Alexandri Massaria ... Disputationes duae. Una de scopis mittendi sanguinem, altera de purgatione principio morborum. Tertio editae, cum Additamento apologetico ad priorem. Pars prima secunda

발행: 1622년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

X PRINCIPIO MORBORUM. 181

inserunt naturae,ac multa grauissima detrimenta asserunt,du quibus satis dictum est adeo ut eiusmodi a Vallesio excogitata alimentorum , & medicamentorum smilitudo notabilem inici se habeat dissimilitudinem, neque ad eius confirmandam opinionem quicquam valeat.

Tertio dcmum loco Vallesius uniuersum dogma invadit,qui profitetur se posse demonstrare, expurgationem quandoque fore utilem, tametsi humor. neque sint concocti, neque turgeant. Sed tamen ille scriptor alioqui perspicuus, ac praeclarus, usque adeo perplexe,& obscure loquitur,ut non facile intelligi possit. Haec illius est argumentatio, & series verborum. Sed ne omnia respondendo

peragantur,demonstro succedere nonnumquam poste expurgatsonem citra concoctionem , aut turgentiam. Est cum natura adminiculetur euacuationibus humorum neque coctorum, neque turgentium igitur assertio est ucra. Propositio monstratur. Nam fieri potest, ut natura humorem incoctum propter mali 'tiam velit expellere,& tamen propter multitudinem mouere non possit: quo' tempore constat futurum,ut non turgeat succus, cum is non possit a natura mo- λ ueri,Sc ut natura adminiculetur euacuationi, cum illa non retineat, quia vult re- Τtinere,sed quia non potest expellere. Quδd si non a mittis hypothe1in considera saepe fieri vacuatioues symptomaticas vocatas, in quibus natura expellit, quae 'propter malitiam, aut multitudinem non potest retinere : tamen quae ita expel- Iuntur, non temper turgent, cum imminent i ita excretiones. Vallesius hactenus Ego vero talain puto huiusce rationis summam esse. Natura interdum vult cx-

Pellere crudum humorem propter illius vitium, sed propter nimiam copiam nequit eum mouere ; qui tunc prosecho non turget, quia non mouetur: natura autem adminiculatur illius vacuaticini,quoniam si posset, vellet ipsum vacuare, idque molestum onus deponere. Itaque artificiosa quoque purgatio principio morbi aliquando potest utilis esse. Porro etsi multa sunt in ista argumentatione, quae iure essent arguenda,tamen posthabitis catallis. SI inanibus ratiunculis mihi

esto satis medice,ac ni fallor in verE ad haec respondere. Igitur aio medicum esse ministrum, & imitatorem naturae,sed illud addo,esse distinguendas illius operationes: namque aut bene agit,& dominatur, aut male agit, S: subiecta est. Natura probe agente in medicum pextinet illi studiose seruire , & auxiliari, ut occasio postulat: sin autem eontrario modo illa improbe agat, medici partes sunt, ram prohibcre,dc quemlibet illius conatum impedire. Reuelleres inquit Hippocrates

si quo non oportet,vergat:sin autem quo oportet, his conuenit aperireret si ngula iVergunt. Sic Galenus ; Oportet medicum naturae Propensioncm animadii eri cre 2 dc siquidem idonea fuerit,ei conuenit adminiculari, de cooperari: si vero contra-Ii & noxia fuerit, hanc prohibere,transferre,ac reuellere oportet.Quocirca decet mcdicum obseruare, non sollim quid natura agat, sed etiam quam bene vel male agat.Quo fit,si quis naturam vos commode agentem remoratur,vel incom-.mode operantem adiuuat, ut is iure ac meri id non medicus , sed naturae hostis. censeri debeat. Qualis autem sit naturae opera, quotiescumque ea vacuat principio morba, neque certo ordine, & instituto primum noxios humores concoquit,

Geinde scparat, ac demum expellit, nos aduersus Lemosium ex Hippocratis, &Gallani sententia plane demonstrauimus,ut iam pluribus de hac re non si opus. Vt igitur concedatur Vallesio, quod nullo modo potest negari, crudos humores Purgari, & vacuationes symptomaticas ficti saepenumero, respondemus non id 11 L .

212쪽

fieri natura dure, & adminiculante, sed illa inuita, &oppressa, ac propterea qu1mlibet illius motionem hoc tempore non esse iuuandam, uec dignam irriit - tione,cum sit perpetuo mala,aliquando etiam perniciosa. Quamobrem tomere Vallesio, ac caeteris, quicumque vetus decretum student demoliri, generaliter opera naturae obiiciuntur; cum medicus si oblatus minime illam imitari perpetuo atqpe indifferentet, sed tantummodo cum per se ipsa, dc sua sponte, probeque operatur. Id quod Zc ratione, Bc summorum Virorum authoritate, & cxperientia , certum est fieri nullo modo posse, quotiescumque illa principio morbi

