장음표시 사용
41쪽
paei,aut imbecillitate naturali, aut rite ViVendi imperitia vel intemperantia,aeri Maqiuighisee saluberrimis, primariisque Vitae fulcris, minus assuescere potiunt. Vnde non raro illi, delassitudine spontanea primaequerelae, quae eX sententia HippocratiS, νουσους Om. Boreales, licet aeque aC Meridionales Corporibus sint compactis, mollitiem car nium tamen ex intemperie incurrunt, nisi tempestive ea Cacochymia eXturbetur, mi sis compositis , solis simplicioribus tenuiorumque partium alimentis se tradant, ne cruditas & crassities humorum fomitem obstructioni, obstructio persbirationi & circulationi sanguinis impedimentum adserat. Adeoque si Hippocratis effatum, Συμπνοια locum habeat, hic stae ejus, tam necessitas, qUam perpetua veritas elucescit. Quippe immodico existente calore, si perspiratio undique est libera, nulla exinde per sentiscitur molestia; sin minus, ponderosius fit corpus, ac brevi materia morbi futura colligitur. Circulatione enim naturae perpetua impedita, & humoribus spiritibusque, sive ab interna sive externa causa, cohibitis, ingeminatur fervor, pejusque inde quem libet se habere oportet. Qu'd sicut in omni vitae ossicio verissimum, ita in somno ma nifesto deprehenditur. Idem cogita si lasso vel febricitanti intempestive medicamen tum vel cibus exhibeatur. Ab his itaque sequentibus vitae institutum fiat.
Quisque excelsiorem locum & contra occidentem opertum, atque in Orientem apertum eligat ad habitandum talem inquam ubi Continentis crassim ventum ab aedi bus arcere, tenuem vero &sblisequam marinam auram perpetuo admittere commode possit. Adeo denique mediterraneis locis maritima a veteribus quoque praelata fuisse constat, ut Vitruvius narret, translatum oppidi & quatuor tantum milliarium propius mari admotum, salubritate morbosum statum mutasse. Pectoris ac stomachi regio
nem probe tectam quisque domi ac foris habeat: quod nihil hisce corporis partibus magis inimicum, quam post aestum diurnum, frigus nocturnum. Quo fit, ut clausis cutis meatibus, si1dores retro pulsi, varios morbos progenerent. Quibus enim tempestive sudores fluunt, rarius valetudinem adversam incurrunt, aut si quando in morbum incidant, minore negotio restituuntur. E contra fit iis qui dissiculter siidant. Partes veste, umbra aut quavis alia re tectae exudant: eae vero quas Sol ferit, insensibiliter perspirant. Per vim enim a Sole sidor elicitur, servatur a tegumentot Aquae thermales vel balneae hactenus incognitae sunt. Artificiales humidae &siccae. contra externa mala magno salutis Commodo in usu existunt. Quae nunc ex pura puta aqua, nunc Compositae ex odoriferis herbis squas Brasilia producit eximias) conficiuntur. Cavendum tamen, praesertim noviciis & advenis, ab immoderato vel frigida
rum vel calidarum usu. Quarum illae torpores & obstructiones, materiam intus cogendo : hae membrorum languores, Carniumque effaeminationes faciunt ob spirituum exolutionem. Quamobrem ne humor alimentarius facile foras evocetur, temerequere solvatur , Incolae cavent oleis balsamisque nativis. Quasi barbaries commune quid habeat cum erudita antiquitate, cui familiaris olim fuit, licet nunc exoleverit, unctionis usus.
Porro exercitia vehementiora sedulo vitanda sunt. Aufa haec licet blalidissime terram Glaitaret, Solisque ardores clementer mitiget, tamen motu defatigatis obest. Avento enim adlapneustia : ab immoderatiori vero exercitio, si imma humorum iri tuumque accensio & acrimonia proficiscitur . Tempus ambulationis opportunum est matutinum, modo maris accessus auram intendat & maturet, exhalationesque noctur nae prius cispellantur: tunc enim blande stringitur & concentratur Calor naturalis. Ma-rime autem ambulare circa Solis occasiim prima vespera conducit: quod vires corpori, robur de appetitum stomacho restituat, ob temperiem optimam aeris & auram inten siorem: Cum tamen aliis Europae δί Africae regionibus calidioribus vespertinus flatus, Seren Lusitariis dictus, merito extimeri sileat. Labores & motus vehementiores tum animi tum Corporis, maxime obesse: lucubrationibus quoque mentem Citius turbari, memoriamque labefactari asseri t. Hoc certum est, dissicilius vigilias & labores obcitam virium exhaustionem tolerari sib Zonis torridis, quam temperatis; torporem
que advenas & desidiam primo quidem invisam, at postea placitam contrahere. Som nus diurnus brevis, quem in lectis pensilibus promiscua multitudo capit, commenda' tur. Insuetis tamen aliquando obest, ac propterea multum concedendum hac in rCconsilietudini. Corporis vigilantis decubitus merito praeferendus somno, praesertim e loci ad quem aura marina, non radii Solares possunt pertingere. Somnus nocturnus in B a. lecto
42쪽
lecto molliori,SI plumis avium reserto, admodum improbatur, quod viscera accendati Qui Sanitati consultum vult, pedibus coxisve nudis ne jaceat, praesertim post mediam
noctem. Densato enim corporis habitu a nocturno vento Venae arteriaeque per se meanti
sanguini transitum, tum&perspirationi insensibili atque sudori exitum praecludunt: ac tum quidem, ob transpirationem cohibitam, postridie pejus & gravius habent. E diaverso illi qui mediocriter Cooperti sbmnum capiunt, jucunde ac optime valent, levioresque se sentiunt, emisse praesertim sudore levi & roris instar tenui. Adeo ut facile sit in hisce Regionibus, concedere Sanctorio, Per transpirationem insensibilem plus evacuari, quam per omnes sensibilesjunctas. Qui Veneris aestui frenum injicere nesciunt, hujus caeli temperiem ferendo non sunt,
ardorem juvenilem eXtinguunt, senectutem ante tempus maturant, perspirationemque remorantur. Vnde cruditates ad ambitum effunduntur, catarrhos in cerebro, in corde palpitationeS moVent S.
