Gulielmi Pisonis De Indiæ utriusque re naturali et medica libri quatuordecim : quorum contenta pagina sequens exhibet

발행: 1658년

분량: 627페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

uccendat. Quibus recens inflicta sunt Vulnera, aestum diurnum devitant, ne sanguis attenuetur, venarUmque Orificia aperiantur, quod ingenti virium jactura ob dissipa tionem spirituum & febrilis caloris accensionem in castris aliquoties contigisse memini. Cui malo eximie opitulatur usus Arnbrae griis ex jusculis vel ovo sorbili exhibitae.

Deinde ne noctu sub dio cubent, unde maximam Calamitatem, spasinos, conVulsio nes mortemque ipsam postea incurrant. Cum Vero in claratione vulnerum & ulcerum

Lusitani plerique &Brasiliani peritiores longo usii facti, & silvas remediorum quavis

regionis parte, omnique anni tempore sibi in promptu habeant, ea proferam quae oppido approbata & a nostris recepta, longaque experientia Confirmata sunt. Optato sic cessu balsamis illis fragrantibus Cabureisa & Copaiba Vulnera restituunt, halmorrha giamque non tantum sistunt, sed & interne ac externe eXhibita nervis opitulantur. Gummi illud admodum familiare, Isicariba squod Elemni vere dixeris) capitis affecti bus prae caeteris remediis medetur. Tipiaca autem, sicut pota fluxus sanguinis hepa ticos & dysentericos internos coercet, & incrassat; ita halmorrhagias a vulnere con citatas, sive hausta, sive plagis emplastri au t Cataplasinatis forma applicata, mundificat, temperat & sanat. Idem arboris Ambalba summitates pollicentur & praestant, si earum succus vulneribus instilletur. Popularia denique remedia sunt decocta vel succi herbarum Lur eba, Pagimisiίba, Nymphaea Culpouna, Tapia , Mamuria, Caapeba, Ricini Americani Bacoet eira 3c erassa, aliaque infinita incolis usitata, de quibus in historia Simplicium. Adduntur,si simul pedum tumores adsint, balnea vel fomenta ex radicibus Araca & citriorum: atque ex Cor licibus Myrti silvestris, arboris feb ira, summitatibuscitae Ametae , Tupeisaba , Ibabiraba, Camara, & similibus, denique soliis recentis Tabaci contusis, desperata restituunt ma la, & majores facile ipsis redeunt fructus in curatione multorum malorum, ex usu solio rum viridium eorumque si iccis & oleis; quam caeteris orbis incolis ex sumo exsiccato rum. Furunculos & Apostemata maturare selent soliis vulgaris, Cararu, Pagim

ribba, Potin ba, Iuquiri. Radicibus mirabilis Peruariae rubrae, & bulbis Meera; Anthra cibus vero imponunt folia Tabaci. Equidem si debitis encomtis polychrestum Tabacum prosequerer, instituti limites

transirem. Praeterquam enim quod ejus decocta plurimis morbis frigidis sive intus assumpta, sive extus per fomenta & frictiones adhibita medeantur; gangraenas quoque, ulcera Cancrosa, vulnera antiqua & sordida vermibus ab ambiente calido & humido scatentia, recens succus & cineres sus feliciter curant. Imo Vulneribus a sagittis Indo rum lethali toxico imbutis, morsibus quoque Virulentorum quorundam animalium, praesenti remedio existunt folia trita eorumque succus, si tempestive indantur. Incolae proinde merito ejus pulverem & succum loco balsami Circumferunt peregrinantes, quippe utilitatem & necessitatem ejus contra ipsorum brutorum &jumentorum exter namala vermibus perpetuis obnoXia experiuntur quotidie. Ego ulcera cancrosa in no socomiis a Chirurgis Europaeis rationalibus relicta, ab exercitatis Empiricis restitui vi di remediis quorum basis erat succus Tabaci addita Caphura & Spiritu vini. Ita utjure merito vegetabilis thaec panacea Herba Sancta ab Iispanis, vulneraria Indica a me

rario, a Germanis plig- vocetur. De ulteriori eyus natura, & differentiis in libro Simpl. ex proposito egi.

De Pupulis Impetigine.

