Alexandri Massaria ... Disputationes duae. Una de scopis mittendi sanguinem, altera de purgatione principio morborum. Tertio editae, cum Additamento apologetico ad priorem. Pars prima secunda

발행: 1622년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

haec sibi volunt Ille reprehendit aduertarios, quod in omni intemperie, m omni sebre non vereantur veciam incidete,& ait reuiuiscere dogma Erasistrateorum .detestandam esse in omnibus febribus venae sectioneiri. C5 secutio, de sententia inepta ac plane detestanda: siquidenuantum abest, ut aduersarii teneant, sectionem venae in omni febre esse detestandam, ut potius contendant illam ei se amplectendam, si modo per vires,& aetatem id liceat.Sed nescio quomodo nostri instituti fere oblintus mihi videor curiosius singula conquirere, 6c persequi.Itaque, ut modum aliquem,& finem orationi nostrae faciamus, nobis statutum est caetera omnia silentio praeterire, quaecumque hoc loco ab Aduersario dicuntur de sanguinis missione in febribus: de variis speciebus plenitudinis, cacochymiae : de morbis,qui ex utriusque proueniunt, de alia quaedam huius argumenti, de quibus posterius disserendum est. Ac sane cum peculiares Disputationes fuerint ab illo institutae, Octauade missione languinis in febribus putridis generaliter, Nona de missione sanguinis in febribus putridis speciatim, Decima de missione sanguinis in febre diaria ex obstructione genit x a crassis, vici disque humoribus, Postrema de missione sanguinis In cacochymia; equidem nescio,quamobrem ille voluerit in praesentia haedinterponere, quae sunt extra rem de qua agitur; δ de quibus ex proposito alias fuerat longissime disputaturus: nisi forte ille propositum habet. hac ratione grandia conficere commentaria, ac sibi insignem laudem, atque existimationem apud

homines comparare.

Itaque praetermissis rebus omnibus , quaecumque hoc longissimo capite continentur, unicus videretur superesse locus Hippocratis, de Galeni,de pleuritude, in quo Aduersarius mirum ia modum sibi placet,triumphat, de gaudet. ille vero duas Praecipuas aduersus nos continet obiectas rationes: alteram quδd de eorum sententia in pleuriti de dolore occupante partes superiores thoracis, sectio venae ; dolore autem descendente ad hypochondria purgatio conueniat .Ex quo ille colligit,

Mon perpetuo in morbo magno,constantibus viribus venam esse incidendam; cum certum sit utrobique,dolore tam ascendente, quam descendente morbum esse magnum, ac vires constare. Altera autem ratione arguimur, quod ausi simus affirm re,in pleuritide dolore descendente ad partes infernas humores turgere. Caeterum. quatenus ad priorem pertinet, cum Aduersarius peculiarem deinceps disputationem sit initituturus: an morbus magnus una cum virium robore, exceptis ob oratione pueris, venae sectionem vere indicet, Ut ne cum illo cogamur nisi lies eadem repetere, nobis liceat hanc quoque obiectam rationem ad eum principem, & a commodatiorem locum referre. De altera autem ratione,quae turgentes spectat humores, de qua forte posterius nonnihil dicemus, quoniam si velimus in praesentia dat scilis eiuli nodi loci interpretationem tractate, cogeremur longissimam disputationem conficere, quae a nostro Principali instituto foret prorsus aliena , illud vitam mihi liceat dixisset me alias diffuse hoc ipsum argumentum tractasse, hac tamen praefatione,ut de re maxime ardua ac dissicili nihil certi voluerim asseuerare , sed tantum nostras cogitationes in medium proferre, ac doctiorum iudicio subiicere. Quae quidem si conferantur cum iis, quae ab A ducit alio scripta sun r, tum hoc,rum maxime alio loco, cuius ille meminit, facile, ut spero, unusquisque poterit intelligere , uter nostrum magis ad veritatem, Hippocratisque, & Galeni doctrinam locutus fuerit: et si ille aperta fronte a Galeno deiciscet e non est veritus. Itauue ad alia rogrediamur.

262쪽

AD CAPUT VII. VIII. IX. X.

Loci Gaio Attici de sanguinis vitio. Aduersar, inconnuntia.

- Quidem cogor id repetere ; me in disputando cum Aduenatio,nullum maiorem laborem sustinere, quam circa ordinem , & modum di sputationis. Quandoquidem ille perpetua sere oratione omnia repetit, nec quicquam suis locis opportune disponit. Id quod iis quatuor capitibus egregie facit: in quibus non aliud ferὸ agit,.quὶni de missione sanguinis in cacocliymia quae certe omnia ad peculiare Disp utationem,quam diximus postremo fuisse institutam,referenda videbantur. Itaque nos statuimus uniuersum huiusmodi argumentum ad eum locum reseruare; & in praesentia nonnullos duntaxat aduersarios locos, in primis vero quasdam Galeni interpretationes, nostro more , breuiter animaduertere, quae certe praetermitti s M.AE...is. nec possunt, nec debent debent. Quam quidem nostram dilationem ille quaeso is patienti animo ferat ac certo sciat,nos nihil prorsus este praetermissuros, quod ali- quod momentum habere videatur: quod vel nunc vel posterius non dilige uter,

examinemus.