aggreditus vacuationem humorum,nisi forte illi turgeant. Caeterum Vallesius in postrema editione Controuersiarum Compluti ann. I s 8 3. quas ipsemet castigauit, & amplificavit ; At quibus secit accessionem duorum librorum ε, alterius,de Locis manifeste pugnantibus apud Galenum: alterius, Comment. ici librum teriatium de Temperamentis Galeni,& quinque priores de Simplicium medicameniatorum facult. hanc responsionem redarguit aduersus quemdam Anonymum; qui scribit ad hunc moclum. Quidam nimius concoctionis assertor huic argu-' mento tacite respondens diciti, Cum autem saepe videamus ae pros per malas cri-V 1es mortuos,per eas sane, quae crudis morbis fiunt, quamuis aliquando iuuerint, ' non expedit medicum easdem imitari, nisi omni modo naturam imitaretur eum '' prodest,non cum nocet;prodesse autem videmus, cum euacuat humores coctos.

' Hae ille. Non video quid possint haec verba significare,squis singula conside- ' ret, videat significare nihil. Sed ille dicere voluit, quantum suspicor, non Opor- V tere imitari naturam in iis, qua plerumque nocent, etsi aliquaudo iuuent, sed so-' tum in iis quae prodeste solent. Tamen intelligat, in legitima Euratione solum,de' cum dantur inauciae,verum esse illud, non tamen ira in urgenti. Nimirum cum V legitima ratio curationis se exhibet,non debemus imitari, quae tantum prosunt, ' nisi etiam soleant prodeste : tamen in manifesto periculo quis aegrotantium non

V velit seri sibi quidquam quod prodelle potest, etsi non admodum soleat: alioqui. quid est illud cum periculo aliquid tentare'Haec Vallesius. Profecto est admirabilis vis veritatis, quae s,penumerdeo magis emergit, quo magis deprimitur;ac per se ipsa defenditur,licet nullii patronum obtineat. Namque nemo est,qui non ex hac verborum serie deprehendat Vallesium voluisse quidem Euerstin hunc authorem contendere, atque illius opinionem perfringere, quem equidem prorsus ignoro;vcruntamen adeo confuse,perplexe,& omnino male eum loqui, ut de nihil concludat, de a se ipso non parum degeneret. Homo enim si quis alius doctus,de intelligens primum non intelligit, astque nihil significare, qu, a cunctis possunt,ac debent intelligi magnamque omnino significationem faciunt. Deinde nihil noui asserens, de quod habeat quicquam ponderis,nugatorie redit ad id, a quod Paulo quoque ante dixerat,nempe ad rationem curadi legitimam, dc co ehania de qua re,quam diffuse, Zc quo a satis est disputaui superius, nolo rursui agere longius,dc actum agere. De Valles o satis. Ioannes Fernelius, cuius pariter opinio propter summam viri authoritatem, de celebritatem non fuerat praetermittenda, proprio commentario de purgandi ratione multas leges , variique hac de re tradit praecepta. Sed cum ille ita hanc 'agat causam,ut non satis i ntelligere possis,quid sibi velit,id nos conabimur sum- ,, malim colligere,dc illius mentem,quoad fieri potest,explicare. At verb ille in-M quit purgandi sempus opportunu praescribetur ex humoris specie, de situ, atques etiam

213쪽

etia ex morbi vehementia. Hoc tanquam fundamentu uniuersae huius delibera- istionis ab illo constitutu est.Mox quod attinet ad speciem ac situm humoris, quae is duo prima sunt propolita capita; Primum ait si corruptus, vitiosulq; humor aut , , in ventriculo, aut circum hunc consistere signis deprehenditur; siue pituitosus, si- ue biliosus, siue alio quouis modo praeter natura corruptus sit, primo quoq; tem- is pore expurgandus est: praesertim si impetu quod a spontemouetur, neq, locis illis ,, tenacius adhaerescit: alioqui leuiter est praeparandus: eius vero concoctio haud- is quaquam est expectanda, ut quae propriE futura non est, neq; eius ab urinis mu- istatio quaerenda. Qui aute vitiosus humor altius aut in liene,aut circum pancros, is atq; iecur, aut in mesenterio conditus fuerit, siue lenta febrem, siue intermitten- istem, siue melancholia siue di arrhoeam, siue cachexiam, siue ingente obstructione is protulerit,protinus quoq; detrahi potest,nisi aut admodulentus,crali usq; sit, aut is ventriculi impuritas ob si stat:H c enim cu adsunt,primum quidem leuiter deter- is gendus est ventriculus;deinde attenuandus,ac detergendus humodi postremo aut is Universe,aut partite euacuandus. Quum aute vitiosius humor in maioribus vasis ,, conclusus,ut in continua febre, aut circu haec aliqua sede coercitus,ut in plerisq; ,, morbis acutis,putrescit,tametsi corporis adsit praeparatio 3 ventriculus,viaque is omnes ed directae liberae,expeditaeq; sint,haud tamen recte potest ante coctionem is exquisite purgari. Etenim in morbis acutis tempus persectae purgationi accom- ismodati sit in si est status,aut verius declinationis init tu, quo S perfecta existit co- is coctio. dc vacuationes sponte procedunt.Vniuersa igitur morbi materia non nisi is concocta,& post statu, cum iam symptomata praetcr ratione mitescunt, radicitus

