장음표시 사용
241쪽
inferior, quam illi fuerint; qui non nisi noua cogitat, noua scribit, noua docet. hanc nefariae turpitudinis insignem ignominiam Massi quo nemo nouatoribtis est inimicior inurere voluisse. Verum illud quoque doleo,& acerbe fero, hunc celebrem virum parum modeste, humaniter, & honorifice mecum agere, sicuti communi professioni,& amicitiae nostrae conuenire videbatur. Qui praeter caeteros acerbitatis aculeos , & morbosi animi significationem me aliquando bonis foeminis assimilare non est veritus ,quae,quod earum proprium est,aliis vitio vertere solent. Quanquam ne in eo quidem satis prudenter se gessit, qui ad se ipsum conuersus non vidit, quam facile , iureque , ac merito haec possint in authorem suum retorqueri. Quod si ille svi audio) hoc turpe consilium sequutas est, iniquo animo ferens, me illius quadam Galenici loci explicationem paulo acerbius in meis Disputationibus tractasse, equidem libere, Ac ingenue dicam, ut res est: cum eo tempore nullam huius hominis notitiam haberem ; cumque ea interpretationis ratio mihi videretur omni ex parte absurda, ac legitimum verborum Galeni sensum prorsus euertere, non potuisse me continere, quin paulo acrius illam refutarem: in qua tamen refutatione nihil est ni fallor quod viro ingenuo sit indignum, calumniaeque, 3c contumeliae nomen mereatur. Post vero quam ille in hac scholam accitus est, in quam mea in primis opera, atque honorifica de illo testificatione conductus est, quod ipsum quoque non puto esse inficiaturum, atque ad amicitiam se meam contulit, omnes norunt,neque ipse itidem ut puto)diffitebitur, me honorifice admodum & priuatim, & publice de illo sensisse, omniaque humanitatis,ac beneuolentiae osticia a me illi tuisse tributa, quaecumque a vero amico desiderari, & tribui possunt. Ac sane equidem nequeo satis mirari, hunc talem,ac tantum virum, Theologum, Philosophum, & Medicum praestantissimum,qualem, de quantum se ipsum pingendum curauit,tam acerbe, de asp re,quam res ipsa loquitur , mecum agere voluisse: cum potissimum ille fateatur, ac profiteatur,se non obtrectandi studio, sed unius veritatis inuestigandae, atque eruendae desiderio adductum in hoc argumento versari voluisse. Qui tandem ' haec habet. Miror enim quosdam, alioquin viros grauissimos, de clarissimos, haud non intelligere, haud non animaduertere , quod prudentissime scripsit M. V Tullius, dissentientium quidem inter se veritatis causa reprehensiones non esse
' vituperandas, maledicta vero,contumelias, iracundias, concertationesque in disputando pertinaces indignas sapientis studio videri solere. Et si hic quoque muiratos velit habere manes Prisciani, putarem unica in dictionem negatiuam satis V habuisse. Sed illud quoque alienati, atque offensi animi argumentum accedit,quod ille scribat, Decretum de tribus principibus scopis, quod quidem conor tueri, illustrare,& in veterem dignitatem vindicare,non ei se meum peculiare,& proprium sed antea a Francisco Vallesio fuisse cxplicatum: reliqua autem,quae in incis Di iaputationibus pertractantur, cum Curtio, Sc Iachino prorsus este communia. Quasi id nostrae laudi voluerit inuidere,quod hanc disciplinam tanti momenti,tot,&tantis tenebris occultatam 3c circumfusam , omnium primus hoc seculo sim aggressus sulcitare, atque in lucem vocare. At vero certe huic viro melius euenisset,
si hanc rem quae nihil ad rem pertinet, silentio praeterijsset. Etenim cum ille fateatur meas Disputationes contentire Disputationibus Vallesii , Curti j, Iachimi, qui omnium consensu ,quicumlue sano, ac libero sunt iudicio, inter cae
242쪽
