Gulielmi Pisonis De Indiæ utriusque re naturali et medica libri quatuordecim : quorum contenta pagina sequens exhibet

발행: 1658년

분량: 627페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

se dissectione viscera omnia Vitalia & naturalia , sicut in aliis animantibus reperi, sed duplici ventriculo praedita. Anterior, cibi liCet pauci receptaculum, inde intestitanum admodum tenue, cui alter VentriCulus Con Cochioni Ciborum dicatus annectitur.la hoc ventriculo ut & intestinis teretes lumbrici latebant. Lapis quoque ex eodem veniatriculo exemptus ovi fere gallinacei figura de magnitudine exterius; interius vero, latapidis begoardici coloris & substantiae erat; quippe Contusus, a tunicis quibus componebatur, facile separabatur . Idem lapis ab incolis Celebratur. Verum an aliqua vi me dicinali polleat, a me nondum Compertum. FranCisC. Ximenes in nova Hispania simitalem lapidem in cerebro ejusdem uan reperiri, doloribusque nephriticis & calculis frangendis, si drachmae pondere e liquore Convenienti hauriatur, mederi testatur. Variae Testudinum Brasiliensium species, ut nomine ac natali solo ; ita figura, co Iore , magnitudine, atque dignitate inter se differunt. Antequam agmen edulium anita

malium claudam, eas tantum recensebo Testudines, quarum qualitates mihi com pertaesiint. Duae Occurrunt marinae, Vel amphibiae potius, quia ova sua ad littus maris ponunt in f Vea, Mam arena tumulant, doneC excludantur. Ultra ducenta subinde simul reperiuntur, magnitudine gallinarum OVis paria, rotunda,alba, non testa, sled va lida tantum membrana tecta. Prior Tartaruga Lusitanis,Drucia Indigenis, adeo magna, ut a tribus b ulis vix dimoveatur, plurimisque hominibus saturandis caro earum sufficiat. Loco pedum habet quasi alas: interiores quidem longas: posteriores breves: quarum figuras passim vi

dere est apud authore Caudam acutam, Conicam: OculoS nigros, magnos: OS edentu lum & instar rostri volucrum.

Altera minor caeteris Testudinibus Drura dicta, Lusitanis CVMo ; atque ad differentiam Cagado d'Ago a nominatur. Haec intra testam se recondit pro lubitu, & collum rursus ad trium digitorum longitudinem foras extendit. Capite est oblongo; nasbelevato M acuminato; ore amplo; oculis M unguibus pedum nigricantibus. Cauda brevi, acuminata: cute rugosa quasi squamis constante. I A B O Τ Ι I. Tertia & quarta species, terrestres sunt plus minus manus magnitudine, figura in

132쪽

ter se sibi, paucis exceptis, multum similes. quce Cagάδε da terra Lusitanis, Indi genis appellantur. His Caput & crura sunt fusca, Verum maculis ex umbra variegata. Caro & ova sunt vesica:j ecur vero palati est optimi,atque antecellit omnium animalium ecora suo sapore. Pleraeque terrestres testa Operiuntur nigricante, Cui variae nigricantes &ssavescentes figurae geometrice quasi insculptae visitatur. Sicut ex appositis hisce figuris liquet. Vix sonum nisi brevem, exiguum, eumque brevissimum, M in edunt. Inediae patieniatissimaestuat ad biennium fere, tantillum aquae solum domi meae sorbentes. Caeterum radicibus fructibus silvestribus vesci amant. Cum ex Philosbpho constet, quodpleraque ouipara, ut quoque mes & pisces, vesica& renibus destituta sint, testudini tamen marinae Concestas esse ex autopsia confirmanim habeo.

Multa praeterea Graeci Philosephi de Testudinum indole & generatione narrarunt, quae si conferantur cum hujus Novi Orbis Testudinibus , aliqua dubiae fidei videri possent. FINIS LIBRI T E RT I L

133쪽

HISTORIAE

NATURALIS & MEDICA

De Aborjbus, FruticibuN,-Herbiis Medicinalibus , ac Λ imento sis, in B, a ba cirrum acentibus In De Occidentalis 2 onibus nascentibM.

