De Motu animalium, Jo. Alphonsi Borelli,... opus posthumum. Pars altera

발행: 1681년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

locomotivum admittere queat. Hinc duo succi diuersorum Senerum,spirituosus,2 nutritius,in cerebro confusi, et misti tempore somni effundentes duos canaliculorum ordines in eisdem, neruis cordis, nemph tubulos fibrarum spongiosarum,& eorumdem interstitia , quorum illi accommodata, figuras habent ad spiritum locomotivum solummod6 excipiendum ; hi vero aptas ad nutritium succum admittendum,non autem illum; facile fieri potest, Vt simuLeodemque tempore succus locomotium ad c0rdis pulsationes effciendas instilleturi Pariterque succus nutritius ad eiusdem cordis substantiae refe&0nem deferatur absque eo , quod unus motus alterum impediat. Et hac ratione regula alioquin generalis, qua in somno motus voluntarij omnium musculorum cessant , otianturque , ut refectioni , & nutritioni vabcent exceptionem patitur.

Ratio adducitur,quare non impeditur motus respirationis in somno . Perturbari videtur theoria seperius tradita a ner uis thoracis , & diaphragmatis, qui respirationi inseruiunt , suntque ramificationes paris vagi ,& intes costalium, qui pariter ad cor pertingunt , quia motu respirationis , non volnntarius est, quando, dormien'tibus nobis, siue non aduertentibus in vigilia, naturη instinctu fit ; pariterque voluntarius est, quale..

cohibere, augere, & minuere, vel accelerare eam

dem respirationem possumus. At non proinde cogi

342쪽

DE MOTU ANIMALIUM .

ntur superius expositani hypothesim immutare. Susia ficit tantummodo aduertere , quod ad thoracem, &diaphragma sparguntur rami neruosi , nedtim a pari'spiritus vago , & intercostali, sed etiam a spinali medullia uis, derivati. Hinc fieri potest , ut in vigilia iuxta voluntatis arbitrium per neruos a spina prodeuntes fiat consuetus motus respirationis; & in somno hi nerui vertebrales , seu eorum radices in cerebro existentes possunt a succo nutritio ebulliente obstrui; & reliquirami neruei paris vagis, & intercostalis ad thorace,&diaphragma pertingentes,qui eamdem forma,& structuram habent , quam illi , qui ad cor deferuntur,illa radices neruola possimi aeque bene somnum lo-

comotivum excipere , ac cor continenter tempor

somni excipit. Et sic continuari respiratio in somno potest. Licet in vigilia alterari possit eo modo , quo

volumus,non autem omnino impediri .

Quare inter dormiendum aliquando motus Artuum fiant, inquirere. Si in somno obstruct1s neruis , nec sensationes ab e ternis obicistis trasmitti ad cerebruari, nec motionesi'cales imperari possunt , cui dormientes circum u0luuntur , aliquando brachia mouent, & calcitrant, atque noctambtili perambulant, & alias motiones Ordinatas edunt Et licet interna facultas non sit sopi-x & vigcat agitando , & reuoluendo imaginationes hactenus in animo impressas, tamen non facile perci pitur, quomodo obstructis vijs neruorum,locales mo V v a tua

343쪽

Cap. II. Defluxu substatiae spiri mo

IO. A L. BORELLI tus exerceri valeant. Dici posse suspicor, tus illi aliquando sint conliuisiui , quatenus aetus isuccis in tubulis eorum contentis fermentativo quo dam motu irritantur. Et hoc fieri ut plurimum potisomniando. Verum in nodiambulis dissicilior est solutio proble malis : impeditae enim omnino sunt denuntiationes sensitiuae externorum obiectorum, nihilominus libete instillari possunt succi locomotiui ad musculos agi tandos : forsan,quia succi nutriti ui ebullientes, iR no Mambulis nimis narcotici , & ideo stupefaciunt se.

cultatem sensitivam , non vero vim motivam refrenare possunt , quia motus imaginationis vices volu tatis exercendo mperant motus locales , qui poste: ex habitu acquisito ordinata methodo exercentur.

ct natura.