teros omnes proximiae superioris aetatis medicos, principes Hippocraticae, &Galenicae disciplinae interpretes, de vindices habiti sunt vel hoc uno praeclaro testimonio equidem milii videor,& meis Disputatio ilibus 8c mihi ipsi singularem laudem comparasse.Vcrum quid nunc dicam Curtius,quod equidem stiam, de hoc dogmate nihil ex principali instituto scriptum reliquit: neque aliud huius viri plectari strini de laoc argumento mihi videre contigit, quam pauca quadam. dc quidem admodum imperfecta,& rudia, in quibusdam illius lectionibus, quomodo aiunt,manu lata piis, quae in multorum inmibus V criniatur. Quod vcro ad Vallcsium, fle Iachinum pertinci, tantum abcst, ut incae Disputationes cum illorum cogitationibus aliquam habeant communioncm , dc consensionem, viata
uersus utrumque disputare,de quidem accuratc re distu sc disputare non sin veritus Quid igitur nunc dicami Dicam , de quam postum clarissima voce dicam;
hunc hominem meas Disputationes aut non legisse, aut Oscitantem, dormitantemque legisse, aut scientem, dc volentem huiusmodi iniuriam mihi inferre vo-Iuisse. Sed ita illi placitum cst. Fateor ego quid cm hoc decretum non eise meum, sed fuisse magni Hippocratis inuet viviquod Galenus deinceps suscepit, probauit, summisque laudibus ad caelum extulit ; quod plerique omnes Vcreres Empirici, Meto dici, plurimi Dogmatici pratermiserunt; quod aliquot seculis in hominum ignoratione versatum est ; quod sophistae , dc Nouatores hoc tempore non
silum praetermittunt, sed etiam in uerrunt, peruertunt orrumpunt omnibuq machinis oppugnant; quod tandem Massaria omnium primus frumpantur licet Ilia Codro conatur ab inscrti excitare, tueri, illustrare atque in pristinam dignitatis gradum reducere. Ego quidem certe hoc ipso crimine Aduersarium notare potuissem ; qui nullum argumetum, nullam rationem, nullam cogitationem actri,quam ab aliis, po . tissimum vero Trincauellio, dc Valesio mutuatus non fuerit: id quod veri stimuin esse omnes facile intelligent, de fatebuntur,quicumque eorum clarissimorum, de doctissmorum hominum, atque illius de hoc argumento Disputationes legere dc inter se conferre non grauabitur. Sed nolo inter illos r enleri, qui fricantem refricare, & par pari reserre consueuerunt. Et si vero mihi licitum, atque integrum esse deberet ut aequo iure aduersus hominem parum amice agerem: nihil- hominus mihi statutum est ab omni contumelia , ac verborum turpitudine perpetuo abstinere; ut nemo in me modestiam , de honestatem orationis possit desiderare omnesque intestiganr, me aduersus rem, de qua agitur , minime aduersus hominem disputare voluisse: qui conabor non minus exquisitis rationibus, de argumentis, quam facilitate, modestia, fle humanitate illi praestare.Illud quidem certe mihi libet Sc quaeso ut liceat experiri,dc declarare; uter nostrum, ille ne, an ego in arte medica Nouator existat .Hac tamen conditione, dc lege, nisi apertissimis rationibus demonstrauero hunc ipsum Nouatorum hostem acerrimum.
ita omnia nouare,omnemqlic vel rem, in primis autero Galeni disciplinam corrumpere, rqite euertere,ut ille Inter nouatores huius seculi iure,ac merito principem locum nacreantur, ut equidem mea sponte ac libenter velim sententiam accipere, ac fateri, me prorsus tota causa cecidisse, rerumque omnium inscium, de rudem esse.
Porro cum clarissimus hic vir profiteatur in suis Disputationibus se nobiscum in duobus principiis conuevire: altero, Omnes controuersas ad unius Ca
243쪽
leni doctranam, caeteris authoribus praetermissis , reserendM, ac definiendas esse; qui promittit se nihil afirmaturum,quod ab illius sententis sit alienum : altero.
