Hieronymi Mercurialis Variarum Lectionum, in medicinae Scriptoribus et aliis, Libri sex

발행: 1598년

분량: 346페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

HMercurial. Variarum

vicerurn prouentus sit, quae cum oris internas partes pene vrant &depascantur, os crebro aperiri,& Oscitantes emulari faciunt.Esto vero oscedinem vitium oris aliud puto extitisse:& forsan id quod Plinius lib. as .cap.3. Stomacacem, quasi dicas, oris vitium a mediueis Graeco nomine vocatum tradit: nam herbam Britannicam quam ait illi morbo auxiliatam esse, ad oscedinem similiter curan' dam suisse commendatam testati sunt Apuleius, & Marcellus Em piricus cap. 1 1. ubi eum manifeste oscedinem ab aphthis separasse cognoscitur. Accedit & Quinti Sereni auctoritas, qui inter dentili, di oris vitia oscedinem connumerat, tanquam mordus esset,qui os depascens, tandem dentes decidere faceret, unde sorsan oscedinis, quasi os edentis nomen emanasse, si existimet quis,non errabit, Vtu lcunque sit, oscedo minime vitiu esse potest, quo homines tantum lmodo frequenter oscitare cogantur: quandoquidem Hippo.de hoe

sermonem habens lib. 2.& 6. E pid.com. 2.t . Io. dicebat, σαυε -μων ἰητηρμον μακροπνους, id est, Frequentium scitationum longas ratio est remedium. quem locum dum oponeret. Galenus et . de

Diff. resp. I o. eodem pacto scripsit, Sanari a retento spiritu oscita tionem,quo singultum. immo vero idem Hippoc. 7. Apho. a.Os itationem etiam vino aequaliter aquae permixto finiri docuit.Vtου haec omnia minime debuerint medici in multis conquirendis auxialiorum generibus adeo esse solliciti, si oscedo, ita leue malum sui set. Neque pariten opinandum est, eum a Gellio nominatum tam saeuo morbo laborasse, qualis ab alijs statuitur oscedo: alioqui in iure stare & respondere quomodo potuisset,non video. Quamobreapud Gellium forsan praestabit, oscitatio,& non oscedo legere; Vrvitium illud suerit, quod ab Hippoci sub crebris oscitationibus is

cocitato comprehensum est: non cuius Isidorus, aut alii memine runt . Hactenus de Oscedine.Ceterum Marcellus Empiricus sui libri cap.21. morbum quendam nominat, quem hactenus apud ne minem alium inuenire mihi licuit,& est Corcus: cuius remedia nul laialia pr'ponit,nisi meras incantationes. ut hinc conijciam,nο ς' illud magicum potius, quam medicum esse. Veruntamen si qui coniecturae locus esse potest, cum inter praecordioru vitia a Μν Cello recenseatur, quis forsan existimare posset, morbum aliquς Praecordiorum extitisse: eo magis quod Plinius lib.xo. cap. 3 2 .herbae cuiusdam me n tionem facit,quam Coreliorum .ine v0

tam,& praecordijs auxiliaridocet.

232쪽

Lectionum. Lib. V. I o Piso sit mor με qin is μή r. quis Sonticus. an ciuem morbus Hippocrati notus fuerit . uuis canis morbus V d Gan C A P. a

orbus , qui insputatur, a Plauto in Captiuis omnium primo sic appellatus, quis esset apud

