Alexandri Massaria ... Disputationes duae. Una de scopis mittendi sanguinem, altera de purgatione principio morborum. Tertio editae, cum Additamento apologetico ad priorem. Pars prima secunda

발행: 1622년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

pRINCIPIO MORBORUM. 161

modum , quo id commode fieri possit. Post haec docet missione in sanguinis quandoque lubito, ac simul, vel usque ad animi desectionem congruuntum csset positi sque nonnullis exemplis ostendit,quando, & quomodo ea fieri debeat alseuerans tale remedium plurima, ac ma ima commoda secum afferre. Postremo

in copiosa istiusmodi missione sanguinis, ill6que coamnum fluentc admonet utile admodum esse pulsuum diminutionibus animum a ciuertere, ne forte pro amnii defectione mors sequatur: qnod infortunium testatur suo tempore tribus medicis misere euenille. Haec summa est illius loci. In postcriore erat item Gale- no propositum aduersus illos disputare , qui missionem sanguinis oppugnabant hac in primis ratione, qudd illius mittendi certa quantitas ignoretur. Ergo illud primum fatetur, aut difficulter, aut nullo modo rerum omnium adeo certam, Sccxquisitam mensuram teneri polle, ut ea nihil excedat, aut deficiat. Quamobrem si talis quidem valeat ratio, abstinendum esset ab usu omnium praesdiorum, im- md etiam potuum,& ciborunx cum neque horum definitus,& omni ex parte accommodatus modus haberi unqua in possit. Deinde iis consentiens , quae alteri superiori loco tradita fuerant, omniasse ratione assirmat, mensuram insectione venae multo facilius,dc certius reperiri, quam in caeteris quibus ibet auxiliis:cum multa sint, color partim fluentis sanguinis,partim cgroti, impetus fluentis sanguinis, mutatio pulsuum, nonnumquam animi desectio, & ia genus alia,

quae satis illud possunt demonstrare. Iis addit, medicum huius solius vacuatio-liis silendae,quandocumque illi placuerit, integram habere potestate siquidem prima administratio reliquorum praesidiorum in tua potestate est posita; caetera

autem sortuna administratrice contingunt: id quod usu venit cumprimis medicamentis purgantibus. Et magnum sinquit) periculum est in purgantium medicamentorum mensura, ut vel non moueatur purgatio, vel non facile excernatur,quod in aluum confluit,vel cum laboribus.morsibus, Sc torminibus, & rcfrigeratione,& pulsus priuatione, Sc animi desectu excernatur: vcl ne totum corpus

vehementer perturbetur, parum vero,aut praeter modum excernatur. Hoc cnim ipsum tanquam omnium malorum extremum, in hac parte frequenter contingere solet. Neque enim ut venae incis, fluxum,quem superimposito digito mox sistes, sic profluuium alui tibi sistere licebit. Hactenus Galenus, ex nostra inter pretatione nonihil restitutus Ex his locis facile unusquisque potest rei veritatem colligere , quam paulo ante nos indicauimus : namque ex una parte si missici sanguinis quandocumque potcst prohiberi,S produci nostra voluntate: s ficta usque ad animi desectionem, multa, grandia, de certa beneficia solet aegrotataribus afferre: si multis modis , maxime autem palsuum obseruatione, licet opportunam sanguinis mittendi quantitatem intelligere, de quod uis imminens pcriculum de ilitare : contra vero si medicamenta purgantia inter caetera omnia vacuantia praefidia sunt cumprimis incerta, adeo ut nulla eorum definita mensula haberi possit: si purgante medicamento semel exhibito,quae sequuntur deinceps sunt valde coniecturalia,& fortuna dominatrice contingunt si purgatio modum excedens, cumque animi defectione est vehemcnter periculosa : si demum nobis non licet superuacancam purgationem firmare, atque adeo inulta,& Ca grauitasma discrimina declinare; iam satis potest constare eam insignem, & cxtremani vacuationem usque ad animi deliquium , una sanguinis missione, minime purgantibus medicamentis pcrficicndam esse. Verum quid hac pertincnt ad docen-

192쪽

161 DE PURGATIONE

dam distinctionem,ut intelligatur , phlebotomia ne an purgatione ad desectum usque animi uti conueniat ui generaliter docet purgantia medicamenta esse