.extirpari potest.Id ipsum est,quod praecepit Hippocrates, Cococta medicari,atq;

mouere non cruda. At nihilominus morbi incremento, cum nodum persectc, sed

manifeste tolum,& in fine principii,cii obscure concocta est materia, sanc etiam quodamodo euacuare licet. Quod enim iussit Hippocrates, concocta medicari, non soliura perfecte , sed & quouis modo cocta amplectitur, mox ea duntaxat 1 medicatione excipiens,quae ut in morborum principiis absolute cruda sunt, dcc. Haec Fernelius deprimi capitibus, specie,& situ humoris. Postremd tertium aDgrediens, morbi vehementia,sequitur. Caetersim in ancipiti, atque graui morbo, cuius semper Sc symptomata saeua sunt, & minime tutus exitus, statim per initia non solum, sed etiam necessarib utendu medicamentomeq; prudentis fit mcdici

coctionem expectare,quae fortasse futura non est:cum enim anceps is sit, ac vehemens, semperq; metus impende*t,lae aut deterior euadat, aut laboratem ante statu iuguler, crudae etiamnu materiae non nihil purgatione deme dum ant concoctionem .Quo autem acutior est morbus, hoc magis acceleranda,validiorque decernenda purgatio: ut tandem extremis morbis extrema diligetissime adhibea tur remedia. Est & alia ratione ante concoctionem purgandi necessitas, si praetet continentem acuti morbi materia,quae aut in venis,aut in visceribus, aut in ambitu est corporis,& cuius expectatur concoctio,alia quaedam vitiosa in ventric Io,aut intestinis, aut circum praecordia obbaeret, dolore, aestu, nausea, amarore, alis'; signis manifesta. Haec enim omni tepore, etiam nondum ulla morbi apparente coctione utiliter potest adhibita purgatione medicamento trahi. Haec praeclara est si Diis placet Fetneli, disciplina de tempore utendi purgatione:

quam nobis liceat aliqua ex parte , quali auctario quodam breuiter examina- Ie , ac nouitiorum ingenium exercere. Etenim si velimus persequi singula,niunx

214쪽

x8 . DE PURGATIONE

a proposito digrederemur, unaque haec pars disputationis longior neret uniuersa reactatione. 1 Purgationis sille inquit in tempus opportunum praescribetur ex humoris specie,& situ, atque etiam ex morbi vehementia. F Summa cum ratione hic vir suo libro titulum inscripsit; Ferneli j Medici na.Namque si rutam illius institutionem, omniaque dogmata diligenter animaduertis, ea maiori ex parte sunt ita eius propria,& peculiaria,ut pro PE sint nullius alterius.Id quod ille ma-x utre, ac studiose videtur affectasse, duin ambitiosa admodum lcribendi ratione, frequenter Solonis,aut Lycurgi personam sumens,non nis graendiora, & l onantia verba ad imperandum, novasque sanciendas leges accommodata proferte consueuit: ut certis limum illi fuerit propositum, abolita, aut certe spreta vetere disciplina, nouas traditiones,& nouam artem constituere;quale certe huiusmodi est praeceptum , quod tempus aptum pursationigus praescribit. Quaeso enim . quis unquam , praeter Fernelium , statuit speciem, situmque humoris, nec non morbi magnitudinem opportunum purgariorns tempus definire Quod quiridem ut nouum,& insolens,est quoque adeo vanum, Scabsurdum,ut nihil vanius,& absurdius possit cxcogitari. Legi ego millies apud optimos medicos, unumque praecipue Galenum de morbi magnitudine sumi inclicationem vel mittendi sanguinis,vel adhibendae purgationis: speciem verb, ac situm humoris unam ii s. rtus , dicare qualitatem,locumque vacuationis. Istud ratio plane demonitrat 1, ac si Iu- bet,Galenum semel de hac re loquentem audiamus: qui Hippocratis sententiam

' explicans haec scribit. Illud i ut conuenit ξ modum significat, quo evacuatio- 'Τ nes facimus; ut in his,quae in ventre sunt per elysterem,per glandulam, per sub

V ducens medicamentum, & in horum lingulis per quaedam certa. Nam istaec. V omnia multiformiter componuntur. Haec vero s qualia, euacuandorum innuit qualitatem ,hoc est,numquid aquosa,& tenuia evacuare melius sit an pituitosum succum in biliosum, an melancholicum,& horum num aliquos, an simul omnes. Haec Galenus,qui perspicue docet speciem, seu qualitatem hulporis,atque illius situm indicare purgaetionis qualitatem,modum,&partem corporis,per