Postquam egimus de spiritibus animalibus in cere bro genitis , atque de eorum motionibus, disserer modo debemus de spiritibus alterius generis, nempe de succo seminali vivacissimo , & actuosissimo , qui intestibus conficitur. De cuius generatione, motibus,&natura aliqua attingemus, & primo.

344쪽

Te sticulorum structura,nuper reperta,exponitur.

Cap. Ia. De succo spiai- tuoso, seminali eiusque genesi , mo-

natura

Satis oscitanter antiqui Anatomici strueturam , &vsum testiculoru inquisierunt. Alsi moles carneas esse dixerunt , & nulla alia de icausa , natura fabrefactas fuisse,nisi ut suo podere vasa dilataret Qui vero seminis oscicinas esse crediderunt, aut a spogiosa pororusructura eorundem exugi aquosam serositatem eae semine contra quos acriter Galenus insurgit aut a medullari, & glandulosa eorundem substantia transumutari saκguinem , vel lympham in semen censue

runt.

Has omnes imaginationes aperte reiecit accurata recentiorum anatomica obseruatio ; quorum primus

suit Clar. A uberius, qui dum Pisis anatomiam profiteretur in meis aedibus anno 1617. inihi , & Cl risis Malpighio, & alijs ostendit in testiculo ouis

elixato,totam eius molem constare ex innumeris candidis columnaribus filamentis, ad instar vermiculorum extensis ab ambiente tunica neruosa ad testis axim intermedium. Tales fibrae repletae erant succo

lacteo seminali, in quibus facta leui compression guttatim succus ille effluebat. Sed multo clarius hoc patuit in testiculis Apri, M. Ducis Aetruriae Ferdinandi Secundi iussu mactati, eo tempore, quo solent haec animalia coire, quando scilicet eorum testes valde turgidi sunt succo seminali, & tunc vasa illa , quae pulli gallinacei pennas fere aequant,distincte,absqui il/ praeparatione conspiciuntur x ob tincturam san guineam

345쪽

Ghit,.pl guineam inter alias candicantes fibras intercepti. sueeo spiri- Postea , idem Auberius meo suasu pulcherrimanti

genesi, mo- ugura Florentiae eodem anno.

tuiti satara Vertim , quia nemo debita sibi gloria fraudari de bet , Clar. R. de Graas postea anno 1668. eandenti strueturam testium edidit , & quamplurima praeclaras adinvenit , non animaduersa ab Auberio. Obserui uit enim , quod arteriae spermaticae partim ipsam te stium substantiam penetrant, partim per epididyma,& per tunicam albugineam sparguntus: quos iniectione aqtiae coloratae per syringam, verum esse percepit. Explicuit quoque ductum epididymis in malo, rem longitudinem, quam Auberius distenderat ; pariterque vidit foramen epididymis , eiusque turtu0fam , & serpentinam cauitatis proditistionem,aqua per syringam infusa, visibilem reddidit, & alia praeterea pulcherrima obseruauit. Ex horum Clariss. virorum obseruationibus habemus, quod arteriae sanguinem ad testes deserunt, insuper neruea vasa propria candida tectium c0mpo'nunt substantiam eorum, quae in ductu neruosis poraXim extenso, & postea in singillari longissimo ca' liopididymis producta desinunt in vasa semen deferen ' tia , quae ad vesiculas seminarias exonerantur: & hincvn cum succo e parastatis expressis in uretram sem d

346쪽

Inquiritur structura duetuum seminalium .

Licet oculorum acies non attingat compositionem,& intimam structuram columnularum vermiculariesin, ex quibus moles testis componitur , coniicitur tamen

eas non esse simplices fistulas perforatas ad instar arundinum factas, ut succus seminalis per eas solummodo motu locali effluat, sicut sanguis per arterias , k venas excurrit. Sed videntur repletae subsi antia , quadam spongiosa; quod conijcitur ex eo,quod e du- aibiis illis suspensis no defluit sponte succus lacteus , qui in eis continetur , sed requiritur compressio aliqua, non secus,ac e linteo madido manibus compressisse aquam exprimimuS.