adhibendas cile rationes, pro inuentione eius, quod quaeritur, necessarias. Equidem conditionem libenter accipio. Atque utinam ille aeque nobis promissa f cili et & seruasset . qui hac ratione in sola Galeni doctrina, Sc certis rationibus acquiescens, de seipsum,& caeteros mesius instituitici,ncc tot lites excit allat, nec in eas dissicultates id illet delatus , ex quibus forte numquam se poterit explicarc. Sod quidem timeo, ne hic vir viri et cos possit recenseri, qui multo largiores sunt
promittendo quam soluendo. Id quod progrellione Disputationis, facile ut spero)poterit cuique palam fieri.Uerum ut ne ab eo, quod milii propositum cstilongius aberret oratio,ia me redeo. Cum nostrae Disputationes, cunctis exemplis iamdiu distratis, essent rursu in imprimenda' cumque ego maxime cuperem illas locupletiores reddere , & a tot, tantisque in eas collatis iniuriis,ac machinis vindicare, ut propterea necesse fuerit ad illas aliquam accellionem facere; diu anceps fui,vtrairi scribendi rationem
tenerem: an videlicet eas ubicumque res ita serat, late explicarem , argumentis S rationibus nostra confirmarem aduersaria refutarem dc unicam tractationem
conficerem, an vero permitterem Disputationes separatim imprimi, ut primo factum est deinde Appendicem seorsum adiungerem , quo illa omnia duponcrciri quaecumquae ad perfectionem,& absolutionem principalis argumeti & ad unius
veritatis tutel1m spectate viderentur.Tandem mihi libitum est polletiorem rationem amplecti, tum propter alias, tum maxime propter eam causam , ut nequis cauilletur,nos malitiose plurima linmutasse, inuertille, detraxisse, addidisse& ad nostras cogitationes accommodasse Itaque lector, habebis primu duas nostras Disput .secundo editas, nihil auctas nihil imminutas, nihil mutatas, sed quales primu editae fuerunt. Deinde ad priorem de Scopis Mittendi sanguinis habebis Additamentum , in quod illa omnia
conati sumus conserre, quaecumque ad rciri, de qua agitur, magis facere videbantur. In quo quidem itidem fateor me tantum laborasse tantuinque operae, ac
studii potuime, plurima addendo , lxtius explicando , confirmando , illustrando, quae forte in priore Disputatione desiderari potui sient,ut spcrem neque hunc postremum laborem studiosis inutilem, & superuacaneum futurum. Qua quidem ratione spero fore ut facile tibi liciat priora cum posterioribus conferre, singula
argumenta, cum nothra,tum aduersaria intelligere,ac de tota caula iudicium facere. Illud certe doleo, me non potu ille eum scribendi modum , atquc ordinem tenere.quo alioqui lolco quam maxime delectari. Cum enim mihi neces le metie ad varias rationes, variaque argumenta semel, dc itcrum respondcre, pariter necelle habui eadem saepius repctere, & actum agere,ut nullo modo potuerim certam rerum sectem, S continuationem obseruare. Veruntamen id maxime studui, ut omne lectoris fastidium orationis breuitate, & perspicuitate leuaretur. Quod aut cm ad alteram nostram disputationem pcrtinet, cum nihil hactenus potuerim expiscari, quod aliquod milii negocium taciat, in praesentia hoc uno Appendice colenti crimus: qui fortasse alio repore,si id rcs terat,ac plus oti j nacti fuerimus , quod nobis perexiguum omnino concedi Pur , de purgatione quoque rurium disputare non grauabimur. Caeteriun cum alus editis mcis libris aduersus celebres quoidalia plutosophos, & medicos nominatim disputauerant, mihi
244쪽
ropositum est hoc libello aduersariorum nomini parcere , ut ne in mai rem inuidiam adducar , dc studiosi intelligant, quod alias non semel sum professus & in praeientia confirmo, Dcumque nostrorum cordium scrutatorem appello; mc nulla tuendae meae sententiae cupiditate . nulloque morbo animi,
seci unius veritatis patroclinio,& publicae utilitatis studio impulsum haec scribere
volui fle. Itaque commani utemiir nomine aduersarii, a quo nem' iure debet ab hoc-rere. Quandoquidem licci cuique in disputando, alterum alteri aduersari; inimicitias exercere,& rctinere non licet: ut tandem aduersari j quidem, sed salua, atque integra amicitia, mutuis ossiciis, de disputationibus de communibus studiis aliquid pollinius ad communem fructum afferre. Quale illii stre exemplum suggerent postremo cditae duae epistolae ad nos i criptae, Jc nostrae ad illas responsiones, in quibus sacile unusquisque poterit intelligere, nos quidem sententiis inuicem dillentire, sed summa charitate,& amore inter nos mirabiliter cor
sentire; sicuti viros nobili generc natos, philosophos, ct cbristianos perpetuo fa-Cere aequum cst. Quaeri solet a nonnullis, cuinam inter omnes homines ex omni mem ria . perspicilitate ingeni j, grauitate iudicis, magnarum artium inuentione.
εc scientia principem locum tribuere merito debeamus. In quo quidem disisicili iudicio , cum a Iii Homerum, alii Platonem, alij Aristotelem, alij sorte
alios caeteris omnibus anteponant, equidem censeo hanc palmam uni inprimis Hippocrati deserendam esse. Namque si ingenue , sine ullo animi affectu, neque ad voluntatem, sed ad veritatem loqui velimus, facile fatebimur ne Aminem , post homines nato ς, tot, Ac tanta it uenis te, noritise, docuisse, quot de quanta vinis Hippocrates, quaecumque vel ad excolendum, ornandumque animum , vel ad tuendum , conteruandiimque corpus hominis necessaria fuerant.