INter Vitia Cutanea nondum ulli Medicorum ex quo detecta fuit haec Americae pars Scabiem, Lepram, Elephantiasin observasse contigit , sicut in AEgypto aliisque fervidioribus regionibus grassari testatum est ab Autoribus. Sed papulae seu stidamina,

quibus Cutis exasperatur & rubet, advenas fere omnes recens Indias ingressos,genioque imprimis largius indulgentes,si immo cum pruritu invadunt. Hae pustulae totum CorpUS saepenumero arrodunt, fixaeque ac stabiles totam ventris regionem occupant, ut Zona

dici possint. Quod malum abolere plerique student minus caute, seu frigidae lotione, balneoque nimis astringenti, sive per sortiora purgantia, acrem humorem a Circumse rentia revocantia. Si vero sidamina haec nimis excrescant, longiusque serpant, i es

72쪽

ad modii in & faciles purgationes ex temperatis componantur , quae hepatis Calorem , sentinaeque corporis, mesenteriisCilicet, obstructiones tollant, ut sunt decocta radiacum Lur eba Limoniorum & similium. Venaesectio semel atque iterum instituenda est. Externis ita utatur; ut sit dore crebro abstersb , subuculam frequenter mutet. Mox so mentis ex aquasi ilphuris &nitri, albumine ori, seminibus frigidis majoribus, cum aceto & Limoniorum succo Coctis, immisso linteamine, corpus defricetur. Qine, licet priumo attactu acres tape dolores CXCitent, ciuiemque vellicent, statim tamen cessare se lent. quos si quis impatientior ferre non potuerit; eorum loco, balneo tepido ex refrigerantibus & emollientibus herbis utatur. Plerique quamdiu hoc malo tentantur ac pruriunt, a multis morbis sunt immunes, ac prospere valent. Quamobrem qui haec incommoda sanitatis gratia aliquatenus obdurare malint, rectius fecerint. Ante omnia moderatam vivendi rationem instituant, ciboque ac potu temperato & tenui utantur, ut humor attenuatus, felicius per sudores evocetur, ne ex intempestiva illa materiae biliosae repressione ad interna, fluxus ventris Dysenterici enastantur; quod aliquoties factum memini. um vero eruptiones hae bilio per poros exitum sibi quaerentes, intra cutem de tentae, vique frigoris nocturni represi, atque obstructae in acres & igneos halitus de generent , cum multa materia falsa & adusta in orbem quasi se cogunt & conglomerantur , pertinaciterque ad annos sepe Cuti adhaerescunt. Et tunc quidem perversam & plane alienam naturam induunt. Aliquando autem mobiles pustulae sejugatae, non sine cruciatu, maximoque scalpendi ardore ac pruritu, praecipue aestate, juvenes ueplurimum infestant. Has nostrates Indigenae Lacu Lusitani Emple ab Impetigine vocant. Quando instar Herpetis exedentis, aliquandiu malum duraverit, e ternis supradictis facile refragatur. lethale autem escte hoc malum si corpus Cinxerit, ego fine, quidquid authores scribant, hic nunquam Comperi. Inter topica remedia quae rC

quiruntur, exactissima illa grarninis juncei dicta,& Siliquae herbae Guasena

Timbo, primarium obtinent. Horum attritu morbus non leviter emendatur, imo in totum nonnunquam tollitur. Interdum locus affectus mutatur,& aeque Vehementer postea,si ab interna causa foveatur, diVexat. Quamobrem medicamentum compositum ex siccis sia radictis ad lavamenti vel Unguenti formam, partibus affectis applicuis se,eximiae est utilitatis. ReC.sicci Graminis,Tabaci,& Siliquarum praedictarum partem unain, Sulphuris vivi & Nitri partem dimidiatam. Exercitatiores incolae ut nullum fere remedium in extergendis malignis quibusVis ulceribus praeferunt cortici sebi radii ita hanc quoque Impetiginem ejus affrictu & lotione feliciter restituunt. Subinde eo pertinaciae devenit hic affectus, ut supradictis remediis internis & externis minus cedat. Atque tunc quidem a Vegetabilium ad Mercurii usum internum con fugiunt Europaei meJicastri.