quam illa est perficienda. Quod si Fernelius in dogmatibus Galeni cognoscendis maius studium collocalset,esque maiorem fidem adhibuiti et, non istaec solii iufacile intellexisset, sed illud etiam, quIdnam vere tempus idoneum ad purgationem demonstret. Ea vox s quando F hoc ipso in loco ille inquit) euidenterici upus,quo sit euacuandum,declarat:virum scilicet ab initio ante morbi cocti nem,quando,ut ipse ait,materia turget,an post v antium humorum concochionem. Haec Forneli norma est, haec regula, haec praescriptio naturae de purgandis corporibus; hoc decrctum est artis aemulae,atque imitatricis naturae de exhibendis medicamentis. Cum itaque istud totius Fernelianae institutionis iachim fundamentum adeo sit infirmum, ac futile,ut omnis supra illud fundata fabrica corruat , necessc est. Sed caetera persequor. Quod attinet ad duo prima proposita capita nimirum ad speciem, ac situm humoris , Fernelius triplicem regulam,&di illuctionem affert. Prima cst talis. i Si corruptus,vitiosusque humor fuerit aut in Ventriculo,aut circulit illum,quicumque ille fuerit,proti Us expurgandus est; Praescrtim si sponte moueatur, neque altius partibus, in quibus residet , adhaereo cat. ξ Studiosus Lector in hoc praecepto deliderabit magis accuratam, ac dis in- .ctam seribendi rationem. Etenim Caicumque propositum est contentos ii ven triculo humores vacuare, is debet nouisse ante ovinia, quales illi sint, tenuesne,an .

215쪽

et1ssi;bilios, ala pituitos;deinde aincontineantur in cauitate ventriculi,an magis tunicis adhaereant: tum an in Ventriculo generentur, an aliunde in eum deserantur postremo an febris, vel alius quispiam morbus urgeat .Quae omnia docet G1-lenus diligenter eme animaduertenda libco septimo Methodi Medendi. Quandoquidem istaec singula propriam , & distinctim curandi rationem postulant. Sed

ut istud crimen Fernelio contaiacmus,alioquin illi peculiare,quomodocumque haec se res habeat, non verebimur asseuerare,hoc ipsum decretum ess e imprudes, ac perniciosum,prorsusque a Galeni dogmatibus alienum .Quaeso snim quis non intelligit imprudenter , perniciose, ac praeter Galen, disciplinam ad vacuandos humores in ventriculo, aut circum illum contentos, non soluin morbi initio sed etiam quouis tempore exhiberi purgantia medicameth Namque si modo aliqux est habenda ratio illius indicationis , quam suggerit natura partis laborantis. nulli dubis in esse potest, quin illi debeant purgari aut vomitu , aut certe leuioribus medicamentis ; qualia praecipua sunt apud Galenum quae ex aloe componuntur , quorum vis sirpor ventriculi, dc intestiuorum loca non ascendit, aut si quid ultra, vasa tantum in mesenterio contingit. Quippe si quis Iernelianum

decretum recipiens, corruptum, vitiosumque humorem, quem Vocat, in ventriculo , aut circum illum contentum, purgante medicamento quomodocumque

audeat vacuare, manifestum imminet periculum,ne alii praeterea humores ad eas trahantur partes, atque adeo sequatur purgatio non sine labore, & incommodo. cum ventriculi,tum corporis totius. Priesertim si impetu quodam sponte morietur. ξ Fernelium puto his verbis animo conccpisse turgentem materiam, quae an turgere possit in ventriculo, ac proximis illi partibus,alij viderint. Neque ve-io est,ut quis putet hunc virum loqui de medicamentii leuienribus:quandoquidem haud mentionem faceret de concoctione,& turgentia humorun cum illa,

quod satis monstratum est superius,& principio morbi, dc quouis tempore possint dars, tametsi humores non sunt concocti, neque turgent. Verum & verba quibus utitur, nimirum expurgare, trahere, ac series totius orationis manifestξ

demonstrant eum loqui de medicamentis vere purgantibus. Secunda regula est huiusmodi. Sivitiosus hinnor insideat altius in liene, aut me senterio , aut circum pancreas, atque iecur,siue lentam febrem, siue intermittentem, sue melaniacholiam, sue di arrhoeam, siue cachcxiam , siue ingentem obstructionem secum afferat,nrotinus detrahi potest, nisi aut admodum lentus, crassiusque sit, aut veniatriculi impuritas obsistat. I, Praeter vim propriae aut horitatis Fernelius nullam sui praecepti rationem affert, aut potest afferre: Namque s vi superius diximus ab Hippocrate,& Galeno laindiu lancita est lex fere suscepta ab omnibus vel his qui sunt medicamentorum amantissimi, humores scilicci, qui eumque aliqua in parte sunt firmati, ante coctionem purgandos non esse. Neque equidem possviri

cogitatione satis assequi, unde inter caeteras Corporis putes hanc praerogatiuam habeant lien, pancros, iecur, mesenterium,ut vitiosi humores alibi contenti coctioncm desiderent, iis vel altius insidentibus nulla prorsus concoctio dcbeatur. De inorbis, qui noldinatim proferuntur, Plura possent disputari: sed id satis fuerit quod ad nostrum pertinet institutum, totviri istud praeceptum, maxime Nero, . ac speciatim de diarthoea, ingentique obstructione, apud omnes classicos medi- 'cos ita esse ab omni ratione abhorrens, & capitale, ut certe haud sciam, illud ne magis sit reprehendendum,an execrandum.Tertia regula ita habet. Sl vitiosus