Quandoquidem ex una parte si pbilosophiae semina , ac principia conliderentur . facile est intelligere ab uno primum Hippocrate excellenti, ac singulari methodo omnia propemodum futile inuenta , ac posteris tradita , quaecumque non solum ad illius adumbrationem , sed citam ab Glutionem, perfectionem que posuerunt satis elia. - Id quod Plato inter caeteros lucusenter fateri , prositeri: extollere non est veritus. Ex altera autem , si memoria repetamus non solio m illatia, sed etiam. progressiones ,& incrementa Artis Nicdicae , quo ad bonam hominis valetudinem conseruandam , morbosque depellandos tantopere est necessaria , quis non fatebitur admirabilem hunc hominem non solum prima lectile principia, di fundamenta, sed etiam omnia fuisse diligentissime pcrsecutum , quaecumque ad labricam tanti opcris momentum aliquod Labere vidcrentur' Qui primum
generaliter eorum omnium, quae generantur, dc corrumpuntur, principia, causas , 3c elemcnta; speciatim vero humani corporis naturam , & compositionem aduersus veteres philoloplios , 3c messicos mirabiliter inuestigauit, explicauit, stabilivit. Qui de hominis temperie. aetate, consuetudinc , somno, vi pilia , exercitatione , aere, aquis, locis, anni temporibus, de morbis acutis, diu turnis, virorum, mulierum, de mittendo sanguine, de purgantibus medicamentis , de victus ratione, de dicbus criticis,& caetera id genus praecipua artis capitae ita exquisite disseruit, ut ex una Hippocratis disciplina, Jc institutione facile
245쪽
unusquisque possit colligere quaecumque vel ad conseruandam praesentem valetudinem,uel ad cognoscendos cuiandosque morbos pertinere videntur. Hic igitur Hippocrates omnium literatoruin,& lapientium ex omnium seculorum memoria facile princeps, inter caetera praeclara inuenta, quibus philosophiam δε artem medica ornauit, & locupletavit, omni u primus scopu medicum cx morbi magnitudine sumptum excogitauit,& nobis exposuit. Quam quidem prouincia Galenus censet hibuille latum dissicultatis, negocij,& laboris tantum etiam praestantiae, ac dignitatis,ut non potuerit se continere , quin hoc in primis nomine singularem Hippocratis diligentiam,virtutem suspiceret, admiraretur, summisque laudibus in coedum efferret; quod aliis nunquam tanto verborum apparatu eum fecille legimus. Caeterum pro vetere veritatis conditione . quae ubique odium, de inuidiam parit, non defuerunt oli in , neque desunt in prae sentia, qui Hippocratis doctrinam hac in parte labe caehare .atque euertere conantur. Qui quidem etsi varias omnino sententias habent, sicuti varia sunt falsitatis diuerticula , tamen videntur omnes in eo conuenire; indicationes vacuandi humani corporis, cum aliis rationibus, tum praesertim per venae sectionem non emaliis scopis, quam copia,qualitate, & motione humorum hauriri posse. Itaque nou nulli decretum Hippocratis interpretantur de morbis , Ut vocant, materialibus; alij de morbis, in quibus opus eli vacuatione; alij de morbis, in quibus est
vehemens peccatum sanguinis, vel secundum quantitatem, vel, secundum formam, vel secundum motionem; alii forte aliter cogant, Ic lentiunt: quorum sententias non est, ut in praesentia sigillatim referamus.
At vero quoniam mihi superuacaneum videtur cum singulis rursum disputare, mihi libet peculiariter disputationein instituere cum Aduersario, qui proximo temporc septem Disputationum libros liac de re promulgavit ; in quibus se mihi antagonistam proclamauit, & priorem ineam Disputationcm suo arbitratu sibi exagitandam , t rodendam, lacerandam suscepit. Quod eo libentius facio, quoniam ex hac una disceptatione spem habeo fore ut facile unusquisque possit Hippocratici dogmatis veritatem intelligere, omniumque aduersariarum opinionum vanitarem,absurditatem,& falsitatem deprehendere. Illud certe me maximε angit, ac solicitum habet, quod dubius sim, quonam consilio, ac disputandi ratione uti. debeam. Nam praeter quam quod Aduersarius stulo utitur admodum scabro,perplexo, Ut frequenter non facile intelligam, quid ille sibi velit, tam est multus, profusius, prodigus suis cogitationibus, de rationibus afferendis, repetendis, inculcandis, ut eae non sine maxima molestia, &confusione legi possint. Dispeream, ni in decem paginas omnia praeelare potuissent congeri, quaecumque ille totis septemdecim libris consarcinauit. Itaque mihi propositum est singulas illius Disputationes examinare, mequc hac in parte ad eum ordinem referre, quem video iplum tenuit se. Dicam ut res est Equidem cum sperem me parum operae, ac laboris cile consti mpturum in explicando,& confirmando, quam puto Hippocratis, Sc Galeni sententiam . & in refutando aduersarium, certe in disponendo nostram Disputationem video non mediocriter mihi esse laborandum: cum fere sit nccestic alterutrum ; vel ut summatim agendo, Aduersarius criminetur, & clamet, me ad omnia sigillatim non respondisse, vel ad singula respondcndo, idem cum ipso crimen st pius repetitae, ac fastidiotae orationis cogar subire. In qua quidem animi haesitationc Uabo cnixe ope
246쪽
ram quantum potero,Vt nec praetermittam quicquam, quod sit notatione, de responsione dignum, nec longiore oratione aliquod lectori fastidium afferam. Id
quod spero me sorte consecuturum, tractando summas tantummodo rerum, lententias , quaecumque ad rem pertinent, nonnulla duntaxat indicando, in
nuendo , plurima praetermittendo , quaecumque vel frustra ab illo repetita,vel a nostro instituto sunt prorsus alic na. Quod fauente Deo Opt. Maximo statim aggredior.