FINIS LIBRI SECUNDI

73쪽

GVLIEL MI PISONIS

HISTORIAE

NATURALIS & MEDICA

in praecedentibus libris instituti ratio postularet, vescorun animalium nisi transitorie meminisse; ex re fore existimavi hoc libro singulatim prosequi, qui pisces, aves & animalia in Aquis,

Aeribus & Locis enarratis ad humanoS Usus producantUr, CO rumque brevem ac succinctam descriptionem cum iconibus ad vivum depictis addidisse; idque non adeo oblectamento vel ad mirationi lectoris; sed commodo imprimis aegrotantium atque medentium. Imitatus scilicet illos antiquos & modernos, quitum novi tum Veteris Orbis collatis polydaedalae naturae beneficiis , saluberrimisque repertis medicamentis & alimentis, necessitati & fragilitati mortalium consultum irent. Postquam autem in immensa hac rerum multitudine plurimorum qualitates & proprietates lateant, aequum putavi, non paginas replere iis quae vel dubia vel minus per- hecta sunt; sed pauciora eaque Usii quotidiano Comprobata contrahere. Quod vero piscium copia, quadrupedum &Volatilium numerum longe excedat, id non adeo terrae sterilitati imputandum Velim, quam quod aucupia & Venationes rarius exerceantura nostratibus; saepius autem a mediterraneis indigenis, qui magnam partem praedae ac, quisitae sibi reservant. Cum e Contra fluvii inclyti atque mare piscosissimum invitent littorales populos ; tum quod facilem & quaestuosam piscationem si peditent ; tuniquod ipsi pisces nutrimentum tenuius & sanguinem temperatiorem quam quadrupedes & volatilia siurogent. Illos qui a piscatoribus quotidie ad nos deferuntur ac celebrantur, hic potissimum recenseo, eorumque nomina Brasilico idiomate vel Lusitanico, quatenus vulgo notiora, exprimo. Quod anteqUam aggrediar, operae pretium mistimo, in tanta piscium, formarum, temperamentorum, succorum disparitate indicasse, quales pro pabuli non solum, sed temporis & aquarum quibus innatant varietate, caeteriS Vel

praeferendi vel postponendi sint. Cum enim pisces sive gulae dediti, sive escarum pro bitatem sectantes , ancipitem agant vitam, paucissimi quidem si iis sedibus contenti, sua laeti carpunt pabula ; sed aliqui pristini domicilii plane immemores ; aliqui anadrO- mi, ut abitus, sic reditus certa habent ic ora. Hujus rei fidem facit, sive in fluviis sive in mari statis mini temporibus, ejusdem generis pisces semper, alios nusquam C pi. Quod fluviatilis aqua mensibus pluviis, tum & plenilimiis in mare prolabatur , hinc fit ut immensa piscium agmina hisce illecebris illecta, mare deserant. AEstate vero appetente ardorem pertimescentes dulci humore saginati, illim & salum repetunt. Vnde inter mollitiem fluviatilium & duritiem marinorum utriusque naturae participant, gratissimoque alimento existunt, imo usque adeo salubres judicantur maxima pars, ut ne quidem febricitantibus noceant, sicut ipse multoties aliique mecum perti si int: modo recent1ssimi sint antequam Solis aestus persentiscant. Unicum, quod praefatum volui, restat circa nominum rebus impositorum dissen sonem & perplexitatem, qua de re ipsa erudita antiquitas merito conquesta est. Clim im quotusquisque agricola vel maricola nomina pro arbitrio rebus indar, ac proindC assidii a

74쪽

assidua illa discrepantia Scriptori aeque ac Lectori molestiam Creet; pronuntio me usitato illi Caesaris dicto inhaesitrum, qu od monet, Cum multis esse loquendum, Cum paucissentiendum: hoc est, me tritis receptisque ut vegetabilium, ita & sensitivorum vocibus Ustirum, donec Consentientibus eruditorum δί barbarorum calculis, certius quid definitum fuerit. Interim non est quod lector frontem corruget propter insueta auribus Vocabula, si a nostra dialecto plerumque abhorreant. Cogitandum enim,nos extra Latium& Graeciam versari; neque solis veteris orbis populis Concessiim esse voces condere; Cum etiam penes Americanos sit jus-norma ad placitum sua efferendi. Pisa generice qualemcunque piscem; Pimatu vero piscem edulem exprimit Brasiliensium lingua. Quorum primus se offert