Primus itaque Oeeurrit locus Galeni, de quo Aduersutus sic scribit. Illius ,

verba hic afferenda sunt,quae ut xeserunt ij,quibus cum disputamus,hoc modo ha- is bet. Quoniam venae sectio sanguinis vacario est, S utilis naturae est sanguis, opor- istet sane recte ipsam administrate, inutilem naturae vacuando. Fit autem saxguis is naturae inutilis bifariam; vel cum propriam exacte non seruat qualitatem; vel cum is nimis crescit multitudine tac in iis quidem missio sanguinis utilis est,&c.Haec ille , , Ν7.cap. 8.autem grMussime nos accusit,per haec verba. ξ Quia veri, explanada sunt si Caleni verba ira stat pro thesi disputationis nostr ea hic adscribere omni u Grae- is corum codicum fide confirmata, longe secus,quam ab illis proponatur. Series igi- is tur verborum Gal. sic habet.Memineris vero mihi ad ea,quae dicenda sunt,quorum si causa venae sectio petitur: nam quoniam haec sanguinis vacuandi causa adhibetur. , , languis autem utilis naturae est, utique probe hanc administrari conueniet: ut quod is inutile naturae sit, iciat. Fit autem sanguis naturae inutilis bifariam,vel cum pro- is priam qualitate ad unguum non seruat,nec amplius mali ire scuti prius,cum utilis is

esset,potest: vel ita multitudine creuit,ut aut Vircs premat,aut tum Venas, tum arte-

lias vel distendat, vel findat,vel obstruat. Ac in iis quidc misso sanguinis vrilis est, Acen vacantium praesidioru una: in aliis ceu quod humorti vehementiore impetum , , ad diuersam partem euocet, vel per propinqua derivet. 7 Haec ille.Capite demum , , s. multiplici accusatioe nos onerat. Primo locos inquit)illud approbare no pos- sim, quod hanc Galeni sententiam , tanti alioquin momenti quanti fere non est is alia, non afferant in medium, eadem serie ac ordine, quo disposita ab illlo fue- runt ; F Praepostera Grammatica: etenim, nisi hic quoque imposuit mihi Gram- matica mea,equidem putarem legendum , disposita fuit,vel fuerat; neque unquam is plurali,pro singulari abutar. Multa praetermittεtes,quae alioquin manifestὸ allo- ru opinione arguunt: ac in primis omittunt causam, ob qua venae sectio exercetur: is quae causa est , ut sanguis vacuetur. Secundo di iplicent, quod haec praetermittunt is verba: nec amplius nutrire, sicuti prius, cum utilis esset, potest. Temo pratermit- istunt etiam multa, ubi de speciebus multitudinis agit Galenus. Postremo admiror, ,,

263쪽

eum haec ipsa Caleni verba transcribere noluerint, hac serie: eu vacuatium praeis sidiorum una: in aliis ceu quod humorum vehementiorem impetum ad diuersam partem c uocet,vel per propinqua derivet. P Terribiles accusationes: ad quas quis tota mente, atque omnibus artubus non contremiscat Equidem cum hac primum legebam. putaui me insigne aliquod flagitium comminisse. Sed protinus Semente,& toto corpore mihi visus sum refici, & rccreari; quod huiusmodi accusationes reuera magis ad Aduersarium,quam ad me ipsum pertinerent. Disputabam aduersus fautores Empiricorum . atque eorum Uecantatum scopum plenitudinis; qui inter caeteras hanc rationem afferebam ; quod, tametit sanguis nulla plenitudine,sed una praua qualitate negocium faciat, liceat aliquando vcnam in cidere, dummodo alij scopi non desiit. Ad quam confirmandam allatus est Galeni locus,quem satis habui ob eam tantummodo rem afferre, ut demonstraremili ne plenitudine sanguinis, atque in uno humorum vitio venae sectionem conuenire; caetera praetermittens, quod semper facere seleo, quaecumque a principali instituto sunt aliena. Quocirca praeter omnem rem , sorteque omncm rationem Aduersario placuit de eo nos arguere. quod multa a nobis fuerint praetermista de speciebus multitudinis,de vacuatione, reuulsone, derivatione, & alia ad g nus, quae plane ad rem, quam tunc agebam,nihil faciunt. Quoniam vero ille que ritur, ac nobis exprobrat , quod verborum Galeni series longe secus, quam ab illo fuerit disposita, contrae omnium Graecorum codicum fidem a nobis allata fueritι Age experiamur istud quoque,quantam veritatem obtineat: Aduersarius non sine empliasi omnium Graecorum codicum fidem commcndat. Ego vero fateor n, alios Grςcos codices,quam Aldinum,& Basilientem me hactenus videre potu illa. Itaque verba utriusque hac in parte consentientia haec sum. lilat m δέεαι . v -

