De Motu animalium, Jo. Alphonsi Borelli,... opus posthumum. Pars altera

발행: 1681년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Ad opus nutritionis animalis concurrit succus ner-ueus una cum sanguine. Pluribus experimentis , & rationibus Neoterici Ostendunt,opus nutritionis non fieri nisi a succo excerebro per neruos ad partes omnes communicato: Quae rationes videri possunt apud Uvillis , & alios. Ego tamen moveor ab immensa eopia neruorum, qui ad abdomen , viscera glandes as immittuntur, &ramificantur ; in his enim locis neque sensationibus, neque motibus localibus inseruiunt. Ergo oportet, ut succum aliquem ibidem transmittant, ne sint frustra.

Et quia in mesenterio chiliis elaboratur pro nutriti0- ne animalis, Ergo succus nerueus concurrit ad chili compositionem , confectionemque,& per consequens ad nutritionem partium . Pr terea, quia ab extremis ramis reliquorum omnium neruorum semper intraumusculos, & partes omnes iiistillantur succi aliqui etiam tempore somni, quando nec sensationes , nec locales motus exercentur, sed solummodo nutritioni Vacatur , Ergo tunc temporis succus 1lle nerueus,vel complet , vel adiuuat nutritionem carnium , & reliquarum partium

Verum est tamen , quod absque sanguine videtur dissicile,ut a solo succo nerveo exiguae lisgeparari inutriri possint partes uniueris animalis; et ideo Ve' ram esse puto Vvillis, sentcntiam , quod materia Πu tritionis sit sanguis, sed forma vivifica , et plastic δsucco ne rueo subministretur.

322쪽

Spiritus per eosdem canales nerveos contrarijs motibus agitari. Quia actio volitionis, qua motus locales in anim ii praecipiuntur,exercetur in cerebro ,' executio vero,& passio recipitur in musculis, qui validissime inflantur, contrahuntur,ia suspendunt pondera ingentia:&viae,per quas actio comunicatur,aliae non sunt , quam nerui, eo quod ipsis resectis, aut stricte legatis cessat motus, & sensus, nec actio physica in distans absque motu localis corporis alicuius intelligi potest , Ergo necessario aliquis motus trastativus, vel impulsivus aspirituosis succis per neruosa cerebro ad musculos

derivatur.

E contra, in actione sensitiva constat motiones ab extrinsecis obiectis aduenientes comunicari per neruos ad cerebrum, nempe ad regiam sensitiuae facultatis . Qirare necesse est, ut per easdem vias neruorum succi spirituosi ferantur contrarijs motibus a principijs nemorum in cerebro existentibus ad eorum extremi tates, quando artus mouentur ; & ab cxtremis terminis ad eorum principia in actione sensitiva. Praeterea euidentissimis Neotericorum experimentis constat,per neruos effundi succum nutritium,a quo istitem una cum sanguine partes deperditae reficiu tur; & talis motus localis fit a cerebro ad partes extremas : E contra ab ultimis confinijs neruorum com municantur succi cardiaci, & venenati ad cerebrum . igitur per easdem vias neruoru duos motus contrarios

Rd extra, & ad intra fieri necesse est.

Cap. 11. D. fluxu substatiae spirituo. se per uest

323쪽

uos a

Non fieri contrarias actiones ad intra , & ad extra

per neruos a facultate incorporea , nec a concussione fibrarum tensarum. Non immorabor in refellendis illis incorporeis R. eultatibus,quas omnes fere irridenti lassiciat innuere, quod vis incorporea non indiget vijs , aut canalibus neruorum,per quos transmitti debeat,& ideo fortitet ligato neruo impediri non posset transitus facultati incorporeae sensitivae, aut loco motiti e . Alij putant,aetum sensationis, & imperij voluntatis communicari non permotum succineruei intra tub los fibrarum neruorum , sed per ipsasmet fibras, &membranas tensas , eo prorsus modo , quo fides citharae tracti, & tenue, si tangantur in una extremitate, subito concussio , & tremor diffunditur , communicaturque usque ad oppostam extremitatem. Vertim , quod talis imaginatio adaptari neruis animalis non possit, patet ex eo , quod nerui in corpore animalis non directe tracti, nec tensi, nec sent duri,&rigidi, ut virgae ferreae , sed sunt molles, inflexi , laxi,& circumuoluti circa carnes , circa vasa , & viseer mollia , & cedentia , nec sunt alligati terminis firmi ad instar clauorum , sed potius terminis mollibus, ne pe cerebro, & carnibus. Igitur est impossibile,ut con cussio , tractio,ictus, aut tremor diffundatur , & com mimicetur,neque ad cerebrum ab obiectis sensibilibu externis, neque ad musculos ab imperio voluntati

