Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1739년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

VI. Post Nicχnum autem Concilium idem apparet ex facto S. Leonis I., qui anno Christi . cum aliquam de solemnitatis Paschalis legitima die controversiam exortam videret, in eam dirimendam sedulo incubuit. Is autem erat dissicultatis cardo. Legerat S. Pontifex in Theophili Alexandrini Paschali Cyclo, anno Christi Pascha rejectum ad diem a 3. Aprilis. In Occidente vulgo creditum est, vitium este in Cyclo, nec Paschalem diem eo usque diiserendum. Super hoc S. Leo Cyrillum Alexandrinum consuluit, necnon Pascha sinum Lilybei Episcopum . Uterque C elum Theophili confirmavit. Et Paschasinus in Epistola quae est

inter opera S. Leonis pag. a 39. novae edit.) id approbat, tum ex computo Hebraeorum, tum ex miraculo, quod sub Eorimi Pontificatu accidit , quod in praefata Epistola narrat. Simile dubium eidem S. Leoni occurrit anno 4s f., quo anno elim in Cyclo Paschali Theophili dies Paschatis notaretur 8. Κalendas Maji, dubitarunt S. Leo aliique Occidentales, an errarit Theophilus. Qua de re consulere peritos voluit S. Leo, & ad Marcianum Imperatorem Epistolam scripsit, quae est σε. vel 9 in nova editione. Cumque non multo post a Marciano responsum accepisset, recte allignatum else Paschalem diem ad 8. Kal. Maji, acquievit S. Ponti sex, & contra suam priorem sententiam dicta die Pascha eo anno celebrandum indixit Epist. Io 8. ad eundem Marcianum : Non quia hoe ratio manifesta docuerit, sed quia unitatis , quam maximὰ eusodimus, eura persuaserit s de hoc enim a Proterio Episcopo Alexandrino literas quoque acceperat.

VII. Hujus sollicitudinis de festo Paschali legitima die celebrando, quae in Romanis Pontificibus semper viguit, recens CXemplum pr.ebuit Gregorius XIII. anno is 8a. Is intelligens, ad rectam Paschalis festi celebrationem juxta Sanctorum Patrum ac vel rum Romanorum Pontificum praesertim Pii & Victoris, necnon magni Concilii Nicanii, & aliorum sanctiones , tria necessaria conjungenda esse &statuenda : primum certam verni aequinoctii sedem : deinde rectam positionem Lunae decimae quartae primi mensis, quae vel in ipsum aequinoctii diem incidit, vel ei proxime succedit: tertio primum diem Dominicum, qui Lunam quartam decimam sequitur 3 adhibitis viris ex omnibus Christiani Orbis regionibus sideralis scientiae peritissimis, curavit, non solun ν aequinocti uin vernum in pristinam sedem, a qua jam a Concilio Nicivno decem circiter diebus recesserat, restituendum, & dec mam quartam Paschalem suo loco, a quo quatuor ia amplius dies distabat reponendam s sed eam quoque tradendam rationem qua caveretur, ut imposterum aequinoctium, & quartadecima Luna propriis sevibus nunquam dimoverentur. Quare Dissiligine 2 COO e

82쪽

Quare ut vernum aequinoctium, quod a Patribus Nicaenis ad I a. Kal. Aprilis fuerat constitutum, pristinam in sedem restitue retur, praecepit, ut de mense Octobris subsequenti anni i s 8a. decem dies eximerentur inclusive a tertio Nonas usque ad pridie Idus. Deinde ne deinceps a Ia. Kalendas Aprilis aequinoctium recedat, statuit billextum quolibet quarto anno, ut moriS erat, contjnuari debere, praeterquam incentesimis annis, qui quamvis Bissextiles autea milient, qualem etiam voluit esse annum millesimum sexcentesimum , qui tamen deinceps consequerentur centesimi, Bistextiles non essent Omnes , sed solum quartus: ita ut inruatuor centesimis Biissextilis esset solu3 quartus. Tertio, ut Lunaecimaquarta Paschalis recte inveniretur, loco Aurei Numeri Cyclum Epactarum substituit. Tandem loco Cycli 28. annorum subrogavit Cyclum a6. annorum. Haec omnia, aliaque constant ex ei uidem Gregorii XIII. Diplomate, quod incipit Inter gravi mas dato Tusculi.sexto Kal. Maji anno Is 8a. , quod inter ipsius Constitutiones extat ordine 74. Sed haec ad abundantiam dicta sint, ut appareat magis Romanorum Pontificum vigilantia, ne in tempore Paschatis aliquis error obrepat.

q. III.