Quae quidem sere ad verbum Latim veria,& expresta, ita sonant. Memineris v si romihi ad ea,quae dicenda sunt,& ipseritin venae secandae scoporum. Cum. n.se- ,, chio venae sanguinis sit vacuatio,& utilis naturae sanguinis st. planc oportet cara si recte feri,quae illum,qui naturae inutilis est,evacuet. Inutilis vero fit naturae san A puis bifariam,vel quod sup ni ipsus qualitatem exquis te non scruat, nec nutrire,, amplius potest,uti Prius, cum utilis crat : vel quod multitudine tantus euasit, ut is vel gravet facultatem, vel tendat aut rumpat, aut obstruat arterias, ac venas. Ire,. his quid cm venae sectio utilis cst , tanquam unum ipΑ quoque ex iis remediis,ia quae vacuat: in aliis vero tanquam teuulsorium, aut derivatorium:quando veheri menti O rem succorurn impetum per eam, aut ad contraria re uulturi iunius,aut ad se Iatera derivaturi, dcc. Verum ad Aduersarium redeo. Equidem credidi aliquando hunc hominem Graece scire , quem videbam saepe m sua scripta , κα- σι εκχυ α , & alias id genus Graecas voces inserere ; Graecorum codicum fidem appellare., Larinorumque interpretum

naumquam se correctorem , dc censorem prosteri. Sed in his libris , cumili sar

264쪽

alias,tum maxime hoc loco mihi videor apertὸ comprehendisse, eum literas Grγoas ne primoribus quidem labris attigisse. Quod eruditus quidam vir,cui hasce disputationes corrigendas tradidit,satis, ut audio, confirmati qui uni, se alteri illius amico testatus est,praeter innumerabiles soloecismos,& barbarismos,quibusoniuersa Latina scriptura scatet, ne unum quidem verbum Graecum bene dispo- situm se potuisse reperire. Vtcumque autem haec se res habeat,ego quidem certε non verebor affirmare , si Aduersarius potuisset , aut voluisset Galenum hoc loco Graece loquentem cosulere,& audire, illum minime tot accusationibus uos fuisse oneraturum, atque illa in primis, quam putat omnium grauissimam, ac millum in modum exaggerat quod omiser unus causam, ob quam venae sectio exercetur. Vt nimirum sanguis vacuetur quam sententiam tanquam axioma,& Achillis clypeum nobis obiicit: cum ille iam possit, si modo velit, intelligete Galenum de huiusmodi causa nullam plane mentionem secissea Verum de hoc primo loco satis. Hoc eodem capite haec scripta sunt. Causa,propicr quam suspecta est v cuatio per sanguinis missionem, ubi sunt humores corrupti, est, quod virtus ipsa 'non fert plerumque eiuscemodi vacuationem. γ Quae quidem non dubito, quin seripta suit ad Galeni mentem, de veritatem. Re edonim vera quotiescumque humores frigidiores, calidiores,crudiores,putridi, vel alio vitio male affecti, sunt impedimento quominus sanguis possit detrahi, id alia nulla ratione fieri potest, quam quod vires nequeunt remedium perferre. Quod alias diffuse, ac firmiter sumus demonstraturi mihilominus hic quoque locus notatione cst dignus,quod Aduersarius posterius 115 semel hanc ipsam sententia sit oppugnaturus. Dc alte ratione sanguinis, atque illius inutilitate ad nutriendum hominem , haec habentur. s Sanguinem amittere propriam qualitatem bifariam contingit: vel cum inprimis militatibus mutationem suscepit,caliditate rigiditate, humore iccitate,

aut in compositis ex Bis,aut etiam cum secundae qualitates,ut tinuitas,crassities, lentor,in eo inferuntur praeter naturae institutum, conseruata tamen natura, &forma sanguinis vel contingit eiuscemodi transmutatio tu qualitatibus,ut simul in substantia sanguinis, S in propria illius sormae quam & speciem,& qualitatem appellare consueuerunt antiquiotes. Galenus hic non intelligit priorciri mutationem sanguinis, quae proprie alteratio est, quia sanguis eo modo affectus nutrire quidem potestiagit autem de mutatione, qua munus matritionis impeditur: certumque existit sanguinem nutrire non posse, cum in sua substantia mutatus est: ac idcirco dicit,nec amplius nutrite sicuti prius,cum utilis esset potest. I I saecAduersarius,quae quidem mihi videntur tot,& tantos errores,tot,& tanta prodigia continere, ut si quis sigillatim velit ea persequi, lonsissimam disputationem faciat, necesse iit. Nobis itaque liceat nonnullos flosculos delibare. Galenus docet sanguinem dupliciter naturae inutilem reddi,vel cum suam ipsius qualitatem exquisite non seruar, nec nutrireramplius Potest,sicuti prius, cit utilis fuerat; vel quod multitudine, &c. Aduersarius Gocet, sanguinem primo modo propriam qualitat sim amittere hilfariam;vel secundum unam, aut alteram primam qualitatem, caliditatem, frigiditate,&αsmplicem,aut compositam;vel secundum unam. , aut alteram secundam qualitatem, tenuitatem,crassitiem,&c .vel quod simul cum qualitatibus substantia quoque, & forma sanguinis transmutetur. Ex quibus inquit Gal. in praesentia non intelligere priorem mutationem secundum qualida