Guaracapem mas est Doradae pistis. Nostrates appellant; Quibus nominibus si Oratae vel Auratae sive Delsini exprimantur, parum concinno mihi Videntur appropriata, eo quod Rondeletius, Salvianus aliique Ichtyographorum Consultissimi,

Icones non selum ab hac nostra discrepantes, sed 3 illorum indolem & virtutes quoque admodum diversas exhibeant: nisi forte, ratione rapiditatis qua cum Dei finis, Vel ratione splendentis coloris quo cum Auratis nonnil ait convenit, nomina sint indita. Porro quam inusitatae figurae hic piscis sit, quamque acumine capitis continuato pinnarum ductu, cauda bifurcata, totius denique Corporis Conformatione ad velociter natandum aequorumque fluctus sulcandos natus videatur, facile est discernere, qui iconem hujus belluae recte consideraverit. Adeo denique principatum celeritatiS tenet inter tot Neptuni pecora,ut licet simili saliendi modo cum Thynnis sive Porcis marinis, dissimili tamen celeritate progrediatur. Vt aliquoties in vasto Oceano Vidi, cum Cerintatim natare viderentiu Thynnus & hic Guarac ema. Squamulis adeo est exiguis, ut toto corpore ad tactum laevis, non squamosus videatur. Non aureo sed ex argenteo viridi eleganter fulget,maculis hinc inde caeruleis varie gatus. Carne licet sit sicciori, non tamen vel ingrati saporis vel dissicilis digestionis, ut de Dei finis testatum est. Multis modis praeparatur: nunc recens, nunc salitus, in Optimum multorum pabulum usurpariir. C E I x V P I' R Α.ce pira ut dignitate ita & longitudine atque crassitie celebris , quippe hominis crassitiem aequat, &longitudinem multo superat. Corporis, sed potissimum capitis figura ossea glabra a Tuberone non multum abludens. Anto quemlibet oculum sunt

75쪽

simiseraminula, quorum usum neqUea piscatoribus re cisicere, neque per sectionem Ca sitis explorare potui. Squamulae, quibus Vestitur elegantibus, adeo exiguae fiant, ut totus piscis glaber videatur. Maxima pars pinnarum & Corporis est colore nigro, excepto ventre, qui eo usque albiCat Ut ne quidem lacti cedat. Peculiare autem huic pisci, quod octo osset triangulares aculei illi concessi inter occipiat & dorsalem pinnam, quos in carne recondit, vel 1rritatus erigit atque pro armis usurpat. Marinus est piscis multa tenerrima carne & pinguedine graVis, nec immerito saporis vel nutrimenti praestantia car teris Brasiliae piscibus palmam eripit, praesertim si juvenis sit. Eum quem hic eYhibeo vix trium pedum erat longitudinis: atque a piscatore domi meae delatum, mox cum domesticis meis dissecui, delineavi, & coctum comedi. C V N A P V - G V A C V.Cu pussuasu, Lusitanis Mem, nostratibus si laeuine anulinicis dicitur, quod

capite cucullatus videatur , cinereique sit Coloris. Dubito num vel carnis praestantia, vel magnitudine corporis, ullus celebrior. Praeterquam quod sit Crassus,pinguis, sex pedum longitudinem evadit; tantaeque contigit fuisse molis, ut hamo Vel trico affixus aufugerit, ipsi imque piscatorem praedae inhiantem secum traxerit in mare Cum magno vitae discrimine. Capite est magno. Ore edentulo & rotundo, branchiis quoque in am bitu rotundis. Cauda magna & fere quadrata. Squamis mediocribus cinerei coloris, interjectis punctulis nigris, excepto ventre, qui albicat, sicut & caro totius piscis. Carne est solida, non dura tamen, optimi saporis & nutrimenti. Multis modis pro ritu incolarum praeparatur, plurimisque simul hominibus sufficienti est alimento. Alius praeterea est piscis qui Meros Lusitanis dictus huic non adeo dissimilis, sed rubi cante colore discrepans potissimum. C V C V R f. Cucura. Lusitanis Cassaon. later Cartilagineos ex genere Lamiarum sive Tuberonum est sed Qtus quantum constat, inter caeteros innoxius, unicoque tantum ordine denticulorum minimorum praeditus ; quum e contra majoribus Lamiis horrendus sit rictus in utraque mandibula, duplici dentium ordine constans. ac proinde plerique Tuberones per totum orbem, non carnis dignitate, sed rapina tantum celebres, CXC to hoc Cucuri, qui Caniculae vel Galei potius est species, ut ex Rondeletio aliis que Authoribus liquet. quibus sicut figura& indole est similis; ita alimenti praestantia superior atque dissimilis exsistit.