Quicumque sunt inter se Hisputaturi quod a Themistio traditum est in eum
inter te dissentiant, ut aliqua etiam e X partu conueniant, necessc est. Etenim si undique inuicem conueniant, vel dissentiant, iam nullus controi Iersiae locus vi
detur superesse. Mihi conuenit cum aduertario, certa quaedam ei se capita, quasi certos fontes, quos medici scopos appellant; ex quibus licet de mittendo . vel non mittendo sanquine consilium , ac deliberationem inire. Quot verδ huiu: modi scopi, thialesve sint,quotque,& quomodo mcdicis indic1tiones inerant, ititer me,& illum dissentio eis. Qua minax:mὸ autem de scopo magnitudinis morbi videmur dissentire, quoniam ille hanc morbi magnitudinem quibusdam cancellis contrahit, & in angustum adducit, ut morbus ex copia,vel motione sangu; nis originem habeat:ego contra, morbi magnitudinem interpretor gencraliter, minime angustatam ac sinc vlla exceptione conceytam, ut posterius videbimus. Itaque haec non sollim praecipua, sed iere tota est lumma, contustatioque nostraelitis, & controuersae. In qua, ut breuiter,ordinate, de perspicue, quantum fieri potest, procedamus, hanc uniuersam Disputationem placet in duas potissimum partes distribuere: in quarum altera mihi propositum est,Hippocratis,& Galeni de hac re isciplinam
explicare atque exquisitis inde rationibus confirmare: in altera, contraria refutare,& ad omnia rei pondere,quaecumque ab aduersario,vel contra nostram seu tentiam, vel pro sua ipsius opinione ast erunt ur. Quae tamen duo summa capi ta, veniam peto, ut mihi liceat nonnumquam simul pcrmiscere,& confundere, sicuti continuatio, seriesque rerum videbitur postulare, ne cogamur eadem saepius repetae, Jc quae acta sunt agere. Consulto igitur praetermissis tot quaestionibus, tot positionibus,tot distinctionibus, tot commentis , quot ab Aduersario, tanquam futurae disputationis αρολήγοιμα, & fundamenta pra ponuntur, praeterque omnem modum iterum, ac saepius repetuntur i quae certe tanquam logica superuacanea, ac praeter rem potuisset Praetcim attere , statim ad primum caput aggredior.
De causis variarum opinioxum de missione sanguinis
T s r omnia , quaecumque hoc primo longissimo capite continentur, iure potui flent praetermitti , quae nihil ad nostrum institutum pertinent, tamen quaestionem quandam nequeo silentio piae terirc. quae mihi quidem egregia videtur, Sc cogntrione dignissinia. Ea vc-rb est; cum Galenus pluribus locis praeter propositum, quatuor autem peculiaribus libris consulto,accurati II e,5 praeclarii lime locum tractauerit de missione sanguinis, i tum ut malas extirparet haereses, quae sua tempestate plurimum visebant , tum ut methodum cummii per sanguinis missionem docu-
247쪽
ret; quid in causa suerit quod de venae sectionem indicante natura tot opiniones si extiterint. quot sigillatim explicaui lib.primo tractationis meae de ratione curanii di per emiuionem sanguinis: ac via de maximus . detestabilis cute abusus duxerit x originem, quum apud nouatores quosdam hac tempestate vigere scimus, in om- nibus marbis, cui ulcunque sint naturae, modo vires valeant,mittendi sanguine IDuae veto ad hoc prodigium afferuntur rc sponsiones,& cauta. JHarum una est, is quod rerum medicarum scriptorcs in duas potissimum distributi lunt sectas; is quorum quidam Galeni doctrinam contemplerunt; inter quos recensere placet, , Leonardum Botallum,& Ioannem Argenterium, ut puto, qui a Galerio volentes , insigniter deuiarunt, hoc potissimum habentes animo mihi quidem ut videtur)is eius doctrariam funditus euertere. Alia causa suit, quod qui Galeni doctrinam is prositentur, ut Matthaeus Curtius praeclarus sua aetate medicus ,& Leonardus