tes, quod huiusinodi sanguis possit nutrire, sed posteriorem secundu substaxiam,

di formama

265쪽

APOLOGIAE

formam, qua munus nutritionis impeditur. Miserum Galenum, qui sua perspicua,& Asiatica oratione quam plerique illi exprobrant, nunquam potest tam aperte & integre aliquid effari, quin Aduersarius aliquid praeterea , atque adeo multum velit addere , atque afferre de suo. Galenus de una simplici, ac iola sanguinis alteratione verba facit ; cum languis s inquit) suam ipsius qualitatem e

qui te non seruat. Aduersarius primum istud negat ; deinde languinis transmutationem secundum substantiam, & formam adiungit, cuius Galenus non meminit. Sed obsecro te ian sanguis una,vel altera,prima, aut secunda qualitate alteriuus,potest. non dixerim nutrire, ut loquitur Aduersarius , sed nutrire, sicuti prius, cum utilis citct,ut loquitur Galenus Equidem neminem puto esse tam rerum omnium inscium, dc communi sensu naturae carentem , qui non libenter se. teatur,sanguinein , vel calidiorem, vel frigidiorem, vel tenuiorem, vel crassiorem redditum , quam naturae instituto conueniat, aut non posse , aut certe noniaeque bcne posse hominem nutrire; sicuti prius nutriebat, cum secundum naturam, & utilis fuerat. Galenus certe ad conseruandam sanitatem hominis maxime cupiebat humores csse nequc lentos, que crassos, neque aquosos, neque plu-Art. λυ rimos, neque vchementer calidos, aut frigidos, dcc. Ex quo cerrius nihil cst,qitani huiusmodi humores vel lolis qualitatibus a natura degenerantes esse improbos, nequc hominem posse nutrire, illiusque sanitatem conseruare sicuti natural ,&nutriunt ,&conseruant. Sed quid laboro amplius Quid apud medicos magis. tritum , quid magis experieriri a confirmatum, quam Eumores nimium calidos, frigidos, tenues, cra s multorum, & quidem grauissimorum morborum praeciapuam cautam extare ut certe mirum sit, quomodo Aduersarius in tam absurdam, a Gallani mente, & rei iratura inliorre iuem opinione avde uenerit. Praeterea

libenter quaesieri in de Aduersario, quidnam ille per naturam, substantiam , deformam sanguinis intelligati, quae tria nomina. ni fallor ae forte alia id genus, Galeno unum fere, atque idem significant: De qua quidem re . cum multa ex Dhilosophis, &meda cis, praecipue vero Arist.& Gal. dici possint, nunc illud unum mihi liceat dixisse maturam substantiam, & formam sanguinis , tagularum partium, & corporis uniuersi in Galenica disciplina, Vel esse temperamentum , vel certe,in lcmperametito e tantiam obtinere: quod sine labore pluribus confirmare possem, ii id quam facile, tam forer necessarium. Itaque unicum Galeni lo- cum, instar omnium, mihi sufficit attulisse. - . In operc ille inquit de clementas secundum Hippocratem demonstraui, sub- stantiam generationi, internecionique obnoxiam, per Ἀκam ipsam pro quatuor qualitatibus alterari humiduate,& iaccitate, caliditate,&fiigissitate: corporisque cuiuilibet propriam substantiam in tali quadam esse temperie. Ex quo facile est intelligere,quanta conexione,primaeqxialitates,naturaque,&forma hominis tintinter luconiunctae,ut vix,aut ne vix quidem diuelli, & distralii possint. Aduer larius de reuulsione , & derivatione , positis nonnullis Galeni verbis, sic scribit.

4 Quibus verbis docet, cur conueniat aliquando venam incidere ratione rcuulsionis. Causa autem est, ut vehementiorein impetum sanguinis ad contrariam

is partem attrahamus,vel per propinquas derivemus. duplex mim species reuulsim. is nis est . quarum una dicitur reuulsio absoluto quodam nomino, quae fit in parteri longinqua,alia localis appellata a Palladio,& Alexandrino, explanatoribus libri Epitae inuin. . nobis Galanx imitatione dicitiu derivatio: utraque indicatur ap rti . .