Eracto Tractam de Animalibus edulibus, ordo postulare Videtur, ut Vegetabilia Alimentosa & Medicamentosa iis succedant antequam a Venena & Antidota transeam.Missis itaque omnibus illis, quorum vel ustis Medicus adhuc latet; vel quae huc aliunde illata, & ab aliis satis stiperque ante me e Osita, Ut Malus Medica, Citrus , Punica , Milium Turcicum , Lapis BeZoar Occidentalis, Ambra grisea, &similia; vel quaesbium modo quaestui Comparata sunt, ut infinita ligna in aedificiis celebrata ; Ea tantum perstringenda duxi, qu:e in Medicinam sint recepta , atque ab aliis & me ad Artis nostrae incrementum , prospero ustirpata successu. Adeo enim ex re fore putavi, ne quam multa ut solet subinde farrago exoticorum haustu facili & stipino congeri) sed quam proficua eYstarent materiae Medicae monumenta. ad imitationem scilicet Dioscoridis potius, quam Plinii & Theoprasti, quorum hi tanquam Naturae admirabilia , ille ut Medico usia1 adoptentur, proposuit Verum Cum tantae molis semper fuerit, novis auctoritatem, obscuris lucem, dubiis fidem dedisse, non est, quod mihi arrogem in re tam difficili voto lectoris satisfactum iri, sed principii gravitatem, incultumque Solum, ingenuis his conatibus patrocinatui una confido; atque posteros, quibus plus Otii & eruditionis supererit,non si tum quae inenarratione Vegetabilium & Sensitivorum desiderantur, suppleturos ; sed & multa convenientia Cum aliis Mundi partibus observaturos. Nam quemadmodum unaquae que terra quaedam peculiaria producit, aliis regionibus negata: sicut liquet inter cae tera in hujus Continentis Occidentali parte Peruvia Argentifera, sed minus salutifera , atque e contra in Brasilia mineralium inopi, sed Aere, Aquis, & Locis, eorumque Vegetabilibus,admodum beata, ita certissimum est hanc quoque a reliquis novi Orbis Insulis in multis naturalibus non discrepare.

Ex quibus facile patescet perpetuus ille immens, Naturae lusitis in salutem mortalium longe laterque diffisus: in Priscorum plerique, ac Recentiorum non pauci, qui dC

Medica materia verba fecerunt, una tamen omnes nondum ad medium, ne diCarm

ad calcem fastigiumque, rem perduxere. Quippe adeo speciebus ac viribus abundans& amplus est ille campus, ut meritissimo jure ea quae dignoscitur pars, illius quae ignoratur, minima dici possit. Porro non me anxie adeo Bolanicorum consueto ordini obstrinxi,ut herbae, frutices& arbores singulae, ad classes suas venirent. Sed a nobilissimis & maxime usualibus V e getabilibus ad caeteras deseendi, prout variis locis & temporibus sese offerrent. Qtlas dam icones & annotationes ab optimo & diligentissimo meo domestico D. Mark gravio, in n*stris peregrinationibus obscrvatas mutuatus sum. Quod idcirco praemonere Volui, ne malevolus quispiam furtivis coloribus me scripta ornasse sibilet: Etenim quando horas subcisivas publica munia mihi denegabant, id sedula opera ejus adimplexijussi, ut quarum ego naturas &proprietates pensiculatius investigarem & ex perirer ; earumdem ille figuras externas per otitum graphice depingeret. parum scilic tinteresse arbitratus, si inventa nostra illi vel mihi impertirentur, aut sub hujus nostrum nomine lucem aspicerent,modo illa, dubia nonnulla disi luerent, erroresque detegerent atque tum Novi, tum Veteris Orbis aegrotantium & medentium commodo sutura sint.

134쪽

Tacomaree sive AEundo Sacchari hexa.