incerta,coniecturalia,periculosa, omnemque excremam purgationem abhorret,

quomodo potest distinctionem tradere, qua nonnumquam liceat dare medicamentum, quod aegrum deducat usque ad animi defectionem 'Res mihi videt clarior, quam ut indigeat longiori explicatione. Porro ad experientiam, quae obiicitur, demonstrantem non solum lectione venae, sed etiam purgantibus medicamentis aegros incurrere inanimi deliquium saepenumero, incile possum tespondere: namque tametsi id concedatur, quod alioquin est verissimum, ac multis exemplis confirmatur quotidie, istud nihil ad rem facit: neque enim quaeritur. an dato medicamento aegri aliquando incidant in deliquium animi, cum talis exanimatio eueniat praeter propositum medici, ac sorte propter alias causas, quam propter eam summam vacuationem , quam speciatim intelli sunt Hippocrates , & Galenus. Sed quaestio est, num liceat consul id dare medicamentum, quod extremam efficiat purgationem,& hominem deducat ad defectionem animi. quemadmodum licet consulto id facere sectione venat. Ad istius loci difficilis explicationem, haec qualiacumque sint, afferre volui,etsi longius quam mea voluntas fueralmon certe quod ea mihi omni ex parte satisfaciant, sed quod nihil hactenus in mentem venerit, quod magis probare possim. Interea dum meliora occurrunt,libenter fatebor me eum non intelligere, ipsi uiset Galeni praeceptum grauissimum sequutus, qui manifesta etiam mendacia in libro viri sapientis deprehensa hac propemodum ratione solet excusare. Caeterum ut redeam tandem ad duas propositas vacuandi rationes, minoratiuam, atque eradicatiuam, unicuique potest esse perspicuum,temere aduersarios talem distinctionem proferremamque si res accurate perpendatur,parui omnino interesse putandum est,utrum integre, an parcὶ dentur purgantia medicamenta cum utroque modo ex propria forma determinatos humores trahere possint: Id

quod una Aristotelis ratione licet plane demonstrare Namque ille docet potentiam dimidiam mouere pondus atmidium in eodem tempore, & per idem spatium,quo pondus duplum mouebatur I potentia dupla. Quocirca ex. . si rnabarbari drachmet duae purgant libram bilis,ut rhabarbari drachma una in eodem tempore purget selibram bilis, necesse est. Itaque nulli dubium esse debet, quin purgantia medicamenta, vel simplicia, vel composita semper trahant humorem

peculiarem,dummodo tanta sit eorum quantitas,quanta certe requiritur in quo- uri agente naturali, ut propriam formam, ac vim trahendi a tota substantia certi humoris conseruare possit. Ac licet cumulate nequeant purgare, non est tamen,

quin humores moueant, permisceant, perturbent, atque ut semel dicam in quin cadem fere incommoda,& pericula plerumque secum afferant, quae data copiosius afferre consueuerunt. Aduersus illos, qui asseuerare non verentur, rhabarbarum,agaricum,scammonium, atque ex iis composita medicamenta leuiorae

se ac propemodum lenientia, dummodo lenientibus misceantur, & parce exhibeantur,latis demonstrat Aristotelis ratio modo posita ; neque pluribus cum iis agendum est:quandoquidem istaec inanis opinio a communi omnium consensu fere dissentit, lensibusque omnem fidem, & authoritatem derogat. Iam caetera prosequor. Qui rationem curandi constituunt duplicem, alteram ordinariam,

ac liberam,alteram extraordinaria,& coactam; si illam intelligunt, quotiescumq; indica

193쪽

indicationes conueniunt inter se,ut nullo labore satisfacere eis possis;hanc contra, quando illae ipsae indicationes vehementer dissentiunt, adeo ut uni sine re pugnantia aliarum satisfacere nequeas, rectὸ illi quide,& ad Galentinentem .Ex.

gr. constat inter omnes. paulo ante accessione, & in accessione febricitantes importune,ac periculose cibos assumere: veruntamen quandoque accidit, Vt nonnullis vel in ipso principio horroris non solum sne periculo, sed maxima etiam

cum utilitate cogamur alimenta praebere propter eas causas, quae praeclare a Galeno,& aliis medicis sunt expositae. Hanc nutriendi aesroti occasonem coactam appellare cuilibet per me licet;quanqua nomen est intolens,&' a Galeni loquendi more alienum; neque illud fortasse est sitis congruens Namq; huiου simodi etiapraecepta, atque exepta singularia propriis legibus non sunt destituta, quas communis methodus medendi nos docet. Quanὸoquidem Galenus iamdiu scriptum reliquit, ut superiori disputatione diximus , dissentientibus inter se indicationibus,tunc perpendendam esse magnitudinem,dignitatemq; scoporu indicantium ut perpetuo illae eligantur indicationes,quas scopi maiores,& digniores praeseriabunt, teris non Norsus neglectis. Iraq; haec memoria repetens non inuitus fateberis non sine ratione,ac methodo febricitantes nonnumquam paulo ante accessione,& in ipsa accessione cibos assumere. Quod item de aliis repugnantibus indicationibus statuendum est. At vero equidem puto istos homines longe aliter sentire,& aliam rem cominisci qui docent eiusmodi curandi modu nulli ordini.

