Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1739년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

DE VALEs II s. I FIIaudatur, quod lege lata Eunuchos fieri vetuisset. Et contra

execratur Lib. I, Semiramidem veluti primam , quae in hoc vim injecit naturae, eam mutilando. Domitiani legem contra Eunuchos Hadrianus confirmavit,crimen capitale adjiciens medico qui

exciderit, ei qui sese excidendum sine Praesidis licentia obtulerit , ut legitur Lib. 48. Digest. Tit. 8. Ad Legem Corneliam de Sicariis, & Veneficis. Cujus Legis meminit Justinus Martyr in , Apologia a. ad Antoninum Pium. Quam Legem Christiani Imperatores , & praecipue Iustinianus Novella tua Constitui. I a.

it. as. De his, qui Eunuchos faciunt Collat.9. c. I., noviS poenis adauxit. Et merito quidem. Nam jus naturae dictat, non esse evertendum quod, ut supra dixi, a Deo sapient illime ac providentit Iime est constitutum, ejusque opificium servandum etae integrum ad finem propter quem illud instituit, nempe speciei humanae propagationem & conservationem: quae Omnia per evirationem ut patet violantur. Hoc novit Assyrius ille Rex apud Lucianum de Dea Syra, qui resciens Columbanum juvenem pulcherrimum accusatum de violato thalamo cum Stratonice Regina uXore sua, sua propria manu libi virilia absciuille, ne ob familiaritatem cum praefata Regina , in 1 ulpicionem violatae fidei maneret: o Glumbane , inquit, cur manuum hoc malum perpetram' Cur autem te sum iudum adeo facinore flus virorum deformasi 8 Non ita pro sus laudo Me , o infelix , qui talia quidem fusiuulsi , qualia utinam neque te pati, neque me aspicere unquam coutuisset. Ita Rex , etsi barbarus, s uvenis illius evirationem tanquam naturae legi contrar am detestatur, quam Valesii necelsariam ad Regni Coelorum consecutionem insime omnibus praescribebant.

III. Videamuq modo, quo spiritu acti ad hoc consilium ut seipsos evirarent Valelii proruperint. Ut scilicet, ajebant, vitemus incontinentiae periculum , abscindimus membrum libidinis ministrum , sequentes ipsius Christi praeceptum Matth. I 8. v. 8. Si autem manus tua vel pes tuus scaudalizat te, abscinde eum projice abs te : bbnum tibi es ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas mauus , vel duos pedes babeutem mitti in ignem aeternum : ct si oculus tuus scandalleat te , erue eum, O profice abs te : bonum tibi es cum uno oculo tu vitam intrare , quam duos oculos habentem mitti in gcbeuuam ignis. II isce vcrbis ab errore tueri se arbitrabantur

Valesii, dum quod ipse praeceperat adimplebant.

IV. Eos tamen S. Epiphanius Haeres. 38. num. a. redarguit squ id si propterea quod scandalo sint membra virilia amputanda judicant, Omne membrum a corpore abicindendum erit, cum

162쪽

CApur XXXIII. F. II.

nullum sit, quod aliquando scandalum non afferat, & praecipue abscindere sibi deberent cor, ex quo ipso Christo teste Matth. I s.

U. I 8. Omnes cogitationes malae, fornicationes, adulteria exeunt: De corde enim exeunt cogitationes malae , homicidia , adulteria, fornicationes &c. Sic ergo Epiphanius: Σuod si, inquit, membrum illud unum quod scandalizat relinquendum non sit, consequens es nullum

Ni prorstas relinquatur . Etenim membra nos omnia scandalizaverunt.

Iuis autem es, qui cor suum in omnibus scandalum objiciens avetiere atque simputare possit e xuippe ex interibribus , inquit, exeunt Drnicationes , adulteria, libidines , er id genus caetera . Ecquis igitur cor Dum abrumpet e

Deinde illos hoc discursu perstringite vel corpus resurget,

vel non resurget: si non resurget, quid attinet unum solum mem-hrum auferre ρ si res Set: ergo impersectum resurget, cum p tius resurgere deberet illud membrum quod non peccavit, quam alia , quae non abscilla peccarunt: di, inquit, ut nonnullorum fert impietas ct amentia , corpus minime resurgit, quid tandem nostrε refert, quod ab illis afferitur Ctim enim universa membra Caele Regnum minime iuredi pussint, quid attinet uno solo mutilari membro , cum id alia nequaquam perficiant ' Pam vero si corpus excitatur uti vere accidit) esne ut in Regno Caelorum mancum ali7uid sit, aut mutilum e Nonne turpis quaedam Coelesis lilius Regni futura species est, si truncata membra ad fempiternam illam gloriam admit tautur e Praete; eas membrum illud quod scandalum praebet, abjici sum fuerit, amputatum utique es, ac proinde non peccazir. απυδ eum ita sit, primam omulum resurgere i um oportet quἰd mluimὸ

peccaverit.