Pro Luartodecimanis aliqua. L Icere poterant Quartodecimani primo , se celebrando Pa-Lδ scha Luna quartadecima primi Mensis sequi exemplum Christi, qui eadem die , qua I udaei ultimum Pascha & conseque

ter Luna decimaquarta cum Apostolis celebravit, ac proinde se

reprehendendos non elle.

Respondeo, quod si exemplum Christi ad hoc trahendum est, fiet, ut 1icut Christus secundum Legem circumcidi voluit,& Pascha celebravit agnum comedendo, ac caetera quae Lex prae

cipiebat , observavit, haec eadem Christiani facere postent. Chrsestus ergo haec omnia iecit, quia, ut ipse protestatus fuit, venerat, non Legem solvere, sed adimplere s qiua ea quae in Lege figurate fiebant, in ipis erant consummanda . At modo Lege jam consummata, & abrogata, licut non in caeteris ita nec in Pa1hhate celebrando Iudaicos ritus sequi debemus. Sed sicut Judaei Luna quartadecima Pascha suum celebrabant, quia ea die a servitute AEgyptiaca liberati fuerunt : ita Christiani suum Pascha celebrare debeat Dominica die Lunam quartam decimam sequente, quia ea die resurgente Christo genus humanum a strvitute Daemonis ere-- plus

83쪽

plus fuit. Unde Paulus i. Cor. s. v. 7. Pascha nostram, inquit, immolatus es Christas: itaque epulemur non in sermoto vetέri, ue-que in fermento malitiae ct nequitiae , sed in azymis soceritatis Qe

ritatis .

II. Hinc Quartodecimani tueri se non poterant imprecationibus a Moyse factis in uteron. 27. iis, qui in hoc verba Legis non custodirent. Nam, ut superius dicebam, dc confirmat Epiphanius

Haeres. o. num. a. Messes quidem Legislator, cum universim Legem edixisset, mandato dicituitus recepto , ut in postremo Deuterovomit Libro scriptum es, imprecatioues omnes proposuit, non mυds quae ad Paschatis celebrationem, sed etiam quae ad Circumcisionem, ac Decimas ct Obιationes Deditabant. aeuare dum unam imprecatiunis geuus devitant, in alias complures semetipsis inducunt. Execrabiles quippe eos oportet esse , qui neque circumcidantur amplius , neque decimarpensitem, neque nroflIma quicquam serendi gratia Iahmittant. Si ergo te non execrabiles reputant, quod ista amplius non semvent , cur execrabiles se judicabunt si Pascha secundum diem a

Lege pr.escriptum non observent ι

III. Dicere tamen poterunt secundo, se Circumcisionem Malia omittere, quia ea legunt in Scriptura Novi Testamenti praesertim in Pauli Epistolis expresse abolita . At quod Pascha celebrandum non sit, ut olim, Luna quartadecima quacumque die evenerit, nemo Sacer Scriptor dixit, nec ex Scriptura colligi potest. Imo nec ex Traditione Apostolica . Primo, quia id quod ex Traditione Apostolica manavit, idem fuit in omnibus Ecclesiis: Tempus autem celebrandi Paschatis non fuit idem observatum in omnibus Ecclesiis, ut patet. Secundo. Asiatici morem suum ex Traditione 1 S. Ioanne Apostolo accepta derivabant, & hanc Polycrates Ephesiorum Episcopus Uictori Papae opponit apud Eusebium Lib. s. Hist. c. a Ergo vel Apostolorum Traditioves secum ipse pugnabant : vel Romanae Ecclesiae consuetudo opposita ex Traditione Apostolica

non manavit.