veteres,in controuersiam posuerunt eruditissimi viri:&extiterunt, qui Herpetem miliarem alias Volaticam nuncupatam, suisse constituerent, ea ratione adducti, quod huiusmodi genus ulcerum non modo contagiosum sit, quale suum facit Plautus, verumetiam a vulgariabus atque medicis frequentissime sputo curetur. Veruntamen ho-ium sententiam satis Plinij auctoritas refellere videtur,qui libro decimo capite a 3. & lib. 28.:capite tertio, disertissimis verbis monstrat, epilepsiam eam suisse morbum, qui insputabatur. Sed in . certum est gdhuc, quis suerit insputandi mod us, cum a nemine ita explicatum inueniatur, quin semper dubitandi relinquatur occasio. Adhm ego eius sententiae, id secisse priscos hac in re, quod faciunt hodie in plerisque regionibus, ut ubi epilepticus vel occurrit, vel morbus nominatur, sputum emittatur , tanquam huiuscemodi conspuitio ad auertendam a sese morbi perniciem conserat. Neque vero simile videtur, vel in aegrotantis faciem, vel alio pactQ aduersus ipsum conspuitionem faciendi consuetudinem extitis- te, Epilapsam esse morbum sonticum apud veteres, ut credam fa-Lit in primis auctoritas Plinij. qui lib. 36.cap. 1 9.Verba tranSserens fi0si 'ridis,de lapide Gagate, ubi hic habet epilapsiam,ille transtu- ut sonticum morbum. Adhaec glossario habetur sonticus morbus praeterea in lege icet. Tabu. vetabatur,ne quis inius voc in excusaret morbum ullum, praeter sonticum, nam qui decum hςbant ob grauem morbum , sane citra legem erant excusati, sed qm leuiter aegrotabant, ij omnes vocati, necesse erat ut adessent,pyRζterea laborantes morbo comitiali, quod & in foro, & in cin

i* infaustum haberetur, si quando epilepticus in morbum incu*ςx, neque vero Festum improbo,apud quem Aelius stilo ait son-hi Qxbum in i a. Tabu.significare certum cum iusta caussa, n 'ς Gζllium, qui lib. vltimo cap. 1.scribit,legumlatoreS pro morbo RuςQ intellexisse quemcunque vehementiorem vim grauiter no

V . cendi

233쪽

H. Mercurial. Variarum

cendi habentem,nam Iulianus lib- a Dig de re iud.id clare definiuit, ubi sonticum morbum esse eXistimat, qui rei agendae impedimento sit, quod similiter scriptis mandatum est a Venuleio lib. Dig. De edi c. edicto in fine. Cur porro Hera, ut est apud Laeriti aestimationem vocarit sacrum morbum, non satis intelligo. Sed sorsan haec erant vocabula populi, ut illud de quo Galenus primo Progn. α a. ubi frequentem Oculorum nictationem naturalem, ta, vocari scribit, quod tamen a nullo alio proditum habetur,etsi etiari in antiqua eius libri interpretatione ea Verba desiderentur. Ab epulepsia ad Colicum dolorem transeo: quem nec ab Hippoc. nec amte Cornel. Celsum ab ullo alio Veterum medicinae scriptorum nominatum h bemus: immo Plinius lib. 3 6.cap. 1 .auctor est. Τiberie Imperatorem omnium primum id genus morbi esse expertum. Vade mirantur complures, quomodo Hippocratem Vel vulgatissimus morbus latere, vel frequentissimus eius aetate non esse potuerit. Res autem mea sententia ita sese habet. morbum quidem colicum ct fuisse & innotuisse antiquitus, sed Ιlei nomine esse vocatum. Omnia enim intestinorum atque ventris tormina uno sere Ilei vocabulo significata apud antiquos medicos intelligunt, qui in ipsorum monumentis voluendis diligenter sunt versati,Facit autem compro batam magis hanc nostram sententiam grauissimi scriptoris Corneli j Celsi auctoritas, qui lib. 4.cap. 13 .ita scribit. Diocles C unius te

nioris intestini morbum χορ σαψον, plenioris λλιὸν nominauis. ρθ- aeque nunc video priorem istam ειλε , hunc κωλιοιον, nominari. Sic

Marcellus cap. asu Ileum vel colum. Sed & illud multo magis d hium videtur, nempe in quo morbi genere contineatur Canis morbus a Galeno vocatus. Is enim. a .de Dispulf lib.cap.3 .varias Camnis nominis significationes proponens, inter aetera ait, quandoque morbum in facie significare. Scio apud Hesychium, Favorinum t. Salios, morbi canis vocati mentionem haberi: at quis sit, a ne mine adhuc eXplicatum inueni, nisi κυνικον erea σμον qui est Ori

tortura ab alijs , intellectum existimemus, quasi simul & Canis no

minaretur.

234쪽

Lectionum. Lib. V.

Loid fit Colostrum. C A P. X II.