Porro

76쪽

Porro pinhae, Cauda, Cutis ejusdem figurae dc coloris cum Tuberonibus, ex cinereo scilicet albicante. In hoc pisce quem cum Markgravio meo domi meae dissecui) tres

Catuli perfecti se obtulerunt. Patuitque, eum inter ea cartilaginea esse,quae Aristoteles, in Histor. Animalium, testatur, Animal parere, idque ex ovis, quae in media vulva gemstata, in uteri sinus descendunt, unde mox per venam umbilicalem foetus excluditur ;ita ut ovis absumptis partus non aliter quam in quadrupedibus contineri videaturi Notatu dignunt sane, quod tanta sit Tuberonibus& Caniculis his charitas in teneros

Catulos squod itidem de Phocis, Balienis & Delfinis testatum est ab aliis) ut eos ex aliqua causa pavidos intra se recipiant, idque non per manticam talem in utero pendentem , sicut quadrupedia illa de quibus suo loco egi, sed per os & in ventrem aliquandiu

recondere, donec pro libitur sus in lucem prodeant, sicut multoties viderunt mecum infiniti testes, quasi venter quorundam Cetaceorum & Cartilagineorum patere tur aliquantulum alienas animas. Vnicum est illi intestinum satis amplum; unde tamis. inusitata contingit voracitas. Stomachus vastus, hepar candens,ut & lien. COr parvum, subalbidum, laxum, ventriculisque distinctum, & usque adeo vivax ut in varias partescissectum imo verti assixum palpitet, vitamque adeo mordicuS retineat.

Alia Lamiae minoris species est Papana, Nostratibus sedictus. a caeteris Tuberonibus potissimum differens Capite, quod Cordis fere figura est: oculis parvis, ore itidem parvo longe infra posito: cum triplici dentium minorum ordine, quibuS vehementer mordet & lacerat. Quia a pube non Qtima nautica caro ejus, sicut majorum Lamiarum, sed a delicatioribus expetita ob bonum &siccum quod praebet nutrimentum, hanc quoque inusitatae figurae Lamiam minime praetereundam putaVi.

Pirati ua in fluviis & mari vivit. Corpore est obeso,crasso mensibus hibernis dulcibus

fluviorum aquis saginatus repetit maxis scopulos , ponderisque subinde fit ultra quinquaginta librarum. Ore est magno, dentato, lingua rubicante. Branchiis est amplis. Pinnis exiguis, exCepta dorsali,quae exparte in Spinas dilatatur. Ornatis mediocribus squamis variegati undique est coloris, sed potissimum susci & cinnabrii. frequens est piscis, atque ob praestantissimam carnem ab omnibus passim Incolis merito expetitus, praesertim si coctus ex aceto vel alio convenienti condimento apponatur. Acarapitaria, Barbo Europaeo, crassitie & longitudine corporis, elegantibus Verosquamis ex purpureo caeruleis Carpioni similis. Ab utroque latere in medio secundum longitudinem excurrunt lineae aureae, cum infinitis punctis aureis: ejusdem splendoxis

quoque sunt Pinnae& Cauda, eaeque non solum de die micant,sed noctu quoque lucent

adeo ut,

77쪽

adeo ut, si multi simul copulati sint, litterae istius luminis beneficio legantur. Marianus hic piscis 1 aagno in pretio habetur, imprimis assatus. Icones, quas hic subtus depictas Vides, sunt crustaceorum insectorum, quae invito pisce ori illius se ingerunt, & unguiculis suis arcte faucibus inhaerent. Neque facile hostem hunc infestum evadit. Alius praeterea hujus magnitudinis datur piscis nobilis in coeno maris vivens, quiramenbeca dicitur, Lusitanis Boca molle, totus argenteus, cujus iCon desideratur. cara Pin a. Si cum au thoribus Cyprinorum multa A C A R A P I N I M A. genera statuenda sunt, eis non

