Apologia fratris Archangeli de Burgonouo agri Placentini, ordinis Minorum pro defensione doctrinae cabalae, contra reuerendum D. Petrum Graziam episcopum Vssellensem, Mirandulam impugnantem, sed minimè laedentem. Et Conclusiones cabalisticae numero 7

발행: 1600년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

lgal l sa

i ad I

CΑ8ALis Tic AE. 99 Illustratur diuino quodam radio:vt Iohannes ait: Erat lux vera, quae illuminat omne hominem venientem in hunc Mundum. Quam lucem Aristoteles vocat intellecIum agentem: Plotinus simpliciter vocat intesi um. Hebreti vero nessamali ri UUa, vel stir culum vitarum: Augustinus autem portionem superiorem. Qui lux & si omnibus inest,non tamen ab omnibus deprehenditur: ut Plotinus testatur,ubi eam vocat oculuin, dices: Quem oculum habent quidem omnes, vinruntur vero perpauci. Quod Iohannes an rea dixerat: Et lux in tenebris lucet, & tenebrae eam non comprehenderunt. Qui autem ad eb lunt expurgati, ut lucem illam videre possint, hi consequuntur men tem , adipiscuntur intellectum, & sapientiae verae compotes efficiuntur. Ad hunc gradum acquirendum, multa sunt praeuia. 1 unt enim necessariae orationes, eleemosynae, cordis, corporisque munditia. Et mens ista, cum animali nostro quomodo se habeat, docet Tris megillus aperte.

Quibuscunque animis sinquit) praesidet,1uo illos fulgore illustrat: eorum mombis, malisque resistens. Quemadmodum enim medicus eruditus qgrotantis corpus dololib.afficit,urendo illud,atque secado, G a Iecu I

132쪽

recuperandae sani tatis gratia. sic quoque mens voluptuosam amigit anima, ut radices voluptatis euellat. Et haec vera & collustrata coscientia,vel syndere sis omni malo remurmurans. Subinfert autem idem Mercurius de ijs, qui metis sunt expertes: Quorumcunque inquit hominum animae metem nequaquam sortitae sunt gubernatrice, eadem, quae & brutorum animae patiuntur.Dimittit enim eas mens cupiditatum imperio: ad quarum expletionem a denti quodam impetu feruntur:rituq; ferarum immoderate irascuntur,& cupiunt, M

quod deterius est) nullum libidinibus fi

nem imponiit, nullumq; malarum passionum reperitat terminum. His autem velut

lictorem & iudicem: Deus lege dedit. Quae lex proponit ea, quae homo fugata de sopita mete cognoscere nequit. Et maxime genius proprius,& etiam tali influxui pr postus est maxime Archangelus Michael,vel caeteri inferiores Angeli ei addicti, qui ci

ea nos operatur, opem ferendo nostro spiritui ad nanc cognitionem assequedam, Mhi in virtute Archangeli Michelis, cui sub. sunt,agut, tame dicitur, quod est Michael, quia boni Angeli semper ad bonu trahunt; Dcut mali ad malum, &hoc est, quod dicie

133쪽

icit Paulus: Caro concupiscit aduersus spiritum : id est, Diabolus Sata incitat ad malum. spiritus autem aduersus carnem: id est, Michael incitat ad bonum. Clim compus hoc nostrum menti contrarietur,quo modo debemus circa ipsum nos habere;id reserat Mercurius. Ait enim,nisi prius o fili) tuum corpus oderis, teipsum amare non poteris. Quamprimum vero non te, sed ipsum Deum dilexeris, mentem proxinus consequeris. Et odio habendum est corpus, quia sui idem Mercurius Fubi

fert ) impossibile est utriusque simul ii

tendere , mortalibus videlicet atque Diuinis. Corpus enim mortale est, spiritus vero Diuinus. Electione autem unius, alterum amittitur, & quotiescunque unius cura remittitur, alterius actus intenditur.

hinc dixit Apostolus : Cum infirmor, inanim ii videlicet homine tuc sortior lum, scilicet in spirituali homine. Debilitan dum est itaque illud animale, cum ea,quae Dei sunt, non percipiat, & tantum spiria ruale distrahat, quantum in ipsum praeu let. Et ad hanς lapientiam adipiscendam,

docet Mercurius tilium suum, dicens:Lauari oportet in patera, hanc rerum cognitionem vocat: tam creatarum videlicet,

