Apologia fratris Archangeli de Burgonouo agri Placentini, ordinis Minorum pro defensione doctrinae cabalae, contra reuerendum D. Petrum Graziam episcopum Vssellensem, Mirandulam impugnantem, sed minimè laedentem. Et Conclusiones cabalisticae numero 7

발행: 1600년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

asis a

honore parentum, Ioui aequiparatur, honorabili generationis patri, qui honorem,& vitam ijs praebet, quibus fauet. SeXtum. Non occides, conuenix cum Marte, Vnde homicidia, bella, arma,& sanguis. Septimum. Non moechaberis,cum Venere conuenit:vnde omnis voluptas. Octauu : Nonifurtum facies. Cum Sole conuenit, quia- stans syderibus, lume furatur omnibus:&etiam, quia ipse,tanqua oculus Dei,omnia detegit furta, quae in occulto fieri solet, &insuper,quia semper beneficus,inimicatur surto,& rapinae. Nonu,no peierabis,conuenit cum Μercurio ,linguae praesidente, quo omnis sermo verus, aut falsus. Deci- mu in non concupisces. Cum Luna syderumatrice: cuius matricis potissimu est concupiscere. Coaptantur quoq; supradicta, decem praecepta, decem numerationibus diuinis, siue decem sephiror, quae coeli caelorum diculur.Primum praeceptu respondet coronae superiori, quae Hebraice dicitur, cheter Elion, quam Patrem vocamus: cui nos docetJulius oratione, quam facimus,dirigendam. Et signant,quod debemus adorare unu Deum, unu principium omnium Patrem.Hucq; orant diuini quoque personae et de Filio patet: nam Paulus

Bb a dicit:

422쪽

dicit:Ad uocatum habemus, apud Patrem dominum nostrum Iesum Christum. De lSpiritu sancto item patet: Spiritus orat pro inobis gemitibus inenarrabilibus. Omnia igitur primo principio orationem deserui. lDominum ergo Deum tuum adorabis. Se cundum prςceptum: respondet sapientiet

Filio squ chocmali dicitur) qui omnem l

idololatriam e Mundo abstulit. Dei enim nomen sumitur in vanu, cum quis per no men Dei vult operari, absq ; sui, aut proXimi necessitate , aut honoris Dei. Ex hoc

nomen in uanum non assume dum, est nomen Iesu, quod est super omne nomen. Prq ter quod non est aliud nomen, in quo Oporteat nos fatuos feri, quare in vanu in non est inuocandum, sed summopere coqiendum. Tertium Spiritui sancto compe rit, siue intelligentiet,quq binali dicitur, omnium virtutum donatori, qui haud frustra est inuocandus, quando ipse spiritus spirat,& docet. Quartum conuenit cu Deo vivo, qui Elchai dicitur,& Iesod, in quo est fundamentum,foedus, sabbathu,& Mundisiatu tu. Quin tu pietati gedulati, siue chel-set respondet quam in Deum pretcipue, &parentes habere debemus. Sextum robori,

423쪽

CARALIsTIcAE. 3' pulsu, nullus debet inferre mortem, quoniam innocentem non condemnabis. Septimum Nezach, & Veneri supremet da

tur,qua omnem Voluptatem moderamus.

Octauum Soli supramundano tipheret dicto correipondet, cuius lumine docemur, aliena non rapere, sed omnibus benefacere.Nonum hod conuenit : id est,decori superiori,& vero Mercurio : a quo linguam moderare discimus. Decimum correspondet regno, mari,&fonti supremo,qui malchut dicitur, qu et nihil concupiscit: sed omnibus distribuir,&impertitur. Alias hic Doctor co quat liqc adinvicem, ita. Primum primς. Secundum secundet scilicetne iures vana, O c. Tertium tertiet, scilicet cum binali. Quartum non occides, concordat cum septima scilicet neetach, quod interpretatur, sanguinem est udens, aut innocenti. Non occides igitur,idem est, ac,non eia

fundas sanguinem innocentem : id est, non iniuste pretiiaberis. Quintum est: Non opprimes proximum. Conuenitque cum id est, cum gedulati, quq bonitatem significat. Non opprimas igitur , idem est, quod conformis esto bonitati gedulati , quet nemini nocet, &cunctis est benefica. Sextum est : non Bb moech