Id ipsum confirmatur; quia licet testiculus dissectus

sertiter comprimatur constringaturque , retinet nihilominus notabilem crassitiem : ergo non a solo fluore

replebantur columnulae illae,sed a mole crassa substantiae spongiosae,turgidae reddebantur. Et profect6, si earum interna cauitas fistulosa,& levigata fuisset , ut sunt arteriae, dc venae,sanguis transse formari in succum spermaticum non posset. Potius verisimile videtur, loculos illos spongiosos esse similes fauis mellis , repletis fermentitijs quibusdam fluoribus , a quibus diuturna actione sanguis transmut i ir in actuosissimum , vivacissimumque si iccum seminalem. Et licet non conspiciatur origo, dc continuat progresso earundem colunnularum,tamen credibila est,in tunica albuginea radicari; ibidemque exugς

genesi, mo tubia natura

347쪽

genesi, mo- neos fluores imbibere , dc hac de causa venulla pluit tri,& natura per internam testis substantiam disseminantur, Viscilicet exugant sanguinis reliquias , quε idoneae n64 sunt ad semen conficiendum: desinunt postea praedi ctae columnulae in fasciculum nertiosum in axi testi, positum, quae in diaetum longissimum serpentinum epi- didymum euomunt seminalem quorem, & tanderi per canalem spermaticum ad vessiculas, & ad uretrata

exonerantur.

Elaboratio succi genitalis inquiritur . Quia arteriae spermatic e paulo ante, & post ingresesum in testes non directo , & breuissimo cursu feruntur, ut solenarie est in omnibus corporis partibus; sed tortuoso vermiculari ad latera hinc inde , ante , & re tro digredi edo, ad instar labyrinthi progrediuntur, α postea ambiunt substantiam testis ; Insuper omini vasa simul cum extremitate epididymum a tunica vaginali inuestiuntur. Hinc suborta est opinio,quod eaedem arteriae productionςs candorem acquirerent et in epididymas transformarentur; ita ut vasa seminali non sint aliud, quam productiones contimatae e da

dem arteriarum.

At Clar. Gravis iniecta aqua colorata per string 'vidit,arterias intra testis substantiam ramisi cari,& i' fra epididymas, & per ambitum earum excurrere i μ

348쪽

M MOTU ANIMALIUM. 3 s

in summa vasa arteriosa distincta, &diuersa esse ab epididymis.

Verum est tamen , quod materia , ex qua semenis elaboratur,est substantia sanguinea , quae excipitur a testibus; at non integra eius congeries, sed purior, &selecta eius pars glutinosa, & albuginea, candidais , spirituosa, & vivifica, quae excipi potest a cribrosa consimili configuratione orificiorum , pororium qu , quibus vasa seminalia perforata sunt, eodem mechanico artificio , quo natura separat bilem a sanguine in hepate, & urinam in renibus, vidi, tum est. Quod porro talis flos sanguinis candidus, solummodb a te itis substantia , sed ab eius columnulis spongiosis excipiatur, ex eo conucitur , quod plurimae venulae ixina profundam testis molem dispersis , exugunt crassiores sanguinis reliquias impuras rubicundas; &ductus lymphatici pariter excipi sit serositates aqueas cum alijs inquinamentis. Postea fori illi sanguineo in testibus rellisto, nodum additur succus spirituosus nobilissimus a neniis ,

sed pietaeterea diuturno labore chimico a fermento ii columnulis spongiosis testium contento exaltatur , scilicet soli itis vinculis partes spirituose,& se mouentes libertatem nactae vivificam energiam summe acti-

uam exercere valeant.