IV. Respondeo, nullam quidem ab Apostolis Legem fuisse

scriptam de Paschatis celebrandi tempore : ex iis tamen, quae de aliis Iudaicis ritibus scriptum reliquerunt, colligitur, nec ei se in Paschate celebrando Iudaicum morem retinendum, cum ob aliam significationem Pascha suum celebrarent Judaei, ob aliam celebrent Christiani. V. Ad primum ergo dico, ritum celebrandi Paschatis ex Traditione apud aliquas Ecclesias manalle s nec propterea sequi quod eam in omnibus Ecclesiis servata semper fuerit. Nam esto Trad tio

84쪽

tio Apostolica, si ad Fidem spectet, ab omnibus Ecclesiis servari

debeat, secus tamen si meram Disciplinam concemat. Sic trina immersio in Baptismate ex Traditione Apostolica derivasse credita fuit s non tamen ab omnibus Ecclesiis nec semper observata fuit: imo in quibusdam Ecclesiis unica tantum immersio fuit praecepta, ut de Hispaniensi constat ex Concilio Toletano IU Can. f., quia trina immersione ad suum confirmandum errorem Ariani abutebantur . Qua ratione, ut dixi, Ecclesia Communionem sub utraque specie laicis vetuit. Sic Paschatis certa die observandi assertam Traditionem ut ad meram disciplinam spectantem,causis supra allatis, abolere potuit. VI. Ad secundum dico, Traditionem quam ex S. Joanne sAsiatici jactabant, non filiste proprie dictam Sc quasi lege latam ab ipso, sed meram consuetudinem in exemplo ipsius fundatam. Non enim dissiteor,SJoannem celebrasse Luna quartadecima, qua Judaei celebrabant. Cum enim Apostolis curae esset Evangelium propagare, ea quae non erant contra fidem & religionis sanctitatem, nedum in aliis tolerabant, sed interdum observabant ipsi, quatenus ad Evanselii promulgationem & concordiam conciliandam proficere videbatur s hac ratione S. Paulus votum Naharea tus proles sus fuit. Ideoque S. Polycarpus, Polycrates, Fc Asiatici eam consuetudinem S. Joannis & sui temporis virorum Apostoli

corum eXemplo munire poterant. At Romanae 8c aliarum Eccle-1iaru in disciplina observandi Paschatis Dominica Lunam quartam decimam proxime sequente ex Traditione Apostolica proprie dicta, nempe ex institutione dc mandato Apostolorum Petri & Pauli, derivatam habebat . Hinc Polycrates in Epistola ad Victorem apud Eusebium L. f. Hist. c. 13. consuetudinem quidem urget, sed nullius legis ac mandati meminit, licet eam Evangelio, bc resulis fidei consonam praedicet. Ideoque Eusebius ipse s. Lib. Hist.

c. 23. eam vocat Antiquam quamdam Traditu, sTraditionem autem quam Romana 8c aliae Ecclesiae servabant appellat Traditionem Apostolicam. Ex quibus sequitur, Apostolorum Traditiones contrarias non misse s quia una in solo Joannis facio fundata Traditio Apostolica dici non poterat, bene tamen altera , quae facium& legem Apostolicam supponebat. Hanc veritatem quamplures Ecclesiae etiam Asiaticie ante Nicaeni celebrationem Concilii Unovere, quae proinde ab ea con suetudine celebrandi Pascha Luna quartadecima jam recelserant , dc cum Ecclesia Romana Sc aliis conveniebant: quod Eusebius L.3. de Vita Constantini c. 19. fatetur, ubi Epistolam Constantini ad Synodum recitans, inter Ecclesias, quae celebrationem Paschatis rim. VII. Par. II. Κ ut Diqitigod by Corale

85쪽

ut in Urbe Roma observabant, recenset Asianas. His tamen non obstantibus Asianorum consuetudo contraria aliquo tempore tolerata fuit. Sed cum ejus propugnatores ut supra dixi eo devenissent, ut eam tueri vellent tanquam Divino praecepto injunctam, R in hoc Legem Mosaicam eiie retinendam : propterea in Concilio Nicaeno tandem proscripta fuit. VII. Pro Asianis afferri tertio poterant Constitutiones Ap