V. At quia Valesii hoe se facere dicebant, ut sic vitarent somnicationes, adulteria, quia Apostolo teste fornicarii S adulteri Regnum Dei non possidebunt s noverint, a Regno Dei arceri nedum adulteros & fornicarios opere oc e flectu, sed eos etiam qui

licet opere non pollini, animo tamen & voluntate tales elle vellent si pollent: Eunuchus enim verus es, non qui non potes , sed qui non vult dare operam voluptati s inquit Clemens Alexandr. Lib. 3. Paedagogi c. . Eviratio autem aufert quidem potentiam ad effectum voluptatis, sed non aufert, imo auget voluptatis amorem :unde Ecclesiastici a o. v. a. dicitur: Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam. Et c.3o. v. II. Videns oculis O ingemiscens, scurisado complectens virginem O fuspirans. Qi propter S. August. L. F. contra Julianum cap. I . Utique, inquit, concupiscere moentis semientisque natura es , ita ut non desit concupiscentia quam Dad num quoquὸ cositor sexvet, minus quidem laboriosa , quia ubi mate

163쪽

riam, de qrea operetur, nou iuvenit, minus adPersus eam Iibido consurgit. M tamen , pudiceque comprimitur , ne concumbendi quamvis irritus ipse conatus, tu eam turpitudinem veniat, propter quam Calligonum malentiam junioris Eunuchum gladio novimur ultore punitum , meretricis confessione convictum. Neque enim ct in Libro

Ecclesiastici adbiberetur inde similitudo ct diceretur ,, Videns oculis N ingemiscens, qia si spado complectens virginem & suspirans ,, enisi se ipsi moverentur concupiscentiae carnalis affectibus, licet desi- tuti carnis effectibus. Haec S. Augustinus. Et Epiphanius Haer. 3 8. n.4. de Eunucho ait: Σuin etiam vehementiori eupiditate flagrabit. Eleuim Dasi non is fua cupiditate abstinere , sed eam per cere nou

pose is sapiente dieitur is Concupiscentia spadonis , inquit , devirginabit juvenculam, , .

VI. Hoc idem fuse exaggerat S. Basilius seu quisquis alius νI.. de Virginitate Tom. 3. noviss. Edit. n. 6 I. his verb S,, Qu.i au- tem non intellexerunt illud, Et funt Eunuchi, qui se ipsos ea- 'averunt propter Regnum Caelorum, semetipsos absurde mu-- tilaverunt, hoc ipso facinore lasciviam suam eminus incusantes. Nam qui instrumentum amoris carnalis projiciunt, ne, si ad- is sit, operetur s eos manifestum est cupiditate quidem ad concu- bitum ferri, detractis autem sibi armis, non quod nolint, sed , , quod non pollini, Virginitatem colere . Divina autem Lex , is non actionem, sed coSitationem judicat, quisquis non facto se moechatus est, sed vidit ad concupiscendum , jam moechatus is est Matth. s. v. 28. Quare post abscissionem, incontinen- tiores illos merito quis dixerit. Nam cum se continere non pollini ac propterea metuant ne deprehendantur in flagitio, ut

si licentiam habeant libidine ad arbitrium utendi, servi quidem, , voluptatis, sed nolentes perfectionem operis impedimentum ,, sibi elle futurae deinceps ac perpetuae voluptatis, abscisso acti ,, nis argumento licenter insaniunt ad concubitus ,,. His & aliis Ualesios arguit Basilius, dum vitandae incontinentiae specie, re vera autem, ut incontinentiae liberius vacarent, lenitalia sibi a scindebant: ideoque jure dicit Aligustinus cum Damasceno, quod quaedam turpia facinora docebant, & inducebant. VII. Nec eis prodelle poterant Christi verba Matth. I 8. Si manus, vel per tuus , si oculus tuus scandalizat te, abscinde eum oeprojice abs te. Nam in primis Christus ibi non dicit: si virilia tua scandalirant te, abscinde ea s sed si manus, si pes, si oculus. Cur ergo Valesii manus pedes cum eis scandalo erant, non abscindebant f cur Oculos, per quos intrat libidinis aestus, cur ipsum cor primam cupiditatum originem non eruebant, non adiiciebant 'Tom. HII. Par. α V Α Diqitigod by Gorale