Postquam vastissimi hujus Continentis in Indiis Occidentalibus Prs, quae nunc

vulgo Brasilia dicitur, inter duos fluvios Maranhon de de la Plata, sita, paulo post Capralis accessum a Vesputio Emmanuelis Regis Portu galliae auspiciis, paulo accurat1us anno Circiter C ID Io esset explorata, Lusitani, intra promontorium Oondaeam amissimum & Insulam Damaraca, primum littora antea incognita legerunt. Vbi juxta rupem fis am Brasilianorum tuguriis conspectis, ad terram appulerunt, & de nomine loci solliciti, quantum potueriint inquirentes, Paranambuco, ho C est, mare persOratum vocari, a Barbaris responsum tulerunt. Vnde hodie quoque; omnium Prae fecturarum felicissima , idem nomen obtinet. Cujus recesius Cum altius eXplorarent , indignum existimarunt, ligno rubro , licet mmimi proventus ad tingendos pannos, acquiesseere: praesertim cum praeter confragosos montes & saltus inaccessos,

miro Dei beneficio , longe lateque partim in planities solutas, partim in colles clementer assurgenteS terras conspicerent; tum & praestantissimis animalibus , fructi bus & frugibus Europaeis invectis, mirabili proventu ea producere &soetificare experirentur. Tandem foecundum hoc solum Cannis Sacchariseris aptissimumjudicarunt: easque a campestribus quondam hominibus detectas in Insulis Fortunatis, huc detulerunt, quae ob silavem succum quasi ad manus traditae, usium quem pollicebantur , olim silvestres, nunc excultae & domesticae, toto fere generi humano praestant. Ita ut coeleste hoc donum, Attico melli multis partibus praeferendum, excelsis inclusum arundinibus, hisce regionibus imprimis concessum sit, e quibus tum aquaria mola, tum boum indefesso labore agitata, dulcissimus liquor expressi is, in ahenis excoqueretur , quemadmodum hac imagine expressum videtur. Multae hodie hujus generis machinae conspiciuntur. Nec ulla hujus terrae merx est, ex qua plus lucri & emolumenti ad negotiatores redundet. Nam Saccharorum ex omni Brasilia olim colligebantur Arobie decies centies mille, idque quotannis, atque in Europam devectae certissimo Compendio divendebantur. In AEgypto Sacar Arabicum tande Saccharum nostrum dictum volunt) ex humili& exigua planta, instar crystalli vi Solis coagulatur. In India vero Orientali, eX Mambώ arbore arundinea svide Gai C. ab Orta cap. X II. )& nodosa, populo insighi non absimili, Sacar Mambώ, quem Tabaxis appellant, viscosum albicantemque liquorem pro- manare Constat, ut Avicenna ; Rhasis, & Serapio testantur. In Provincia Eio de lapiata, Cannas Sacchari sponte enasci, adolescereque in arboris proceritatem, atque crystalla Saccharea aestu Solis exsudare, constat. Tamen alterutrum vel insita qualitate, vel conficiendi dexteritate adaequari huic arundinaceo posse, nemo credat. Planta si quidem

135쪽

haec nostra fruticis instar firmitate praedita, succo dulci turget. Silvestri Arund1ni extaterna facie est simillima; nisi quod haec crebrioribus articulis aliquando distinguatur,

imprimis si anni , terraeque intemperies minus respondeat. Quo enim majora internodia , eo feliciorem messem, quo breviora, eo inieliciorem agricolae praenuntiant. Arundo, sialcet acomaree, Lusitanis V I B A & T A C o M A R E E . Canna d Acuquare dicta, Drninitam montibus Mcollibus, licet irriguis, quam pratis glebosis& pinguibus , luxuriat , sicuti videre est in

Parnambucensiis praefecturae maxima fertili late & planitie agris, optimeque canniferis: qui inclytis undiquaque amnibus diviJuntur,& a pluviis & inundationibus ripas egredien tibus rigantur; quarum beneficio a formicis caeterisque insectis noXiis liberantur, sicut per nivem in Europaeis regionibus solent. Sed missa digressione ad propositum redeo.