216쪽

iis ' DE PURGATIONE

humor putrescit in maioribus vasis, ut in se e continua, aut circum haec, ut inplerisque morbis acutis euenit, haud ille rectὶ potest ante concoctionem exqui lite purgari,quanquam corporis adest praeparatio,& Ventriculus, viaeque omnes' liberae atque expeditae sunt. P Conuenit inter Omnes, aut maiorem eorum partem qui in hoc argumento versati sunt, medicamenta diuturnis morbis non conuenire ante illorum declinationem; quae expresta cst iententia Galent: secus autem multi contendunt rem se habere in acutis, qui propter motus celeritatem,&periculi magnitudinem omnem respuunt procrastinationem. Contra Fernelius' in illis sere purgationem concedit: in iis negat, etsi corporis adest praeparatio, inaeque omnes lunt expeditae , in quibus ait non ante statum , aut verius initium . declinationis, quo tempore persecta est concocti O , opportunam fore purgationem. Neque illud ago in praesentia, ut hac in parte illius opinionem conuellam qui eam recipio libenter;sed haec eo spectant, ut hominis inconstantiam, dedo strinae peruersitatem demonstrent. Vmuersa igitur morbi materia non nisi concocta,& post statum,cum iam symptomata praeter rationem mitescunt, radi- . citus extirpul potest. γ Vacuationem eradicat ruam quam vocant,existimo Ferianelium intelligere,quam paulo quoque ante innuit,inquiens,humorem aut par-ς, titὸ,aut uniuerse vacuandum esse:de qua superius diffuse diximus. Quid ille autem sibi velit iis verbis c cum symptomata praeter rationem mitescunt , equidem prorsus nescio. Hippocrates cente , di Galenus docent citra initia,& fines morborum cuncta symptomata esse leniora; id quod rationi est valde consent neum. Quare unicuique potest constare illa in declinatione summa cum ratione mitescere,ac deliniri. Verum saepe accidit, ut isti elegantes, ac politi script Tes, verborum magis,quam rerum soli iri, parum animaduertant quam vere, de ad rem loquantur, dummodo numerose,ac magnifice scribant. Post haec Fern lius alia quadam constituta regula docet, humores quocumque tempore commode purgari posse, tametsi illi non sunt perfecte concocti: atque hanc affirmat fuisse mentem Hippocratis, qui scribit ad hunc modum. K Quod enim iussit

' Hippocrates, concocta medicari, non solum persectu, sed & quouis modo cocta complectitur, mox ea duntaxat a medicatione excipiens , quae ut in principiis mordorum absolute cruda sunt. F Quam opinionem examinabo paulo post. s Et haes de morbo quidem acuto, sed salutari, prorsusque tuto praecepta sint. , Quicumque huiusmodi ineptias, & discrepantia proterat, is merito irrideatur ab ab omnibus. Sed omnia licent Fernelio. Si morbus acutus habet perpetuo coniunctam celeritatem magnitudinem ala periculum, quomodo ille,od secro te, omni prorsus careat periculor Quomodo scriptum est ab Hippocrate, in morbis

. acutis non omnino certas esse praedictiones neque salutis, neque mortis

. - Expeditis duobus primis capitibus,quae pertinent ad speciem, situmque hum

ris, Fernelius tertium deinceps aggreditur, quod morbi magnitudinem continet; praeceptumque hac de re traditu insumma tale est; si morbus sit grauis,anceps, scpericulosus, statim per initia non modo utilem, sed etiam nectitariam fore m dicamentorum administrationem : immo qub acutior est morbus, hoc magis a selerandam, validioremque decernendam purgationem. In quam sententiam. ' ille venit libentius, quod crudi humores in pleruque huiusnodi morbis turgere soleant, neque admc dum aegrὸ medicamento censuri videantur. Primum aiktem quaero,quom do istaec traditio superior, consentiar, qua statutum est, viti

217쪽

sum humorem in vasis maioribus conclusum, aut circum haec aliqua sede coetiacitum nulla ratione ante coctionem purgari posse,etsi meat s sunt aperti,& corpus est praeparatum : haec enim videntur nulso modo inter se cohaerere. Nam si pio Fernelio quis velit superiore loco eum fuisse loquutum de morbo quidem acuto sed tamen ex toto salutari; posteriore de ancipiti, & periculoso, iam dixiamus istud vanissimum commentum esse: id quod vel positum ab illo exemplum manifeste demunstrat. Quippe ne ipsum quidem Fernelium censeo negaturum. quin febris continua ex humore in maioribus vasis concluso sit morbus grauissi mus S periculosissimus. Deinde si generaliter in morbo acuto, ancipiti, & petaticuloso sine ulla coctione purgatio est congruens, eoque magis illa est accelearanda,& validior decernenda, quo morbus est acutior,quamobrem iubet Hippo. crates, in morbis acutis raro,ac non nisi multa cum cautione danda esse meaica . menta. Verum de re vehementer absurda, plenaque erroris, & quam superius' 4. quoque disputauimus superuacaneum est longius agere. . Pariter quae Fcines ius

affirmat de turgente materia in plerisque morbis acutis , sunt valde leuia, satisque a nobis iam refutata, ut illa eadem non sint rursum repetenda. Sed ad finem

properamus.