ac methodo subiiciendum esse.Et suanqua illi quoq; grauius aliquod periculum in medium proferunt illud tame sibi fingunt eorsi arbitratu,& in multo grauiora, certioraque mala incurrunt saepenuinerδ : praeter qua quod ea dissicultas, di L . . . sensioq; indicationum no est perpetua, ac sempiterna. Isti autem propter humoria quantitatem, qualitatem, malignitatem, locu principem, alia'; propriias imaginationes,ita frequenter purgantibus medicamentis coacta utuntur,ut serui sint in perpetuu, neque unquam libere agant: Qua quide ratione ij profitentur, omne se meciendi methodum ignorare, cu adeo frequenter sine methodo artem exerceant. Viri autem maiora subeant discrimina, illinc, qui purgantia administrant medicamenta, an qui ab illis abstinent principio morborum , id iam satis monstratum est,ut eandem in praesentia telam retexere non deceat. Venio ad eos, qui affirmant, naturam sirpe numero non sine utilitate copiosas excretiones facere principio morborum, multosque sine coctione a morbis suis. se liberatos. Ego verb, quod pertinet ad priorem partem, ita sentio Ptametsi v euationes sine coctione, vel sua sponte,vel ex arte facta videantur nonnumquam utiles esse, illas tamen non esse dignas imitatione; cum maxima ex parte noxiae, de periculosa esse soleant. Nam etsi quis contendat, aegros interdum istius. modi importunis vacuationibus liberari, non propterea statuendum, eas commodas fuisse, & quas medicus debeat imitari: licet enim mortem non afferant, alia tamen incommoda inuehunt, quae profecto non inueherent, si cum signis bonae concoctionis factae fuit lent. Huiusmodi autem incommoda prae- r. Did.s s.clare describuntur ab Hippocrate: quippe excretiones ante coctionem vel nullam asserunt crisim ,vel malam, vel dolores, & labores quorum nomine mala o. iam a symptomata coprehendi possunt aut morbi diuturnitate,aut mortem,aut

xecicitas.Istud facile demonstrat aegri,quoru superius facta est inatio. In Metonecti sis intempestiua et ita non fuerit perniciosa grauia tamen symptomata intulit, L 1

194쪽

vigilias, ac delirium, intulissetque adhuc recidiuam testimonio Hippocratis, Caleni,nisi crebro sanguis post iudicium profluxisset .Herophon in tot periculosa incurrit symptomata , ut Galenus scribat praeter expectationem cum superstitem sutile; praeter quam quod die quartadecima recidiuam non potuit deuitare. Qui in De alcis horto decumbebat omnia subiit incommoda, de pericula, praeteri uteritum, ex quo etiam euasit teste Galeno ,propterea quia maximas habuit vires, quae tot & tanta mala iustinere potuerunt. Istud ipium intelligere, & obseruare facile potuiti et Manardus,& hoc tempore facile potest, si quis voluerit animum adhibere vel iis, quae passim nos docent summi medici, vel iis, quae experientia quotidiana confirmat usu venite cunctis aegrotis, quicumque vel tua sponte vel medicamentis habent excretiones ante humorum coctionem. Atque hinc, puto, licci nullo negocio res pondere ad posteriorem quoque opinionem aduersari j, nempe aegrotos conualescere aliquando, ac sanari sine tot ij conco- . chione.Namque si nulla vacuatio cruda est salutaris:si coctio non est aliud ,quam naturae victoria, ac dominatio in noxios humores , quod ni fallor satis proba tum est, SI a nemine potest negari, qui seri potest, ut natura sine victoria vincat, & sne coctione morborum depellat λ Hoc item praeclare nos docet Hippocrates

, o . 2 illo Oraculo. Concoctiones ccleritatem iudicij,& securitatem salubrem fgnificant igitur quicumque assii mat hominem sine morbi coctione fanari posse,hunc ego puto inducere notabilem repugnantiam. Sed est ope precium versari in iis parumpcr, quae ex Lemosio de hac re paulo ante obiecta sunt. Praeter exemplum Metonis, de quo non est ut longius agatur, alterum est exemplum, quod continet mirabilem praecognitionem imminentis crisis, in quo nihil pertinet adrcin nostram, praeter id,quod scribit Galenus, vehementem sanguinis fluxum cxpectandum fuisse, propterea quὁd & naturae impetus vehemens, de morbus crudus esset adhuc. Etenim cum ille nihil de genere morbi, nihil de illius exitu, ac termino scribat qui aliam rem agebat,non statis intelligo, quomodo hinc Lemotius colligat cum iuuenem, crudo etiam nunc perseuerante morbo, sanum repente factum tu ille. Imimo vero cum Galenus hoc ipsum praetermiserit, hinc fit verisimile, plures sortasse dies morbum fuisse productum: sicuti euenit seruo laborante scbre continente cum putredine, qui non ante diem septimam integram habuit urinae coctionem, sanitatemque est adeetus , tametsi illi protinus initio morbi sanguis esset detractus usque ad animi defectionem Quδd si ille confestim morbi immunis famis fuisset, probabile est Galenum , appetentem alioqui laudis, hanc ipsam quoque artis praestantiam non fuisse praetermissi1rum, sicuti eam