Primo agri vomere invertuntur, Cratibusque aut ferro ancipiti sarriuntur, inque rectos .& aequaliter distantes sulcos proscinduntur. Quibus Cannarum taleae ita inhumantur, ut summitates utriusque se Contingant: atque Caratione lacunae vomere factae, manent reple alae, quae ipsa eadem terra postea adimplentur. Plus terrae aestate, qua Operiantur, requirUnt,

ne intensior Solis aestus penetret, Cannasque exsiccet: Hyeme vero minus, ut facilius Uli gine imbuantur, & terrae pondus germinatio nem retardet. Quo major humiditas, eo citius exsurgit arundo, hincque quilibet arti- Culus novas producit Cannas, ab omni parte eas aC radiceS ex lacuna, Cui imposita est, extendens. Nodo Cannae circumcirca pullulat turio, a quo , terrae incumbens, truditur , frutexque emergit: ita ut decem aut ad si1mmum duodecim mensium spacio, Canna maturescat, inque justam longitudinem excrescat. Expertiores agricolae menses Augustum & Ianuaritim plantationi consecra runt. Augusto tamen, qui mensium hibernorum postremus, felicius haec instituunt, quod tellus novissimis pluviis imbuta, plan tas stio gremio mollius foveat.

Arundo maturata tempore praefato eX-

scinditur; nonnunquam & ad annum usque sequentem in agro relinquitur, &tunc Canna Vetus nominatur, quasi seges restibilis. Intra hoc tempus nova denuo progerminat, quae postea simul cum Veteri resecatur. S1 intra biennium non scindatur, nullius exintdepretii habetur . paulatim enim in agro marcescit, a C deficiente humore extinguitur ; nisi forte peculiari terrae beneficio prorogetur ultra ordinarium duriaionis tempus. Plantae tenellae &juvenes,bene inhumatae, denuo propagari numquam fere indigent, quod diuturnitate temporis non emoriantur, ne ad quadraginta vel quinquaginta annos quidem; ita ut suapte natura vel nemoris durationem adaequare valeant, nimirumsbio bene pingui ; nam quae insitienti & arido crescunt, vix ultra quinquennium vivunt. Interitum autem ex accidenti Cannis inferunt, sideratio, caries, potissimum vero si immisib ab aestate incendio, necuperveniente pluvia, ad fadicem usque prae nimia siccitate comburantur, magno hercle ponesioris damno. Proinde qui Cannas inutiles de frugiperdas exstirpare, suoquς Κ bono

136쪽

GVLIEL MI PISONIS

bono comburere cogitat, Ut novae renascantur, hyberno tempore, non aestivo, hoc instituat. Immodica quoque inundationi , Cum nulla cacumina emergunt, Cannae sui cantur: ita ut utriusque excessu, nimio aestu exarescant, nimiaque fluviorum illuvie, eaque stagnante, refrigerentur, unde stirpitus evelli, aliaeque de novo plantari

postulant. Genus denique quoddam Vermiculi nigri alati, Gutrapeacocii Brasilienses, Duo de GHinha vulgus Lusitanoriim appellat, in locis potissimum uliginosis, radices corrodit, Cannasque interimit. Postremo ab herbis voluntariis male illis fit, quae mirum in modum tape luxuriantes, hisce sativis admodum obesse si lent. Proinde singulis annis ter quaterve, imo &ispius aliquando, si terra postulet, ager a noxiis her

bis liberetur, idque tantisper, donec ad tantam maturitatem pervenerint taleae,ut si lorobore ZiZaniis obniti possint. Terra siquidem earum herbarum quas sponte proserimater es , caeterarum vero quas quasi vi coacta sitscipit, Lepeque invita fovet, noverca judicatur. Porro Carinae maturae factae, circa sundum ac in ipso geniculo abscinduntur, quod in eo aqueus quidam humor contineatur. Mox amputatae, frondibusque , quibus maximam partem vestiuntur, resectis, in fasciculos Coguntur, & currui imponuntur.