stolorum sic decernentes : Vos temporum rationes ne obducixe, sed eo tempore celebrate, quo fratres vestri, qui ex circumcisione prodi xunt . Cum iis itaque Pascha peragite : ergo Asiaticarum Ecclesiarum disciplina celebrantium cum Judaeis Pascha Luna quartade cima potius ex Apostolica Traditione stricte tali prodivit. Certe si Const tutiones illae vere et sent Apostolorum , & non potius illis falso suppositae, validum pro Asiaticis praeberent argumentum . Sed cum a viris doctis velut spuriae & apocryphaere iciantur, nihil pr.esidii Asilanorum opinioni prie re possunt: eo vel maxime, quod li genuina: elsent, fuissent in publica hominum luce tempore Victoris Papae ; ac illas procul dubio in sui tutelam Victori Romano Pontifici objecissent, ut ab avertendo anathema quod intentabat eum deterrerent ; ia suarum Ecclesiarum consuetudinem nedum exemplo S. Joannis , Polycarpi, & aliorum sanctorum virorum, sed hujus etiam legis auctoritate vindicassent.

VIII. Quia dixi, consuetudinem Romanae Ecclesiae, & aliarum quae cum ea Pascha celebrabant, ex Apostolica Traditione manalle, contrarium videtur amerere Socrates Lib. s. Hist. Eccl. c. 22. , ubi rem hanc fuse tractans, inter plura ait: Propositum id fuit Apostolis , non ut de diebus festis Leges servarent , sed ut ratio

nem rem vivendi veramque pietatem ostenderent. Ac mibi quidem videtur, ut alia multa variis in locis usu quodam invaluerunt, sic

etiam Paschale festum apud Antulos ex inolita quadam consuetudine peculiarem observantiam babuisse , propterea quod uultas ex Aposto- iis, uti dixi, de ilio festo quidquam lege faneivit. Θω vero jam inde d mi is temporibus ex usu potius , quam ex lege observatis isto profluxerit,i es ipsae declarant. Inde procedit ad diversitatem osten dendam, tum in hoc tum in jejuniis & aliis Ritibus. IX. Respondeo primo, ex iis quae dicit Socrates solum inferri, quod nulla extet scripta lex de die celebrandi Paschatis, quod supra dixi: nego tamen Apostolos de hoc nec voce tenus, nec doctrina non scripta quidquam praecepisse. Allentior itaque Socrati dum dicto capite ait: L nartodecimaui observantiam quartidecimi diei a Danne Apostola sibi traditam es e affirment. Romani verδ, ct qxi

86쪽

Occidentis partes incolaut, consuetudinem quae apud ipsos viget, o Paulo Petroque Apostolis recepisse se dicunt. Neutri tamen ad hujut rei confirmationem scriptam aliquod tesimonium proferre possunt. Non assentior tamen, consuetudinem una vel altera die Pascha celebrandi, ut Socrates putat, aeque legitimam esse s cum consuetudo Romanae & aliarum Occidentis Ecclesiarum in Nicamo Concilio tanquam ex Traditione vere Apostolica rrocedens approbata sit, & omnibus Ecclesiis servanda proposita, Asianorum autem disciplina rejecta. X. Respondeo igitur secundo, in hoc Socrati fidem non esse adhibendam. Cum enim esset Secta Novatianus, & NO atianint ipse testatur cap. a I. in hoc errarent, aliis uno tempore, aliis diverso, & ritu qui sibi placebat, celebrantibus, ideo Symmistas suos damnare nolens, imo ipsis patrocinari, statuit. rem esse inditarentem de tempore, quo Pascha celebretur. Imo P dentacap. II. audacter dicit: Nugantur itaque, qui Nicaenam Synodum Paschalem festum immatasse calumniati junt. Nam qui iis ea Ssuodo

convenerunt , in eo pracipue elaborarunt, ut Populor, qui a majoren umero Ecelesiarum Gindebaut, ad unixatem concordiamque revocarent . Attamen Concilium Nicaenum rem non reliquisse ut indi, ferentem , sed Pascha die Dominico post aequinoctium vernum ab omnibus celebrandum tanquam Traditionem Apostolicam statuisse, apparet ex Epistola Episcoporum Palaestinae in Concilio data . qui psquam de Traditione diei Paschatis , quae jam indὰ ab Apso-tis ad tuor continua successone manaverat, multa in fuis literis di feruerunt, tandem in Me Di Ia , his utuntur verbis: Date opseram , ut ui Ia nostrae exemplaria per omnes Ecclesias mittantur , nec nobis crimen imparent, qui animas suas d retro .eritatis tramite

abducunt. Sic apud Eusebium Lib. s. Hist. cap. as. inibus apparet, Nicaenos Patres diem celebrationis Paschatis, ut rem ab Ap stolis statutam, & veritatis regulam, toti Ecclesiae proposuisse. Sed de hoc satis locuti sumus. Dissiligod by GOoste

87쪽

CAPUT XXVI.