scuti videmus in funiculo gossipii molli,laxo, & com

324쪽

Dg MOTU ANIMALIUM. 321

plicato, quod percusso Vno eius eXtremo ictui ceden Cadi, D. Dedo motio non communicatur reliquis eius partibus . fluxu substa- Eatenus enim mollia, & laxa corpora a duris, & ten- sis differunt , quatenus illorum una pars moueri quidem potest, quiescentibus reliquis collateralibus , elim in duris, & tensis impossibile prorsus sit,ut una pars eorum moueatur , quin integra moles , scilicet omnes partes simul eodem momento , eademqtie velocitate agitentur,concutianturque -

Exponitur artificium mechanicum, quo succus spiri- tuosus per eosdem di ictus nerveos ad extra, et ad intra agitari potest. Diximus, dΗplici motu contrario spiritus per neruos agitari. Primus est ille, quo motiones locales articulorum fiunt, & sensationes cerebro communicantur: de his primo agendum est. Pro quorum inquisitione repetendum est,qubd fibrae nerueae, neque sunt omnino solidae, plenae, & impermeabiles, neque sunt tubuli caui, et inanes,similes arudinibus,sed sunt sanales repleti substantia quadam spongios a simili medullae fambuci. Talis autem fibrarum medullata spongiosa facile a succo spirituoso cerebri, cui annestitur continenter madefieri, et faturari usque ad tum sςntiam potest; sicut videmus, spongias , & filixa ab qua contigua saturari. Postea obseruo, quod intestinum ouillum perinde turgidum redderetur, si sola aqua repleretur, ac si Uu cauitas contineret sque amplum funiculum spori

s s giosum,

325쪽

II. Defluxu substat spirituo

giosum , & hoc ab Mitia imprςgnaretur: roque in modo turgefieret, & a qualibet leui compressione,int ictu illato in una intestitii turgidi exti emitate,momeli. to concussi' communicaretur Usque ad alterum extremum . Igitur eodem modo fibrarum nerueamni tubuli,habetes medullam spongioiamisaturari possunt usque ad turgentiam a siicco spirituoso cerebri; diiunc si una eius extremitas comprimaturumpellatur , percutiatur, aut vellicetur, subito commotio,& concussio, aut undulatio usque ad alterum extremum communicari debet, eo quod ob contiguitatem, O di nata serie partes subsequentes urgendo anteriores, usque ad ultimum ictum, et impulsum communicant.

Hinc sequitur, quod ab illa leui motione spirituum , qua aetus imperij voluntatis in cerebro exercentur, possint fibrie, seu ductus spongiosi succo sp,

rimo turgidi aliquorum neruorum concuti, aut vellicari , et pioind e conuulfiua irritatione concutiendo totam nerui longitudinem,possunt ab eorum extremis orificiis exprimi, de eructari guttulae aliquae spintuosae intra correspondentem musculum, unde ebullitio,et displosio, qua musculus contrahitur, et tenditur,subsequatur . E contradeuiter compressis , percussis, aut titillati extremitatibus nemorum sensoriorum, qui ad cutem, linguam, nares ures, aut oculos desinunt,necesse est,

ut subitis concussio, undulatio, et titillatio succi spirrituosi,intra tubulos contenti,diffundantur per totam longitudinem illius nerui, quousque pertingat ad c rebri determinatam partem, cui fibrae neruo Us ctuntur; in qua facultas animae sensitiuae ex lococero bri pulsato, ex ictus vehementia, ritu, et modo mo tionis