Molendina tribus gravissimis axibus ex sblidissimo ligno confectis, circulisque ferreis obductis, nituntur. Inter quos Arundo continenter inserta,& axium se contingen

tium angustia compressa, liquorem fundit dulcissimum. Mola aquaria nullis indiget jumentis, aquae siquidem impetu circumagitur, quae longissimo canale deducta, lapsu impetuosa ex alto in stipernos eximiae magnitudinis rotae lintres decidit. Quod quidem licet celerius fiat, plusque Sacchari inde redundet, quam a sex vel octo robustissimis bobus: eoru tamen contentione eXactius & fidelius Canna exprimitur. Caeterum liquor hic qui in Saccharum ipsim postea abit, ad viginti quatuor dunta-Xat horas durat, moXque acescit, & ad conficiendum Saccharum prorsus fit inidoneum : sed si diutius servetur, bonum inde nascitur acetum. AXes, asseresque,per quos siccus expressus fluit, tum & alveus, per quem decidit, bis 'acio viginti quatuor horarum, vel una Tare a Taressa est spacium terrae , Cujus quadra viginti circiter est pasilium, & tot Cannas profert, quot per diem Naturalem

moli possunt lavari debent.

Canna primo a tergo aXium eXcepta, vicino denuo immittitur, ut si quid succi in ea sit reliquum, penitus exprimatur, tunc vocatum, quod tanquam inlatile CX- crementum flammis absumitur. Adeo coruscantes & formidabiles nocte dieque Construuntumgnes, qui alienis sita iciuntus, ut a quindecim lignorum vehibus ad quadraginta usque, spacio diei naturalis, prout cruditas liquoris requirit, abfirmantur, integraeque silvae ex Cindantur. SUCCus, quem Cardo per canales & ductus ligneos, in amplissimos

aereos Cacabos derivatur: in quibus continenter, nunc vehementius nUnc lenius, toto

quo molae agitantur tempore , fervescit , frigidaeque aspeictione intensior ebullitio Coercetur, ut sit bstantia minus constimatur. Ab hoc sicco in primo alieno consistente, modicoque

137쪽

inodicoque substructo igne, paulo iaculentior & copiosior spuma aufertur, vocatur que Cugasia, quae solis pecoribus escam potumque suppeditat. sublata Cagasse, liquor seu Caldo in proXimum alienum, Caldera de mellar Lussitanis,

effunditur: in quo coquitur, &praegrandi COChleari, crebris foraminibus pertuso, asor dibus liberatur. Vt exquisitius immundities secernatur, forte quoddam lixivium aD sunditur. Hinc per linteum percolatur, aC tandem suCCus eo ira sto novissimum ex crementum, si quod habet, deponit. Hae feces mancipiis victum sussicilint, qui iis contenti tam improbos atque indefessos labores exhauriunt: quippe toto semestri aesti vo noctes atque dies perpetuo molendina agitant tr. Vinum quoque exinde, vulgo Gurva dictum, conficiunt, intermiscendo aquam: quod aridissime expetunt incolae, eoque, si vetus sit redditum, se inebriant Viniam itaque Saccharetum, Vinum adustum, Acetum, Mel coctum,ipsumque Saccharum, ex primo hoc liquore concinnari possunt. Porro minores qui sit,sequuntur CaCabi, Tachas appellant, alii si int ad concutiendum, alii ad coquendum parati. In quibus siccus jam dictus tantisper condensatur, do nec Serapit & mox Sacchari consistentiam acquirat. Ad haec vehementi & arduo la bore, primum in majoribus, tum in minoribus alienis, inter coquendum, capacissimis cochlearibus agitatur, quatiturque, M ad altitudinem viginti plus minus pedum at tollitur , unde rursus in Vasi prolabatur. In Cacabis minoribus ob ignem intensissimum vehementioris ebullitionis habenda est ratio , statutisque temporibus olei modicum guttatim instillatur, ne ignis vehementia Saccharum aliquid detrimenti capiat. Observatu dignum , si oleum majoribus inderetur alienis, in quibus liquor, primo Caldo dictus, purificatur, Saccha ro conficiendo plane foret ineptus. Vicistim , si minoribus lixivium, sicut majoribus, infundatur, aeque impossibile , Saccharum Conficere. Si denique momentum succi Limonii, vel acidi quid injiciatur, Sacchari consistentiam numquam acquiret, sed in