164쪽

Audiant ergo S. Jo. Chrysost. Horta l. s9. alias M. eos his verbis

monentem: Nos de membris haec dicit. Absit: sed de amicis , de propinquis , quos quasi vice membrorum habemus . Hoc etiam supra dixit c. ct fune dicit. Nili quippe ita noxiam ut eo uetudo pravorum. Nam qua nece as uou potes , saepe amicitia potes , tum ad damnum , tum ad utilitatem . Ideoque eos qui xυbis noxii junt, cum multa viisemotis abscindere jubet, bos subiudicans qui scandala a ferrent. Eodem modo praefata Christi verba exponens S. Augustinus Sem. 8 I. Modo , inquit, audisti Evangelium ,, amputa, projice abs te ,, ; hiuisquis tibi caras es, quisquis tiri pro magis habetur a te , tamdiu tibi magnus sit. tamdiu diiserum tuum membrum sit . quamdia uon caeperit scandalizare, ides mali atiquidsuadere . Sicut enim in phylicis licet omne corporis membrum carum sit, si tamen putreicere incipiat, illudque servari absque totius corporis pernicie non potiit, a medico abscinditur: Ita in morali disciplina, ubi de animae lalute agitur, quidlibet etsi carissimum,instar oculi dextri, si animae in perniciem cedere coeperit, abjiciendum ac eruendum est.

q. III. Danaei calumniae dissipatae. I. Uae hactenus de Valesiis diximus, in nos & Romanam

Ecclesiam calumniose intorquere conatur Lainbertus Danaeus in suo Opust. de II resibus c. 37. ubi vult, CCe- Iibatum Sacerdotum Oolon chorum se ipsi,s myst ce castrant um, 8c nuptias abhorrentium,a Valesiolum errore suille desumtum, &doctrime quam daemoniacam appcllat Paulus I. Tim. 4. V. . Uerillima semina ac messes. Inde observans , quod de Valesiis dicitur, nempe, quod multa turpia & inhonesta tari concedunt, sit bdit is Quod omnino consequi necelle est. Nam qui conjugium se quod a Deo institutum est, damiut, is omnem incontinentiam se & fornicatiotiem toleret & permittat, necelle est . Id quod videmus accidit te in Papatu , tibi Presbyteris legitima conbugia non Iicent, laedissima autem stui ra conceduntur: ita nimirum ulciωiiur Daminus Verbi sui contemtum , dc stultas vel potius,, blaspheluas bominum in ipsius sapientcna inclinationem voceS, ,, uti in has exemplum perspicue vademus D. Ita Danaeus, ut de

II. Sed quis hic non victi, eum odio in Catbolicam Eccle simi cacatum tot cvOm c mendacia quot verba r Hoc pluribus

165쪽

DE VALESIIS. jam ostendi contra alterum suae Seseae hominem, tum in Vera lic-

lefia Tom. a. p. I. art. s. tum in Colloquiis Theologic polemicis Clalle r. Ceterum ne Danaeum irresponsum dimittain: dicat mihi. Unde colligit, quod Ecclesia Catholico-Romana damnet nupt ast nonne ipsa Valesii os, Severianos, M alios nuptias damnanteS, veluti d.emoniacae doctrinae professiores proscribit e nonne ipsa matrimonium ad dignitatem Sacramenti extollit, quod Danaeus cum suis recusat i Laudat Uirginitatem cum Paulo r. inr. 7. sed Nuptias in eis qui voluerint adprobat. At, inquies, eas aliquibus interdicit Presbyteris & Manachis: fateor. At quia hi libera sua

