gestorum rudimenta sint globuli brunni, magnitudine lentis, qui fitccessu temporis protrudunt flores quinque foliolis Constantes, exterius ex viridi flavescentis coloris, interius tomento albo vestitis, & staminulis luteis subtilibus repletos. Post flores proveniunt baccae, primo virides, magnitudine cerasi, rotundae; quae dissectae ex molli, quo teguntur, Cortice, succi multum eleganter flavi exsudant; intra corticem autem continetur pulpa alba constans meris cylindris juxta se positis, qui sibi invicem cohaerent. In extremitatibus ramorum , qui rudimenta aut flores sistinent, semper duo soliola acuminata brunni coloris compacta sunt invicem, quasi semiglutinata essent, hastam sive V Iaabulum referunt: haec decerpta ex pediculo

Croceum humorem emittunt.

Florent hae Arbο-xes potissimum mense Novembri & Decem. bri : Ianuario εἴ Februario baccae sunt

maturae.

Si cortex medius hujus arboris incidatur, praesertim quando florere incipit, Mlinquatur per unum atque alterum diem,

exsudat lacryma crOCCO- rubra, egregia, coagulaturque ; quae

initio mollis, postea indurescit. Convenit colore & consistentia Cum Ghitaremi sive Gutta gamba,Sc eodem

SEARCH

MENU NAVIGATION