Vi Plinij codices suisse valde deprauatos n gant ij profecto aut non legisse,aut saltem si

se non gustasse eum auctorem ostendunt: v que adeo aperta. atque nulIo auctore digna errata saepe in ipsis commentarijs reperiuntur, quale estquod lib. a. cap. 27. in fine sub

his verbis habetur: t ues nec venas nec arte

rias habent. Quam sententiam absurdissima esse, ut facile est videre, sic Apes, & non Aues legendum esse quiLque vel mediocri iudicio praeditus facile consentiet. Et miror si ne usque adeo foedum, & apertum mendum tamdiu sustineri potuisse .6Scribit Plutarchus lib. de Comparatione ignis & aquae , instrandis cadaueribus nouacularum acies non aliam ob caussam hebetari , quam propter immensum eorum frigus. Quod etsi id efficere quandoque fatear; aliam tamen in se rationem subesse arbitror. Experientia enim comprobatum est, pepones I aliosque plurimos fruetus , qut vel calidi & humidi sunt, vel saltem non multum stigia di , cum cultris inciduntur,eorumaciem obtundere.quem effectum potiuis corpusculis viscidis qcibusdam adscribendum puto, quae adhaerendo acutiem serri remittant. Comprobatur autem hoc. qu0Πiam prout huiusmodi corpuscula paulatim dissipantur:& eu nescunt, sic cultris pristina acies restituitur. Et ne sit ulla pene inter res hoc capite tractandas similitudo ; addam nonnulIa de Lacte. Aristot.iij de Partibus animalium cap. 1 s. reddens caussam,propter qRRm lepus coagulum habeat,hunc in modum scribit: τώ δῖδα τυ-

xx nstulit GaZa, Lepori eo tutum sis quoniam herbam cci factei pa-μ μ οῦ talis enim humor lae in vientrionis infantium Bringit ,scitque rerum Sed mea sententia ducis errores non obscuros commisit hζQdorus: Unum,quod haec verba, ὀ πώδη ψόαν, &C, non recte,

Hvrbam succi lactei, interpretatus est. Nam ut alibi indicauimus , t ῆς ta' apud Hippocratem qtiam apud alios pro coagul πιτ ρFην ς itur: quo quidem pacto ab Aristotele capi vero similiuS est, mpe qui dicat, iccirco coagulum habere Ieporem, quod is herba aguli

235쪽

c H Mercurial. Variarum

eoaguli effectricem pascatur. Sed forsan Gara Plinium etiam hi8

in re imitari voluit, qui eam vocem eX Graecis sic saepe interpret, ri consueuit. Alterum, & forsan multo maiorem, cu m addidit ei verba, Facitque colostrum, quae nec in Aristotele leguntur, nec Vera sunt. Siquidem colostrum, siue colustra, Ut docet Nonius Maracellus,est lac nouum in mammillis. Lucilius lib. 8. Satyra 16. Hiberam insulam fomento omni colore coluntra.

& Laberius in Virgine i

Siquidem mea colu afretus terris derefecisset Fumere aquam ei fonte item Plautus in Poenulo.

Meum cor, mea Colostra, meus molliculin caseus. Plinius lib. 28.cap. p. Concipere nutrices exitiosum eis. Hisum enim is

fantes, qui Colourati appellantundensato lactein casei periem. EB M. rem Colostra prima a partu spongiositas lactis. Item libro Ir .capite i. Pullis earum, ubi pingue pabulum, biduo a partu maternum lac gustis se isthale in genus mali vocatur col ratio. Ex quibus Omnibus da. issimum est, pueros vocari colostratos, qui aut lacte matris, quae mox peperit, aut nutricis praegnantis utuntur: atque ob id colo. strum seu colostram dici, aut lac nouum, aut lac mulieris utero gerentis. At nec illud de lacte est silentio praetereundum, quandoque propter eius copiam ut dixit Aristoteles loco citato ) alioquia Pinguis & boni, pueris contingere conuulsiones. Quod a Galeno nequaquam fuisse notatum, indicat Rabi Moyses 9. Aphon pari. Cum tamen id Lucretius non ignorauerit qui in a. lib. de Natura, ita scripsit.

inc candens lactem humor Heribus manuae dictentis, hinc ne proles Artubus in mis teneras lasciua per Berbas audit, lacte mero mentes perculsa nouellas.

236쪽

kid sit Ruminatis, s quomodo Mae.

C P. XIII.