De Alogis , seu Alogianis .

q. I.

uti fuerint, ct eur ID LIB.

I. a Loci seu Alogiani dicti sunt, idest sine Verbo, quia Verbum a S. Joanne initio sui Evangelii celebratum 4 α reipuebant: & hoc nomine etiam Evangelium Joannis una cum Apocalypsi repudiabant. Ita S. Augustinus L. de Haeresibus c. 3o. Alogiani, inquit, propterea sic vocamur, tanquam μὰ Verbo Logo enim graece Verbum dicitur in quia Deum Verbum recipere noluerunt, b annis Evangelium respuentes , cujus nec Apo- caldipsim accipiunt, has videlicet Seripturas negantes esse ipsius . u. De his fuse agit Epiphanius Haeres. 3I. quinum. I. eos pornit post Cataphryges & Quartodecimanos fuisse exortos, hiS verbis : Post Cataphrdigum , intutilianorum , ct aeuartodecimanorum Sectas nova quaedam in orbe terrarum erupit haerem. Contra quam

postquam varia dixit, & praecipue quod a S. Joanne in Ebione &Cerintho fuerat jam prae cata, eam num. s. describens: me igitur , inquit, Alogorum est opinio . Nam ejusmodi eis nomen impouimus , nec a nobis deinceps aliter locaudi funt. Et vos mecum , ὸ ea νυ i, Alogos illos nominate . xuorum haeresis yoannis Libros repudiat . xuamobrem cum Verbum 4 Danne praedicatum respuunt, Alogi , hoc est, is Verbo alieni nuncupandi funt. Erra illi . vera do-firina funditus abhorrentes sinceram fidem abn gant, nec D-nis Evangelium aut Apocaldi sim approbant.

Deinde subdit: Atqui, A Apocabo dumtaxat rejeZξε Euan gelium admitterent, diei id possent subtili quodam ct aeeurato judicio fecisse, ut apoc Na respuerent i qu)d pleraque in Apoeat si alti smos er obscuros fenfus habeant: sed cum univiersos Dannis Libros proprie rejiciant, dubitare nemo potes, quin ii , eorumque Amilei , .lli ipsi sint, quorum in miselicis Epipolis Dannes meminit se Novise,, lima hora est, inquit, & audistis , quoniam Antichristus venit: ,, & nunc , ecce Antichristi multi &c. o. Haec Epiphanius. III. Nolim tamen , ut ex his Epiphanii verbis quisquam existimet, eum in opinione mille, quod Liber Apocalypsis non esset vere Canonicus & Divinus, sed apocryphus. Nam talem suspi cionem a se depellit infra nutu.3 a. ec 1equentibus, ubi cum Alogi ; albi siligo ae

88쪽

aliqua ex Apocalypsi impudenter reprehenderent, aliqua irriderent velut fabulosa, eorum audaciam valide redarguit, & concludit num. 33. Ex quo omnis illa ad oppugnandam veritatem comparata