totum perditur. Formae porro fictiles innumerae, quando si iccum fluidum acceperunt, ordine asseribus perforatis, in amplissimis aedibus Apurgar vulgo) imponuntur; mox superimposito luto humefacto , dicta vasa, amelle, quod subfusCo antea colore Saccharum tingebat, repurgantur. E sormis CXCussiim, candidum a nigricante, Ma υado di cto , separati ir, & in frusta redactum Soli sereno exponittur, probeque exsiccattur, do nec cistis recondatur. Haec omnia incredibilis fiunt laboris & ingentitum sumtuum; praeterquam quod operariorum multitudo, jumentorum insuper &mancipiorium affluentia , multum eX emolumentis deroget. Medica Sacchari aiuxilia, qtioniam maximam partem Europaeis Cognita, paucis tantum sintperstringenda. Cannae viridis siccus frigidus est, multoque, si destilletur per

alembicum, dii rabilior & essicacior. Multis oculorum malis, tum hepatis, renumque ardoribus medetur. Sed cum medulla haec Cannarum tot mutationes stibeat antequam repurgata in grana reducatur, primam naturam ex parte deponit, imo alienam

induit,subinde palato magis gratam, quam valetudini proficuam, si nimia calcis & sor tis lixivii essicacia exacuetur ad delicias nostras. inamobrem illud quod sanitatis gra tia Pharmacite infertur, praestat ut modice tantium repurgetur: quippe quod ingeni tas reservet vires, intensiusque serapia, electuaria & similia diulcificet. Imo rubrum Saccharium, alias inferius habitum, sicut & illud quod ex iustila S. Thomae affertur, omnis lixivit eYpers) minime contemnendum, praecipue in clysteribus. Saccharum itaqtie primo gradu licet Calidum & litimidum, tamen quo antiquius & defiscatitis, eo calidius est, facilius que in bilem convertitur, atque intensius digerit & solvit. Recens vero non sollim pectori& stomacho, sed & vesicae renibusque prodest. In omni denique aegrorium condimento, veteri Saccharo longe debet anteferri.

Lira, ne Mel si vestre.

I xor prima quidem, etiam antequam Canna Saccharisera hic coleretur, mel Sil-Vestre, quod ipsi lira vocant, Brasilianorum sol ertia ex vastissimis silvis de saltibus sibi comparavit, quod in usu atque deliciis, Europaeis atque ac gentilibus, tam sa-Κ Σ nis

138쪽

nis quam aegris habetur. Cujus dignitates ingenti mortalium bono quotidie magis magisque illustrantur. Apes, Etruba illis dictae, diversbrum generum hic reperiuntur, quae in arboribus, miris δί variis modis nidificantes, nostris quidem non plane sunt dissimiles, sed ut

Cumque paulo minoreS, quarum examina hinc inde peregrinari, immensaque nemoratis fervere videas, ubi erumpentibus floribus cereas domos exstruunt, & optimo melle implent. Agrestes illae sunt, nec cujusquam cura aut pastum aut tecta accipiunt. Ita ut idem primatus quem Philosophus suis Apibus olim tribuit invita sormicarum indu stria, & araneorum astutia) hisce quoque jure merito debeatur; utpote quae ex quam, tuor illis celebribus operibus, scilicet venari,facere, colligere, & reponere, tria posteriora solae exerceant. Quasi Natura nusquam magis quam in minimis perfectior semper apparere Voluerit. Regem quoque eligunt, caeteriS mole corporis tenuiorem &maxime flavescentem. Reliqua quae de illarum regimine produntur, ob dissiciles ad eas in nemora aditus, nondum experiri datum est. Ignoum pecus, Fucos, Crabrones, oestra, Vespas melliferas & non melliseras, pluraque alia Insecta similia, de quibus in Insectorum Hist orta dicetur, quae nimis quam multa Brasilia nutrit, viatoribus & armentis infestissima, nunc praetereo. Industria atque usus praestantia, Caeteris omnibus Insectis alatis, praecellunt facile Apes mellificantes, quarum tredecim ad minimum genera observantur, ut flant Ama-naca -mm, Amanacyneu, Aibu, Mambuca, Pixu , Hrutuetra, Tubuna, I iubά, Eirum, Et xu , Cubi ra , Curviretra, Copii, quarum ultima Curviretra a Brasiliensibus Conte mitur . Quae autem inter illas omnes merito observandae, simi potistimum hae sc-

