Apologia fratris Archangeli de Burgonouo agri Placentini, ordinis Minorum pro defensione doctrinae cabalae, contra reuerendum D. Petrum Graziam episcopum Vssellensem, Mirandulam impugnantem, sed minimè laedentem. Et Conclusiones cabalisticae numero 7

발행: 1600년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

C Ah A rc Ad - 43' esse omnium bo . orti causam: non eo,quia ipsum est coeleste animat,a quo terrenali comitia, Vt quibusdam placuit,generantur.

Sed hoc dixit propter ideas, quas ipse Pla

to voluit inter causarum genera annume

rari potissime.Et quamuis hoc attribui deberet Deo,a quo ut Iacobus ait) omne datuoptimum, & omne donii perfectum emanat:cui austipulatur Apostolus, dicens:Ex ipso, & per ipsum, &in ipso sunt omnia. Adeo quippe esse omnia fatetur Plato, duvocalit ipsum opificem, genitoremq; Vniuersitatis. Sed dum coelo,vel ideis aliquid attribuit, id facit tanquam instrumentis δίmedi s, er quae summus opifeX,rerum se riem ob1eruans, operatur. Ideo Mundus comparatur a Platone exemplari ingenito, quod est idearum ratio, in verbo scilicet existentium , aut in suprema regione productarum; ut ipsi Platoni placet. Qui quidem Plato proculdubio edoctus fuit a Mose, qui ait: Producat terra; scilicetvi-υentium; animam viuetem in genere suo. De qua productione supra dixerat; quam Produxerant aquae in species suas, aquae videlicet maris magni supramundani; de quibus ipse Plato Mosaicae doctrinae consentiens amplissime l*quitur. Secundus statua

492쪽

Mo Co Nec o Esnatus creaturae, vel hominis est, quatenus emanat a Deo in esse realis existetiet in pro pria forma. Et si Deus sit summe unus &immortalis, sunt tamen in eo quamplurimae caedes, prout a Poetis fingitur. Sunt enim in eo saedes verae, quando animet demitti Fur in corpora u nc enim animet decidum tur a Deo,tanquam a vitae fonte. Vn M antimae&intelligentiae Angelicae ab antiquis

Theologis dicuntur intelligenti et diuiset δρseparatae, non a materia ut aliqui opinantur)sed ab ipsa diuinitate. Deci lae vero di cuturanimae,quia costi suunt crea uras, non iderice, ut aiunt; cum ipso Deo unitas,sicut est Filius ac Spiritus sanctus. Nec tamqn lunt sic diuisae, quin habeant esse in eo, in quo vivimus, . Non laeditur tamen Deus ex huiusmodi incisione. Deus enim animan-ribus dedit,ut, dum generant, ex decisione seminis non patiantur, imo valde oblectetur. Si vero id creaturis inditum est, nonne multb magis in ipso Deo omnium agentiupersectissimo id asserendum est:vnde sicut . Doctor extra producendo ac manifestado ideas per verba quae profert,non dolet,nec patitur,sed oblectatur.Pari modo Deus dii verbo ac iussu suo explicat id*as illas retii

Producendarum,quas in se habet, non laeditur;

493쪽

ditur, sed su nam opere gaudet. Et quamuis explicando ponat aliquid ex suo fonte in-fni to, nihil tamen patitur, aut diminuitur; sed tanquam summum bonum delectatur communicando seipsum, ut boni propriuest. Ideo bene dicit Pythagoras, dum ait: Diuinum genus hominibus inest: quia anima,quq in nos infunditur,est quodammodo semen Dei in corpus infusum:vnde generatur homo melior. de quo Apostolus ait. Secundus homo de coelo coelestis .Hinc ipse Apostolus Simonidis dictu laudauit. Ipsius enim genus sumus. Sed cu ultra primam genitura, de qua Pythagoras memini secundo renati sumus ex aqua, quae est filius Dei,& Spiritu sancto. Hinc bifarie genus Dei sumus. Tertius status est, in quo Deus vult, ut satagamus reuerti ad ipsum Deum, a quo exorti sumus. Deus nempe est figura circularis secundum Mercurium se Hermerem) nam ipse est principium definis omnium. Hinc omnia creata,ad rotunditatem tendunt propter hoc homo naturaliter beatitudinem appetit. Dicunt Platonici:facilius,& Delicius ad Deum conscendimus, quado iter nostrum per Mercuriu, Venerem, & Solem, siue t i declarat maxime Plotinus de triplici redita ad Deum) per Mrithme