non praetermisit in altero libero adolescente palaestrae perito, continuo secta vena a morbo liberato. Verum concedatur haec quoque subita morbi liberatio. n. f. M)-. Quid tum Nonne constat apud Galenum salutarem nullum motbum esse, qui Iem .e. 3 ct non principium,incrcmentum, statum, ac declinationem percurrat An fieri ne- ι quit, Vt uno propemodum temPore post tam insignem omnium humorum depositionem, natura caeteros moderetur, superet, & concoquat An sorte inauditum, novumque est,& ipsa experientia non saepe confirmat, uno interdum momento priora morbi tempora pertransire, ac statum ipsum quam celerrime aduentare' Mihi quidem ut videtur, istud non sol sim fieri potest , sed ut ita fiat,est prorsiis verisimile,vel magis necessarium;quandoquidem Muod rursum repeto sine coctione, integra,ac vara sanitas esse non potest. Sed ad reliqua pergamu -

195쪽

Calenus lib. .Aphoris com. 22. apertissime, Ac planissime de tota hac re propriam mentem explicauit, ut nihil planius, & apertius dici possit. Quam seriem superiore loco positam superuacaneum est in prauentia rursum describere. Atqui inquit Lemosius) ea verba decet intelligere,atque ii Merpretari, si factam principio morbi ex clionem nulla sequitur commoditas. Age vero, si quamdiu quae

sunt ipsamet verba Galeni a causis morbum facientibus grauatur natura, &humorum adest cruditas, fieri non potest omnino,tunc ut aliquid vacuetur utiliter,quonam modo, te obiecro, talis vacuatio secum potest aliquam commoditatem afferre 3 Praeterea huiusmodi interpretatio mihi videtur meram continere

nugationem, ac petitionem principi j:n quaeritur an excretios ne coctione stutilis;ille respondet esse utilem ,si quod afferat emolumentum; inutilem , Immo etiam quam sepe exitialem si non conferat. Itaque ille sumit pro certis, atque concerus quae sunt maxime dubia,S in controuersia positaeaddo , quae sunt perspicue falsa. Sed istud aduertit Galenus. Contra vero ego certo scio,tantum abesse, ut Galenus hoc loco Grmet ex crudorum humorum vacuatione vel leuem comoditatem oriri,ut hoc ipsum per neget constantissime: id quod illa verborum series satis demonstrat,quae est huiusmodi. Qui procedunt morbi a concoctionis dissicultate,& copia crudorum humorum, nullum ab excretionibus consequuntur emolumentum. Dixit enim multas violentas confestim viresdeiicere : at quae tales non sunt, nihil iuvare. Nosque hunc ipsum locum, tanquam maxime illustrem principio disputationis posuimus ad confirmadam veritatem veteris dogmatis,quod tuemur. V erlim quod superest persequamur. Sic etiam sille inquit)vrinas coctas eme malas pronunciauit Hippocrates,quae scilicet morbum non soluunt. Haec verba talem puto cogitationem explicant; sicuti vacuatio per aluum sine signis coctionis testimomo Galeni cst inutilis, quotiescumque eam nota consequitur aliquod commodum, ita urinas concoctas, authore Hippocrate esse malas, si quando morbum non soluunt. Atqui facile item potest probari neque urinas coctas posse ullo unquam tempore malas esse;

neque hac in parte Lemosium Hippocratis mentem fuisse assequutum; neque satis dogmata artis intelligere. Quod ut commodius fiat,mihi liceat istiusmodi lacum examinare, qui id facio eo libentius, quod ille interpretis culpa videat ut nonnihil obscurus, ac facile possit infirmioribus imponere, sicuti imposuit Lemosio. Dictio Hippocratis est huiusmodi. 3 Et urinae coctae malae. Ι Galenus in commento primum duplicem loci istius lectionem affert: alteram 3 ουρα πή-ανα, urinae coctae ξ quam in multis exemplaribus ait inueniri:alteram s ουρα ἰ-ωα.

utinae laboriosae, vel f si libet) quae cum doIore exeunt , quam Rusus Ephesius

veteres scripturas obseruare conatus aduersus Zeuxim existimat veriorem.

Deinde utramque examinat, ac perpendit. Qui priorem lectionem recipiebant, nonnulla quidem absurda pronunciabant, sed tamen probabili quodam argumento niti videbantur. Cum enim HipIocrates doceat signa decretoria non decernentia aut lethalia esse, aut dissicile facere iudicium, hinc colligebant urinas coctas malas eme, quandisiorbum non soluunt, quippe quae tunc sint iudicatoria non iudicantia. Sed Galenus probabile istud argumentum statim contutat, propterea quia signa coctionis sunt longe diuersa a signis iudicatoriis;arguitque illos medicos,qui ignorant apud Hippocratem signa iudicatoria illa esse,quae iudicium ves indicant,vel etiam faciunt,qualia multa ab eo numerantur: quae qui-