Oaguli habita in superiori capite mentio ,eora animalium,quae ruminantia dicuntur,sermonem habendi cupiditatem mihi peperit, qu ru natura i nemine, quod sciam, est hactenus ita explicata, ut illius tractatioἰabsoluta censeri pollit. cum tamen circa ipsam multa sintn5 minus scitu, quam admirationei digna. Ego quicquid vel longa obseruatione didici, vel ipse excogitaui, huic quinto libro mandaturus, abipsa potissimum voce incipiam. Quod velμηρυών dicunt Graeci,Latiani vocant Ruminare : quae tamen voces Graecis duo praecipue significant. unum est, minutim incidere: alterum , ex alto trahere. quasi nil aliud sit Ruminatio, 'uam cibi ex ventriculo in os attractio. Latinis porro ruminatio a ruma, quam veteres vocabant Mammam, deducta videtur: quasi ruminare,sit rumare, seu fugere mammas,quando,dum ruminant animalia, mammas ore tractare videntur . Servius autem, qui ruminare nil aliud dixit, nisi mand re & revomere, in Bucolicis a ruma, eminente gutturis parte, auta rumine, quaere Nonio est ventriculi , ubi cibus conficitur, pars , nomen deductum arbitratur, cuius sententia nequaquam mini improbatur : quanquam potest illud vocabulum ab erumnis quoque manasse, quando Arnobius contra Gentes lib. I. scribit , erumnas Rila prima in gurgulionibu s capita, qua deij cere cibos & reserre, natura est ruminatoribus vitulis datum . De modo autem, quo fit ruminatio , inuenio nihil controuersiae inter Aristotelem & GMlenum . Censet enim Aristoteles, ruminantibus animalibus, qua-xu resse ventriculos: nimirum ventrem, reticulum, Omasium, &ῆb masum: atque cibum remansum ex uno in alterum mitti, quo usque a postremo in intestina labatur: ita ut in primo disponatur, iniςςRddo incipiat confici, intertio adhuc magis coquatur, in Ultimo Vςx perfectam adipiscatur coctionem. Verum Galenus 6. de Ana. Uminist. capi. 3 .cibum,ait,primo ex ventriculo reuomi in OS:dei βς bore in reticulum, inde inomasium,tandem in abomasum mit-xi Et ne quis dubitet quomodo secunda vice in reticulum,non a

ym prima dabatur , sciendum est , soramen in gula esse satis angu'

237쪽

m H.Mercuriat Variarum

stum, quod pertingit in reticulum, di per quod cibus prima vita, cum sit crassior & solidior, adhuc minime φransire potest transit j.'ro secunda vice,quando liquidus es messis ita factus est,ut iami is

sire queat. Conciliare tamen licet Aristotelem & Galenum, si didimus, illum loqui de tempore , quo inde per foramen commune in greditur reticulum, & sic in alios ventres absque eo, quod ad oes redeat: Galenum vero sermonem habere de tempore ruminations quod, ut dicemus, minime perpetuum est. Atque hoc solum in. telligendum esse de ijs ruminantibus , quae plures habent ventre,. Quod si aliquasnt, quae ruminent4 & unum ventrem habeant in narrat Aristoteles de Mure Pontico , & in Leuitico habetur de Le. pore & Cuniculo: procul dubio cibum remansum ad eundem venatriculum rursus mitti oportet.

rectus . Cur ruminantia careant dentibus superioribus, s plures ventres habeamm .

G A P. XIIII.

Am vero finem , propter quem ruminationis opus a natura huiusmodi animalibus ingenita fuit, certe nullum meliorem assignare possumus eo, quem Aristot.& alij proposuerunt: scilicetvt melior fiat cibi asperi &solidi praeparatio, coctioque . Etenim cum animalia rumbuO , coctioque . Etenim cum animalia rumi' nantia ut plurimum careant dentibus superio'ribus,atque cibo aspero & arido vescantur, fixut ab asperitate cibi palatus di lingua vellicentur: unde ipsum allinqui ob inopiam dentium vix mutatum deglutientes, immittunt ire Ventriculum: qui etiam cum asperitate & duritie eiusdem cibi Vς

hementer expungatur: expultrix vis ea punctione excitata, cibum extrudere nititur: quod cum per soramen commune reticulo no comedatur facere, quia cibustunc crassior adhuc est, quam Vt pqi sit illae transire, in os retrudit, ubi iterum & melius praepar/xμ

in reticulum statim mittitur. Ad quod facilius obtinendum, diς Petru Apponensis I o.proble. 3 magnopereauxiliari villo iR SIla Gistentes duplices,magis longos quam latos: auxiliatur exigmsitus; quandoquidem ut Aristoteles quarto de Histo. Animal νψ