266쪽

LIBER I. DISPUTATIO I. 1s

: particula affecta motu sanguinis. ξ Haec quoque noua,& a Galeni doctrina alie

na videntur mihi tantum enim abest, ut derivatio propter eam caulam sit instituta , ut vehementiorem impetum sanguinis per propinquas paries derivemus, aut illa indicetur a particula aliacta motu sanguinis , ut potius ad humores iamssuetos, 3c in parte firmatos sit cum primis accommodata. Id quod veli plum nomen manifeste declarat. Nam sicuti reuulsio, quae Graecis , τι me dicitur, ad partes fit contrarias longissime a parte affecta distantes Mita derivatio Graecis --ω τευoe, per partes propinquas. 8c ad latera perficitur, ductas inralitudine ab iis, qui ex flumine pcr proximos canales, Sc riuos aquam deducunt. Etenim in o- simplici ἰχτibia dicitur,quod est,ἰχα4υι, i.canales, & riuos duco;, iuxta per alios canales duco , per proxima de riuo unde ma σχετευσ1ς, deriuatio. Quod praeclare explicat meus Fabius Pacius in stiis graui furiis,'epuditissimis Comment. in libros Galeni Methodi Medendi quae hoc primum rein po-re,dum haec scriberem in lucem prodierunt. De riuationi eiu porro longe magis ad humores fluxos,& in parte aliqua firmatos, quam ad fluentes, instabilisque pertinere,Galenus frequenter , sed loco singulari nos docet arcitissime; qui scribit ad hunc modum. Si etiamnum fluxio valenter irruat, re iacuere ad contraria studebimus : at si iam fluxio restitit, atque in membro . inhaesit, derivare per vicina imagis expedit. Sed propero ad finem. Postremo capite Aduel farius contendens, Galenum docentem sanguinem quandoque esse mittendum sine plenit dine, semper de sectione venae locutum este, ut depraesidio reuulsivo, haec scribit. Reuutuo potis sit num instituitur,vel cum incipit morbus, vel cum suspicio estne incipiat: quod animaduertens Galenus in libro de Venae sectione capite nono dicebat. Recte ergo admonemur in iis , quae adiecta sitiit libro de Ratione Victus acutorum, sanguinem mittere,si magnus sit morbus,& aeger florenti sit ait te,roburque adsit. Perpctamque Menodotus in sola syndrome plethorica seria ri venae sectionem inquit. Contra enim prorsus sanguinis mittedi scopi primum in se plenitudinem non comprehendunt, sed fientis passionis sulpicionem. , Quae quidem verba tantum mihi videntur abesse, ve id confirment, quod ille probandum susceperat ut omne illius consilium destruant. Etenim si Hippo. recte docet sanguinem mittendum,ubicumque morbus fuerit magnus,&c.Si perperam Menodotus inquit in sola syndrome plethorica venae sectionem seruari. Si scopimittendi sanguinis in se primum plenitudinem non comprehendunt. nisi qua- genus illa morbi magnitudinem potest efficere. Si demum nulla hic reuulsionis fit mentio; quid Aduersarius quaeio hinc potest colligere, ut probet sectionem venae sine plenitudine sanguinis perpetuo reuulsmum esse remedium 3 Altera autem ex parte, scuti haec ipsa verba Aduersario nihil fauenti sorte etiam praeter rem sinit adducta, ita mihi libet in illis acquiescere,& cum illis huic capiti finem line onere:quippe quae vel sola, si recte intelligantur, & perpendantur, mea quidemiententia. facile pol Iunt omnem de hac re controuersiam dirimere. Ex capite nono, praeter ca,quae iam notata sunt, mihi libet unicum locum, sed

egregium,& magna notationc dignum seligere, ille vero est Hippo. δc Gal. de quo Aduersarius scribit ad hunc modum. Postremo difficultatem faciunt magnam,tum Hippo. rum Gai verba; qui dicebat. Sunt quibus sanguinem auferre conuenit opportune in talibus: in aliis verb,quemadmodum in his non conuenit.

Prohibitio a sputo sanguineo, a bile, ab anni tempore,a pleuritide. Galenus in

commea

Med. e. s.

267쪽

3D . APOLOGIAE.

is commentario. Expedit aliquibus ex iis sanguinem detrahere, quibus videlle eris copiosior est, nondum effatu dignam mutationem in alium succii effecit: mini ius,, Vcro auferre,quibus iam mutatus est, praeculate eo,qui a viribus cst, scopo, licet i dis omittatur aliquando lin sermonibus &c. Haec si vera sunt ille inquit iam manife- stissima fide faciunt, humore ita mutato,ut amplius nutrire non possit, ut prius,

A insignein adeo Distana; a natura propria mutationem in alium humore, ut Omni- ,, no venae fcctione no indigeat.Et iterum. Cum Gal. co capite undecimo noni de

