Apologia fratris Archangeli de Burgonouo agri Placentini, ordinis Minorum pro defensione doctrinae cabalae, contra reuerendum D. Petrum Graziam episcopum Vssellensem, Mirandulam impugnantem, sed minimè laedentem. Et Conclusiones cabalisticae numero 7

발행: 1600년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

litis

CA EA LIsTICAE.

remissius influat.Et tunc Deus vocatur Aconai zeuaot rudi r m , Et elohim ze-uaot π Naz mn,R: Midot dicuntur : hod& nezach: confesso & magnificentia. Quia vero Deus vitam communicat omnibus, Vnde omnia vivant, sortitur aliud nome quo dicitur Elchai 'nbit: id est,D vium. Dici tur etiam sadai 'is: id est,susciens pro omnμbvi mida dicitur Iesod: id est,fundamentum. Pgens tandem Deus domestice, & generali quodam influxu cum omnibus, dicitur Melech Adonai Q Η: id est, Rex ODominus omnium, omnia gubernans , o princeps regum terra, ct Dominus dominantium:& Μida eius dicitur malch ut: id est, Regnum. Haec sunt indumenta quibus Deus induit se, quando saeculum creauit. Christus nempe his vestibus indutus erat. Vnde Lucas nar rat,quo modo mulier ad tacturn vestimenti Ietu fanata est. Quia diuinitatis virtus, quae in Christo Iesu erat, nedum in corpore , sed etiam in vestimento eius redundabat: nam cum mulier ad vestimenti tactum suscepisset sanitatem: sensit Christus vi tutem, quae exierat.Hinc dixit: Tetigit me aliquis : nam&ego noui virtutem de me exisse. Quod multi cognoscentes rogabat

τι Marcus refert ) ut fimbriam vestimenti ipsius

302쪽

stro Co&c Lusio shq ipsius tangerent. Quotquot autem ipsum tangebant, sanabantur. Quae vestimenta fuerunt primo tunica inconsutilis , quae baptismum significat, sacramenturii quidem non re iterabile: alterum Vero erat tu

nica diuisibilis, facra metum videlicet paeanitentiae,toties quoties opus est rei terabile. Ab his etiam duobus vestimentis distit Iat salaitas animae. Vestimenta itaque di cuntur huiusmodi sacramenta, quia nuditatem nostram& peccat regunt. sunt eta iam haec sacramenta septem, fidei nostrae significantia septem vestimenta, cum quibus Deus nobiscum agit: chin ipsum nua dum apprehendere nequeamus. sunt e go vestimenta ista Christi, decem vestia menta seu proprietates, quas Deus induir dum Mundum creaut i, S agere cum crea

turis decreuit. A' quibus vestimentis s cundumsecretiores Theologos) prouenit, qui quid nobis communicatur. Quae omnia cum in Christo concluderentur , cui Paater omnia dedit: non potuit quippiam ex ipsis emanare quin ipse Christus sentiret. Hinc non sine causa dixit: quod senserat ex se virtutem exisse. & hoc concludit diis uinitatem Christi. Diuinae igitur vestes

Deum alias prae fulgoie immenso ut di

303쪽

ii i

σπl si illa

ei b

ctum eth inuisibilem, nobis visibilem praeiabent. nam si non poterant aspicere filij ILrael in faciem Mosi ob splendorem vultus eius, ur Paulus inquit, in quo videlicet &splendebat paruus radius diuini tatis, sed necesse erat velari faciem: quid dicendum est de luce illa diuinitatis immensa: quam ideo ipse Paulus vocat inaccessibile: quia apprehendi & attingi nequita nobis. necesse est igitur ut contegatur si videri debeat. Contegitur autem aliquando, lu- mine, rebus creatis visibili, aliquando vestimentis albis pietatis , clementiae & amoris : aliquando rubeis iustitiae & forti tudinis : aliquando purpureis, donorum videlicet Spiritus sancti,. vi Cabalistae exponunt, aliquando viridibus, vitae & gloriae . aliquando concinnitate & decore regio : multa huiusmodi vestimenta Deus induit: quibus agens nobiscum tot tantaque oblectamenta tribuit quot & quanta capere possumus. Aelicius autem beati in asp ectu illarum vestium oblectantur Sc

heantur.