D Giachinus eiusdem discipulus, ac imitator, denique Francise, Vallesus, quiis in libro Controuersiarum , & in suis Commentariis de hoc argumento po- is stremus omnium diligentius sensisse visus est, Galeni verbis solum maximeri addicti tensum ipsorum omnino contemnunt, atque veras causas , & rationes,, pr termittere videntur quae antecedunt, dc subsequuntur.non considerant, nequeri integras eius sentcntias,neque cum fide afferimi ita ut mirum non fuerit, s tumri sibi ipsis tum aliis aberrandi occasionem dederint. , Egregiae responsiones, det, cauiae Nos utramque perpendamus. Primum vero de Aduersario scire libenter velim;cum medicinae scriptores in duas distributi sint sectas 3 quorum alteis rι prosus a Galenod sciliciunt,atque alienati sunt, Botallus , Argenter iuς: alteri paulo minore culpa , & rcprehentione digni, perperam, deprauatc , insideliter, Plane in Galeni lectione,atque interpretatione versantiar; Cimiusaachinus, Val-lesius,libenter inquam scire velim,an praeterea, vel hoc pra senti vel proximo superiore tempore, vel totis mille, & quingentis annis post felicia illabatque erudita Galeni tempora, usque ad hanc diem , alicui contigerit adire Corinthum : qui potuerit ad Galeni sensum mentemque penetrare, atque illius doctrinam probZintelligere S interpretari:an vero huiusmodi insignis praerogatiua,. ac palma uni Aduersario sit relemata ;qni solus legitimus Galeni interpres, explanator, inter nunciusque hoc sertunato tempore ortus posita omnem caliginem discutere , omnes dissicultates dissoluere, Omnesque controueisas αἰcdicas in veritatis lucem proferre. Ac sine, ut intcrea infinita propemodum multitudo eorum pratermittatur,qui ex omni natione,ac tempore, cum summa uia ipsorum
laude, posterorumque utilitate in Galeni lectione , & studio versati sunt, quales certe ex mea Vicetia olim fuerunt Leonicenus , Fracantianus, Montanus,
nunc est Fabius Pacius, qui postremo hoc tempore in sex priores Galeni issi ros, Methodi Medendi praeclaris lima,& omni vera laude digni isma edidit commentam, quos equidem natiuo quodam patriae amore adductus nequeo me cotinere qain nominem, si Curtius, Iathinus, Vallesius , qui hoc tempore, singulari quodam bonorum, & doctorum omnium consentu Galemcae disciplinae studios, atque interpretes scientissimi prae caeteris omnibus habita sunt, ut paulo supra. diximus, non selum ab illius intelligentia non longe sunt alieni, scd etiam tam
inrabiliter . illum contaminant , atque euertunt , quam, aduersario placet νmique neces lacio serendum est neminem ullo unquam tempore, vel loco , tot innotum spatio Caleni aeripta intellexisse niuersamq Ie illius doctrinam cras
248쪽
sis occultatam,& circunfusam tenebris hactenus latuisse; omnemque lucem , fleveritatem ab uno Aduersatio sperandam,& expcctandam esse. Quod si altera ex parte Curtius , Iachinus , Vallesius in Caleni doctrina bene sunt instituti xdeoque ad veram illius intelligentiam proxime accedunt, nec talis , dantus que hominum consensus potust mentiri Aduersarius autem de illorum sentcntia,ac doctrina tam male sentit,maximum, mea sententia, periculum est, ne posthac homines vere cruditi hinc argumentum colligant,audeantq; asseuerare hunc hominem a Galenica disciplina longissime cile alienum, in quam sententiam fortasse eo magis venient, quod ille non lotum Galeni hostibus, ac nouato ibuet mirabiliter faueat, sed ipitim etiam Galenum frequentis sine prodere, aeculare.