inepte piscem hunc subjcie

mus. Squamis enim , Corpo

ris specie, vita Cyprino similis

est,sed latiore Corpore M COmpresso; ac proinde inter Cypri nos latos barbare Prasemos di ctos numerandi sunt. Cum certum sit,in quibusdam tractibus mundi Percas, Cyprinos, Carpiones, non sbium fluviis sed & mari dicatos esse. Hic noster quoque inter scopulos marinos victitat, ibique parit pingue it; ipsi Carpioni & Cyprino dignitate saporis non selum sed & nutrimenti minime cedens. Elegantibus Squamulis auroargenties mi cat, striisque aliquot flavescentibus secundum corporis longitudinem GCurrentibus. Datur & alia Prasemi species nobilissima, quae Acarpeba, aliis Acarati a dicta; si figuram, colorem, magnitia linem & nativitatem consideres, inter Cyprinos quoque latos habita; quia parum adeo abludit a praecedenti Acara Pinima Iconem addidisse superva caneum duxi ; adeo esst carne alba, fitabili &probae digestionis, ut nostrates Praem6s facile superet. C V R V A Τ A Ρ 1 N 1 M A. Duo mihi limotuere pisces Curvata, vulgo Bonitos dicti; quorum alteri cognomen ab Indigenis Curvata Pin a additum. Vterque celebris est piscis o magnus, atque Ε Σ excepta

78쪽

eYcepta crassitie & longitudine, simillimi sibi natura, colore & figura: ille enim cor

pore est crassiore & compressiore: hic vero longe proceriore. Vterque es: coloris arta gentei subvirescentis, non squamatus sed Cute tantum coopertuS, excepto utroque la tere, ubi per longitudinem linea aculeata aurei coloris squamata excurrit. Pinnae simiseptem Giguae. Cauda utrique furcata. In ostiis fluviorum aestate, in mari alto layeme capitur, multaque carne & pinguedine abundat, eaque satis proba, aC proinde magnovit η est si istentaculo maris accolis quocunque modo praeparatus , imprimis autem sis a te dc pipere parum condiatur. P 1 R A-P 1 X A N G A. Pira Dranga. Lusit. Pesche gatio nostratibus piscatoribus appellatus, irrequia in antris scopulorum se abscondit. adeo exiguis squamulis cooperitur, Ut i is videatur. Toto Corpore flavescit, intercurrentibus egregiis maculis sanguinei coloris. Cauda & pinnae numero septem stini exiguae. Domi inde delatus ultra trihorium vixit: biliorium postquam mortuus esset, a me & domestico meo dissectus,vidimus cor exemptum adhuc moveri: quod situm erat immediate post fauces, cui inserebatur as pera arteria, eratque Vix digitum remotum a reliquis visceribus per mediastinum,. mi nimum utique & vix granum tritici aequans,licet spiritu inflatum. Ceterum piscis optimi palati, frequens ex mari toto fere anno adducitur. Coctus aeque ac astatus probi est

nutrimenti.

G V ΑΤ VCVP AJ V B A. Guatucupajuba. Si ad Europaeorum piscium species referatur, Cyprinis latis, quos barbare Prasemum VOCant , ascribendus ob carnis & saporiS Convenientiam. Caeterum

color eis dissimillimus, quod piscis hic a capite ad caudam Perpetuis squamis argenteis fulgeat, lineis & striis fave-i scentibus secundum corporis longitudinem excurrentibUS. Toto fere anno frequens, atque ex maris scopulis & fluviorum ostiis ad nos defertur magno incolarum oblectamento; vix ulli piscium saxatilium saporis praestantia cedens, imprimis si assetur in craticula. Carauna inter Celebres quoque pisces C A R A V N A. saxatiles marinos numeratur. Figlira It iram ra similis, sed capite, Colore & magnit dine dissimilis. Corpus undiquaque siqua mulis tegitur, lunatis, coloris miniati, cui punctula nigra passim insparguntur. Prae stantissimae est cunis, optimi non tantum gustus sed & nutrimenti, ac proinde aegris quoque concessu . Ag mica, Cy'ti Lusitanis Padiano Oermesso appellatur, celebris est piscis sicut Caxpio apud Europaeos, cui magnitudine &l forma qua ad mollitiem tactus, squamasque sub tiles &arcte complicatas, similis; sed admodum diversus si totius corporis colorem e