Aut intellexerit in dextrali coordinatio- p. innesiub pietatis ordinatione ad apicua, perfecte intelliget per via Cabati,quomodo

304쪽

modo Abraham in die suo per renam lineam vidit diem Chricti, se gaui

In diuinis est seu a, & dextra manus 'quamuis Deus sit ab omni figura corporurea,& ab omni situ absolutus. Et dicuntur haec per similitudinem quandam, qua in nobis inuenitur : omitia enim quae facta sunt,tenent saltem Dei vestigium: & facta sunt secundum exemplaria 1upernorum: sicuti magno mysterio dictum est de tabe naculo a Mose fabricato. quem alloqueris Deus,dixit: Inspice & fac iecudum exemplar, quod tibi in monte monstratum est Nam ideae, quae sunt in Deo steste Augustiam exemplaria sunt rerum produ cedaru m: rerum enim omniti, quae hic inferius sunt, vera ratio, & exemplar in Deo est, requirenda, non ea nota, & lege corporea, qua sunt hic inferius,verum longe meliori. Ideo solium Christi iudicantis habebit de trum & sinistrum. Unde in dextra ponet oves,&in sinistra haedos : ipse vero stabit in medio. Hinc oraculum Gabrielis dixit: Regnabit, scilicet, Iesus,in domo Iahacob in aeternum. Iahacob enim in archetypo, siue in supernis mansionibus medium te-

305쪽

tenet inter Abraham, qui dextram tener,&Isahac, qui sinistram possidet. Et quam optime Iudex ledere debet inter dextram pietatis,&sinistram iustitiae r ut hanc cum illa contemperet. Et ideo Zebedaei petentes sedere vinis ad dextram, alter autem ad sinistram Iesu, dictum fuit:Nescitis quid petatis, quia petebant, quod nondum metuerant. Hinc Christus dixit eis:Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum. nam ipsum bibenti datur praemium. E si Christus postmodum dixerit : Calicem quidem meum bibetis. Attame,quod petebant, eis promittere noluit: quia forte petebat, quod alijs praeparatum erat. Hinc dixit eis Iesus : Sedere ad dextram vel ad sinistram meam non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Et magis credendum est, quod haec illis di- Nir, quia ambo reponendi erant in de tra. Ideo male petebant, quod alter illorurn locaretur in sinistra maledicendus videlicet & puniendus. Dextera itaque est: pietas: sinistra vero seueritas : in dextrali igitur coordinatione sephirot primis ponitur chocinali sapientia diuina , qui Fi-i lius dicitur : inferius ad illam in recta linea dextrali ponitur Gedulati, pietatis, S ac -

306쪽

ac misericordiae plena. & ibi locatur Aabraham : de quo dicitur, quod vir erat maxime pius, & libenter hospitio pa peres recipiebat : quare meruit angelos hospites habere . in cuius memoriam usque in hodiernum diem in valle He bron construinum hospitium extat: cuius bonis quotidie quinque millia peregrino-Tum pane,&carne pascuntur. Et, quia locus ille in diuinis dicitur meridies; ideo de Abramo dicitur, quod ambulabat,pe gens ad meridiem : id est, proficiscens in influxum Gedulah. Et hoc est, quod dicitur Genes Abraham completo colloquio, quem cum Deo habuit, reuersus est ad domum suam in Hebron, siue ad locu suum. Tota enim Genesis descriptio ad allegoriam tendit. Explorauerat pater Abraham multa esse loca in domo Patris aeterni. Hinc nunc ad unum,nunc ad alium locum recurrebat: ut nomina, quibus ipse utebatur,indicant apud sapientes. Et hoc,ut ab

aliquo ipsorum locorum veniam si feri

posset) impetraret, sicut e conuerso Bila-ham tentauit diuer1a loca Samaelis, offerens in quolibet illorum sacrificium t ut ab aliquo ipsorum impetraret. Vnde Is rael malediceret. non enim erat horum

sacra

307쪽

sacranientorum ignarus. Videns igitur , braham,quod non inueniebat locum, via de veniam impetraret pro Sodomitis: rea uersus est ad locum suum meridionalem videlicet: ubi tentoria figere consueuerar.