criminari, impugnare, ac multorum criminum reum facere non vereatur. Cuua
igitur nulli dubium esse debeat, quin praeter cos, qui ad libidincm a Galeno
desciuerunt nec non qui infeliciter in Gai ni lectione atque interpretatione versati sunt, nonnulli quoque fuerint, qui Galcnum probe interpretati, sequuti, imitati, tuta i sint ; sicuti Aduersarius opinatur, propter priores faustum cile. ut prauae opinioncs de vcnae sectione uni exortae , ita quidem censeo propter posteriores fieri, ut veritas plurimorum patrociniis defendatur. Inter quos me iplima quoque non verebor recensere. Et si enim ex una parte libenter fateor profiteor me inscia io , doctrina, auctoritate facile a caeteris superari. tamen studio , bona voluntate , ac veritatis amore nunquam dissilebor mecsse non caeter is inseriorem:qui totos quinquaginta annos non sine insigni diurno, ac nocturno labore Galeni scripta non tantum domi, & inter priuatos parietes Graece, 6 Latine sedulo,diligenter lego, v crura etiam lain decennium publice interpretor, & pro mea virili conor intelligere , atque omnibus modis illusti arc;in primis autem,Sc quam maxime a sophismatibus ,& miuilis fallacium nouatorum tueri,& in veterem dignitat cm vindicare. Quantum porro profecerim cdita hactenus, Jc quae fortasse posterius edentur nostra literarum monumenta declarabunt. Posteriora autum tempora, quae sine amore, sine cupiditate , sine odio ,sne inuidia de hominum studiis, & lucubrationibus solent cognoscere, statuere, iudicare,grauiore,& firmiore testimonio , luculenter cognoscent, statuent,dc iudicabunt. Sed forte, nescio quomodo , longius, quam mea Voluntas sucrat, digressus, ad propositam ab Aducriario Quaslioneiu, duatque illius responsiones,& causas redeo. Et quod ad primam pertinet, quam verissimam , & solid:f-smam cile libenti animo confitcmur, id Ccrie quam maxime notandum, Scmirum, ne dicam ridiculum ; quomodo Aduersarius in praesentia Argenterium inter illos recenseat, qui 1 cientes volentes a Galeno desciscere voluerunt, ut
sua doctrina funditus euerteretur, quod ille insigne fagirium , praecipuam que errorum causam tu ille existimat : aliὶs vcro hunc ipsiuri Argenterium clarissimum doctissimu in aliisque id genus illustribus titulis compcllare, dchoncitare lolcat; nec non fateatur illi maximas habendas clle gratias, quhd contra Galerium de in bis, symptoniatis horum causis, signis, de medici oss-cio,ac propc modum de uniuersa arte medica disciti illine disputauerit. Si Argenterius est notiator, sophista , propositumque habet Caleni doctrinam funditus euertcie ui illius scripta prauis opinionibus, atquc erroribus causam attulin iant
quae t malum eit ista confidentia, ut Aduersarius illum clarissimum, doctissi
249쪽
mum . principem medicorum audeat appellare ac praedicet,maximas illi Si bendas este gratias, quod egregie contra Galenum disputauerit λ Contra vero si Ar iit: ius fuit vir clarissi inus, doctis limus, princeps medicorum , si tam praecla eaduertus Galenum disputat, ut studiosi artis medicae maximas illi gratias debeant habere; quae t malum ) cst ista sinulatio, ut Aduersarius Galenum ubique admirabilem, nominci, omni illustriore praeconio ornet, testeturque se nihil ei te asserturiam , quod ab illius optiuolic, di doctrina sit alienum Ex quo forte no loco. in hoc disputationis limine licet arrabonem sumere , quam constans, tum sibi, tum Galeno consentanea tota haec de missione sanguinis doctrina futura sit. Verum mihi videor videre hunc hominem sorte gloriae cupidiorem . quam vel itatis , utriusque partis gratiam aucupari voluisse : cum tamen magnum ut puto , periculum immineat, ne eontra eueniat , quam ille sperauerit, adeoque amborum gratiam . ac beneuolentiam amittat: quandoquidem ex Diuino Ora culo, nemo potest duobus dominis seruire : & qui non solum dissentientes, sed tim plane contrarias habent opiniones, licuti Galenicae disciplinae sectatores,
ac nouatores habent, nulla unqiram ratione videntur cohaerere, de concordes
fieri polle. Quod vero ad alteram causam , siue responsionem spectat, si qui sunt, qui in lectione librorum Galeni solis verbis sint intenti, ipsorum senius