326쪽

Iunis iudicium de obicisto motum inferente pronuntiare valeat. Quod autem talis irritatio laeta in ullo termino ne ui Aundi, comini carique possit eodem momento in locis dissitis absque eo, quod termini extremi actu tangantur, pungantur, aut vellicentur, facile suade tur, quia nerui eiuS naturae sunt, Ut mordicato uno eius termino, sensus doloris in alio loco ab eo dissito percipiatur; quod patet plurimis experimentis. Videmus enim, quod leuiter titillatis naribus , aut auribus,concutiuntur, irritanturque nerui pectoris,dia phragmatis , et abdominis, adeo ut motus conuulsini vehementes stermutationis, et tussis excitentur . Et passim obseruamus, quodlqsa spinali med nila ob colusionem, aliquando in genu, et crure dolor percipitur . Patet igitur ex dictis, quod illi, qui motus contrarij censebantur in eisdem nerueis canalibus, re vera non sunt motus progrestiui, et transitus ab uno extremo termino ad alium , ut scilicet in actu motionis articuli succus spirituosus momento integrum iter conficiat a cerebro per totam nerui longitudinem Vsque ad musculos ; et e contra in actu sensationis pr0gressitio motu spiritus feratur ab externis animalis partibus usque ad cerebrum ; sed suffcit, ut fiat concussio, et undulatio quaedam succi contenti intrai fistulas turgidas; qua cocussione facile fieri posse oste- dimus exemplo intestini turgidi: Unde deducitur nedum possibilitas ; sed etiam verisimilitudo praedictae

operationis

Restat soluminodo scrupulus dissoluendus. Quae nimirum ratione eodem tempore per eumdem ner Ss a uum

per ne uos

327쪽

ar I9. AL. BORELLIuum duo motus concussivi contraxij simul fieri pocsint , ut in lingua simul motus localis , dc sensitiuus exerceri possunt , quando scilicet frustum rabarbari ab ore expellitur , & simul amarities percipitur, cimusculi omnes percipiunt dolorem puncturae gladij ,

dum val1de contrahuntur.

Cui dissicultati duplici modo fieri fatis mihi posso

videtur. Primo , quod non per eosdem duetus fibro sos fiant praedictae contrariae concussiones , sed perdistinctos, ut scilicet per quas fibras effunditur motus impexij voluntatis,non excipiatur motus sensus dolorifici, sed per alios diuersos. Sed verius secundo , quia undulatio succi in fistulis contenti concipi non potest absque motu reciproco ante , & retro urgendo alternis ictibus duas op. positas eiusdem nerui extremitates , non secus , ac in tremore contingit. Quare re vera concussiones il- contrariae non fient eodem , sed distinctis temporibus : qui ob frequentiam , & breuitatem distingui non possunt , & ideo obscurantur , ut passim in plurimis inrerruptis sensationibus , & motionibus decipi

mur .

Transeo ad alium motum contrarium, qui per ner uos escitur.

Succum nerueum nutritiuum,diuersum esse a spiriti bus, qui animales functiones locomotiuas ,& sensitivas exercent. Quod talis succus nerueus nutritiuus sit diuersus ab illor

328쪽

DE MOTU ANIMALIUM. 3 as

ilio , qui sensationes , & motus Voluntarios exercet, conijcitur eX eo, quod operationes animales potius eonsumptionem, languorem , & diminutionem spiri tuum impetum facientium, dc corporis totius anima- malis , quam reparationem inducunt. Quare actiones, & motiones locomo time , & sensitivae n e dunta impediunt nutritionis actum, sed praeterea cooperantur ad deperditionem, & consumptionem partium animalis . E contra Videmus, tunc selum modo animales spiritus, & solidas partes deperditas refici, repararique , & insuper animal augeri, & vegetari, quando scilicet,neque voluntarium motum localem , ne qu sessationem ullam exercet tempore somni, quando animal veluti. mortuum quiescitia Hoc confirmatur ex somno perpetuo , & profundo Embrionis in utero materno, & a somno frequentissimo , & graui Infantiam , quando nimirum insigniter, & velociter nutriuntur, &crescunt, & e contra ex breui interrupto , & semiuigili senum somno , in quibus non omnes , sed aliquae partes deperditae aegre, & lento pro- grcssia reparantur, eo quod aliquae partes arefactae,&marcore consumptae incapaces sunt nutritionis . Hinc conijci potest,druersis naturae esse spiritus loco motivos, Sc sensitivos ab illo succo,qui nutritioni inseruit. Si enim unum , & idem e siet tempore , quo