196쪽

is G DE PURGATIONE

dc ni minime firmam , stabilemque babent potestatem, sed contraria nonnumquam & significant de faciunt pro diuersis morborum temporibus: sisna autem coctionis esse diuersi a signis iudicatoriis: atque haec perpetuo bonae Isse, ac celerem, certamque sanitatem portendere. Hic porro sensus alioqui planus , & perspicuus ab interprete obscuratus , corruptusque est, quI Graecamerba, i m ὐΨων δὲ ἐτερὰ τοῦ ται π. I se emuία transtulit ad hunc modum. Quorum alia coctionis signa exi stunt. γ Qua quidem interpretatione videtur significare nonnulla signa decretoria esse signa coctionis. Cu vere sic essent trasse reda. s Ab his autem diuersa coctionis signa existunt. Iure igitur Galenus posteriorem lectionem amplcctitur; quod etiam confirmat proximo sequenti commentario. Et . quam qua ist. aec satis dcbent esse ad hanc re, tamen adhuc mihi libet aliud Galeni testimonium adiungere, quod hanc lectionem, & doctrinam potest confirmaret, .rraria. te. Cum enim author huiusce libri rursum posterius quorumdam lethalium symptomatum mentionem faciat cum urinis coctis , Galenus talen sententiam non recipit qui affirmat prorsus falsum est e, ac sicci non posse, ut eiusmodi urinae aliquod malum portendant. Itaque cQncludit, aut legendum esse pro urinis coctis urinas laboriosas, ut in praesenti loco,aut hunc authorem urinas vere coctas

non satis cognouit se. Opportunius sane Lemosus ad suam stabiliendam opi nionem afferre potuisset Galent authoritatem, qui scriptum reliquit in febre pe- ,. .ae stilenti urinam colore , & sedimento similem esse naturali. Sed forte intellexit, pulse .c.4. eo loco Galenum minime de omnibus pestilentibus, verum de una febre hectica pestilente termonem habere: in qua corpore cordis putredine insecto, non sine ratione lotia fuerant veluti sanorum, cum illa sint indicium humorum in venis contentorum, quos certu est non fuisse tunc putretri ne infectos. Sed ad hac rem plus quam satis.Colligo igitur aduersus Lemosu, caeterosq; omnes, qui coctiones eo , ne i Funt,& cruditatibus fauent,nullam vacuationem sine coctione esse utilem, δc imitatione dignam: nullum aegrotii sine coctione conualuissὸ:generaliter signa coctionis insgni hac praerogatiua esse praedita, ut quandocuinque appareant, in perpetuum bona sint, stabilia,fidelia, nec fallere unquam possint. Quo a si tandem quis nouitius de hac re plura cupit intelligere,ac potissimum quantum differant signa decretoria,& signa coctionis,& cruclitatis, is adeat Galenum, qui tum aliis

in locis, tum maxime libro primo de Critibus de huiusmodi signis plenissimain

facit disputationem. De Manardo hactenus,atque iis,qui uniuerse falso opinantur ante humorum coctionem danda esse medicamenta. Nunc rc stat cx instituto nostro ordinc. ut singulares quasdam aliorum opiniones proseramus, tuae certis quibusdam terminis astringuntur.ac feru ut diximus) ex communi superiori opinione originem habent. Primum sunt in ea sententia medici quidam praeclarissimi,ut principio

morborum liceat uti medicamentis, solis exceptis sebribus, quibus curandis alutcoctionem semper expectandam, adeoque dccretum Hippocratis religiose custodiendum esse. Hanc opinionem multis argumentis conantur confirmare:

quotum sui na illa est. Quod febribus quasi perpe 'b coniunguntur obstructi es propter quas sebrientes homines mulio minus,quam caeteri sunt ad purgationem praeparati: quod purgantia medicamenta suapte natura calidiora se-brem adhuc magis augere, atque accendere postiant: quod cuncta incommoda.de pericula,quae medicamenta solent afferre,non ita facile in iis, qui febricitanti sicuti

197쪽

ΡRINCIPIO MORBORUM. rc I

sicuti in caeteris emendari , dc corrigi pollunt. Vnde assirmant Galenum initioqiiorundam morborum purgantibus medicamentis uti nonnumquam, initio se-brium numquam: quinctiam, Vt nonnullis placet,neque dzinceis apparente coctione,una excepta febre quartana. Namque vir grauissimus singulari quadam, ac distincta praerogatiua ex omnibus morbis videtur solas febres exceptile, exi minasseque in illis medicamentorum usum semper ei se incommodum , de periculosum. Vbi igitur inquit) non solum acutus morbus fuerit, sed etiam cum febre vehementissima , multd magis vitanda est purgantis madicamenti administratio a quo magna aegro impendent pericula, quae non sicile, ut in iis , qui non febricitant, emendantur. Et iterum. Quemadmodum si magna bilis copia in corpore continetur, saepius facile eit, dummodo febris abiit eam, vacuare, sic Iulia,. cum homo acuta febre correptus fuerit, difficillimum id redditur. Ncque enim eap. . licuerit absque periculo tunc uti purgante medicamento. Ad eundem ni odum is de pituita , de serosis excrementis statuendum. Sic Hippocrates, Quacumque ,, ait)a febribus fortibus corripiuntur, his medicamenta purgantia dare Oportet, is donec remiserit febris: sin minus salieni non intra quatuordecim dies. Carnes iscnim ipsbrum,& ventres,cum calidi sint,medicamelum absumunt, & nihil pur- is gantur,& febris maior fit, &c.Sic Celsus, & alij insignes medici in morbis sine is febre videntur quoquo modo medicamenti usum probare, contra in febribus illius administrationem detestari. Verum enim verbet si non ignoramus haec magna ex parte vere,& ad Galeni mentem dici nihilominus huiusmodi opinionem recipere non postumus: cum methodus, ac doctrina ab Hippocrate,Galenoque tradita sit generalis,omnusque morbos complectatur. Itaque argumenta hac