Inediam Incolae impatientius ferunt. Ante omnes biliosis vehementer obest. Qui si stomacho forte vacuo sbmnum capiunt , facile tum capiti, tum Cordi mala accersunt. Proinde aegris juxta & sanis conducit modice & saepiuscule cibum & potum Capere. qui quo minus Compositi vel calidi, eo conducibiliores ad sanitatem. Quisquis enim seram Sc beatam Senectam attingere desiderat, sive advena, sive indigena, caveat sibi a vini & Carnium usu quotidiano. enim ex nutrientium & calefacientium fiunt genere , siquidem vinCantur, Corpora quidem sanguine & Calore repIent: Sed sin minus, frigidi & aquosi sblent nasci humores. Calida omnia & amara atque acria mane imprimis vitanda. Poma vero Aurea, Limonia, Citria, Maria a Murucuse, melopepones, Citrulli, reliquaque refrigerantia, sive cruda sive condita utiliter comeduntur a jejunis, quibus inter delicias sacra habentur, quod Cordi conferant, tum&mensibus praecipue aestivis adjucundissimam maturitatem perveniant. Vnde abiit in proverbium, Non intrat aedes medicus, in quarum vestibulo crebri Arantiorum Cortices mane conspiciuntur. Sedulo cavendum ne fructus ulli colligantur, antequam radii solares ab exhalationibus nocturnis eos repurgaverint. Praestat illos, astringentibus exceptis, ante potius quam post: pastum, & laCCharo conditos quam Crudos apponere. Fugaces enim cum eorum multi sint, facile corrumpuntur, imprimis iis, quibus imbecillis Mintemperatus est ventriculus. Ego quidem Galenum imitatus, pepetuo suasor fui amicis, ut rarius horariis fructibus sese oblectarent: inde ipsis diu multumque bene fuit. In quotidiano usu potissimum sunt nam reliqui ad Historiam Naturalem pertinent
Pisc.ba, ficus quoque silvestres. Hi omnes inter patrios habentur, eorumque maxima pars sponte provenit: nonnulli a Batavis & Lusitanis in hortis excoluntur tam feliciter, ut ipsi fructus vilescant. Inter subterranea sunt Radices Patata M. Vmbu, tum glandes Americani Mundu optimi saporis & nutrimenti, atque secundae mensae deliciae. Non procul a littore in locis arenosis &tasa aequoris unda imbutis,adeo sponte luxuriat Poriatulacae &Brassicae marinae sive Soldanellae quoddam genus, ut pro acetariis quotidianis sitfficiant. Inter feras plurimae existunt, quae victui servire queunt. Apri majores & minores, umbilico in dorso praediti, carnibus optimis &saluberrimis censentur. Amphibit porci, Lusitanis dicti, licet dignitate caeteris inferiores, integris militum n Barbarorum cohortibus alimento probo sunt. Idem de Erinaceis dictum volo. Antae etiam lucifugae, mira visu animalia, carnes bubulas referunt. Capreae, tum Lepores & Cuniaculi, Europaeis haud cedunt. Talusiae denique diversae speciei loricatae, dc insignes illa: lacertae, corrupte dictae, in delicatiores epulas expositae. Neque haec tantum, sed& alia identidem silvestria&domestica, catervatim in saltibus oberrantia, nuper ab Europaeis invectasiant pecorum armenta, imprimis boves, porci Ss arietes. quae bi
fera & trifera utcumque existini. Inter haec nefrendes teneritate Carnis excellunt ussique adeo, ut aegrorum diaetam ingrediantur,&ovilla longe praeferantur. Experientia
enim constat,multa quadrupedia, pisces ac aves in coenosis & paludosis locis viventia, non idcirco adeo postponenda esse montanis 3c fluviatilibus, sicut plerumque fit in septentrionali Europa, quod in hisce regionibus calidioribus eximia aeris temperieS& serenitas correctorii vicem quasi subire videatur circa naturam ejusmo di animalium.