omnino negligant,erasque causas. & rationes praetermittant,nec scribendo integras ilsius scntentias, nec fideliter afferant,bos equidem cen eo esse incries, de ineptos , nec ad bonam frugem , ut dicitur, se unquam posse recipere. Vtrum autem Curtius, Iachinus, Vallesus in hoc numero debeant reponi, boni omnes, docti viri iudicium faciant. Ego quidem censeo neminem tam rudem , tam rerum Omnium ignarum, tam omnis consili j, & ingenii expcrtcni , quam illi sunt, qui deprauato adeo iudicio in Galeni lectione versantur, ad summum illum honoris gradum potuisse ascendere,ad quem videmus eiusmodi praeitanti Lsmos,& cinni ucta laude dignissimos viros ascendille. Sed iis duabus ab Aduersario nositis responsonibus , 8c causis , mihi quoque liceat aliam praeterca rationem forte prioribus potiorem adiungere: qui cenico non solum de missione sanguinis,sed eziam de uniuersa arte mcclica, tot nouas a vetere disciplina abhorrentes, ac plane monstros V opiniones quotidie exaudiri; qudd plerique omnes, vel improbe educati, vel laboris impatientes, vel non nisi aurum sitientcs , vel propter alias id genus causas breui admodum tempore ad medicinae studium se conferunt, vel potius celerrime currunt non solum diale-Etices, de omnis Ohilosophiae , sed etiam grammatices imperiti hac re veteribus quibusdam medicis plane similes; quos aliquando scribit Galenus , tantum vel dialecticae, vel graminaticae , vel rhetoricae cognitionem habuisse , quantum alimus lyrae. Vt propterea nulli mirum debeat videri, cum plurimi nesciant, si nequeant Galenum intelligere,s ab illo deficiant in illius lectione imperite, ac deprauate versentur, si nouas quotidie opiniones, cogitationes, chimaeras comminiscantur. Cum igitur propter tres causas , s modo nostra non est prorsus reii cienda, fiat, ut tot peruersae opiniones de sectione venae originem habuerint,vtinam in Aduersario , qui forte opinionem Caeteris omnibus peruersorem commentus cst, non omnes comi enerint: id quod studios progressione disputationis poterunt appertius intelligere, dc Iudi .ag.
250쪽
V o potissimum hoc capite videntur contineri: alterum , qui diram Aduersario propositum sit hoc primo libro tractare. Docebo sille inquit) an unus duntaxat sit scopus vere indicans sanguinis missio- ,, num,ut ego lentio,& quis ille sit: an duo, indicantes remedii execu- .
tionem,& v sum:an tres, an quatuor, an plures tum indicantes remedium,usumque,tum significantes principales, primosque scopos: in his enim primus hic liber absoluetur. In quo summum illius artificium , singularemquei methodum licet ani inaduertere. Qui primum admodum inepte quaerit; sAn unus scopus,an duo, an plures &c. γ Quid ni & an mille, an bis mille Nonne satis fuerat quaesiisse, quinam sint veri praecipui, ac legitimi scopi; quibus positis liceat sanguinem mittere, vel deficientibus remedium praetermittere oporteat Deinde quid sibi vult, s Docebo,an unus sit scopus, an plures significantes prin- cipales, primosque scopos γ Quaeruntur scopi principales,& docentur scopi,qui Aprincipales significant'Quae istaec est confusio Potuisset uno verbo distincte dicere;declarandum qui sint principales scopi, qui secus ; quod nos fecimus nostra Disputatione. Praeterea,quid sibi vult; s An duo sint scopi indicantes remedi j .cxecutionem,&vsum3γ Quae scrupulosa distinctio'Quae insolentes voces'Non- 'ne scopi vere indicantes missionem sanguinis, illius executionem, de usum indi- eant 3 Quid aliud Galeno est indicare, quod posterius cumulate declarabitur, , tax quam cum ratione, atque ex rei natura inuenire quid agendum siti executionem,& vsum remediorumὶ Quod si principalis quaestio tam implicita,& confusa pro- 1 Meth.e. i. ponitur,quid de univcr tractatione sperandum est Altera porro huius capitis pars est, in qua Aduersarius Galeni inconstantiam.& varietatem proponit:qui describendis scopis mittendi saligninis asserens m do plures,modo pauciores,quandoque unum, nonnunquam duos, aliquando tres, alias quatuor, interdum octo,vel decem,parum sibi ipse videtur constare.De qua ire quoniam ille posterius non semel,& diffuse sermonem est habiturus, non est in praesentia longius agendum.
Desiopis mittendi sanguinis ex Galene.
Duersarius inquirens quid generaliter de scopis statuendum sit ex Galeni sententia,respondet illum pro vatietate considerationis Ua- 'rios scopos constitutile. l Aut. n. sinquit) inquirimus scopum Ue- .re indicantem detractionem sanguinis, aut tum indicantem, tum contra indicantem simul;qui duo inuicem conspirantes, statim ac- is cedendum ad opus insinuatit: dissentientibus omnibus,aut alterutro,omnino ab sinendum: aut tandem tum hisce ipsos scopos quaerimus, tum etiam significan- aes statum,atque naturam indicantium, contra indicantiumque, est scopus unus duntaxat proprie indicans sanguinis missionem, nec certe plures csse possunt. Quoniam vero indicationes propter operationem considerantur, neque habito is