voluntate elegerunt se totos Da nino mancipare, a quo cum dis

straliat co 3jugium, quia teste Paulo r. Cor. 7. v. 31. M. Qui μὰ uxore es , Ducitus est quae Domini Dut, quomudo placeat Deo . ciui autem eum uxore est, folicitas es quae faut mundi, qzomodo placeat uxori , er divisus est. Et mulier inuupta di virgo euitat ga a Do minifunt, ut sit faueZa corpore Ospiritu . Ruae autem nupta es, cogitaι quae Dut mundi, qIomodo placeat viro : propterea iis, qui uni Deo tota vita vacare voluerunt, Ecclesia ab initio nuptias interdixit, non eas damnans ut in se malas, sed quia ei, qui se totum Deo vovit, contrarias. Sicut enim ei qui fidem dedit uxori, vivente ipsa nuptias cum alia inire nefas est: ita & multo magis ei, qui fidem semel dedit Deo, nefas erit fidem dare uxori, & infidelis erit, si audeat. Et hoc est quod damnavit Paulus r. ad Tim. s. v. I a. in illis junioribus viduis, quae postquam fidem Deo vovgrant, volC-bant nubere : Habentes, inquit , damnationem , quia primam dem

III. Si vero, ut reor, hactenus dicta Danaeum non moveant, audiat quaeso Christum Matth. I9. v. II. dicentem : Sunt Maachi

qui se Usis costramerunt propter Reguum Caelorum. Ubi certe non loquitur de illis qui amputatione virilium se castrant, ut Valesii faciebant, sed qui castitatis proposito impotentes se reddunt ad nuptialem Omnemque corporalem copulam , dc hos Christus laudat , quia propter Regnum Coelorum hoc faciunt: quia tamen ad hoc non omnes habent vires ac donum, addit: ctui potes eapere eapiat. Ubi S. Hieronymus : Ruasi hortantis, inquit, vox Domini est, ct milites suos ad pudicitia praemium concitantis si potest capere capiat ,, qui potest pugnare pugne , superet ae triumphet. Pnenovit ergo Christus in Ecclesia sua futuros, qui absque contumelia nuptiarum amore Regni Coelestis se castrarent , idest redderent se ad opus nuptiale non physice , sed moraliter impo tentes . Qui ergo sunt isti Dicet Epiphanius Haeresi s 8. num. xuinam lili esse possunt, nis egregii ilii primum Apostoli, tum M V a nacbi, Disiti co by Corale

166쪽

nachi , ae reliqui virginitatis eultores s eujusmodi fuere Dannes ct Iacobus Zebedaei filii , qui in viirginitate persipentes , ac neque membra sua propriis amputantes manibus, neque copulati nuptiis : sed animo ae pectore dimicantes certaminis illius eoronam ae gloriam fummε cum admiratione reportarunt ρ Secundum quos iu ita hominum mi ιia , quae 3n hoc mundo monasicam vitam amplexa sunt, in Mona- seriis Virginumque caenobiis eIusdem certaminis deeus adepta sunt. Duae videlicet nullam cum mulieribus consuetudinem habuerunt, sed omnibus suis numeris absolutum certamen obierant. Haec Epipha

nius quarti seculi Scriptor de infinitis hominum utriusque sexus millibus, qui a nuptiis abstinentes propter Regnum Coelorum viatam caelibem illibate servarunt. IV. Qq d ad haec Danaeus e Dicetne, quia hoc in Ecclesia C tholica in Divini Verbi contemtum continuatur, e caelibatu procedere diversa stupra, adulteria &c. & hoc esse Dei ultionem 1 Dicet plane . Sed multiplici titulo mendaciter. Primo enim qu modo cal. batus est in Verbi Dei contemtum, quando Christus ipse illum verbo suo indicavit: Sunt Eunuchi qui se ipsos castraverunt propter Remum Caelorum ' Secundo , quomodo dicit ex caelibatu 1equi stupra e Dicere etiam poterit ex lege sequi furta, & homicidia , S ex nuptiis adulteria . Si emo transgrelliones legum, & vi lationes nuptiarum , non legum dc nuptiarum vitio tribuit, sed malitiae & transgrellorum vitio 3 cur transgressionem caelibatus ipsi Caelibatu ad1cribit, & non potius vitio eorum qui carnis fragilitate victi fidem quam dederunt irritam taciunt e Rursus an respiciens ad paucos qui illum frangunt, caelibatum damnat, ianon respiciens ad tot millia , qui illum illibate custodiunt, illum potius non commendat e Sane si propter aliquorum a caelitatu Iapsus caelibatum eliminare vult, propter conjugatorum adultoria , etiam coniugia damnet laecelle est. Sed Danaeus, qui linceos oculos habet ut caelibum lapsus scrutetur, cur non videt etiam poenas in Conciliis Generalibus, Provincialibus & Sacris Canonibus contra tales fidei Deo datae violatores s ulla fronte audet dicere, quod in eis stupra, fornicationes , sacrile3ia tolerat, quando novit eis paratos carceres, suspensiones, privationes munerum, irregularitatem & alia id genus ρ Sed satis contendi cum homine, qui nil aliud quam maledicerc , A suam secelsionein a vera fide imposturis tegere in proposito habet. Plura in supra citatis locis a me dicta Lector videre