Post haec omnia FGnelius eam ponit purgandi necestitatem, nimirum s praeter acuti morbi materiam,quam contine uIem vocat, alia quaedam praeterea contineatur in ventriculo, intestinis, aut circum praecordia: namq; hanc omni tempore nulla etiam apparente coctione licet utiliter purgare. Atqui hanc regulam. dc purgandi nece lutatem antea quoque postam, temereque, ut mihi videtur,hic repetitam, iam diximus δί vanam, δc perniciosam esse. Etenim quantumcumque illi concedamus,humores in hisce partibus contentos sine ulla coctione put-gari possie,an medicamenta hoc ipsis tempore exhibita nulla vim,ac perturbationem alteris humoribus sunt allatura, quorum coctionem alioqui ille ait esse ee-pectandam ' Ad summam multi, ac prope innumeri huiusmodi argumentum tractarunt, sed mea sentcntia nemo ambitiosus, nemo turpius,quam fecerit Fernelius. Namque si hanc totam tractationem diligenter considcras, cum pleraque scribantur confuse, obscurE, ih definite, adeo ut Vix quicquam certi statuere

possis, illud rosecto certissimum tibi fiet, nullum pene esse morbum, quicumque, Se qualiscumque ille fuerit, in quo per Fernelium non liceat sine ulla humo rum coctione protinus purgantibus uti medicamcntis. Quod quidem quantum conueniat & rationi,& menti Hippocratis, & Galeni, ex his quae hactenus diximus puto esse manifestius, quam Vt pluribus debeat demonstrari. Quamobrem vel ex hoc uno crimine aequus lector facile potest deprehendere. dum modo Ferianelianis deliciis, atque orationis lepore non adeo si inebriatus, ut nihil cernat, . qualis, 3c quantus sit Fernelius,& quam immeristo apud quamplurimos tantam

existimationem fuerit consequutus. . Sed ille adhuc restat locus, quem proxime recepi me tractaturum, de inchoata nimirum,& imperiacta coctione, quem huc adduxi studio, ut magis ordinatε,& distincte res agatur, cum talis opinio praeter Fernelium, magnos habeat propugnatores, multisque nitatur apparentibus rationibus , ut iure videatur propriam disceptationem desiderare. Itaque nonnulli existimant quamlibet humorum coctionem , licet debilem, rudem, semelque apparentem satis esse ad la

lutarem purgationem: ac propterea quumprimum lotia speciem noscio quam prae

218쪽

prae se serunt coctionis, protinus sua propinant medicamenta , illaque repetunt post singulos quatuor forth etiam pauetores dies:de quibus licet audire frequenatissime in iis morbis qui indigeant vacuarionis,potiitimum vere, in febribus,eam longe esse optimam curandi rationem , ut medici quadam seruata vicissitudine, Partim coctioni studeant, partim purgationes administrent. Quae iam praxix

vulgati silina est, ac fere suscepta ab omnibus. Fundamenta autem,Quibus ista nititur opinio, varie collecta, sunt huiusmodi. Primum ccrtu est totos humores secundum omncs partes simul, unoque tempore haud coqui: nam propter eorum differentiam, A varietatem,admodum probabile est unam partem facilius,& c1tius, alteram difficilius, & tardius a natura superari quod ipsa quoque res manifeste demonstrat. Ergo si accidat, ut humorum portio iam cocta fuerit, quid est, quamobrem statim illos non deceat vacuare t Cum enim iam cocti sint , ac proinde ad purgationem idonei, non selum frustra, sed etiam non sine periculo videntur posse diutius in corpore detineri. Deinde nisi ciusmodi purgationem

pro cocti humoris portione recapiamus,ante exquisitam, persectamque omnium coctionem, ut nullus via quain purgantibus medicamentis opportunus sit locus, fateamur necesse est. Neque enim id licet principio,aut augmento: siquidem constat inter omnes, integram coctionem non ante fieri, quam in morbi vigore.