43쪽
Avibus silvestribus, partim in nemoribus, partim in aquis viventibus, optimi gustus ;haudquaquam destituuntur. Licet non sit hujus instituti eas prolixe enarrare, tamen praeterire nolo, quae palato & sanitati serViunt. Vt si int quae in montanis habitant, Phatasiani, Perdices , Accipitres diverses speciei, ac carne optima & tenerrima. His si icce dunt Psittaci, Coturnices, Turtures, Palumbi, Turdi, fringillae, Columbae silvestres, quae omnes tostae mensis inferri solent. Ex amphibiis celebrantur Anseres & Anates diversae speciei, quarum quaedam Europaeas dignitate & magnitudine superant, quaedam
Caeterum inter tot volatilium genera riparia & littoria seorum licet aliqua sint carone minus tenera) Ardeae stellares & non stellares, Rusticulae atque Gallinae palusi res,&similia, minus stuat praetereunda. Adde & Strullationes primarios Ambrae gris eae prae dones. No bile illud Bituminis genus Ambra dictum, Spiritibus imprimis vitalibus re staurandis per Omnes hidias celebre , ex ignotis Oceani faucibus copiose in Brasiliae lit
tora eructans, nonnisi procelloso mari alluit. Vnde fit, ut vix cessante tempestate aves& quadrupedes norintillae in ipse littore certatim eam devorent, priusquam ipsi maris accolae istuc perveniant. Quod equidem mirum, cum omnis ante insolationem molle tantum gluten sit Ambra, ingratoque adeo odore nares feriens ut ab in pertis pia ne respuatur: animalia tamen dulcem ejus odorem, licet hominibus adlauc latentem, prius persentiscant, ejusque sapore strenue se oblectent. Enarrato carnium usi1 quotidiano, de piscibus nunc dicendum. Dubito nobilitate frequentia piscium anulla Regio beatior hac Censeri possit; Mari, fluviis&lacubus pis cosissimis, squamatos, asperos , laeVCS, molles, Cartilagineos, tUrbinatos, omne genus abunde sippeditantibus. Vnde advenae aeque ac primi InColae aegri ac sani perpetui sunt
Ich ophagi: quippe non sbium exlhausto omni penu, pro primario sustentaculo, sed praecaeteris deliciis, sicut olim Romani, eos amplectuntur. Inter quos Cyprini, Alburni, Tincte, Carpiones, Trutae, Auratae, Lupi, imo ipsi melli, Europaeorum figura & sapo re aemuli, primum facile locum tenent. Tum Orbes, Soleae, Scombri, Acus, Ra te, di ersae speciei. Cancris quoque, Testudinibus, Gammaris, Squillis, Conclais, Ostreis,
ouinibusque testaccis & crustatis , praesertim paludes reCessu maris OisCCatae, magno
pere scatent. Congri denique, Scari, Anguillae, & hujus generis alii, quibus silersedeo Qui insuperficie maris degunt pisces , mensibus potissimum pluviis, quod imbribus
gaudeant, Captiantur: iis Vero qui in reCessu fluViorum & alto mari sunt, omni fere anni tempore, sed ut plurimum aestate piscatores insidiantur; atque, tum melioris pabuli gratia, tum ardoris extimescendi Causa, proXima scopulis domicilia inque iis salubrio rapascua deligunt, ac proinde saxatiles & fundi pisces dicti. Praecipuorum nomina , icones, differentias & proprietates videre est: in sequenti libro. In sinubus vero & lactibus nec piscima Copia nec Varietate a maritimiS superantur, quod, licet promiscue alii aliis Celerius pariant , & crescant, in lacubus tamen his aeque ac in fluviis citius, quam in ipso mari id fieri contingit. Itque licet marinis & fluviali bus dicantur inferiores, dignitate haud multum tamen cedunt, quod non stagnantes vere sint aqtuc, sed perspirent, indeque fluenta & rivi aliquando egrediantur. Pisces denique vel Sole exsiccantur,vel sale qui copiose in salinis hic colligitur) con diuntur, inque penu Conservantur. Quodsi crudioris cibi imprimis piscium concoctioni aquae potum minus sitfficere experiantur, pulverem ex sale &modico piperis Bra siliensis praeparatum, isquis a dictum, intermiscent, Condimentumque in de Conficiunt Ventri Chilo saluberrimum, atque in omni peregrinatione merito circumferendum. Ita ut verissimum tandom in hisce calidioribus terris compererim illud Galeni testimo ianium de Graeciae piscibus. Alina intum scilicet ex plerisque pelagiorum & fluvialium proveniens, sanguinem consistentia tenuiorem gignere, quam quod ex pedestribus ani malibus producitur, adeo ut non copiose nutriat, & celerius discutiatur . Haec de cibis sufficiant. Potus porro usitatus & longe saluberrimus supra illum quem LX tot fructibus exprimi diximus) aqua est limpidissima, divinitus hisce regionibus concessa. Qinfuci indoiefrigerio, Solis imprimis ardores actos, refocillare ac summopere recreare sbler. largius & crebrius pota, nullos in ventre vel hypochondriis flatus aut tormina excitat,
neque ventriculum debilitat, sed melius quisque inde se habet: modo Regionis temperamento consorinis suerit. Atque hinc quidem ilico sudores&u-
44쪽
nas provocat, adeoque appetitum stomacho acuit, ut voraces Incolas reddat. ob miram enim si iam tenuitatem alimentum in partes liquidiores penetratis intimius divi dit , impediens, ne vel pinguior alimenti si iccus aduratur, Vel ejus Cruditates ad renes aut membra eXterna protrudantur. Vnde fit, ut a calculi imprimis & articulorum morbis praeservet, rarissimaeque de duobus illis malis sint querelae. Constat, plurimos beata admodum senecta a tot aerumnis libera centesimum attigisse annum, nec alium potum praeter aquam toto vitae curriculo gustasse. Vnde facile est assentiri Veteribus, dicentibus, esse gentes quae aquam solam biberent. Cum enim aquae hae nive & metallis destitutae e fontibus Orienti obversis scaturiant, longo itinere assiduoque Solis ardore excoquuntur, gratissimae tenuissimae evadunt, nihilque deponunt.