167쪽

CAPUT XXXIV.

De Catharis seu Novatianis.

q. I. De Novato ct Novatiano . I. Albari, inquit S. Augustinus Haeres. 38., qui hoe se ipsos

s nomine , quas propter munditiem superbissimi atque odio Assimi nominant. Catharus enim seu Catheros, a verbo Graeco Cathero, quod idem est ac purgo, mundo Ortum habuit. Haereticorum enim ars saepe fuit, ut simplicibus illuderent, aliquo specioso nomine se ipsos tegere s unde sicut alii, de quibus supra, quamvis omnium insipientissimi, Gnosici idest j cientes, sese a pellabant , ita isti se se puros ac mundos venditantes, cum Redi essent ac impuri, cithari, idest puri nomen assumserant. Hos nostro aevo imitati sunt ex Anabaptistis, qui se Catharos, idest ab omni labe mundos depraedicant, adeout in Oratione Dominica omittant verba illa Dimitte nobis debita nostra, quasi ipsis Apostolis sanctiores, quos Christus Dominus ita orare docuit. Hos ita detestatur Chrysostomus Homit. Is in c. 4. ad Ephesios: mifuot qui dicuntur Calbari, idest mundi, qui omni forde plani ita se audeanr

nominarest Et merito quidem nam, ut ait SJoannes Epist. I.c. s.V.8., Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, ct veritas in nobis non es .

Auctore dicti fuere. Ut enim ait S. August. citato loco: Novatum sectantes Mereticum, unde etiam Novatiani appellantur. Postea vero elati, Calliari nomen propter munditiem superbissime sibi arr farunt. Hinc Theodoritus Lib. 3. Haeret. Fab. de Novato quem avatum vocat agens: Rui suae autem, inquit, Sectae voeelae erant, eos non sum Nisatianor ,sed etiam citharos, Me est mundor appeIlavit. Et S. Hieronymus in c. I. Epist. ad Titum ait: Et qui Novati fui a sectantur, nomen sibi munditia praefumfere . Quare censent aliqui, inter quos Danaeus Haeres. 38. , Novati assecias nomen hoc sibi prae elatione arrogasse, & Catharos ex Novatianis velut rivum e sonte, sicut e Carpocratianis Gnosticos derivatos fui se . Vulgo tamen Novatiani, & Cathari pro eisdem sumuntur.

tempore Cornelii Papae, Cypriani Carthaginensis Episcopi, MDecii Diqitigod by Gorale

168쪽

Decii Imperatoris circa ann. Domini as 3. Hunc Novatum videntur nonnulli confundere cum Novatiano qui licet Novato coaevus, diversus tamen ab eo fuit, quia natione Aser, Novatianus RomanuS. Novatus auctor Sect Novatianorum, Novatianus ejus adjutor & Sectae ac schismatis propagator . Hoc aequivoco laboras levisi sunt Eusebius L. 6. Hist. c. 3. , Theodoritus L. 3. Haret. Fab. qui Novatum Romanae Ecclesiae Presbyterum faciunt, & Epiphanius ipse tum in Synopsi Libri 1. Tom. I. ubi P .eres. II. Cathari, inquit, Novatum Romanam fecutisunt: tum P .eres sy. Proximi ab illis Valesiis j cithari quidam exorti sunt a Novato, ut fama