G a quam

134쪽

quam Diuinarum. Vnde ablutio Mereu-rii , & aliae Platonis idem videntur. Quomodo aute potest quis cognitione ablui, docet summus doctor, dum ait: iam vos mundi estis propter sermonem,quem ego locutus sum vobis. nec mirum n sermo M sapientia Dei abluat animas: chm ipsa saltientia dicatur aqua. in qua quidem aqua,

auami r in baptismate: nam huius verae resupra mundanae aquae haec elementaris est: signum. Expurgat autem & pulchram facit animam rerum cognitio, maxime Di

tunarum: ut Zohar plerisque in locis docet , disserens quantam purificationem, Mutilitatem suscipiat meditans in lege, sapientia plena animae crgo sacrificantur per Archangelum, quando rapiuturin exstasi,& moriuntur modo praeci icto : adiuuant ad hoc Michael, vel Angeli eius : & hoc semper fit, quando pars rationalis adhaeret nesamali, siue superiori portioni: tunc enim relinquit nephes partem animalem:& tunc moritur talis per accidens: id est, per aliud hoc est, realiter non separantur

anima & corpus, sed separantur quo ad officium sensuum corporalium s xi dixi)ruare huiusmodi non videt, O c. Quomo-o autem Angeli nobiscum operentur ad

135쪽

alli

talem transfigurationem, osori tradenda est doctrina:quare,crc. Non potin operari perpuram Cabalam, P. M. non est rationaliter intellectualis. In Cabala operatio fit per potentiam in- μα-tellectualemmam illa operatio fit in virtute Diuinorum nominum, huiusmodi essectibus appropriatorum: talium enim nOminum cognitio ad intellectum,& ad partem rationalem attinet. operari ergo per Cabalam est a sensibilibus abstrahere in sensibilia: hoc est, intellectualia, yt ait Paulus. Inuisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Proculus veris vir utique Christianissimus cotrarium tener, scit . quod Deum venari non possumus periensibilia argumenta: huius est ratio talis: quia omnis nostra argum etatio fit ex sensibilibus: nam,secundum Aristotelis doctrina, nihil est in intellectu quin prius fuerit sub sensu: natura verbdiuina mere est spiritualis: ergo nullam probabilitatis conuenientiam cum creatis sensibilibus habet. Alia est ratio, quia syllogismus est compositus ex maiori, minori, & conclusioner per copositionem vero,rem mere spiritua

lem dc simpli cintelligere non possumus,

136쪽

ro CON ccvs Io NEsut est Deus.Hqc Proculus,in libro de inue-tione Patris: ubi probat,quod venari Patro per sensibilia non possumus. Pauli aut ver ba a Dionysio ita declaratur,praesuppos evAristot. dicto phys. a. quod non p*slumus per philosophiam causam primam intelligere sed hoc facere si volum', oportet nos induere aliud indumetum,vel habitu, scit.

metaphys cum:ratio est,quia Deus est mouens, non motui physica vero scientia noconsiderat nisi de motis . sensus ergo Pauli est secudum Dionysium, quod a creatis Oportet nos abstrahere illud totum, quod non est de eius quid ditate, ut puta, considerare humanam naturam, siue humanitatem puram abhinc. 8c nunc abstractam, noper argumentu, sed per intellectu. & sic inueniet,quod homo est Dei imago,etiam MMundus : nam cum sit unus Deus, Munducreauit unum: cum ipse sit infinitus,Mundum creauit rotundum: cum ipse sit aeternus,Mundum creauit incorruptibilem, Maeuiternum: cum ipse sit immensus, Mundum creauit omnium maximum : chmipse sit funima vita, Mundum etiam vitalibus exornauit seminibus,ex sese cuncta gignentem: & clim ipse sit omnipotens, tua sola voluntate , no vlla naturae necessitate. Mun-

137쪽

illi.

Νundum, non ex praeiacente materia, sed ex nihilo creauit: &cum sit summa boni- iras, Verbusuum, quod est prima omnium rerum id ea optima sua vol Diate, essentia- lique amore complexus, tundum hunc extrinsecum ad exemplar Mundi intrin- seci.videt. ideatis fabricauit: de ideae tameessentia nihil extra mittendo, sed ex nihilo creauit,quod ab et terno habuit per idea. Creavit etiam Deus hominem ad imaginem suam: nam sicut Dei imago est Mundus , sic imago Mundi est homo: ideo homo ad imaginem, quasi imaginis imago est,iccirco microcosmus dictus est: hoc est, paruus Mundus. Mundus animal est rationale immortale, ita&homo, dempta immortalitate: & est haec nonnullorum opinio: ita de hominis animo dicatur. quod sicut Deus nec tangi potest, nec auribus percipi,nec oculis cerni,neq; ab ullo compelli: ita nec hominis animus : haec omnia cognoscit, qui probabiliter est intellectualis quia secundum Aristot. homo maxime est intellectus:&per hunc intellectum abstrahentem cognoscimus Deum membra

habere: de quibus satis dixi in porta lucis,& alibi: habet enim membra Deus : hoc est,uirtutes operativas. ad similitudinem - G me