Hibernis mensibus minus quandoque limpidae ob crebras pluvias, nec aeque frigidae: Hstivis, ob auram intensiorem, frigidissimae fiant, nec tamen durae, sicut in frigidioribus regionibus; sed molles, leves atque concoctu faciles. Aquae ex imbribus collectae leves quidem sed calidae fiant, & facile putrescunt, quod ex plurimis & diversis partibus Constent ; ravimque subinde inducunt nisi excoquantur. Sicut enim contingit hominibus nudis stib Sole sedentibus tenuissimum educi per poros,relictis veluti faecibus: ita Sol verticalis facile quod levissimum sursiam rapit ex lacubus ipsoque mari,relicto quod sal sum est propter crassitiem & gravitatem. Quae ex tumulis & montibus profluunt, iiSConducunt, qui ventre sunt duriore. si quae vero aquae saxa & ferrum recipiant, iis CO ducunt, qui humidiori &molliori sunt ventre, quod resiccent. Ab aquis stubsalsis & palustribus in totum abstinendum, quod indomitae & durae ventres adstringant. Ac pro inde ob imperitiam illi qui ventrem lvere existimant, falluntur, quia raro perfluunt,& cum stabiles sunt, a Sole exuruntur, novoque accedente imbre, Crassae & olidae ev
divit, unde sit, ut bibentibus lienes magni&compacti fiant, ventresque duri & calidi. Veterani non minus solertes sunt in aquarum differentiis gustandis,quam Europaei in diaversis vinorum qualitatibus discernendis, quos imprudentiae insimulant, si nullo habito discrimine aquas bibant. Illi enim optimas nihilque subsidentes hauriunt,quas sublimioribus locis subterraneis ob teporem neglectis) in urceis fictilibus noctesque diesque sub dio reservant, ubi invitis radiis verticalibus intensissime ipQ momento refrigere , tur, ad Aphoris Hippocr. Aqua quae cito Calefit & cito frigefit, levissima est. AEstuantibus tamen eam licet gratissimam, nisi offa Conditurae ante degustata, bibere non comvenit. Cum. e Contrario pubeS nautica & milites, pessima omnino consuetudine, frigida largissime hausta Spiritum vini metu cruditatum stiperbibunt. Q uasi ejusmodi
vehiculo opus esset, eque duobus hisce Contrariis, Cordis aliorumque viscerum tenus nihil pateretur. Praeterea Afrorum &Europaeorum promiscua turba, olente illo & nimium familiari potu, qui Garapa vulgo appellatur, se implent, quem Caupones, lucro inhiantes, ex nigro saccharo & aqua Conficiunt,& vix defaecatum vili pretio divendunt, additis subinde foliis arboris Acmera, quorum calore vapores excitantur, Citiusque inebriare facit. Concedi tamen potest, si sumatur modice, si rite facium & vetus sit. Di lutum quoque aliud ex aqua fontana saccharo & limonibus confectum sani pariter ac aegri in deliciis habent. Sicut & illum liquorem quem Lucanus apud Indiae populos in usu fuisse testatus est. mesque bibunt tenera dulces ab harundinesuccos. Ceroisiam vero Europaeam, Vinum absinthites, vini quoque Spiritum quidam Ceu Δ- lubriora his oris maximopere commendant, sed immerito. Vinum Creticum per omnes Indias quod per se sine arte subsistat, caeteris vinis Europaeis est praeferendum. Cujus usus modicus sit vesperi, mane nullus. Nec leviter peccant, qui Torridis plagis
paulo plus justo illud bibunt. Quippe nunquam expertum est, potus frigidioris exces
sum, tantum nocuisse, quantum calidioris, quidquid nasutiores refragentur , quibus ob malam consuetudinem & intemperien am vini usit acquisitam secus videtur. Ventriculus enim eorum extenuatus ob inopiam caloris nativi,atque etiam ad ipsum aliun de influentis, Cogit eos vino uti, atque in ejus usu perseverare. Quod quoque Galenus lib. V. de sanitate tuenda cap. X II. confirmat. Spiritum enim ex vino vel fructuum sicera destillatum calere non tantum, sed & siccare constat, tum potissimum quando pituita cruda ac fuculenta colluvies pabulum haud sufficiens objicimi, in quo acerrima atque exurens vis sese hebetet. Et tunc viscex accendit, appetentiam prosternit, pedetentim nimia consiletudine exequias ante mortem maturat, ut millies, probdolor I
45쪽
dolor, observatum est in Indiis. Quin vinum ipsum, ejusque extractum, tamquam Me dicina infirmis tum animi tum Corporis, data sunt: hoc ad nimiam Spirituum diffusio
nem versus centrum in momento revocandum; illud, vel ad hilaritatem excitandam,
vel ad lassitudinem tollendam, Vel denique ad stomachum in senibus roborandum: sed quia pauci non infirmi, facta sunt tandem omnibus potus. Ex his itaque satis ii
quere puto, veras longaevitatis simul & incolUmitatis causa S ; Cum aer, olera, fructus, animalium Carnes aquarum naturam sequutae, per Continuam genecationem eo de
veniant ut hominum temperies fere sit qualis aquarum. Hactenus de usu & abusia rerum, ut inde constet, hunC orbem habitanti, quibus &quo pacto tueri ac firmare Valetudinem possit & debeat. Antequam autem de lapsa re stituenda agamus, paucis attingendum dUXi, quinam morbi quaevis amat tempora aCconstellationes, praecipUe Lunae, aestusque aquarum respiciant: quique inter diversas gentes, vel discrepantes Vel Communes sint. Primum quidem, cum ob constantiam S aequalitatem tempestatum, haec plaga saluberrimam temperiem ex calido & humido sit nacta, mutationes neC tam magnae, nec tam crebrae, ut si ira dictum est, fiunt: unde certa salutis & longaevitatis indicia proficiscuntur. Quia, ut ait Hippocrates, Mutationes temporum potissimum pariunt morbos; & in ipsis temporibus magnae mu- c crationes aut frigoris aut caloris, & alia pro ratione eodem modo. Semestre siquidem cepluviosiim, licet humiditas praedominetur, tamen a jugi Solis splendore moderamen accipit. Quod si ex debito &tempestive fiat, annum proximum saluberrimum,& a mill tis morbis immunem praenunciat. Semestre aestivum, rore Copiosiore imbrium raritatem compensat. Hisce temporibus aestiviS, sicut morbi citius desinunt, ita acuti ut plurimum & bonijudicii sint. Secundum illum Aphor. X v. lib. III: Ex constitutionibus ccorini in universum siccitates assiduis imbribus sint salubriores & minus mortiferae. ις Hinc laterales morbi, sebres ardentes, raro lethales. Per siccitates autem febres acu tae fiunt, & si quidem annus maxima ex parte talis extiterit, qualem effecerit constitu rionem, tales Ut plurimum quoque morbos expectare oportet. Licet enim Lepra MScabies hic incognitae; impetigines tamen contimaces, pruritus, dysenteriae, hal morrhoides, inflammationes ani & oculorum, ex fervido Sanguine generari contingit. Quibus malis medendis aquae frigidae Vel tepidae tam externus quam internus usiis caeteris praesidiis facile palmam eripit. Ephemeras, ob accensionem spirituum, vel ex Sole verticali, perimur, quas multa frigidae irroratione per totum corpus facta, Empirici in Athletis, instinctu naturali potius quam Hippocratis vel Galeni praeceptis