de reposita non sol sim ad febres, sed ad alios quoque morbos sine dubio pcrti

nent : quanquam inficias eundem non est, nobisque hac in parte conuenit cum authoribus istius sententiae, longe minus initio febrium, quam caeterorum morborum medicamenta conuenire.

Deinde sunt alij,qui diuidentes humores in duo genera; in quorum altero PO-nunt cratas,& frigidos, in altero icnues, & calidos, censent illos numquam sine coctione, hos contra,etsi illa abest, purgandos esse.Namque si humores tunc praecipue praeparantur, S concoquuntur,ex disciplina Hippocratis,& Caleni,quando corpora fiunt fluida, atque id maxime cum meatus ansusti aperiuntur, crassi humores extenuantur, S inciduntur, iam palam potest este, humores,qui naque suapte natura sunt tenues,nulla amplius indigere praeparatione: sititque elle aptos ad purgationem, quod ita facillime trahenti obediant medicamento , atquc e corpore ducantur. Quocirca Galerius in solis sermo humoribus crastis videtur concoctionem desiderare libro quarto de T venda Valet. Quo loco ita Hippocratis aphorismum expoliat,quasi ille solos humores crassos,minime tenues cum- Cap. s..plectatur. Deiectio sinquit) in talibus tormina, & rosones creat, an itaque de- is liquia, cum eo. quδd nec notatu quippiam dignum educit, quando crudi omnes risucci pigri,atque ad motum inepti propter crassitudinem , frigiditatemque sunt is quo fit, ut etiam omnes angultas vias obstruant, per Auas id, quod med in ii mentum deiicit, ferri ad aluum debeat. Itaque nec ipsikducuntur , & aliis sunt Dimpedimento. Id quod sane Hippocrates .illinoraculo praecauit, quo breuissime is praecipit, concocta purganda esse, non cruda. Ille bactenus, quI hanc eandem sen- is sentiamummo. eadem planc habet vel ba a .de Humorib. comi I s. Eὸdem M tasse i,

198쪽

Med. Fac ea

t 63 DE PURGATIONE

ratione de nimiis purgationibus sermonem habens,sibi ipse consentiens testatu rducto primum humore,qui medicamento est maxim E congruens, mox alios, aut citius,aeut tardius purgari, ut sunt illi, vel crassiores, vel tenuiores. His addunt nonnulli,tenues humores propter hanc ipsam mobilitatis facilitatem, de procliuitatem non iniuria turgentes dici posse, Mimantes hanc fuisse quoque men, tem Galeni, qui scriptum reliquit, in febre tertiana putrescentes humores sine dubio tenuiores diuersas partes petere, adeo quo per vomitum, sudorem,lotium. dc aluum purgari saepenumer5. Atque hanc quidem opinionem videtur inter caeteros habuit te Averroes,cui placet propter hanc praecipuam causam principioru orborum acutorum purgandum elle, quoniam fere illi pendent ex humoribus

tenuibus,quasi turgeant ac secum ipsi eadem pericula ferant, quae solent de turgentibus imminere. Sed Galenum postremo adhuc asserunt hoc ipsum plane asi. seuerantem. Inter initia sille inquit) tenues, 3c serossis humores evacuabis ; ubi

crassi,& tenaces fuerint,quales suapte natura sunt pituita, & nigra bilis, concoctionem cxpectabis. Et iterum ; Saepe iam diximus, ut humores corporis cali- , diores, tenuioresque paratissimi sint ad excretionem: crudis vero, & crassis aut, per abscessum, aut per coctionem natura medeatur. Sic frequenter apud eum