138쪽

io 6 Co Ne Lusi NEsmembrorum nostrorum, remotis tamen

imperfectionibus, quae sunt in nobis. Ad conclusione igitur : qui vult per Cabalam

operari, oportet adire Diuinorum nominum loca, talibus effectibus deditorum. quare ait Veritas: In domo Patris mei ma-siones multae sunt, quq nominum attribura, Sc proprietates cognoscuntur, non per argumenta, sed per rationem, siue per intellectum,patet Mosis exemplo: qui sanare volens Mariam sororem suam, a Deo lepra percussam, ob murmurationem, contra Mosen factam , eo quod aegre ferret, Mosen coniugalem torum diuertisse , ut Diuino vacaret honori,&reuelationibus,

eo quod ipsa quoque, & Aaron frater eius vacarent eiusmodi officio, sicut&Moses:& tamen obseruabant coniugia; quod cognolcens Deus, ipsam lepra percussit.Propter quod Moles vir mitissimus ei compatiens, ad nomen pietatis accedens, pro ea orando dixit : Elnara phanaiam: x in RG Ra,hoc est dictu. 5 Deus smisericordiae)quaeso sana eam, rogo. quod & obtinuit. Oportet ergo qui vult operari per Caba-lam , esse rationabiliter intellectualem, ut sciat distincte cognoscere nominum a

xribut , quod fit per rationem: alioqui a

139쪽

aius isto

nihil fieret. Aliter, &docti iis, praedicta concluso sic declaratur. Cabala operativa est potestatis plurimae : & est altissimis plena mysterijs , &rerum profundis.

simam cotemplationem secretissimarum complectitur,qualitatem dubstantiam,vir tutem , imo totius naturae cognitionem apprehendit,& quomodo res inter se con ueniant, & differant, &qualem occultam proprietatem cum Diuinis attributis habeant, ostendit.propter quod mirabiles e fectus, uniendo activa passi uis proportionata, interuenientibus Diuinis nominibus, facere docet. Hqc est ars artium,scientia scientiarum ad consummatissimae

philosophiae principia viam habens ; Philosophia enim regulativa diuiditur in

Phylicam, quae docet eorum, quae sunt in Mundo naturam, illorum causas, tempora, effectus, loca, modos, euentus, sec. in Mathematicam, quae docet nos tres dimensiones, in terram, & in coelum porrectas;in Theologiam qui docet,quid Deus fit, quid intelligentia , quid mens , quid Angeli, quid Daemones,quid anima, quida eligio , quid sacramenta , quid mysteria, quid virtutes Theologicae , O. Hasce uela praecipuas, & singularissimas fa

140쪽

unit, &actuat: meri id igitur ab antiquis probatissimis viris summa, sanctissimaque1cientia est habita: Inter quos fuit Zoro ster, Trismegistus, Mercurius, Plotinus, Proculus, Orpheus Thracius, Appolinus aneus, Pythagoras, Plato, & complures alij philosophi. De Hebredis multo e

cellentiores praedictis. primus Abraham senex,porta lucis,hortulus nu cis,ct . Quicunque igitur in hac arte studere assectat,

oportet quod in physica sit eruditus , in

qua rerum qualitates demonstrantur, tacuiusuis entis occultae proprietates aperiuntur: oportet etiam, quod sit in mathematicis imbutus, scit. in stellarum aspectibus : a quibus virtus sublimis, & proprietas pendent : opus est praetere , quod inscientia theologali valeat, ubi i i in mortales substantiae manifestantur: quae omnia dispensant,&administrant. Qui ergo talibus non pollebit scientijs, non poterit essu rationaliter intellectualis: nullii enim opus

ab ipso extabit: quia non est aliquod opus

vere magicum quod hasce treis facultates non complectatur. Mirabilia huius artis non sunt, nisi per unionem, &actuationem eorum, quae seminaliter, &separate iunt

SEARCH

MENU NAVIGATION