Primo Ei cu, grandiores, non pungentes, quae bonum faciunt mel, licet non quotidiani usus. In concavitatibus arborum nidificant, ut Virgilius de suis Apibus, - Nec non se les examina condunt , Corticibusque cavis, Oitiosaeque uicis Alno. E quibus veluti alveariis Brasiliani arte & dolo mel eliciunt per ductus aliquos, ut so

Deinde Axu dc Copii Apes minores, nigricantes, extetius in cortice nidum affabre constructum componunt instar alvearii, favis ex arte & Concinne dispositis, ac propoli,& cera candida vestitis, e quibus optimum mel colligitur, sed minore quantitate, & quia insigniter aculeo appropinquantes infestant, minus petitum. Denique Apes Munbuiaflavae & exiguae in arboribus nidificant, optimum hoc Mel, de quo potissimum ago, & saluberrimum producentes, quod ab Indigenis arbores proceras Conscendentibus, ad Europaeos incolas, magna quantitate, exiguoque preti0 affertur. Maxima autem Copia hujus reperitur in Insilla Maranhon, Cum multa Ceranigra, ubi copiosius colligitur, vasisque integris completis, aestate, cum flores silvestres maxime virescere solent, servatur. Inter hosce flores reperitur unicus in arbore

Tapuraiba flos, quem postquam apes gustarunt, Mel amarum conficiunt, sicut de Apibus in Syria Absinthio insidentibus testantur Authores. QSalitate & dignitate nihil hercle hoc Europaeo melli concedit, in secundo gradu calidum, consistentia admodum fluida, clara & tenui: odore suavi quidem, sed silvestri, nec nimia aut ingrata dulcedine, nauseam parit, sed gratissimo acore, oxymelis instar, palatum afficit. Abstersoria qualitate , partiumque tenuitate, tantum stomachum, viscosis humoribus obsitum, abstergit, quantum calida languidum confortat. Intestina imprimis & renes , sive stiperius, sive inferius exhibitum,a cruditatibus vindicat, atque urinaS promovet. Tum & infantibus ad abstergenda & demulcenda viscera, a reliquiis Variolarum & Morbillorum obsita, summopere prodest. Simplex vel compositum ut in capite de Mulierum morbis dictum est) uteri intemperiet frigidae summum adfert se-

Longae durationis & magnae dignitatis Vinum quoddam inde confici selet, fortissimum quidem & admodum abstergens. Sin temperatius placeat, hydromel vel mulsum

eX aqua fontana, sine Coctione, rori nocturno exponitur.

Pharmaca denique non solum, sed & cibos potusque quotidianos ingreditur decan latum hoc trium Apumine sicut in Tractatu de aere, aquis, & locis dictum est: meritoque de illo idem praedicare licet, quod Plinius lita xx 11. cap. 24. testatur. Mellis

naturam

139쪽

naturam talem esse, quae corpora putre Cere non sinat: tum, multos exstitisse qui seia nectam longam mulsi tantum nutritu toleraVerunt. Hac itum adhibita cautione, ne biliosis, hepatis, renum &stomachi ardore laborantibus, nisi summe dilutum,

hibeatur.

Cera ejus, 'retis illis dict a, quae nigricans est, Europaeae postponenda quidem, sed ad

emplastra emollientia & digerentia, Contra mala e frigore nata, utilissima habetur. Qui cum Tepvs Mediterraneis in desertis Vixerunt , multas alias species Apum commemorant: quae ut nomine & figura, ita &natura ab iis quae enarratae sunt, discreta pant. aedam enim earum in arboribus pumilis, quaedam vero intra terram miris modis nidificant & mellificant, earumque Mel utcumque igne & sumo excitato col ligitur. Sed quia praeter instituti rationem est ea enarrare, quae dubio aliorum relatu nixa sunt, iis supersedeo. Porro,praeter tot documenta sertilitatis circa Vegetabilia & Sensitiva marina, tellutaris aemula , accedit & illud, quod paucis a ParanambuCensi littore milliaribus, piscatoris uncum citra intentionem Contingat infigi vadis petrosis, & loco piscis spongias, coralla aliasque arbusculas marinas capi. Inter haec inusitatae formae prodit spongiosa arbuscula, sesquipedis longitudinis, brevioribus radicibus, lapideis nitens vadis, & rupibus infixa, erigiturque in corpus spongiosim molle oblongum rotundum turbina ium: intus miris cancellis & alveis fabricatum ; extus autem tenaci glutine , instar