legimus vacuationerti sauae bilis facilem , pituitae, atque illius potissimum, quae crassior est , itemque nigrae bilis esse dissiciliorem. At vero quanquam scio viros doctissimos cile in hac opinione, vel qui Galeni doctrinam libenti animo profitentur . mihi quidem non conuenit cum illis, qui existimo nostrum, vel potius I Iippocratis, dc Galeni decretum generale esse, o amesque humores, sicuti Omnes morbos amplecti. Quaeso enim respondeat aduersarius ; quando viri prudenti i-simi statutini concocta purganda esse, non cruda, an excipiunt humores tenues' minime: sed unos excludunt humores tu retentes, qui sortὸ minori cum pericul praetermitti potuissent,cum faequentissime ex tenuibus oriantur morbi acuti, dc periculosi; raro autem fiat, ut alteri turgeant. An huiusmodi morbi ex humoribus tenuibus oriundi carent principio 3 An crisim in iis salubrum licet sperare, quam non praecesserint signa coctionis An non tradit Galenus in erysipelate, febre tertiana, morbo regio , & aliis morbis ex bile oriundis perpetue, coctionem . expectaudam esset Ex multis unus locus prorsus notabilis mihi sussiciat. Ducat

ad me aliquis ille inquit) quempiam sine febre,cui in uniuersum corpus amarabile redundarit spectetque post aliquot dies,cum hominem praeparauero, mihi

que iam tempus instare viluin fuerit exhibendi medicamenti alicuius , quod bi lem expurget,quo naturalem corporis habitum restituam &c. Superius quoque locu attulimus exti. quarto de Rati Vict. Vbi ille aut hor scriptu reliquit, in febre ardente dandum esse quarta die medicamentum ; vidimusque eam determinationem non probari Galeno, qui aperte docet huiusmodi iudicium esse faciendum secundum mentem Aphorismorum, adeoque humotas esse purgandos non dic quarta, ted principio morbi, si turgeant, vel deinceps expectata coctione, si quiescant. Quippe nisi licet in febre ardente, sine controuerna morbo acuto,dc

periculoso,ante coctionem purgante medicamento humores vacuare, quos constat esse tenues,dummodo non turgeant, iure est concludendum ex vetere disciplina illos numquam posse opportunε,dc utiliter purgari. Postremo si cuncti humores sunt crudi,ut superius monstrauimus, quicumque i natura non sunt euicti, ac domiti, cur non bilem quoque appellemus crudam, quae saepenumero, τ

199쪽

Galeni verbis utar, male olens,& aeris est, homi ncmque exurit, ac magnum na- x. ἀσκα

turae negocium facessit Sique praeterea nobile aliquod testimonium desideras. M r.en Galenus, qui uniuerse tenues humores perspicue confirmat esse crudos. Didi- eimus t ille ait in de humoribus, qui tenuem consistentia sunt, omnes esse crudos, ac ut coquantur,robustam naturam desiderare. Itaque ut semel dicam in si qui- i. Dio . t.

dem humores non soldm crassi , verum etiam tenues crudi sunt initio morbo- rem. M. rum , non iniuria mihi videor posse affirmare, Verosque non ante eorum coctionem purgandos esse. Non hic longius persequor eam disputationem, de qua

nonnulli acriter digladianturran tenues humores,ac generaliter omnia .dum c quuntur, crassiora evadant, cum vix ad nostrum institutum pertineat; sed ad alia quae restant, progredior. Restat autem, ut ea diluamus, quae ab aduersariis obii

ciuntur.

Primum vero omnium illud non inuiti fatemur,tenuitatem humorum maximopere esse aptam , crassitiem contra esse ineptam ad purgationes. Hoc existimamus Galenum docuisse locis omnibus , qui supra iunt politi, vel aliis, qui iagenus multi apud eum reperiuntur. Hoc ipsum demonstrat ratio, de confirmat experientia. Quare si humores tenues fuerint,non illos contendimus ea ratione coquendos esse, sed aliis nominibus, nimirum ut omni ex parte subacti ac domiti naturae magis obsequentes reddantur. Id quod fiet Galeni exemplo, si bilis. quae cruda admodum,flaua, acris,& male olens existit pallidior placidior,ac minimum male olens reddatur. QAod si qui fuerint humores tenues, cum quibus nulla sit in corpore obstructio,vel adstrictio,& qui aliis praeterea modis a naturae gubernatione non sint alieni, hos ego quidem non crudos , sed coctos iam non verebor appellare,neque ibo inficias,quin protinus purgari possint. Galenus ergo lib. 4. de Tuen. Valet. interpretatur aphorisinum concocta medicari , de humoribus tantum crassis, quoniam de iis eo loco sermonem instituerat. An non igitur ille pertinet ad humores tenues An non Galenus aliis in locis, quos supra notauimus, interpretatur, & accommodat hunc ipsum aphorismum ad humores etiam tenues in pariter quoniam Galenus alicubi aphorismum resere ad solos humores tenues, ille non est reserendus ad crassos non arbitror. Nam quemadmodum serebat occasio, ille eiusmodi aphorisinum interpretari,ac referre solitus fuerat, modo ad crassos, modo ad te es humores , modo ad acutos. modδ ad diuturnos morbos; ut asscuerandum sit omnino hanc methodum purgandorum corporum generalem esse,Omnesque humores, & omnes morbos amplecti.