424쪽

3 2 CON c LusIONES moechaberis. Conuenit cum quintarid est,tipheret,quae Dei pμlchritudo dicitur:ηo nisi chaberis id est,nullam maculam animae tu inseras.Septimum:no furtum facies: cum nona participat: id est,cum Iesed, qui iuni riam significat. Non furtum facies, idem, tribue cunctis, quod suum est, & alien non rapias inuito domino. Octauum est: non loquaris falsum testimonium contra proximum: &cum octaua conuenit scili-ςet cum hod, qui decorem significax, quasi

lex dixerit: non loquaris de proximo, nisi quod ad eius decorem sit, ac honorem: ac nullum in te sit dedecus. Nonum est, non concupisces rem proximi tui,&conuenit m m sexta scilicet cu m geburali,quae fortitudinem & pρtentiam in bonum signant. Fon concupisces ,&c. quasi dixerit: non a feras per potentiam bona proximi, infestrendo vim ei, t3nquam te debiliori: sed orere in bonum poste tuo .Decimu est: Non concupisces alterius nuptam. & conuenit cum decima: id est,cu malchut.sicut enim maIchut est uxor tipheret, ab eo influxum recipiendo: ita uxor tantumodb coire de betcu viro suo: & semen ab illo ,& non ab alio recipere: quare caeteri excluduntur.

425쪽

dia lli

et l

quod illi appropriatur: sicut malch ut iis psitipheret. Ad conclusionem ergo dico qui sciuerit correspondetiam decem prPcςptorum ad prohibentia)quae sunt innumero 363. Per coniunctionem veritatis Astrologiae, quia tot sunt gradus in zodia-ςo,qui influit in decem coelos cum verita, xe Theologiae)scilicet secretioris, quae docet, qualiter zodiacus archetypus, qui ex duodecim signis costat sue auaiot, seu reuolutionibus diuini nominis Tetrag. n influit in decem coelos archetypos,videbit ex fundamento nostro pr cedentis coclusionis, ubi comparauit decem paelo S, decenumerationibus. Eadem ratione compara decem praecep xa, decem supradictis numerationibus .Primum praeceptum,primqnumerationi, M.

Cum dicunt Cubalictae aseptima se octa- P.M. M petendos flos . ita dicas in mem aua inferiori accipi: ut ab unaseim ur, ut det: ab altera,neprohibeat.Et, quae detis quaeprohibeat.Potin intinligere expraecedentibus, qui fuerit in- relligens in Actrologia,ct Cabala. Quaelibet dimensio particularem influis p. exum sibi axtributum possidet: ad quam a

Bb ue cedere

426쪽

3' Co N c LusION Escedere debemus pro obtinenda petitione: sicut ad septimam, & octauam dimensionem, pro habendis filijs, quare in figura

Deut. 2 2.iubet,Vt inueniens in terra,vel in arbore nidum auium, & matrem pullis incubante,accipiat pullos, relicta matre.Hoc quoque no praecipitur,ne extirpetur radix geniturae: sed intelligitur de illa matre suprema binali, quam Dauid vocat, matrem filiorum laetatem, quae mater dicta est cha- , uati: id est, mater vita. Eua enim or Adae, inon fuit omnium vivetium mater: sed ho- iminum primaeva tantummodo mater: na ivera viventium omnium mater est in terrae .

viventium,quae est fons vit passivusniam :influxum illum habet a superioribus mensuris. Binali vero est fons activus vitae. Bi- inali enim de suo influit ad inferiores numerationes. In malchut fonte omnia crea- ta vivunt, iuxta dictum poetae Arati: Deus,

scilicet malchut, est in quo vivimus; id est, per eius influxum impartitur ia0bis vita, motus,& esse: ideo ait: movemur,& sumus: id est, in esse reali: in esse verbi deali vivimus, movemur, & sirinus per binali. Tolli ergo haec mater non debet, binali scilicet mater superior: ad illam snanque non est nostrum posse conscende-

427쪽

CABALis TICAS. 393re. nec tolli det et mater inferior malchur, quare dixit Deus ad Adam, nimis arrogarem, ne forte eXtendat manum suam,&sumat de ligno vitae, Sc comedat de ligno vitae: id est, de fonte vitae, & matre Vitae malchut, qui fons non est absorbendus in hac vita corruptibili: sed reseruandus ijs, qui ad vitam illam aeternam sunt Vocati. Propterea dicit textus: Si ambulans per Viam in arbore, vel in terra nidum auis inueneris, & matrem pullis, vel ouis incubantem , non tenebis eam, sed abire patieris, ut bene sit tibi, & longo vivas tempore , quasi concludens, quod, qui illam ult vitam, quae nunc nobis non debetur, amittit hanc, quam habemus. Quare Elzohar super his verbis concludit, quod docemur,ut influxus nobis stillati simus conte-ti,ne tentemus habere, quod nobis no debeturme cum rubore audiamus verbum iblud : Nescitis, quid petatis,& exemplificat de iubileo, qui est in gremio matris supremae binali, quem nobis vendicare non debemus , nisi tepore suo scilicet in quinquagesimo anno. Alijs vero teporibus contenti esse debemus filijs: id est, influxu filiorusex sephirot inferiorum,usque ad Iesod inclusiue,quibus respondent sex dies laboris fabriis