79쪽

A 1 P i Mi X I R A. flavo cum aureo micantem consideres. Omnibus pariter Incolis in deliciis habitu; si probe elixetur. Huic dignitate δί figura similis est raro ma, totus argenteus, cui lacca intcrmixta est.

autem est altera species, quae Pudiano Verde nomen accepit, quod praeter aureum Colorem quo elegantissime micat, viridibus imprimis thalassi nis atque aureis cubis &striis undulatis sit insignis. Rite praeparatus antecedenti Pudianά teneritate carnis non Cedit. Vterque in mari & ostiis fluviorum capitur. Huic affinis videtur piscis fluvialis Acarapucu dictus, totus argenteus, carne friabili commendabilis. Fluviis se committit. Alburnum nostrum refert. Ρ Α C V . familiaris omnibus maris accolis. Nostrates vocant. Lusitanico idiomate Salema, Graecis & Latinis Salpa dictus. Ore autem, Capite, Dentibus δί1'innis Sargo simillimus est; colore tantum & striis illis a capite ad Caudam conspicuis ex argenteo & flavo ab eo differens. Pro temporis anni diversitate mare vel fluvios petit ut pinguescat. Ventriculo est magno, intestinis latis, hepate rubro , folliculo tellis magno, corde angulato. Melioris sis oris & nutrimenti habetur quam Sargus

Europaeus. I

Fcura ex ordine quoque optimorum piscium faxatilium marinorum numeratur aE 3 piscato

80쪽

piscatoribus non selum sed& ab aegris de sanis, quibus

Caro ejus cocta magno in pretio merito habetur. Ε- gregiis squamulis argenteis caeteris piscibus praefulget. IHic , ut & Italara atque alii pisces recentes parieti affixi

noctu toto corpore adeo

lucent, ut litteris legendis satis luminis praebcant. Elegans & celebris datur piscis, huic praecedenti non adeo dissimilis, sive argenteum & igneum splendorem sive carnis bonitatem consideres, qui ab Indigenis Ara i raugata dicit .

Arguagua marinus piscis, celebris magis in Europa, Asia & America,ob dentatum gladium qua suos hostes integrasque Balaenas prosternit; quam ob bonitatem Carnis, quae tamen rite praeparata si juvenis sit, cartilagineis piscibus non cedit. Cute est non si ia-mosa, sed ad tactum aspera dura. Dentes non ori quidem, sed prominenti ejus gladio concessi. Capite est con esso, in quo post oculos, spiracula duo conspicituatur,per quae aquam efflat bellua. In inferiori vero Corporis parte versus ensem substantia branchialis apparet, cujus beneficio nobis admodum probabile videbatur ensem dirigi, quia ejus origo ibi latitabat.

Ranam marinam Vocant,

inter Mustellas nostrati-tibus potiUS re ferri posset. quibUS , CXCepta capitis Crassitie,

multum similis est. Cute est glabra ac molli, sicut& Branchiis,Pinnis,atque Cauda Dignitate nutrimentiessaporis Europaeam mustellam facile superat, quod inter saxa&scopulos victitet, fiuabili mollique carne aegris aequo

ac fanis oblectamento est. I ae A 1 A R A. Baiara , sicut rubri & va riegati Coloris elegantia, ita & gustu cum caeteris pis

cibus marinis certat. Iuxta

scopulos & Resisso piscatores iis insidiari s blent, quia salubrioris pabuli gratia latitant in fundo. Licet inter

squaminatos numeretur,

tamen ad tactum glaber es se videtur. Assatus aeque ac elixus optimi est palati & nutrimenti, imprimis mensibus pluviis , cum multa & grat pinguedine abundet. Praeter Caudam, Pinnas habet sex parvas, excepta dorsali spinosδω magna ; quae omnes simul ut totum corpus, rubent cum maculi nigri . Inter C A p si V N A.

SEARCH

MENU NAVIGATION