maxime nutrimur,tunc succus ne rueus motu progres- suo a cerebro dissi inderetur ad irrorados omnes musculos; quare deberent eodem tempore simul contra- & producere uniuersalem quamdam conuulsione; quod est falsissimum. Praeterea eodem tempore Burritionis non possent denuntiari ad cerebrum motio-nζε sens iles externorum obieHorum , quia rapiditas

Cap. 11. Defluxu substatiae spirituosae per ner

329쪽

3is I9. M. BORELLI nutritii a cerebro descendentis ne dum x hi: .. impediret, sed ora no repelleret impulsus, & unde

is per ner- lationes sensitivas sursum tendentes. Mq. Diuersus ergo videtur esse succus nerueus nutritiueta spiritibus loco motiuis , & sensitivis quoad temperiem , & energiam operandi , hi quidem nobilissimi , acres , sulphurei, salinique activissimi sunt, ut spiritus vini ; illi vero dulcissimi, & soporiferi potius quietem suavem, quam di lutionem, & vitiuo

languorem inferentes.

Inquirutur viae in ipsismet neratis,per quas succus ner-neus transmittitur e cerebro ad reficiendas partes animalis. Ex eo, quod succus nerueus nutritiuus diuersus esta spiritibus loco moti uis, & sensitivis, plane deduc, tur , quod ille simul cum istis ferri non possint per

eosdem canales , eodemque tempore ad sua muniata exercenda, tum ob rationes superitis indicatas, tum etiam , quia naturae, & temperies, adeo diuersae confunderentu debilitarentur, & alterarentur, & ideo se mutuo impedirent , & proinde operationes , qu efferre deberent, diminutae, aut prauae resultarent ;quod quidem esset contra institutum naturae - Qua propter concedendum est,uias, per quas succus num miluus a cerebro per neruos ad partes deperditas rem sarciendas transmittitur, diuersas esse ab illis tubulis sibrarum nexuearum , per quos spiritus locomotivi, sensitivi communicantur.

330쪽

Quod postea tales diuerse viae in eisdem neruis da- Caprati Deri possint,non videtur omnino rationi aduersari. Aduertendo , quod nerui sunt fasciculi fibrarum, seu ca- ἄ- .er naticulorum intra sacculos leti vaginas membranosas contentorum, & sicut in consimilibus fasciculis, ex

subtilissimis filis vitreis constantibus , videmus, quod spatia , & interstitia lateralia filorum id ipsum praestant, & supplent officium tubulorum , seu si-phunculorum vitreorum; eodem sane modo interstitia illa filorum exugunt liquores , eosque et uant ad instar spongiae , ac tubuli siphunculorum absorbent. Quare non videtur impossibile in fasciculis nerueis, ut interstitia fibrarum eius intra vaginas membrano- fas contenta vicem suppleant alterius generis canalium , &per elusinodi interstitia percolari possit alius succus diuersus ab illo, quo tubuli spongiosi fibrarum replentur. Et hic forsan est siiccus nutritiuus, qui a

cerebro ema adatur ad partes extremas animalis pro earum nutritione, una cum succo alibili in sanguine

contento.

Ressat modo inquirendum,quomodo succi diuersae indolis in cerebro existentcs,possint absque confuso ne in distinctis canalibus neruorum insinuari; hoc autem deinceps silo loco exponetur .

SEARCH

MENU NAVIGATION