., Methodo Medendi, mutationis a Popia natura sanguinis mentioncm fecisset,&ri secundu nostra explanatione huic affectui n6 coueniat ven.e sectio Haec si vera sunt inquiet quispiam j iam manifestissima in fide faciunt, haec nulla ratione possic cuin iis cohaerere, de conuenire, quae proximo superiore capite Aduersarius docet, qui exponens sentcntiam Gai de duplici inutilitate languinis, in qua liceat venam incidere,assirmat illu intelligere non de alteratione saguinis, secundum primas aut secundas qualitates,sed mutatione secudum propria illius substantiam, & formam, ficuti diximus. Hic autem non veretur asseuerare ; illi. . affectui, in quo sanguis a propria natura mutatus cst, venae sectionem non conuenire.Quam consenti cntia istaec sint, ipse vidcrit, Secundo diceret quispia , quod Gal. lententia 6. Epid. ch. 3 com s. non est intelligenda, nili propicr vires imbecillas,quae semper adsunt cum humorum corruptela, atque ob has ipsas non conuenire venaei icctionem 3 quod facile confirmari pollet ex vcrbis Gal. qui dicit, Praeculare eo,qui a viribus est, scopo; quae verba indicat ob uniti imbecillita te non csse tuta venam incidere: hanc explanatione ad huc locum scio viris quibusdam nostrae aetatis eruditis non mediocrit datisfaceret Nonne , lector, memoria tenes, nos pauid supra te monuisse , Aduersarium . suam ipsius sententiain fuisse oppugnaturum; caulam propter quam suspecta est vacuatio per sanguinis missionem,ubi sunt humores corrupti , esse, quod virtua ipsa non bene fert huiusmodi vacuationem ; Hic unus locus est , in quo ille a seipso diisentiens,aliam nescio quam causam cornininiscitur,propter quam in corruptelae humorum non licet languinem mittere. Quoniam veth Galeni verba sunt nimis aperta , & omni luce clariora, quardocent,quibus sanguis insigniter mutatus est , propter unam virium rationcm sectionem venae haud conuenire,quaeso illius responsionem audias,quae talis est. Galeni verba in eo commentario 41. quae habent; praeeunte eo , quia viribus' est scopo, intelliguntur de executione remedij, quandoquidcm in inuentiona' illius primas partes habet morbus, ut constat. & Galenus etiam codcm loco in

nucre videtur: in executione auit m contrario modo sese res habet; quia vi- rium consideratio praecedit , maxime ubi remedio vacantc , ac. vires dissoluento utendum. ξ Quid autem haec rc sponso, & verba tibi velint, equid fateor me hactenus comprehendere non potuisse , ct si diu multumque sum in

' corum studio & coniti cratione versatus: inurio vero arbitror neminem, serita neque ipsummet Aduersarium, tam reconditum eorum sensum ,& tam tenebrosa vcrba intelligere. Id quod spero virumquemque facile nobiscum ellet consessurum, quicumque in hoc sphyngis amigmate ditio luendo sui ingeni j vi-3. Pras ex reS Volucrit experiri. Mihi venit in mentem, quod memini aliquando me apua Galenum legi ue. Eorum, qui subit docent duplex elle institutum: quosdam ad psoprietatem, quae exprimi ncqueat, confusere, alios nomina quidem pro

268쪽

ferre, tamen nec quae significam, obseruare, nec quam illis significationem xttribuant interpretari. Quod quidem praecipuum sophistarum est institutum,qui aliter nesciunt,& nequeunt sibi ipsi I aliquod nomen, atque Ornamentu coparare. Capite decimo explicantur verba Avicennae. His omnibus , vel propter sanguinis exuperantiam, vel eius vitium,vel utrumque sanguis detrahitur. In quo rum quidem explicationc mihi liceat parumper versari , ac nonnulla breuiter animaduertere, ex quibus studiosi facile intelligent, Aduersarium nihilominus Avicennae qui in Gal. sententias, Sc doctrinam mI se radum in modum corrupere, dc deprauare. Ex quib. verbis ille inquit)omnino coficiunt venet sectionem non Hiemper indicari a sanguinis multitudine, aut motu, sed aliquando a vitio ipsius αν halic indicationem suggeri. & c. Hunc locum praestantissimi quidam nostr.e aeta- ν tis medici aliquando considerantes, sententiam eius ali ris non omnino apis probarunt: ego vero aliquid me habere profiteor, quod non modo probabiliter, νε

sed etiam verε dici posse putem. γ Magnus Aduersarij animus cri utinam vires ausibus sint pares. Responsio est huiusmodi. Nomine plenitudinis seu exupe- orantiae sanguinis Avicenna intelligit optimi sanguinis copiam in toto corpore γν1ccundum eam explanationem , quam nos ex Galeni placitis in libro de plenitu- , dine dedimus; de quatum libro secundo Aphori simorum,&αPcr malitiam san- εν guinis multa potest intelligere ac primo sanguinem in aliquopiam loco concul. racatum,qualis est, qui in phaegmone continctur , hic enim certe vitiosus est, quia γε cum transpirare non possit, necessario putredinem subiit, cuius cauta febris ν, fit. Deinde eius nomine intelligere potest sanguinem fluentem : nam in i omni phlegmone adest etiam fluxio, quam concitat dolor, de calor affectae νε particular: est autem ad fluxionem aptus sanguis,qui vitiosus est, nempe callia ridissimus , acerrimus . tenvissimus, &c. F Si medicat artis studiosi totum Aui cennam tam subtiliter , 8c praeclare expositum haberent, optime cum illis ageretur : qui tandem reconditos huius aut horis sensus, quos nemo hactenus petietrauit, feliciter possent intelligere. Verum nos praeclaram huiusmodi interpretationem paucis perpendamus. Et primum, quod ille inquit, ex verbis Auic. monnullos colligere: vcnae sectionem conuenire non sollim in sanguinis plenitudine, &motu, sed etiam in cacochymia,quaeso quis non id facile, dc euidenter