Sed hoc quoque tempore Hippocrates & Galenus praecipiunt quiet cendum esse,

cum propter alias rationes, tum maxime propter laborem virtutis animalis. In declinatione item , quod unum tempus commodum medicamentis videtur supereste, quiuis illorum usus nisendus est inutilis , & superuacaneus, propterea quia iam natura morbum superauit, aegcrque est immunis omnis periculi. Insuper Hippocrates, de Galenus videtur ab iis stare. Ille eni in iubet medicati . quouis modo concocta, excipsique ea duntaxat, quae absolute cruda sunt: prae uia. - - terea purgationem laudat, si lotia nebulosa fuerint,& crassa;quae profecto cras- nebula minime exquisitam coctionem demonstrant. Hic pariter medicamenti administrationem improbat haud uniuerse, verum cum summa adest cruditas. Sic enim scribit ; Cur autem eos expurgare haud vclit, in quibusCam. 44. summa inest cruditas , causam recensuit epilogisticam, &c. Ad haec postremo Galeni exemplum adiungunt, qui in sebre quartana, & aliis morbis se testaturcon modo seinci, sed bis, ac saepius purgationibus usum fuisse:Id quod vix alia

ratione videtur fieri potuisse ,.quam seruata istac alterna humorum coctione. Itaque per istos licebit, qualiscumque tandem in morbis appareat concoctio, di principio,& augmento, dc omni tempore purgantibus uti medicamentis. Caeterum neque equidem possum hanc opinioncm probare: qui censeo perfectam, M. absolutam succorum coctionem perpetuo esse expectandam ante corum purgationem. Atque ut ne frustra sm longior,& ea repetam, quae sunt posita superius . illae ipsae rationes,quaecumque monstrant, cxpectandam esse coctionem, pariter unicuique debent persuadere, illam perfecte, & ex toto expectandam esse: quae quidem facile postent huc afferri, de ad rem praesentem accommodari. Namque si praecepta hac de re ab Hippocratς in primis, & Galeno tradita, ipse tecum accurate velis repetere,illa omnia iubent coctionem expectandam,non quadam ex parte, non momuntancam, non deficientem,sed uniuersa, permanentem, Integra

si damna cosideras,& periculZ,quae ante coctione data medicamenta asserui, id . eade farcteris impendere quou. tepore,antova sint humores a natura prorsus, . ' dou uti Di ilig

219쪽

domiti & concocti: si demum naturae exemplum tibi ante oculos ponis,quod te perpetuo decet imitari, atque amplecti, clare illam perhicies expectare non solum coctionem aliquo modo ,sed persectam coctionem, quotiescumque bene, Alaudatὸ agit docente Galeno optimam crisim fieri cocto morbo, caeteras omnes sinoise.ε. ante vigorem esse tanto deteriores,quantum illae coguntur vigorem anteuertere:

ad quem pariter modum,cum scribit Hippocrates,ex coctionibus celeritatem i diei j,& securam sanitatem ostendi, id utique de vera,continua, & integrA male ι .pνινκε i. riae morbificae coctione accipiendum est. Si quidem ut alio loco ille idem seriptum reliquit,& Galenus confirmat, in quovis morbo urina celeriter, de exiguὸ cocta, deinde vero cessans semper vitiosum aliquid portendit; cuiusmodi lunt

vel nulla crisis, vel mala, morbi diuturnitas, reditus, de alia id genus, de quibus iam diximus, quod est satis. Verum quid 'o pluribus t Nonne Hippocrates.

6c Galenus have litem dirimunt apertissime, decernentes in statu morbi esse quiescendum 3 Etenim si quo tempore concoctio modis prope omnibus est ab-loluta, non licet dare purgantia medicamenta, iam pro comperto habendum est, id multo minus licere alio icmpore , qu ndo illae est vix inchoata, valdeque imperiecta, sed tantummodo in principio,& declinatione,cum symptomata omnia suiu remissiora, id quod paulo post latius confirmabitur. Porro ut ad illa veniam, quae contra obiecta sunt,utique negandum non est,fieri aliquando posse,ut una pars humorum sit aptior,faciliusque,de citius,altera autem sit ineptior, difficiliusque, & tardius concoquatur. Sed quaero qualis tunc morbi constitutio statuenda sit. Putrescentibus in febre humoribus,m.gr.decem, si tres duntaxat coctionem subeant,caetera minitis, lotia, quae principem locum obtinent in d

monstranda coctione eorum,quae continentur in venis, qualianam futura sunt.

qualeve morbi tempus sunt indicatura ' Summi medici id nos praeclaro docent. Hippocrates enim de Cleonactide sermonem faciens haec habet. Ad diem xl. t . ias.