percrebuit. Novatas porris Romae perfecutiosis illius tempore fuit , quae eam antecessit, quam Maxim/nus excisavit; quae Decii, m Uinor , aut Aureliani fuit. De Novatiano autem nec ibi nec alibi unquam meminit. Quod indicium est, eum Novatum dc Novatianum No uno eodem accepisse. IV. S. Cyprianus tamen, Epist.49. ad Cornelium, Novatum a Novatiano aperte distinguit. Sic enim Epistolam inchoat: Et eum diligentia ct eum dileelaone fecisti, frater cari me , festi,axὸ ad mam/ttendo Nicephorum Aco dithum, qui nobis ct de Confessoribus re-grem Uriosam laetitiam nuntiaret, ct adversas Novatiani ct Novati novas ct pernicibos ad impugnandam Christi Ecclesiam machinas p eui Θ in rueret. Idem sentiunt Cornelius Papa Epist. ad Fabium . Pacianus Epist. a. ad Sympronianum ubi ait, Novatianum Novati insaniae se accommodalle : & Epist. 3. Novatianum adversus Cornelium schisma excitalle, adjutum nefario opere Novati

Africani presbyteri. Anastasius item BibIiothecarius in Cornelio dicens, quod sub ejus Episcopatu Novatus Novatianum extra Ecelasiam ordinavit. Vetus quoque Auctor de Pontis Romanis apud Valesiunε in Notis ad Lib.6. c. a. Eusebii scribit: Eo tempore operveniι Novatus ex Africa, ct separavit ab Ecclesia Novarianum . S. Hieronymus L. de Script. Eccl. c. 7o. Novatianum tacit Romanae urbis presbyterum, Novatum vero haeresis auctorem Cypriani presbyterum. Tandem Eusebius ipse in Chronico ad ann. as 3. Novatus, inquit, Presbter Romam veniens Novatianum edicini

res Confessores sibi Deios fecit, eo quod Corneliur pareitentes apostatarreeepisset. Liquet ergo, Novatum & Novatianum fuisse duas peresonas distinctas s in condenda tamen eadem Secta unum fuisse, Novatum quidem auctorem, Novatianum vero socium & adjutorem : ideoque ab utroque ejusdem Sectae profestores nomen sumentes dictos fuisse Novatianos: Cyprianus tamen Epist. 73. ad Iubajanum eos qui Novatianum sequebantur vocat metarianenses. Ut vero clarius hoc appareat, Novati & Novatiani genus &gesta Dissiliros by COOste

169쪽

DE CATHARis sm NOUATIANIS . gesta aperiam. Quamvis autem de utroque &schismate ab ipsis

excitato Tomo praecedente c. Iocis. I docutus fuerim in commodum

tamen Lectoris, ex ibi dictis non pauca hic repetere existimavi. V. Novatus igitur, a quo prima hujus haeresis semina , Aser genere fuit, humili ta obscura proSenie natus, cujus pater in vico degens paupertate & miseria coruum tus interiit, cui nec sepulturam dare filius dignatus fuit. Ita S. Cyprianus in praelaudata Epist. 49. ad Cornelium data, dicens: Pater etiam ejus is mira fame mortuus , ct ab eo tu morte posmodum uec sepultus. Uxorem duxerat , quam praegnantem calce in ventre percussam abortire coegit e uterus axoris, inquit, colae percus 1, ct abortio e properanteis parricidium partus expressus. Insatiabili avaritia raptus, nec

viduis, nec pupillis, nec ipsi Ecclesitae pepercit: Spoliati ab illo

pupilli , fraudatae viduae, pecuώiae quoque Ecclesia denegat e , bas de ilio exuutit paruas , quas tu ejus furoxe co picimus. Tot criminum , ec filii nascituri parricidat gravitate non territus, adjecit aliud . Cum enim esset Ecclesiae Carthaginensis presbyter, egit ut inscio Cypriano illius urbis Episcopo quidam Felici stimus