Hibernis mensibus si Auster perpetuus corpora eriblvat,humectet languidaque reddat, qui generantur morbi, praecipue sint febres putridae, multa capitis ac ventris pi tuita, juxta Aphoris .X V I. lib. 111: Assiduis imbribus morbi fere fiunt febres longae, fluxiones alvi, putredines. prolapsis cartilaginis ei formis, albus alvi fluxus coeliaco eu affectui simillimus, hydrops, hernia. Omnium autem maxime, oppilatio hepatis& ventriculi imbecillitates : quae Viscera simul cum anni tempestatibus mutationes accipere solent. Spatimus, torpor, stupor, caeterique nervorum affectus in Indiis apud advenas frequentes sint, atque prae Caeteris piscatores, fabri, pistores, tum mili tes humi cubantes, illis infestantur. Porro sicut capitis vulnera & ulcera, Vel omte vel Qto gummi Elemni indigena facillime curantur; ita pedum ulcera tantae sint malignitatis , ut vix curationem nisi aestate recipiant. Omnibus pariter fervidioribus plagiS Commune videtur, plurima mala tum externa tum interna, quae infra hepatis regio nem sunt, difficilioris esse curationis: contra vero, quae sipra; quod a perpetuo de sceni humorum acrium situ libera. Morbi alii ad alia tempora bene vel male se habent, & sine Medicamentis aliquando, auctore quoque I lippocrate, Curantur. Plerissique tamen his morbis aestas non vacat,juxta Aphorism. X IX. lib. 1 ΙΙ. Atque hi omneSenarrati affectus huic Regioni tamquam patrii sint. Febres quotidianae rarissime hic
inveniuntur. Imo cum Galeno asserere audeo, me quoque nunquam Iuvenem ullum,
aut Virum natura calidum quoquomodo aut biliosum, iis febribus correptum vidisse: sed pueros tantum voraciores & hyeme praesertim existente valde humida. uantum ad aetatem, infantia & juventus, ut dictum supra, morbis frequentioribus infestantur : Senes vero rarioribus. ad Aph. 111. lib. 111. Morbi alii ad alia bene vel male se habent: & quaedam aetates ad anni tempora & loca, & victus genera. Et
46쪽
, Aptaorisin. X X Y V II1. lib. II. Magnam partem senes juvenibus minus aegrotant. Cil
tarrhi qui frigidis Regionibus senes, hic potissimum Iuvenes 3 Infantes infestant ; unde
nerVosiim genus quoque inficitur. Morbi d1versis in nationibus variant. Nostratibus, imprimis noviciis & mulieribus, sunt compositi plerumque & chronici. Atque eorum longe plures morbis capiuntur frigidis quam Calidis, quod a nocturno frigore minus sibi caveant, & a diurno aestu calorem in1latumi CVOCari patiantur ; tUm quoque ex nimia nutrientis cibi & potus ingurgitatione, calor naturalis instat flammat imbecillis, cui multum olei consertim infunditur, suffocetur : unde corpora notistium non calefiunt, sed & frigida vitia gi gnuntur. Quippe in tam pertinaces Incurrunt vel viscerum obstructiones, vel alvi flu Xus , ut passim languentes decoloresque ac viva cadavera incedere videas. Lusitanis minus compositi, sed acutiores solent obvenire morbi: Brasilianis rari, iique acuti &simplices, ac proinde eorum curationes &praedictiones minus fallaces.
Husdsi aestas admodum sicca fuerit, biliosis & melancholicis ob nimiam adustio nem male fit. Humidum siquidem, quod in ipsbrum corpore adhuc reliquum est , calor depopulatur & desiccat, partibus viscosis & crassioribus manentibus. Vnde Tertianae exquisitae & Quartanae non minus quam in Europa graves. sed majori cum acumine
citiusque terminum attingentes. Pituitossis haec omnia e contrario eveniunt. HiemCautem minus pluviosi, teporibusque ob defeetum aurae marinae sitscitatis, corpora non constritiguntur, sed cerebrum nervique humiditate ac uligine opplentur, quae aestatis mutatione subito aCCedente, Circa ta Equinoctium Autumnale valde noxia. Nam quia venter a redundante humore liberari nequit, aquam intercutem, profluvium album& difficultates intestinorum inde nasci oportet. sic muliereS, licet foecundae, non Con
Cipiunt tamen, crebroque abortiunt, aut si quando parturiant, difficulter foetum enituntur , eumque debilem brevique interiturum, aut certe Valetudinarium. Q uod quidem potissimum de advenis mulieribus dictumst. Quantumvis tempus aestivum hiber no sit magis salubre, quoniam in Brasilia siccitas humiditati praevalet, naturarum tamen aliae ad avi atem alite ad hiemem bene vel male se habent. proinde mulieres & infantes, cum corpore sint magis pituitOQ; a late inelius quam hieme valent. Contra gracilia& biliosa corpora, melius hieme, pejus aestate. Et haec quidem de intemperatis, quae
moderato contrariorum Usu conservantur, Corrumpuntur a similibus. Contrarium vero in temperatis feri consuevit. Caeterum a morbis, qui e VaporibUs ex terra aut lacubus ortis nascuntur , non est libera Brasilia. Coelo enim existente turbido , & vento marino a terrestri victo,
subito sunt febres, catarrhi & raucedines. Incolae testantur, occulta quadam vicissi tudine singulis septenis a is humidos admodum & morbosos menses hibernos da ri ; & his sex alios salubriores ac sicciores succCedere. Verumque Comperi, non contemnenda esse ipsorum monita. Ab iis tanti qui Epidemici vere dicuntur, & a re tra qualitate lainc inde eructante, vel a maligno Syderum influxu, certis temporibus Leviunt, immunis semper fuit habita . Anno millesimo sexcentesimo quadragesimo tertio, inate admodum sicca, Anthraces non lethales apparuerunt. Variolae pesti ferae, quas testatur Prosper Alpinus in AEgypto bis in anno grassari inter pueros, hic incognitae. Triginta annorum decursum semel duntaxat Africana mancipia huc Va riolis laborantes devecta, reliquos, nullo modo contaminatos, ingenti Barbarorum strage, inquinarunt. Pari fere modo contagiosa Lues inter pecora domestica, hieme pluxiosa, aliquos greges depopulata est. Eo tamen malignitatis contagium ascendisse, ut pestis, sictit in Peruvia non solum, sed & in multis Asiae & Africae partibus con tingit) aut morbus pesti amnis, inde exortus fuerit, a nemine unquam compertum est, Magnos autem & frequentes illos dysontericos affectus nunquam in Epidentios trans-1isse, admiratione dignum puto. Quasi assiduitas Euri, ex Oceano spirantis, aerem serenet & Verrat adeo, ut seminaria contagii imped1antur haud aliter a calido & sic. co, quam sub Zonis temperatis a frigido & sicco extingui videntur. Vel quia delete ria miasmata, eximia Aeris puritate absbrpta atque evicta, si non in totum pereant, saltem vigore destituta, vernaculis quidem, sed non grassantibus illis morbis parien dis sufficiunt. Vnde apparet quanto Epidemici caeteris vulgaribus sint vehementio res, tanto in aere ad mutandum Corporis habitum, & ad peius aut melius disponendum, inesse vim majorem quam in diaeta & caeteris non naturalibus.