ratio corruit: cum Apoeabus ille Liber Prophetici esse generis, O a Spiritu Sancto veri mὰ profectus ostenditur. Solum ergo minus culpabiles Alogos lore pronuntiat, si Apocalypsim re ecissent, tanquam aliqua apocrypha continentem, obscuros qui in ea latent sensus non percipientes, quam dum etiam Joannis Evangelium respuerent. Et jure quidem. Nam Joannis Evangelium tanquam genuinum ejus 1Cetum Ecclesia Catholica ab initio suscepit ac venerata est, ideoque inter Libros Proto-canonicos semper habuit. At Apocalypsis Librum non statim Ecclesia ut legitimum Joannis foetum & vere propheticum a3novit, sed de eo aliquandiu dubitavit, ut ostendi Tom. I. hujus operis c.3. de Libris Deuter Canonicis F. 7. Cumque m tempore,quo haec Alogorum haeresis surrexit, Ecclesia de hoc nihil adhuc statuisset, licet major Sc melior pars antiquitatis Apocalypsim ut veram revelationem SJoanni factam agnosceret, idcirco Epiphanius Alogos illam respuentes minus culpabiles pronuntiat. IV. Qitia vero norant Alogi, semel admisto, quod Evangelium praeterens Joannis nomen vere citet Apostoli Ioannis , sese absque blaspnemiae nota illud non poste rejicere, delirando dixerunt, Evangelium nomen Ioannis gerens hunc non habere auctorem, sed haeresiarcham Cerinthum : cum nisi caeci fuissent, advertere debuissent, illud a Joanne contra haeresim Cerinthi fui sese exaratum . Ita reteri Epiphanius num. 3. dicens: stuamquam illi nonnihil ad excusandam suam audaciam conantur ast erre . Pudet enim palam B. ' anni contradicere s quod ipsum inter Apestilos fui e numerarum, ct a Domino praecipue dilectum non dubitent: qui ct sacra misieria pro rei dignitate patefecit, ct supra Domini pectus incubuit. diuare aliam damnandorum Apostoli scriptorum causam commenti sunt. Negant baec Dannis esse, ct Ceriucto tribuunt s nee esse digna putant, quae ab Ecclesia probentur . . Hoc delirium corrigere volens Epiphanius num. Rus enim, inquit, fera potes, ut haec o Cerintho scripta sint, quae Cerintho potissimum repug ut e me enim recentem ac nudum hominem esse Chrisum a eruit. Contra Dannes perpetuo fui e Verbum, atque ΘCaelo delauum , ct carnem esie factum pronuntiat. 2uocirca statim aditu ipso deprehenditur, vanam Horum calumniaudi licentsam me ram esse sultitiam, nec unde redargui possis fatis animadvertere. Imo contra Cerinthum S. Joannem suum scripsiste Evangelium ,

testis est inter alios S. Hieronymus, qui in L. de Script. Eccles in Dissiligod by GOoste

89쪽

Joanne : Nota mus, inquit, omnium scripsit Evangelium rotatas ab Asiae Episcopis, a erius Cerinthum , aliosque Haereticus, ct maxime tunc Gionitarum dogma confargens, qui Uerum Cissum arae Mariam non fui e . V. De hujus Sect.e Auctore disceptatur. IlliSiuSSect. I. c. I so& alii Recentiores Alogorum parentem faciunt Theodotum , non illum Montani discipulum , de quo supra cap. 23. 4s. I. A a. aliqua dixi, sed Theodotum patria Byzantinum, arte coriarium, de quo Eusebius Lib. s. Ηist. c. a 8. ex antiquo Scriptore dicit, deiectionis illius Deum abnegantis parentem A auctorem mille, & Christum nudum elle hominem pr mum asseruille, ac proinde per Victorem Papam a communione Ecclesiae ejectum 1 utile. Sed ne istis astentiar facit primo, quia S. Augustinus Theodotum Cortarium non hujus haeresiis Alogorum s de cujus auctore 1ilet in sed alterius , quam Theodotianorum appellat, interius tacit Auctorem. Quod si Theodotus hujus Sectae auctor tuisset, non in duas haereses Al gos , & Theodotianos distinxtilet. Secundo , quia S. Epiphan us, qui pariter Alogos a Theodotianis secernit Hares.s num. I., dum ait, haeresim Theodotianam haeresim Alogorum appendicem fuisse : Theodotus , inquit, nescio quis emersit, velut oppendix quaedam illius haeresis, quam Alogorum nomine comprehendimus . Si ergo Secta, quae Auctorem habet Theodotum,fuit appendix Sectat Alogorum , erso ista ante Theodotum erat, & sic Theodotus poterit

ridem dici Sectae Αlogorum propagator, sed noti auctor 8c fu

ator.