colligaci An potest quid magis perspicite, de expresse dici ' Vel propter fanguinis

exuperantiara, vel eius vitium,vel utrumque sanguis derrabitur. Speciatim vero equidem nescio, quamobrem Aduersarius, praeter plenitudinem , & vitium sanguinis, motus quoque voluerit meminisse, quem Avicenna in praesentia ne somniauit quidem. Nomine plenitudinis, seu exuperantiae sanguinis, δα. cum , . certum sit Avicennam totam hanc sententiam a Galeno mutuatum fuisse, alicui forte mirum videbitur, cur neuter optimi sanguinis plenitudinem addiderit. Quid vero si fuerit plenitudo non optimi, sed boni sanguinis non in toto corpore,sed in certis partibusὶ Verum esto, concedatur istud quoque: Avicenna plenitudinem Optimi sanguinis, & quide in toto corpore intelligat. Per malitiam sanguinis multa potest intelligere. γ Haec studiosos quaeso ut attento animo excipiat. Namque si licet ustio sum sanguinem intcrprecari. qui in aliquo loco conculcatus est;& qui praetcrea fluit, quod utrumque in phlegmone contingit, ia in Gai disciplina de vitio sanguinis,& cacoetymia, cui ne per somnia quidem haec

in mentem venerunt i, tota corruit. PraetereA si sanguis vitiosus ad fluxionem aptus,

269쪽

aptus,est calidissimus,acerrimus, icnuis sinus,quid de sanguine frigidiore,hcbetiore, crassiore statu edii est ZAn forte huiuslinodi vitio caret'An forte prςter coculeatione & fluxione sanguinis aliud nul tu illius vitium reperiture Scribit Aulcerina vcnet scctionem conuenire vel propter copia,vel propici vitium sanguinis vel propter utrumque. Respondet Aduertarius venae sectionem conuenire in phleg mone s duplici de causa, tum ob vacuationem languinis in phlegmone conten ti tum ob reuulsionem fluentis. Hoc tamen ille inquit) non tollit decretum no . ν strum, quia adest plenitudo particulae astastae, quae intumescit, distenditurque: cuius causa phlegmon omnis vacuationem sanguinis exigit, &c. Itaque non iam propior vitium, sed propter unam plenitudinem sanguinis licebit sanguinem mittere. Adversarius demum suain Avicennici huius loci interpretationem per, ipsum mei Avicennam confirmat, qui paulo post haeci habet. Sed&inflamma-ia tione aliqua laboranti ubi vereamur , ne antea quam rosoluatur, ad suppurati nem deueniat vena lecanda est : quamuis venae luchicine non indigeat, nec Vlla

ad sit plenitudo. Ecce ille inquit in quomodo Atricenna seiplum interpretatus, vitiolum anguinem intelligit. , Ego quidem intelliso Avicennam hic nullam prorsus vitiosi sanguinis mentionem faccre. Quod si ille intelligit quemcumque

sangui ncm cssicientem inflammationem generaliter vitiosum esse, qudd ille homini noxius sit, iam vana redditur & Galerii, de Avicennae disciplina, sanguinem reddi inutilem, ac proptcrea mittendum eue,vιὰ propter illius copiam, vel Propter viti uirus quidem nullus est sanguis, nullus est humor, qui non hac ration

vitiosus dici possit.