Qui a Cabalistis Gedulati dicitur, seu che-set: id est, misericordiae ac clementiae tribunal; cui praesidebat Abraham senex tanquam primus pes Mercliauali: id Dei. Ideo de eb dicitur, quod Abraham exispendebat solum in 'do argentum. Non eriquia aurum non esset in uiu : cum dicat Genes. quod aurum fluuij e voluptatis Horici gredientis, erat bonum, & in pretio : sed Scriptura studuit innuere locu , unde erat Abraham , & unde influxu iugiter hauriebat. A' meridie enim tale hauriebat deflu- Num,Vnde argentu venit. Quod&per alia allegori in Moses declarauisidicens, quod ad meridiem tentorium tendebat: &ibat proficiens , seu proficisces versus tmeridie. Nec de auro si mentio, ubi de Abraham

est sermo, quia ipse noli erat Aquilona is, cuiusmodi est aurum, quod ab Aquilone venit, sed meridionalis. Propter hoc iii Genes. dicitur, quod Abimelech dedit Mbrahae mille argenteos, in velamen oculo-

iam Saret,eo quod male eam acceperat: nec S i fueras

308쪽

suerat ea abusus. Similiter ibidem dicitur quod Abraham emit speluncam dupIicem ab Ephron filio Chet pro sepulchro Sarae tot 1yclis argenteis. Abraham igitur in loco inferiori existens: ad chocmali filium in recta linea dextrali, potuit Christum situ Dei videre, siue diem eius: id est,Iucem,&floriam eius, &humanationem. Qui Araham lumine illius filij perlustratus, ritus bonos Dei familiae dedit. Deum enim trinum cognouit, & quomodo & quando per canales fistulas se creatis participem reddit. Et, ob mirabilem eius scientiam, Deum appellari meruit. Potuit igitur videre,imo vidit, & gauisus est, idque,quando Deus iussit eum foras exire : id est, e

tra terminos naturalis ordinis, ut ostenderet illi stellas: de quibus Apostolus ait: Si ut stella differt a stella in claritate, sic sancius a sancto in gloria. Deus igitur eleuauit ipsum, ut cognosceret innumerabile multitudinem in semine suo, Christo, saluandam: &ipse hoc credidit,&reputatum est

illi ad iustitiam: id est, ad pietatem in Deisum : hoc enim est proprium credere, &Deo adhaerere: quare Hebraice dicitur,odacha, qtiae est fides cum adhaesione.Et hic

fides 1at est ad salutem. Fides enim ut v

309쪽

a5 Mat, ad opus conducit, opus vero fidemi i praesupponit. Abraham igitur in utraque persessus comendatur, & aliquando se ortui sum de fide, &aliquando de obseruantia

illis mandatorum. Quae reserata fuerant a Deo is ipsi Abrahet non minus,quam Mosi,quam-l ἰο uis iubente Deo, populo tradiderit, & Scripturae commendauerit, Vt patet Ge- nec 26. Et sic Abraham seruauit legem, diro Praecepta,&statuta: possunt ergo haec ob ieruari. Quare male garriunt dicentes,

quod lex obteruari nequit, &quod Abra-i t i ham ex sola fide, &non ex opere iustificatus sit. Reputata quidem fuit fides A- brahae ad iustitiam, reputata fuere&opelli: ra, propter quae promissa fuit benedictio , omnium gentium in semine eius, id ma-iti xime, quando obtulit filium Isahac in fa- crificium, quem etsi in fide obtulit ut in-l, quit spρstolus) illa tamen oblatio non erati , fides ipsa, sed opus fundatum infide, qua est fundamentum spiritualis aedificij: vi- ni diligitur Abraham in die tuo per rectami, sineam, quae est in dextrali coordinatione j sephiror, diem Christi: id est, cognouit chocinali sapientiam diuinam incarnan-

dam in die: id est,in lumine sibi dato desuper,quod chesed dicitur: id est, clementi

310쪽

P. M.

& gratia, quae in tali ordine recte supponi tur chocmali: propter quod gauisus est.

Efectus qui sunt secuti poct mortae Chris

b, debent conuincere quemlibet Cabatissam', quod Iesus Nazarenus fuit

verm Mefitas. Effectus in Christi morte secuti fuerunt signa,quod Christus fuerit verus Messias. Primo Sol obscuratus est : quia fuit Solis eclipsis miraculosa: fuit enim facta inplenilunio : ideo non erat naturalis : sed 1h- per naturam, &miraculpsa: quia eclipsis Solis debet fieri in novilunio, vel circa: tradit enim historia Euangelica, ut cunctis stupentibus, ab hora sexta usquq ad horam nonam Sol obscuratus est : & tenebrae fabae sunt super uniuersam terram. Dies au-xem passionis Christi erat Luna quint decima, scilicet dies oppositionis luminarium: nam bi dicunt Euangelista) Christus prima die qnnorum passus est, scilicet in die sancto Paschae: quod Exodi i a. quintadecima die mensis primi iussum est celebrari. Cum igitur eclipsis, vel Solis obscuratio naturaliter fieri nequeat,nisi in no

vilunio. scilicet prima die lunae cum ipsa

SEARCH

MENU NAVIGATION