47쪽
plenilimio ac novilunio, imo & quadrantibus singulis, alterationes manifestas eor pora recipiunt. QEo fit, ut Medici non nisi necessitate urgente, medicamenta propi nent . tunc enim dolor asperatur, & pejus habet aeger. Idem cogita de Solis motu diurno, cum supra fidem circa meridiem, biliosi morbi, noctu vero pituitosi, ingra vescant. Motus Lunae diurnuS non minus quam menstruuS, mutationes evidentes sus citans , observatu dignissima Operatur. Singulis enim sex horis, accedente mari, morbum ingravescere ac dolorem exacerbari: Vicissim sex aliis, quibus mare recedit, cruciatus paulatim minui & mitigari, ipsi aegri testantur. Quod in acutioribus juxta ac minus acutis morbis, praecipue in iis qui e fluxionibus& plenitudine oriuntur, apparet. Adeo accrescentibus aquis, aestuque maris in plenilunium incidente confliguntur cum infirmitate nonnulli; ut etiam Vitam Cum morte commutare videantur: quum
tamen vix quemquam tunc interiissse observatum sit. Plerosque autem pelago decre scente extingui aegrotos, quia praeter aliorum testimonia ipse toties operientia com probatum habeo, Confidentius Confirmare ausim. Idem in partu fieri ab obstetricibus observatur. Ita ut validissimae hae influentiae & occultae Coeli mariumque qualitates, eosdem effectus nascenti & denascenti impertiri videantur, & hunc a vitae angustiis, illum a carcere & vinculis uteri materni absolvant. Haec eadem de animantibus brutis affirmant, quod a me tamen nondum expertum fateor. Aristoteles nullum animal maris aestu exspirare inquit. Nec est cur Plinio aliisque veterum hac in re parea
mus, quasi ab Astris, vel Lunae potissimum defectibus &auctibus id dependeret. Cum sidus illud molle, foemineum, nocturnum, si in conchylia, frondes, similiaque stibiu
naria agat tanquam Causa remota; minus Verisimile tamen, in hominem eo usque viressitas exerere, sed eum potius ex propiore causa pati. Cum enim abundat vastiss1mus hic vicinus Oceanus, Omnia non solum quae proxima sunt, sed etiam longius dissita, multo vegetiora & quodammodo repletiora fiunt, atque alterantur emacianturque illo recedente, praecipue quae aliquo humore madent, ut cerebella, medullae, sanguis,& similia. Sicut in corporibus nostris Commercia sunt spiritualia, ita quoque in profundis vasti Oceani nares quasi mundi constitutae per quas remissi anhelitus vel reducti modo efflent maria, modo revocent, unde ejus accolae imprimis non parum alii ciuntur . A plurimis haud vanae fidei expertissimis viris accepi , senes Empiricos in praxi exercitatissimos,ad horae spatium mortem sibi praedixisse, & tunc demum pronun tiasse, postquam jam aquae recessissent; cumque illum defluxum evasissent, spem cer tam concepisse ad sequentem recessum se fore superstites. Quod ipsimita contigit, temporeque dicto OCCubuerunt. Haec, ut admiratione digna, ita Medico perquam necessaria, ut de alterius salute, fiamque honore minus periclitetur. Hanc naturae la tentem vim anxie disputare, non est hujus propositi: suificiat per effectus scivisse, quod perturbatio.haec criticum, aliquando symptomaticum quid prae se ferat, pro dispositione naturae aut materiae morbificae. Sicut enim nox , ad Aphortis. X III. lib. I I. crisin praecedens, aegris molesta essesblet, quae vero subsequitur,levis: ita oppressio haec aquis decrescentibus desinens, quo gravior fuerit, eo melius & levius dispositum relinquit corpus, si modo requisita ad crisin adsint: sin minus, mors eo certius subsequi tur. Observandum autem quod hae perturbationes noctu sortiores, quam interdiu existant. Quasi hi motus, Ilamae plerumque motum sequerentur, quae noctu magis quam 1nterdiu vires suas exerit. Crisium observationes frequentissime occurrimi , modo morbi natura rite cognos Catur, principium caeteraque morbi tempora non negligantur. Et totum hoc quidem in subject is ad Coeli Solique hujus temperiem constitutis, omniumque maxime in Indigenis, comperies. Cristes s e perfectae fluat, & quidem tempore aestivo potissimum, quia magis Constantia & aequalia tunc sunt tempora. Q uapropter Hippocratis Aphori sinum lib. I 11. verissimum quotidie experiri datur. Constantibus temporibus, si ς lcmpestiva tempestive fiant, morbi stabiles & boni judicii accidunt: inconstantibus autem instabiles δί mali judicii. saepe quidem per haemorrhagias, saepissime vero per ς sudores; quos. calidos & magna copia e Corporibus fluentes , maxime salutares comperi, idque diebus imparibus, juxta Aphor. X X X V I. lib. I v . sin minus , ut ex defectu virium fit, & citius quam die septimo , malum. Nec minus crebro per fluxus Ventris Cristes manifeste apparent. Ita quantum Symplomatici fluxus alvi, mortales in his terris excruciant, in tantum natura critice aliquando per eandem se eXOne
48쪽