VI. Addo, quod Αlogi dicebantur, quia Verbum Dei nega-hant , &Joannem, qui in suo Evangelio Uerbum Dei celebrat , ejusque Apocalypsim rejiciebant: ex quo insertur, Christum elle Dei Verbum ac Deum, ipsos negasse s & in aliis cum Catholicis

nitebant, teste Epiphanio num. 4., qui Alogorum ma fato det Verbo errore relato, subdit: Nam ct illi alioqui nobiscum eadem ac paria sentire videntur . At Theodotus Christum quidem nudum

hominem elle fatebatur 3 sed Dei Verbum & Ioannis Evangelium di Apocalypsim rejecisse non legitur. Insuper Ittigio ipso re rente, Theodoti Coriarii alii errores Catholicae veritati contrarii apud Clementem Alexandrinum sub Eclogarum nomine narra tur : nempe quod docuit, Filium Dei & Angelos materiales esse: sexus dii fierentiam in singulis dari: Animas etiam, Daemones cor porales esse : ipsi Jesu rea tione opus fuisse, quam columbae post Baptismum immissae heneficio obtinuerit: Deum Patrem in Christo patiente passum esse: a Christo ante passionem Animam Divinam & spiritualem, quam a materiala distinxit, recessisset

90쪽

astra fatum rebus inducere: & alia vere blasphema, quorum nihil ab Alogis prolatum aulicimus. Qtiomodo ergo censet Ittigius, hunc Tneodotum Alogorum ducem & Auctorem extitisse flVII. Minus assentiri possum aliis , qui Alogorum Sectie principatum tribuunt Artemoni cuidam, quem putant Theodoti fui se praeceptorem, & Christum purum hominem esse asseruisse. ' Cui opinioni adhaeret Lambertus Danaeus in L. de Haeres. cap. 3o. Minus, inquam, assentiri possum. Nam constat Theodotum praeceptorem Artemonis extitisse, non e converso. Eusebrus enim L. f. Hist. cap. 28., ubi Artemonis mentionem iacit,expresse dicit, haeresis ponentis Christum esse nudum ac purum hominem primum auctorem fuime Theodotum, & proinde per Victorem suilla ab Ecclesia pulsum. Cum enim quidam praefatae haeresis Sectat res jactarent, priscos Ecclesiae Patres ab Apostolis usque ad Zephyrinum eandem de Christo recepisse doctrinam, eamque alZephyrino, qui Victori successit, fuiste postea adulteratam, refert Eusebius, Scriptorem quemdam Anonymum inter alia eos sic confutasse. Ubi enim ostendit, omnia retro secula Patrum qui in eis vixerunt testimonio Christum Deum atque hominem semper praedicalle , Verbum Dei concelebrasse Divinitatem ei tribuendo,

ait: Iuomodo eos Mu pudet ejusmodi calumniam adversus Vityorem concinnare , cum certis sciant, Theodotum Coriarium, qui defectionis illius Deum abnegantis parens ct autior fuit, primusque orsum uadum esse hominem afferuit per Historem is communione Ecclesiae eje-Hum fuisse 8 Nam si, ut Qunt, Victor eadem fentiebat quae illorum

docet impwtas, cur Theodotum opinionis illius auctorem ab Eeelsa

removit' Si ergo hujus haeresis Artemonis primus auctor fuit The dotus, non hic ab illo , sed ille ab isto eam didicit. Quod si, ut ostendi, Alogi anteriores fuerunt Theodoto, a fortiori & Art moni . Ergo Artemon Alogorum princeps non fuit. VIII. Quis ergo Alogorum auctor fuit e Ignoram me lateor. Forte fuit aliquis, vel aliqui ignoti & obscuri nominis fuere, qui Cerinthi-Ebionis haeresis semina in corde adhuc foventes, Cluisto Divinitatem eripere conabantur. Sed quia Ioannis Evangelium sibi obstare nimis aperte videbant, in quo Verbum Patris Deus verus in Christo inhabitans: describitur, contra Verbum &Joannis Evangelium arma movere coeperunt, negando illud esse genuinum Apostoli metum, & cum Apocalypsi haeretico Cerintho insana arte adjudicando. Quos postea imitati Theodotus ia subi de Artemon, erroremque publich spargentes, turbas in Ecclesia excitarunt s quare Victor ab Ecclesia Theodotum ejecit. Quo factum fuit, ut Alogorum haeresis , non diu proprium nomen reti

SEARCH

MENU NAVIGATION