Quod,inquam,talis fermentatio fieri in testibus possest, suaderi potest ex prolixa mora,& motus tarditate, qua succus seminalis detinetur in capacibus illis spo-gi0sis columnulis, & in prolixo ,& intricato canali vpididymum, sicuti in intestinis prolixis , & tortuosis inimalium per fermentationem chilus elaboratur Praeterea intratatu , in cuneatione, & quasi te X a rebra-

Cap. 12:De succo

349쪽

3 6 IO. AL. BORELLI

Gh: idi. De rebratione per labyrintheos ductus testium , conli, si hi spirixuosita eorumque parte, ae his esu re quirant insigne. , dc diuereas siluationes,posituit,

senesi, mo' configurationes di & impetus motivos animasticos, si'tu,ti ηδ μῆ- miles,eiusdemq; indolis, quibus variae partes anima. llis, quod generari debet,apti nati sunt moueri. Porr6 ltalis vis motiva a semine contacta tam valida i& ef cax est , ut ad instar facultatis magneticae, vel sem, num veneni, aut pestis penetrare momento possit per uteri poros, & sua ineffabili energia agitare,aringe

re,& animare authonia embrionis in otio efformatum, eiusque partes organicas, ut motiones inchoare valeant ea methodo, & periodo,prout exigit vitalis , 2 animalis operatio.

Testiculorum substantiam , & organicam structuranti, lsimilem cerebro quodammodo esse .. lNaturae lumine dignoscere solemus viscerum simi- llitudinem , vel diuersitatem inter se,exijs, quae sessui' lbus δpparent, nempe ex consistentia, colore, sapore, configuratione, struetura , & ex ossicijs, & operatio nibus eorum . Sic persuademur,cerebrum diuersu esse a corde, hepate , liene, renibus,& stonaach6,quj cerebrum mollem consistentiam, mediam inter glan dul'sam , & medullarem substantiam habet , candi dam, dulcem, laeteamque ex fistulis tortuosis com positam , alia viscera carnosam consistentiam, rubi emidam, & diuersam figuram , & structuram a cerς bro habent.Praeterea cerebrum est officina spiritu.*χ

350쪽

MOTU ANIMALIUM. 347

reliqua viscera, aut chilum,aut sanguinem conficiunt, purificant, aut complent, perficiuntque . E'contra, quia thimum , Pancreas , parotida , dc aliae glandulae habent mollem, et albam substantiarn dulcis, et lactei saporis, componunturque ex lobulis, in quibus arteriar, nerui,venae, et vasa lymphatica ramificantur, duo prima vi immittant, postrema, ut exugant succos ad instar radicum arborum ex glebis,

habentque praeterea vasa excretoriae unde concludi mus,omnes esse glandulas, et similem naturam,et rati habere .

Eodem modo, quia videmus , quod testium substantia assimilatur, non quidem glandulis, aut visceri' bus, sed cerebro,est enim illorum substantia , mollis, candida eiusdem grati saporis, ac cerebrum; similemc0nfigurationem testes habent, cum constent ex columniatis,seu fibris nerueis similibus spongiosis,lacteosncco dulci repletis siclit cerebrum, in eis effunditur sanguis ab arteriis ramificatis, residuum exugitur avenis, & a vasis lymphaticis , ut in cerebro; in testibus ex sanguinis flore elaboratur succus spirituos is uiuificus seminalis, sicuti in cerebro eficiuntur spiritus, seu succi vitalcs , & animales , & tandem e tectibus egrediuntur productiones neruone epididymu,& vasorum semen deferentium , sicuti e cerebro propagantur nemorum ramificationes, quae spiritum animalem deferunt ad vivificandum , & mouendum corpus uniuersum .

Quid ergo vetat, ut testes alterum cerebrum sui iuris reputemus Θ eorum quippe fabrica destinata videtur a natura, non ob bonum indiuidui, sed ad spe-visti conseruationem , ut nimirum vitales, & anima X x a sticos

SEARCH

MENU NAVIGATION