rare amata Tum, sicut longo alvi profluvio detento vomitus arte concitatus, prodes :ita syonte superveniens tapissime sblvit morbum. Porro, quemadmodum hodiernae novi orbis navigationes confirmant, quod secun dum diversa illa niundi Climata mores gentium & victus diversi sint; ita & morbi mor tesque discrepant: Utque Veteres morbos extingui contingit, ita&novos ex in lita hac siderum reciprocatione & inclinatione, atque Terrae Australis temperie generari: quorum aliqui transeunt ad alias mundi regiones, aliqui permanent; aliqui vero grassa ri desierunt sicut de AEgypto quoque testantur authores in ob mutatam victus ratio nem. 1mo, praeter haec quod Caelum, Anni tempora, Aquarum & Ciborum diversiatas, Ratioque vivendi prorsus alia, facile temperamenta immutent, accedit variarum quoque nationum mixtura. Sic Eiuropaei Coeuntes cum Americanis sceminis Mamelucos,
cum AEthiopissis ure: denique Americani cum Africanis Nigritis Cabocles vocatos progenerant. Ex AEthiopissis cum Lusitanis aliquando gemellos alterum alba cute alte rum nigra, Crispis capillis, oculis caesiis nasci vidimus. asi non selum vegetabilia& sensitiva translata degenerarent; sed & gentes alio traductae & gentibus externis CommiXtae nativum genium amitterent , haud secus ac fluvii salum ingressi propriam perdunt aquarum dulcedinem. Quod cum ita sit, quis dubitet, ex ejusnodi variis in
sitionibus & semente, non diversas tructuum crases exsurgere, atque inde nunc impli-Catos, nunC novos generari morbos; qui exercitatisamos quandoque viros ita defatigarunt in praxi, ut Circa morbi diagnosin prognosin, quam maxime vacillaverint eAtqu e in tanta rei incertitudine non minus hi Circa morbos Endemios, quam illi suam
olim in Luce Venerea, Sudore Anglico, Scorbulo, plica polonica, Mentagra AEgyptiorum, aliisque id genus morbis dignoscendis & curandis, inscitiam ingenue sint
confessi. Donec tandem remediis exquisitioribus inventis, morborumque tempori bus accuratius Observatis, quosdam expulerint. Nonnulli morbi ex parte novi viden tur , quia periodum, tempus, eademque accidentia, non rite observant, curandi tamen
ratione non semper differunt. Qine omnia ut recte dignoscantur, sblerti sagaci judicio , multaque experientia opus est. Ego, quantum temporis publicis curis subci dere potui, Observationibus hisce colligendis impendere volui. Spe certa fretus , pos venturos Iairosephos filo ingenio atque industria, ea quiete adhuc desiderantur, aliquando stippleturos, aut si quae minus recte dicta, candide restituturos.
49쪽
De Scitura θ' Cura Morbonis in India occidentali, imprimis vero in Brasilia Familiarium.1NTRODUCTIO.
Ndia Occidentalis atque Orientalis cum sit Medicamentis
omnium generum & ad omnem curandi necessitatem instru ctior,quam Medicis Rationalibus: mirum esse nulli debet quod hactenus tam multa insignium virtutum recondita in sinu g rat , merita in lucem protrahi. Quamvis enim plurima in hac Barbarie occurrant cruda Corruptaque & Hippocratica arte indigna: sent tamen non pauca insuper utilissima atque antiqui talis aemula , quaeque vel eruditissimos Medicos exercere queant. Multarum sane artium rudimenta ipsis ab animantibus Quae benigna mater natura noluit carere arte insita imprimis curandi morbos suos ad nos redundare fatendum est. Quis dubitet ab his etiam mortalibus, licet remo tissimis a Domatica medendi arte, non plurima saluberrima & secreta remedia a que antidota medendique modos veteribus incognitos ad nos posse derivari; quibus paulatim per manus traditis, & tandem quasi insiaccum &sanguinem a Rationali bus conversis, Doctorum Scholae & Libri superbiant, modo acceptis e vulgo remediis ratio & rectus usus adhibeatur, in quo Summa artis posita es t Experientia authorumque testimoniis constat, omnes passim Indiarum Incolas Medicinam facere, M Mor borum notitiam ex symptomatibus venari, ac causis neglectis, Communi quadam mi mi notione eruere indicationes ex Morbis, iisque satisfacere Contraxium remedium Opponendo. Calidius enim & tenuius quod evasit, refrigerando & incrassando: quod fatam est frigidius & crassius, Calefaciendo, attenuandoque: quod abundat aut turget, evacuando Conantur restituere in integrum. In quibus medendi conatibus, quan tuni vel sibi constent, vel deficiant, selertiores facile viderint, ex hac qualicunque Medicina Brasiliensi, a me per septennium observata, & ut potui succincte tradita. Quantum vero septentrionalium Terrarum Incolae Indiarum Aromatibus, aliisve medicamentis atque alimentis calefacientibus, ultra quam decet simi dediti: tam econtrario Indi AEgyptiique nimis simi proclives in vehementiora restigerantia, immo. mores aut ignorantes, si par fuerit utrobique error in exCesiti, himc majorem vitae noxam minari. Nec dubium. est, de Brasilia aliisque Indiarum locis cte dici, quod de Graecia olim Homerus: scilicet habere eam & sit editare θ Interim seniores & exercitatiores, eximii sunt Botantes , facilique negotio omnis generis medicamina ex undiquaque in silvis conquisitis conficiunt. Quae tanta sagacitate interne & externe illos adhibere videas, praecipue inmorbis a V neno natis ; ut quis illorum manibus tutius 3 securiusse tradat, quam Medii castris n*stris sciolis, qui secreta quaedam in umbra nata atque educata crepant perpetuo, &ob haec Rationales dici volunt. Quos quia Andabatarum more cum morbis congredi Constat, quis dubitet experimenta per mortes agere, M se Themisones strenue praestare t de quo Iuvenalis;
θι agros The misen Autumno occideras uno.