494쪽

rithmeticam, vel Musicam, Amatoriam,se Philosophia. Quod explicates dico,quod, dum homo intelligit rerum consonantias, Vnde resultac musica&harmonia, & inde pulchritudo,suapte natura, delectatur re Pulci ris Eaquarum pulchritudine,quq est qu da diuinitatis imago,subvehitur ad co- templadam ipsam diuinitate, quod ut melius emctat,utitur Sole:id est, lumine, quo abstrahit pulchritudinem veram ab hacculenta, ipsam speculando in summa eius ratione, &perfectione: cuius haec inferior

tenet imagine. Et hoc, eo modo,quo Augustinus docet contemplari Deum perbo-nu dicens molle hoc, tolle illud, &cosi de rabonum, si potes. Vnde Plato refert qua-

Iiter oratione fecerit Socrates moriens, di ces: O' Pan,caeteraq; numina date, ut intus

pulcher fi a,& quae extrinsectis sunt, intrinsectis sint amica. Quibus verbis,pulchritudinis lacramentu, & conditionem innuit. Intus autem pulcher essici cupiebat: id est habere quantu diuinitatis capere poterat Nec enim alia pulchritudo intrinsectis: id est,in anima suscipi potest.Na quanto lym pidior quis essicitur per virtutes, tanto maia

Sis,templum eius pro Deo suscipi edo dic ponitur. Cui pulchritudini summae a debi

495쪽

it ia

CABALis It ipse socrates afficiebat , xc omnia,quaΠ- tucunq; extrinseca optaret esse, quantu fas erat,illi summae pulchritudini conformia Et hoc, ut posset deuenire ad illud summuulchrum, de quo Plotinus ait: Efficiatur quis diuinus, pulcher, atque Dei formis: fimodo diuinam pulchritudine sit inspecturus.Et latopere Socrates, reb. ulchris oblectabatur, quia pulchrum est uapte natura diligibile, quia quato quis est pulchrior, tanto diuinior,&summo diligibili, quod

Deus est,omniu rerum pulcherrini' s, imbpulchritudinis fons, est propinqE S. Et possumus effici diuini,etiam in hoc seculo. Nam mens,est intellectus noster cum Deo unitus, adeo ut suscipiat radios ipsius diui. ni intellectus nos illustrantis,amoto omni impedimeto. Reducitur igitur anima a ditauinitate avulsa in eandem. Et hoc secundum Plotinii,Vt supra citauimus.Per Ama toriam, Musicam, & Philolbphiam. Quod clarius explicans dico, quod duplex musica nos illuc reducit: altera enim est nata 'turalis r consonantia videlicet partium omnium, quae sunt in nobis, sicut Origenes exponit illud Christi: Vbi fuerint duo, vel tres congregati in nomine meo, in me

dio eoium sum. Duo sin=uit) sunt congregati,

496쪽

gregari, quando corpus, vel animalis homo 1ubmittitur animae, vel homini spirituali, ab eo nihil discrepans, sed perfecta consonantia ipsi adhaerens: sicut nerui vel

fistulae in insitu metito bene cordato coli niunt. Tres autem sunt congregati, quando isti ambo homines sunt cum Deo conis cordes,obseruantes ad unguern, quae praecipit,docet&innuit.Tunc enim adimpleriir quod alibi Christus ait: Pater meus diliget eum,& ad eum veniemus,& mansionem apud eum faciemus. Altera musica est rationalis, quado videlicet intellectus no

ster est adeo cu omni intelligibili propo tionatus, ut omnia in telligere possit, sed

potissime Deum,quantum mortalibus fas' est. Tunc autem excitatur venus &amor

diligens proportionata,& cognita,quantuea dilige da cognoscit. Deinde succedit vera philosophia: id est, cotempsatio absoluata & clara reru m diuinarum, quaa.st vera philosophia.Nam cotemplati. Misis est fixio mentis in spectacula aeterna, cuni admiratione suspensa. Quartus status est, in quo vult Deus ut in se permansi e haubeamus, & quietem, ac pacem in se possideamus.Tunc enim perficitur motus. Vii ac

de Christus ait:Exivi a Patre,&veni in Mu-

497쪽

dum: iterum relinquo Mudum & vado ad

Patrem. Vnum enim quodq; reuertitur ad locum, unde exivit. Vnde docemur,quod

anima tendit in Deum,quia ab ipso exivit. Unusquisque enim vivit in Deo, & tanquain radice omnia sunt Unum, a quo omnia:

sicut rami a radice hauriunt unde vivant Mcon1eruentiar. Vnde Mercurius ait: Nihil est in hoc Mundo expers vitae: unde ubiq; vita, ubique immortalitas Quod de speciebus intelligendum est,&non de in diutiduis, quae morti & corruptioni subiecta eΩ. se manifestissime patet. Vivit enim terra alioquin non esset ferax, nec plantas vitales produceret. Vivunt aquae, vivos piscesi producentes. Vivit aer, qui quasi est spiritus Mundi. Vivunt lapides, quia crescunt,& transmutantur. Hinc merito lapides vivi dicuntur. Et sic omnia riuuia . alia tamen & alia vita . Omniaque superiora. meliori vita gaudent: secundum quam vi- tam &secudum esse , atq; virtutes de muli tis si rhul verificantur. Pythagorae nostri, aliorumq; sapientum symbola, prouerbia, . atque parabolae.Particulari tamen influxu . diuino vivit homo,scilicet,per fruitionem . diurnae essentiae. Beantur enim in solo Deo animae: contentae enim sunt illae vi-

- Gg dentes

498쪽

' sc Coraccusio Nil sdentes obiectum illud, in quo omnia dent, & in quo continemur omnia, quae desiderari possctunt: sicut longo sermone disserit August. Hinc Deus Atarahae dixit:

Ego ero merces tua magna nimis. Augustinus tamen super Genes .Ponit triplicem visionem beatorum. Quarum prima di- citur Vespertina : id est, creaturarum in se-: ipsis, matutina : id est, creaturarum in ve bo, & meridionalis, id est, ipsius verbi proprie. Beantur tamen in olo Deo illi. ciues: in quo solo est stelicitas: Teste enim Deo sinquit Aristote ) non est Delicitas in rebus exterioribus. Nam ipse est steli si ne aliqua re exteriori r ut Propheta canit:. Oblectandir autem beati in creaturis, cum. Deo iam unitis. Sicut oblectantur oculi corporei, non tantum in Sole, quin etiam . inradijs solaribus. Hinc Saluator ait: Per. me si quis introierir, saluabitur: &ingredietur, scilicet ad diuinitatem:&egredie- . rur, ad creata videlicet: & utrobique pa- . scua inueniet: maxime inhumanitate Chri. sti Dicit ergo conclusio. Qui profunde, considerauerit quadruplicem rerum si tum : primo unionis, & stabilitae mansio- . nis:)id est, quatenus habemus esse idea-

. tum in diuina sapientia firmum, stabile,

499쪽

procedimus in esse realis existentias : ter rio reuersionis: id est, quatenus perviam honorum operum tendimis in Deum: quarto beatificae reunionis, scilicet quando beatificabimur,videbit literam belli,li- tera belli est sigillum fli1 chocmali. Lite raaleph est sigillum Patris. Utera he, est sigillum Spiritus sanisti. unde Elchana diacit, quod belli, & baith idem sunt,&significant domum: δc ideo est sigillum fia lii, qui est omnium id earum domas, quae sunt in diuinis: eo quod sit Patris sapientia. & ex hoc concluditur, quod Filius sit

fundamentum creaturarum omnium, ra-aione id earum. quare Paul. merito clama

dicens: Fundamentum aliud nemo potest Ponere, praeter id, quod positum est, quod est Christus Iesus. & alibi: Portans omnia verbo virtutis suae: Dicit igitur cona lusio, quod belli Filius, quatenus respiacit aleph: id est , Patrem,cuius est sigillum, producit creaturas in esse: quatenus verbidem beth filius respicit caeteras inferiores numerationes, satagit reducere creaturas ad Deum cheter Elion diuersis mediis,matione diuersarum dimensionum. unde per Gg a Gebuis

500쪽

eburali μ. iac e pervia martyrii: per G dulati per viam clementiae,& eleemo*nq, sicut patet de Abraham : per Tipheret per viam virtutum, quae consistunt in medio: Per negasi&hod per viam cofessionis verae fidelia Per Iesod per viam perseuerantiae fundamentalis: per Malchut per viam bonorum operum. Et haec est ratio, cur caet rae sephirot non habent literam, quae sit sigillum ipsarum: na varijs modis peripias trahimur. & hoc est, quod dicit Propheta: in vinculis Adae attraxi te. Adam magnus est tipheret: tui funiculi sunt numerationes septem inferiores. Sequitur debit literam belli cum prima litera primu ) primum est nostru esset deale in Filio, in quo

vivimus, ctc. Cum media, semper sumendo belli cum media: id est, cum he; medium ; istud est esse productum in esse realis existentiae, suephvsicalis, primum dicitur esse metaphylacate ; cum ultimis uescilicet sephirot ; vltima operari ; Vltima sunt extrema, & penulti ina scit. reuersionis, &beatificae re unionis, quia bellicum i o. sephirot attrahit creaturas, & beatificati tunc enim oculi beatorum omnium tam corporis, quam mentis iam in lucis naturam cois

SEARCH

MENU NAVIGATION