238쪽

Lectionum. Lib. V. II 2

plinius; decimo cap. I3 .potiu4 iacentia ruminant, quam sta-- eo duid dum iacens ventriculus comprimitur a terra,compres. uero facilius i in in os repellit, sicuti videmus vomentes facu id agere,si manu Veniri tum comprimant. Itaque ruminatio

MisImnino buic inseruire, ut cibus & melius praeparetur & c dilatur,aliψqψ αὐδpist natura in ob inopiam dentium coctu distis Σ, : Ex quo etiam colligitur 9 quod scribit Aristoteles 3 . de Parti

animal. 1 .&D Basiliuβ in Hexameron homilia.9. id verum effernia citrum histe animalibus datos esse plures ventres,quia carebant dεtibus superioribus, bcornua ad tutelam ipsis necessaria.Neque Galenum satis mirari possum 6.de Anat. administ. 3. scribentem, anu malia huiusmodi habere plures ventres, & non indigere superiori- 4bus dentibus,quqd utantur cibo duro &spinoso. Nam licet Ari- tistoteles scribat de camelo, eum non eguisse dentibus stiperiosibus,

quia plures ventres habuit,non tamen ditit, quia utitur cibo duro, propter quem erant potius parandi multi quam pauci. Nisi dicamus Galeni conitatum esse apud Graecos N Latinos deprauatum, ac

habent vel rami ni quia ciba sero duros vescuntur, c superaret denti rarem .hIgitur sic resse habet:his animalibus propteri iam necessam fuisse cornuacin cornibus autem fabricandis materi I terrestrem totam stre consumptam nequaquam suffeci sedentibus superioribus faciendist & quia cibus durus eis conueniebat ratione complexionis ipsorum , qui propter dentium in piam, & exiguam praeparationem, dissiculter concoquenduS erat, eoacta est natura plures ventres pro dentibus elargiri, Camelus Ver qui& ipse plurimo cibo duro eade ratione vesci debebat,haudin qu quam in omnes dentes & ventrem habuisset,eum probe conficeta potuisset, ob naturae frigiditatem. Vnde melius fuit, ut haberet quatuor ventres,dimateria dentium su periorum in palato & lingua

duris ericiendis consumeretur: Porro omnia his dentibus priuata nimalia duro esse palato,ut existimat Averroes, equidem non pu to : nimirum cum in cornigeris materia in cornibus fabricandis itagonsumpta s1r, ut non semper palato & linguae durandis sussicere queat. At quis quaeratur, Cur potius facti sint quatuor, non autem

plures neque pauciores, Auen in com. ad 3 de Parnanimal. ca. Iq.

Fimo cauisas reddit, ob quas plures ventres hisce animalibus sintd ti,inquit suisse caussas, priuationem dentium,cibi duritiem, con coquendi

239쪽

H.Mercuriat Variarum

coquendi imbecillitatem quae fit aut propter caloris natisti Ihv mitatem, aut propter ineptitudinem instrumentorum coctioni desii natorum ) longam distantiam,& magnam cibi ad membra nutrien cladissimilividinem,ita ut pluribus opus sit transimulationibus.suisse vero quatuor,nec plures,paucioresve, ob ea caussam putat Auehroes: utprimus venter cibum inconcoctum reciperet. quod est reulut horreum, nihilque sere in illum operaretur: alii vero tres confiucerent i qui etiam tres extiterunt, quoniam sic naturae commoduri suit . Nam tria habent duo extrema, atque medium. Primus inci. pit cibum conficerrimedius in cibum mediocriter operatur, tertius

ipsum perficit.

i Αιν ident: Aristoriem in expensus.