ut vel hinc videre sit, quam consone gentes, Idiotae licet, ac nullis litteris excultae, Cum nobis
50쪽
nobis Medicinam exerceant. per manus vero tradita sibi priecepta medendi adeo mor dicus retinent , ut vel mortem potius subituri sint, quam in ea re opiniones suas abjiciant. Memini in castris membra militum globulis scolopecarum icta, & jamjam ab Europaeis chirurgis tam Lusitanis quam Batavis amputanda, Barbaros recentibus gum imi , si iccis & balsamis a ferro & igne liberasse, & feliciter restituisse. Oculatus itidem testis sitan, in nosbcomiis relicta ulcera & gangraenas, ab illis vel solo si icco TDbaci curata. Imo moribundos ex venenatorum sungorum aliorumque toxicorum estisbio potu infusi recentis radicis in ins fanti a letho Vindicatos, me aliisque Galeni nepotibus, haud parum pudore suffusis, post tot Alexipharmacorum δί Theriaca lium Antidotalium irritos conatus. Ita ut postea fusinodi collegas Barbaros subinde mihi adjungi pactus sim, non adeo quidem Nostratium valetudinem ad tactum arte viarum moderari, quam dictis modis consilii copiam praebere sblitos. Febres & morbi plerique in hoc Americae tractu familiares, prognos& curatione ab Europaeorum sipius ; ab Indorum Orientalium rarius differunt; iisque partim ex veterum institutis parsim ex more Regionis mederi contingit. Reluctante autem morbi pertinacia, Brasilianorum pater vcl mater familias adit vicinos, ut, si quis tali morbo vel dolore infestatus fuerit, remedium ilico promat, debitaeque charitatis officia vicissim praestet. Sicut olim in Graecia moris fuisse legimus. Quotquot hanc artem profitentur, sive Indigenae, sive advenae, sive mixti generis
Molatae & MamoLobe, religiosi sitiat admodum in praescribenda aegrotantium diaeta Sae piuς distatis horis, ob citam virium prostrationem, cibant. Defectum enim quam e cessiim aegris plus semper in Indiis quam alibi no cuisse,multis experimentis ratum habent. In quo tamen medium Cordatiores tenent. ErroreS in tenui Victu, praevalente indicatione virtutis, deteriores in defectu ; praevalente morbo, deteriores in exces.sii: in pari indicatione pares errores. Cum autem in febribus hisce multisque aliis morbis acutioribus raro a salsa pituita, crebro a bile ortis) liberior exhalatio fiat, & spiritus nimium attenuati, facile ad delirium exacuantur; victus paulo plenior dc humidior non absque ratione conceditur , quod acrimoniam bilis retundat, eYsiccationi hecticae occurrat, dc spiritui elabenti successorem faciat copiosiorem. Huc accedit salutaris ille ante enarratus, lotionum, irrorationum, balnearum frigidarum & tepid rum ustis. Adeo denique eos transpirationis liberae Cura sollicitat, ut nihil aeque ca veant , quam nequis convalescentium vel solis radiis, Vel vento terrestri nocturno se ex
ponat. Ita, ut ex nostris Belgis quosdam paulo rigidioris vitae impatientes ab ipsis prorsiis derelictos viderim. Quamobrem morbo licet profligato, exquisitissimam vivendi rationem diutius instituunt, ne languidis viseeribus bilis repullulet, febrilis miasinatis incrementum fiat.
Cordialia refrigerantia & putredini resistentia, nunc in strupi, nunc iB Conditi formam redacta, haec maxime probantur quae fiunt ex pomis urucψά sive Granad illis, sex celebri illo flore passionis natis) Limoniis, Arantiis eorumque floribus Mariu- , , Vba tanga, Ficubus silvestribus fragrantibus Lamacam dictis, pulpa Citrulli, Cucur bitae majoris & pomorum Iani par tu me piris & prunis punicis quae Araia & G --ha vulgo dicuntur. Radices porro succulentae arboris Vmbά quae dignitate M sapo
re Citrullis haud cedunt) recentes mirifice ardorem sitim extinguunt: acceden te largiori frigidae potu, & decantata illa ptisana ex radice Mandihoca facta, quae vires imprimis reficit. Si purgandi sit necessitas, abstinent a medicamento sortiori, imo ultra Tamarin-dos Mechoacannaeque recentis condituram, vel similia laxativa, vix ascendunt in morbis acutioribus. Qua in re solertiores dispensant, quasi memores Aphorism. XXIII. lib. I. pro quo magnum est quod suppeditat Barbarorum praxis. Caeterum Constitutio & temperamentum Regionis, victusque ratio simplicior & alia plura facile dirimunt litem, utrum majus debeat haberi remedium, Venaesectio an Purgatio: adde quod tum criticae Haemorrhagiae, tum praxis quotidiana, Circa morborum rationem & Curationem, Phlebotomiae praerogativam satis demonstrent: Catharsis vero, tarde potius, benigne & raro fiat, tantumque in Meridionalibus terris postponenda, quantum in septentrionalibus praeponi sblet, sive conservandae valetudi-
, , ni, seu morbo tollendo id fiat. Ad illud Platonis scilicet dictum: Morbos non magna , , pericula deminitantes, minime esse irritandos medicamentis purgantibus. Q aod ta'