Apum propolis, undique vestitum. ostio satis patulo profundo in fiammitate relicto, sicut ex altera Ιconum, probe depicta, videre licet. Ita ut Apiarium marinum Vere dixeris. Primo enim intuitu e mari ad terram delatum vermiculis scatebat caeruleis,par Vis , qui mox a calore Solis in Muscas, vel Apes potius, eosque cXiguos & nigros tranS formabantur, circumvolantesque evanescebant: ita ut de eorum mellificatione nihil certi conspici datum fuerit, cum tamen Cerosa materia propolis, Apumque Cellae manifeste apparerent. A tque ipsa Mellis qualiscumque substantia procul dubio urinatoribus patebit, ubi curiosius inquisiverint haec Apiaria, eaque in natali solo M salo diversis temporibus penitius lustrarint.

140쪽

FRumento complures Indiarum regiones ad haec usque tempora caruerunt: ea tamen , quibus hominum es animalium istentatur vita , frumentique vicem supplent, desiderari, benigna mater Natura noluit. Radix enim sativa seu alti iis , quae Mandiboca Barbaris appellatur, in serinam redacta & in panem coacta, cum optimo pane similagineo certat. Qua planta licet Angolae & Hispaniolae atque alia rum Insillarum incolae gaudeant, rubi radicem hanc aliis Mexicanis auladmotu, praeparatam & in farinam redactam C m vocari Monardes testatur) Brasiliae tamen naturalem, summoque studio ibi excultam constat. Plures hujus fruticis, quem Manliba & Manduba Brasiliani vocant, dantur species: quae licet prima fronte inter se haud differre videantur, tamen ab experientibus agricolis dignitate, Caule, & Colore distinguuntur, ac diversa sortiuntur nomina.

Quae antequam explicem, monitum volo lectorem, ne in tanta nominum varictato

quae in hoc & sequentibus quibusdam capitibus occurret confundatur. Inter Barbaros enim Americanos non tantum, sed & ubique terrarum quotus quisque in eo variat ac discrepat. Nam interdum unaquaeque res multis nominibus a quibusdam designatur, quae apud alios nomina sunt diversorum piscium & herbarum. Interdum idem nomen a diversis authoribus, diversis rebus naturalibus positum est. Aliter enim Plinius , aliter GaZa, aliter alii Latini explicarunt monumenta veterum Graecorum. Ex quibus inutilibus amphibologiis haud levis exsurgit molestia, & in evMANDIA OCA. quisita rerum cognitione obscuri tatem Creat. apropter ego non sine ratione cum Galeno optavi ali quando, res posse tradi sine nomi nibus, ut sbphistis eriperetur decer tandi & calumniandi occasio. Decantatae itaque hujus fruticis prima species amaris accolis Brassi lianis vocatur Mandiibabuάra , Man- diibparata, & aliae albicantibus radicibus & truncis, Mandi eba, Man

caxera. Hae novem posteriores rubentibus fiant & lactescentibus radi cibus & caulibus. Omnium harum stirpium radicibus selum Mandihoca

nomen inditum, & alimentosis, medicamentosis,uenenosisque qUa litatibus, licet impari inter se gradu, pollent. Quas proprietateS, U O- te admiratione dignisssimas, penitius introspexisse operaepretium erit. Hae frutices omnes eleganti ac

stellatim sese explicante fiunt solio. Caule recto, nodo , hominis staturam raro excedente. Hus crassities pro foecunditate sbli, coelique

temperie, Varia. Florem fert exiguum , semen autem, Ricini Ame

ricani semini simile, sed inutile. Reliqua ex ipsa planta ad vivum depi

cta cognoscere licet.

SEARCH

MENU NAVIGATION