subrubra minxit cum rubro sedimento multo:melius habuit:post variarum uria 3. nae: interim sedimentum habebant,interim non: lx. multum habebant utinae se- ν, dimentum album,& leue:omnia sunt remist a: febres intermiserunt: urinae iterram is tenues quidem,sed boni coloris: die lxx. sebris intermisit decem dies lxxx. riguit: is acuta febris inuasit; multum sudauit: urinae sedimentum rubrum, leue habuerui: is prorsus iudicatus est. Galenus vero eam partem interpretatus b. aec scribit. Postis diem autem xl. scripsit Hippocrates varid fuisse urinam eius afiectam , ut sedi- ,, mentum interdum haberet, interdum non haberet: quod consentit errantibus ,,aecessionibus; siquidem illae ab humorum diuersitate, qui morbos pariunt, com mcitantur:& urinae cruditas,& concoctio alternantes, aliquos indicabant illorum is concoqui aliquos permanere crudos. At die vero ix. multum dicit, & leue, ab isbumque sedimentum extitisse: idcbque subdit, omnia sunt remissa, febres inter- ,, miserunt. Verum quia postea scripsit 1, Vrinae iterum tenues, scd boni coloris, is residuos quosdam uisse scrudos humores innuit, quibus paulatim coctis, dies Mi xxx. absolutum iudicium attulit.' Illi hactenus. Ex qua 1crie constat huiusmo di lotia fuisse diuersi , inconstantia, & ab integra coctione deficientia , donec omnibus tandem coctis humoribus, verisimile est illa quoque suisse persectε cocta, ut postremo incolume iudicium sequutum fuerit. Immo vero ex hac una historia mihi ridetur istiusmodi opinio fatis poste consulari, cum ea sidem faciat , persectum iudicium non ante iactum fuisse, quam omni ex parte humores

. ex

220쪽

c. a

9o DE PURGATIONE

fuerint concocti. Quippe si ante absolutam coctionem natura nequit integre i dicare, quomodo possunt hoc ipso tempore medicamenta prodesse,ac naturae institutum iuuareὶ Atqui humores ex aliqua parte sunt concocti. Esto: An forte putat aduersarius duci eos posse medicamcntis quae naturae non est concessa potestas) adco prudenter, δc temperatα, ut caeteris, qui adhuc supersunt crudi, nulla confusio, nulla vis inseratur Ego sane illud existimo non solum diis elle est e. sed nullo etiam modo fieri polle. Quin etiam cum inter caetera purgantium ni dicamentotum pericula, id non postremum Hippocrates recenseat, quod ea coctionem perturbent, δe impediant, rationi consentaneum est, importune data medicamenta, cum praesentem coctionem qualiscumque ea fuerit, confundere. ac peruertere, tum futuram remorari, & reddere dissiciliorem. Tempus commodum purgationibus duplex tantum statuitur ab Hippocrate, de Galeno;quo antea quoque semel, atque iterum diximus: alierum principium , alterum decli natio morbi: illud, si humores turgeantisti si illi fuerint concocti. Neque hinc propterea colligendum est, unam prorsus fore purgationem , quo tempore iam natura morbum superauit. Nam praeterea est necclic,ut noxij humores e corpore ducantur: quod ii natura nestigat,vel nequeat perficere,a medico supplendum cst: alioqui recidiuas facere,aliaque incommoda,ac nou numquam mortem ast cr- re consueuerunt. Etenim quemadmodum scribit Galenus, experientia quidem testatur, de confirmat ratio, neminem unquam vi morbi in declinatione periisse;

verum ea conditione, ut aeger nullum committat errorem. de recta curatio a me

die is adhibeat uet: id quod potissiimum fiet, si quae imbecillior natura vacuare non potuit,ipsi vacuent,& corpus ab excremetis liberent .diaque natura fatai coctione vel iudicat integre,vel deficit in iudicio: si illud eueniat,iam quiescendum est: sn vero istud fiat,medicum tunc decet noxios humores ducere per conuenientes. regiones,quo maxime vergere videntur:quae est Hippocratis,& Galeni doctrina, de libro primo Aphorismorum tradita,& plerisque locis repetita, quos nolo numerare longius. Quibus Avicenna consevtiens, illud scriptum reliquit , Apud statum non moueas aliquid , donec natura vincat, dc digerat: dc si ipsa non mouet, move tu hora motus eius: Sc si ipsa mouet, aut mouit, tunc dimitte eam, Scoperationem eius. Quod porro attinci ad Hippocratem, ille docet aperte inedicanda esse concocta, talia auicni sunt,non quae coquuntur adhuc , sed quae integram coctionem sunt consequuta, quemadmodum caetera quoque omnia cocta dicimus, cum ad illum coctionis terminum peruenerunt, qui rerum naturae conticula: dc apertius propriam metem declarat subdeus, non cruda F sicuti exponentes hunc aphorismum diximus. At vero humores ante statum nequeunt entoto esse concocti, ac verὰ in tetim crudi pollunt nominari. Quare interpretatio Ferne iij mihi videtiar admodum violenta, de a dogmate Hippocratis aliena Locus item cx .de Rat.Victurustra obiectus est. Nam tametsi non ignoro, crassam urinam Galeno obscuram concoctionem; nebulam, manifestam, at nondum perfectam indicare: tamen pariter certo scio, hic Hippocrati nebulosam, de crassam urinam integram demonstrare coctionem : quod quidem ex eo fit manifestum , cum illis opponat urinas tenueq , quas constat esse crudas : praeten quam quod habemus Galenum huius interpretationis adstipulatorem , qui verbis conceptis planis sine,& apertistimet hoc ipsum confirmat: adeo ut mirum sit,. quomodo celebres quidam viri banc sententiam non vereantur aliter interpre--had quos non alia volumuo rcstonsionem dare quam notatione verborum ' -

SEARCH

MENU NAVIGATION