Eorum opinio,qui existimant, humores tenues esse turgentes adeo mihi videtur absurda , ut vix confutationis indigeat. Ac prosecto non satis mirari possum quomoa viri quidam celeberrimi nominis huiusinodi opinionem sequantur ex quibus est Valeriola, qui post longam disputationis seriem, tandem, concluJit, humores tenues principio morborum purgandos esse, tum propter alias,tum maxime propter eam causam, quod illi turgeant.Haec illius sunt verba Cεm .is 5. Constat hic demente Galeni, quinam ante coctionem purgandi humores sint& qui expectata prius coctione. Quod si quis obiiciat tenues omnes humores crudos esse, ut supra ex Galeno de mente Hippocratis id affirmantis attulimus, cruda autem non e mouenda, ut Hippocrates iussit, bilis autem suapte natura 'temiis est sequitur ipsam ante coctionem numquam mouendam. Cui obiectioni ' ,

200쪽

se respissum volumus,ut dicamus,cruda quide ex Hippocratis decreto non ante coctione purganda, nisi tamen turgeant. Ac verum quonia bilis tuin, quum valde tenuis est,male olens, acris,& mordax,tum turgere maxime solet ut in ardentibus febribus,exquisitis tertianis phreniti de biliosa,& huiusmodi affectibus accidere consueuit etiamsi cruda sit, ob id prosecto vacuanda confestim esse. Vallariola hactenus. Qudd si ita seres habet, quomodo Hippocrates, oc Galenus prae

dicant raro humores csse tussiciales 3 Quomodo in morbis acutis , qui maiori ex parte de tenuibus humoribus oriuntur, tradunt raro medicamentis purgantibus utendum elle Quomodo bilem, quam Valleriola turgentem appellat, dum flaua est, acris, mordax,& male olens, Galenus crudam nominat, coluenditque ad purgationem esse ineptam ' Quod si in febribus ardentibus, tertianis exqni sitis,pli reniti de bilis turget, quamobrem Galenus in hisce morbis non statim docet medicamenta es te exhibenda Qui ait in causo minime die quarta purgandum esse , sed iuxta Aphori sinorum determinationcm vel statim principio si humores turgeat, vel deinceps. quando illi fuerint cococti Qui iubet in tertiana exquisitarie absinthiu quidem ante illius coctionem esse exhibendum ' Qui in phrenitide verbum prorsus nullum faciens de purgatione protinus agSreditur languinis missionem - istaec dogmata Lector sunt non modo absurda, led etiam perniciosa, ut si quis fidem illis adhibeat, plurimos certe homines temere sit interfecturus. Errata in omnibus artibus, ac disciplinis turpia sunt; sed in caeteris omnibus,& in aliis quoque artis medicae partibus licuit aliquando ludere atque ingenium excrcere:Verum illa in parte,quae in actione versatur, unde hominis latus, Vel interitus maxime pendet,piaculum nos arbitramur non illa grauiter, ac perpetuo tractare, amplecti, docere,quae praeclare a veteribus, Hippocrate In primis,& Galeno iamdiu post & constituta sunt.Sed ad ine redeo.Qupd ad Auerroem pertinent qui docet principio morborum acutorum nunquam non exhibenda este medicamenta , propterea quia illi pendeant ex humoribus tenuibus, ego tange maiorem adhibeo fidem unis Hippocrati, & Galeno docentibus, in morbis acutis raro, & in principiis medicamentis purgantibus utendum esse,quam Averroi, vel aliis mille. Neque enim huiusmodi sententiae simul cohaerere , dc conuenire pollunt. Hic semper initio morborum acutorum purgationem probatulli raro, atque id cum multa prouidentia. Sed ruo,ac semia per simul stare nequeunt. Si quis velit Averroem imitari, ab Hippocrate, & Galano desciscere,iple viderit. Venio ad locum Galeni ex libro petitum,Quos, Quando,&c.quidem videtur

non icuem difficultatem continere,ac prae caeteris aduersariam sententiam confirmare. Non ignoro esse hodie viros doctissimos,qui cum propter alias coniecturas, rum maxime propter huiusmodi sententiam hunc libellum inter Galani commentarios non recipiunt. Atque hanc suspicionem illud quoque videtur, esticere, quod ille in veteri interpretatione sere ex dimidia parte sit mutilus, ac peculiariter in eo sententia i rc controuersa desideretur. Itaque existimant Iibellum esse Oribasij nempe cap. 23. dc 2 .collcct. Medic .ad Iulian. Imperat.apud quem insuper haec ipsa lcgitur sententia pene ad verbum libro primo Synops.cap.r6.Veruntamen utcumque haec se rcs habeat, siue liber sit mancus, siue integer, siue Galeni, sue Oribasiij eri Galeno transcribentis, de quo alij iudicium faciant, puto ego huiusmodi sunzentiam commodam interpretationem habere: quae quidem,

SEARCH

MENU NAVIGATION