428쪽

fabricae mundanae.&sexaues volantes ridest, Iesiod,nezah,hod,gedulati,geburali, Tipheret,qu i lii ni inter nos, & matrem illari Dinali, qui est septimus dies: id est , fabb thi: septimus annus inculti agri, & fabba thum magnu :id est,Iubileus magnus, post septenariu m quadratum, in quo fiebat resemissio. De hac matre loquens David,dicit: Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem. Hic non loquitur de mulieribus,quae aliquando steriles fuerui, quibus data est foecuditas: sicut de Sa νa,Rebecca,Hanna,& Helisabet legitur:na illis non copeti quod praecedit. Vt sedeat principibus populi sui. Etiasterilis, cui data est foecunditas, est gens, quae erat sin' cultu &fructu grato Deo. Vnde haec suscipies Christu, facta est mater multorii filiorum:& inde laeta & iucunda: de qua loqui tur Esaias,du ait:Lauda sterilis,quae no paris, quoniam multi filij desertae:id est gen-rtu, magis quam eius, quae habebat virum; id est, lynagogq.De matre illa superna igitur est sermo,ucut innuit Paulus: qui postquam locutus est ad Ierusalem supernam, quae est mater nostra;subinfert:Laetare sterilis, Oc.illa videlicet mater,'qua getes influxuum suscipiebat quae usq; ad aduentu

Christi

429쪽

Christi mansit sterilis, &ab eo suit foecundata. Iuxta illud: Esurietes impleuit bonis,& diuites , Oc. Hebraeos videlicet, dimiseinanes.Et hoc, quia dimiserunt legem matris sui, contra praeceptu sapientis in Prouerbiis,ubi dicit: Nec dimittas lege matris ruet,non carnalis. Et decernit potius obseruandam esse lege matris, quam patris,qua-uis viri longe sint comuniter sapientiores, quam foeminet per matrem igitur intelligit synagogam Iudetorum,uel ecclesiam Christianorum . nam in communi usu habemus vocare sanctam matrem Ecclesiam:permaxime tamen loquitur de illa superiori matre. Vnde lex orerenus data svi Hebro dicut procedit. Quem locum &emedationem, vel mansionem Dauid vocat, matrem filioru . Haec mater coronat obseruatores ipsius

legis tin Canticis dicitur: Videte Regem solomonem: id est, pacificum homine,&bene se regentem,in diademate,quo corΟ- nauit eum mater sit a in die desponsationis stae, quando videlicet anima coniungitur Deo:&in die laetitiae cordis eius,quae vera

est quando homo beatur. Loquitur igitur David de Christo, &consequenter de me-bris eius. Vnde loquens ipse in Psalm. cum Deo ait: Gloria & honore coronasti eum, Domi-

430쪽

gyr CON c LusIONE . Domine. Coronabimur a Deo patre iubeate,Filio adiudicante & matre approbante. et quidem mater est illa, de qua Aposto- Ius ait: Quae sursum est Ierusale m, quae est mater nostra. Haec enim est collectio vera illius sponsae Christi & matris,quam Iohanes descendente de coelo vidit. Na applaudentes omnes coelestes illi ciues ob coro. nam nobis a Deo datam noua quada corona nos coronabunt. Haec mater praecipue

Christu coronauit in die despoliationis sub Christit nanq; in carne viues, alicui sponsarconiunctus non fuit:ut eo die mater eu desponsare potuerit. Delponsavit tame spo-1am illam, de qua Iohannes ait:Vidi ciuitatem sancta Ierusalem, descendente de coelo,a Deo parata, sicut sponsam ornata Viro suo. Quam spolam sibi desposauit in crucer postea in caelum conscendens, coniunxit eam sibi glutino Spiritus sancti.&tuc triu-phans de maligno, ducesque secum captiuitate, obtinuit thronu na: de quo ipse ait: Vici &sedeo in throno Patris mei. Et i sic fuit coronatus gloria & honore a matre,supe ira videlicet Ierusale ; cum ipsa sibi applaudens eum in regem susceperit.Eadem seia tentiam tenent Hebraei,in mi dras si rhassiarim: id est, in expositione Cantici canticorum,

SEARCH

MENU NAVIGATION