sibi in moribus similis Diaconus fieret a nec interim cellans discordias inter fratres serere, eosque ab Episcopo schismate separare. Haec Cyprianus ibidem exaggerans : Idem est, inquit, Metatus, qui apud nos primum discordiae ct schismatis incendia feminamis, qui quinuam bibic ex fratribus ab Episcopo segregavit , qui in tua persecutiove ad evertendas fratrum mentes alia quaedam perfectitio nostris fuit. Ipse es, qui Felicissimum fatellitemsuum Diaeonum , uec permittense me , nec sciente , fusi factione O ambitione constituit. Haec Cyprianus. An vero Novatim ipse manuS imponens, an ut ab alio imponerentur curans, FcIicillimum Diaconum constituerit, non dicit. Certum quidem cst, hunc Felicissimum a Novato in Diaconum ejusque gregalem in ille diversum ab illo, qui adversus Cyprianum schilina iecit, de quo Epist. 4o. ad Universam in m. Nam qui ex parte NovaIi erat & Diacouus ordinatus, veniam lapsis cum Novato dandam esse prorsus negabat. Ex op- polito autem alter absque ulla poenitentia pacem lapsis dandam cise contendcbat, ut ex praefata Epistola constat. VI. Tandem tot facinorum consciuntia pressus sibi timer coepit Novatus: videtas etiam Africanos Episcopos ad Concilium

conveuise paratos, ut cognita causa pro meritis eum damnarent, licet urgeote perlecutione lioc perficere nou potuerim . Ita S. C prianus : Hanc consciduciam criminuo iam pridem timebat, propter hoc se uoti de pretisterio excitari tantiam , sed O eommunicatione prolaberi pro certo υvebas:Murgent/bus fratribus 1mmivebat cogui

' . tionis

170쪽

tionis dies, quo apud nos causa ejus ageretur, nisi persecutis antevexisset. Gam iste voto quodam evadendae, , luciandae damnationis excipiens, haec omnia commisit Omiscuit: ut qui ejici de Ecclesia ct excludi habebat, judicium Sacerdotum voluntaria discessioue praecederet , quasi evasis sit poenam, praevenisse sententiam. Ex Africa ergo Novatus secedens, & Romam navigans, illuc discordiae A schismatis semina secum asportavit, in illius Ecclesiis agro jecit, & adjuvante Diabolo in copiolam mellem erexit. Vacaverat Romana Petri Cathedra, Fabiano martyrio coronato. Illuc ergo se contulit eo etiam animo, ut sua prassentia, vel sibi, vel alicui ex suis, quos sibi antea conciliaverat, Cathedram illam adjudicaret. At spe frustatus, electo jam Cornelio, totum se dedit , ut schisma adversus eum excitaret, ad quod paratum inveniens Novatianum Romanum presbyterum, illum excitavit, eique se adjungens ad schisma & haeresim primas manus dedit: Romam quoque inquit S. Cyprianus ad evertendam Ecclesiam navigans, smilia θ' paria molitus est, a Claro portionem plebis avellens, fratemnitatis sibi benὰ eohaerentis θ' se invicem diligentis concordiam scindens. Plane quoniam pro munitudine fua debeat Carthaginem Roma praecedere, litic majora 9 graviora commisit. FLec omnia Cyprianus in Epist. 9. citata ad Cornelium. Eadem compendio resert S. Pacianus seculi Auctor Epist. 3. ad Sympronianum, ubi de Novati opera ad schisma Romae per

Novatianum contiandum, ait: Romam venit. Et cum apud Carthaginem urgentibus in Ecclesia fratribus, dies cognitionis ipsius immineret , ct bic latitavit: nee multo pos Novatianum sum Episcopatu Cornelii anxium nam sibi speraverat cum aliquantis, ut in rati reflet, ex sua parte fautoribus, nutantem impellit, dubitantem fovet,

ut magnum aliquid speret, hortatur. Invenit aliquos ex eorum numero , qui tempsalem perfecutionis illius evaserunt s apud quos hanc ipsam de lapsis receptis Cornelio consaret invidiam s dat eorum Epistolas ad Novatianum . Ille ex auectoritate Epistolarum , sedente jam Romae Episcopo, adversum fas Sacerdotii singularis, alterius Episcopi sibi nomen assumit.

VII. Nunc ad Novatianum transeo, de quo quamvis sub Novati nominest ex Epistola Cornelii Papae ad Fabium Antioch nae Ecclesiae Praesulem agit Eusebius L. F. Hist. c. 43. Fuisse Novatianum patria Romanum constat, quia ibi eum appellat Ecclesiae

Romanae presbyterum, non tamen ex parentibus Christianis natum , & Christiana pietate educatum, sed Ethnicis superstitionibus ab infantia imbutum, colligitur ex Cornelio, qui de Mus au daci temeritate , qua Episcopatum Romanum ambiebat, loquens, ait: Dj iij od by Cc oste

SEARCH

MENU NAVIGATION