Vaesnt animalia ruminantia, definisse viderat Aristoti a. de Hist.animal. 17.&y. de Histulti. quem sequitur Galenus 6. de Anat. admini 3.& a.de Natura humana 6.8c 1.de Artic.28.ubi quae carent dentibus superioribus, & plures habent ventres, ea omnia ruminare dixit: quae vero superiores dentes habent, nec ruminar posse, nec multos habere ventres, excipit ma rem Ponticum, & piscem quendam, qui vocatur , de quo α Iesychius. Athenaeus vero, Basilius,ac alij,interpiscesscauru quoq; ruminare tradunt. Quae animalium genera vestuntur cibo tenero,& habent unum ventrem,ac utrinq; dentes,minime ruminant;qumquam Averr perhibet forsan scaurum intelligens quoddam pisti

genus eXistimatum esse ruminare, quia careat delibus superioribu At circa has sententias dubia non pauca suboriuntur. Vnum, qWi in Leuitico scriptu est,etiam leporem & cuniculum ruminare. Pr terea narrat Plinius lib. 1 1.Q1 .elephantum quatuor habere Veis tquem tamen nemo dixit ruminaret ut ob haec dicendum videat.x vel hos scriptores esse hallucinatos, vel Aristotelem & Galenu bῆς ignorasse. Vnde praestabit sorsan ita statuere 1 cum eodem Arist' tele,nempe animalia ruminantia esse cuncta illa,quae coagulum) glaciant,habent.Cur vero lepus,cuniculus&mus Ponticus rumjης & Vnum solum ventrem habeant, opinor esse rationem, quψηφρ' parua sint animalia,plures ventres habere non potuerui. Etenim νη demus

240쪽

i Lectionum. Lib. V. I ii 3

gemus quaecunque habent eos,Vel magna esse, vel saltem non par Ouiavero ventrem Πζqu quam crassum,sed tenuem & pinguedihi, expertem nam leporem, & cuniculum non pinguescere Plinius tib ii cap. 3 7.di3ix, sςΠsuS confirmat habuerunt, ideo cibu alio hui mollem non facile sustinent praesertim quado multus sumitur, hee dentibus bene praζparatur, sed statim ob timorem demtituri

ob quod ventriculus oneratus,cibum illum remitta: in os: ubi rursus eatenus praeparatur, quatenus a ventriculo facile confici queat.Ι-- ut in dissectionibu VidemuS,cum natura lepori & cuniculo vem triculum gracilem,ac tenuis limis membranis cuteque tectum dedis set,neque quatuor veni S dare potuisset,Vt reliqua ratione haec c5penseret,praeter ruminationem duo secit: primo, intestina gracilia ijs pro ventriculo uno parauit deinde caecum intestinum, quod in alijs paruum effecerat, in hisamplissimum atque capacissimum omnium effecit,quo esset tanquam postremus quidam ventriculus, ubi absolueretur chylus,siquidem huiusmodi intestinum semper mat tria chylosa plenum inuenitur. Elephantus autem quod habuerit quatuor ventres,in caussa esse potuit corporis magnitudo, &Qrsan paucitas dentium superiorum,quos quatuor solum habere, & vel rum auctoritate,& experientia compertum est. .hanquam melius est fateamur,Plinium errasse cum Aristotelem male intellexerit, quia. de hist.animal. cap. a. Scribi Elephanti intestina adeo sinuosa esse, ut quatuor ventres habere videatur. sicut pariter fefellit lib. I i. ca. 3 7. ubi dixit,ruminantia geminum ventrem habere. Verum obijciet liquis ξ Si ruminantia in concoquendo cibo laborant,ergo deberent flatus plurimos reddere,& eructare, quod tamen ab Aristome ID Probl. 3. negatum est ea facere. Respondeo eropter duas causessis in hisce animalibus neque flatum neq; eructationem fieri. Prima ςst, quia cibo vescuntur omnis flatus experte nimiru, duro atq; aria d0- Altera, quoniam in primo ventre, ut diximus ex Aristotele, sere nihil cibus mutatur,vnde nec flatus possunt gigni: in alijs autem & si ibu alteretur,atque aliquis ohortatur flatus, tamen longior est trastu ,quam ut ad os flatus illi perueniant. Cur vero Aristoteles 3. de P-rtibus animalium dixerit,habentium unum ventrem lac non coamgulari,nisi leporis,certe ignoro: cum Hippocrates lib.de Aere aquis lociS,& 3. de Morbis; necnon Herodotus tradat, apud Scythas quarum lacte coagulato fieri caseum vocatum Hippacem nisi dic muS,ipsum de ea,quae fit in ventriculo,no autem de artificiosa coagulatione , verba fecisse.

SEARCH

MENU NAVIGATION