Sed omnia donemus Aduersario. Homini inflammatione aliqua laboranti, ubi vcreamur, ne antea quam resolu tur,ad stippurationem deueniat,vena secanda est; crgo sanguis vel propter illius copiam , vel propter vitium , vel propterutrumque non dctrahitur. Prodigiosa consequentia. linmo vero contra , propterea quia in inflammatione sanguinis, vel copia, vel vitio, vel utroque modo 'is noxius esse potest, licet sanguinem mittere Sed fiuio. Verum quid tibi voluntis haec vciba Quamuis renae lectione non indigeat'Cur non indigent hoc remedia is qui patiuntur inflammationem , cum nullum magis existat di necessiarium, de , , proprium 8 In promptu responsio est consideranti, quae parum antea dixerat. is Non indigeat venae sectione,quemadmodum sani, quia isti iam aegrotant; illi vero aegrotaturi sunt, dec. γ Ego vero fateor me huius nodi promptam vel ponsonem non uitelligere. Si quidem Avicenna inquit hominem laborantem inflammatione haud indigere sectione venae non comparate ad sanos, sed simpliciter Vera a uicin ni fallor ὶ istius loci interpretatio est; in inflammatione secandam esse venam etsi aeger omnis plenitudinis est immunis de hac ratione statione venae non indiger. Quod statim sequentia postrema verba manifestissime declarant Nec ulla adsit pleuitudo , quem sane locum equidem puto Avicennam adis verbum accepisse ex Galeno : qui scribit. Non solum autem ubi adest plenitudo. ,, vel ad vasorum humores continentium rapacitatem missio sanguinis plurimum is iuvat;led & citra plenitudinem incipiente phlegmone aut propicr ictum,aut do- ,, lorem,aut partium einbecillitatem. Quippe dolor ipse sauguinem ad inflamma - ,, tionis locum trahit:& multoties partium imbecillitas inflammationem citra

ius corporis plenitudinem excitat. Quo quidem singulari Ioeo mihi liceat his

quatuor capitibus finem imponere - ' AD

270쪽

LIBER I. D. ISPUTATIO

I T. o R i A apud Hippocratem , & Galenum illustris in erpretatione , illustiis Aduersarij mult5 illustrior redditur. Nos

Vcro experiamur tenebras, si quae sunt, δc caligines delere , quincunque eam obscurant, ut si fieri 'potest, illa ex omni parte euadat illustriis tua. Posita sitie vel borum Hippocratis, Aduersarius haec habet. Hunc ego dum considero casum inuenio eo in ipso sanguinis missionem duplici nomine fuisse necessariam, tum propter vacuationem plenitudinis, ritum ob reuulsionem a sanguinis fluxione indicatam; atque propterea falsiissimum is esse censeo, Galenum in ea Historia , caeteris omnibus neglcctis indicationibus,& cogitationibus quemadmodum arbitrantur medici recentiores o unam duntaxat , , morbi magnitudinem perspexisse. Immd vero dico,& affirmo, Galenum tum ali- bi,tum praecipue in explanatione proposita. semper duos illos scopos cons deraste, ri& nunquam line ullo,aut alio,aut ambobus sanguinis detra tioncm colui uisse. γ' Ego vero dum hunc coli dero calum, dico,& affirmo alium nullum scopum me po- ritu ille inuenire, ex quo Gai. indicationem mittendi sanguinis elicuerit,quam morbi is magnitudinem. Oportebat ille inquit Hippocratem,cum hominem animaduer- , , teret in periculo esse, ad sanguinis missionem accedere, aut primo die,s nullum , , Venter contineret cibum crudum, aut omnino altero. An quid apertius dici potesti An forte ille scribit, oportuisse Hippocratem Pythioni sanguinem mutere,qubd is ille copia, vel fluxione noxius esset, An Galenus in re tanti momenti potuit is

scopos veros,& legitimos praetermi itere, alterum autem imaginarium, ac prorsus onullum commemorare Immd vero equidem non verebor iterum, ac saepius dice- ore,& affirmare,Galenum neque in explanatione proposita, neque ullo unquam lo- sico,ad decernendum de misso ne sanguinis, alios i copos, quam morbi magnitudi- , , nem confidcralle. Sed pr. xclaras Aduersari j rationes audiamus. Hoc certe lille is inquit non est sui sciens huius rci argumentum : primum quia periculosum csse is affectum non indicat necessarid morbi magnitudinem, & acutiem: cum sint scri- . Methae. M. culosi quamplures morbi diuturni, ut elephas,& cancer, & hydrops, & phitiis, & , hectica , Icc. Addo quod neque in omni acuto morbo ,& periculoso venae sectio , , conuenit. γ Quid vis vir praeclarissime, periculosum assectum non cile necessarid , ,

magnum i Lqurdem timeo lectorem vix risum posse tenere. Galenus certe ex una is in primis peraculi magnitudine, morbi magnitudinem , ac vehementiam definire , , non est veritus. Qui de complicatis indicationibus, earumque ordine sermoncm ,,

faeiens haec habet. Primum in eiusmodi complexu aestimabis, a quo maxime di- is scrimen aegro impendere videatur. Namque ubi a quodam affectuum non leue pe riticulum instat, ad id quod urget dirigi primum curantis consilium debet. Atque is in eo quidem curationis conii lio, quod ab urgente initur , affectus magnitudo I. g. v I perpendenda est. Ea est triplex, a ia, quae ex laeta actionis praestantia spectatur; alia,qu.ae ex psopria ascistus essentia & tertia praeter has,quae ex facultate, quae la sum corpus gubernat,aestimatur. Et quamquam idem Gai .doceat, magnitudinem morbi ex propria morbi specie ac superuenientibus symptomatis cognQsci,ac percipi,tamen nulli dubium esse debet , quin haec tandem ad aegri periculum debeant referti: adeo ut ex Galcni,disciplina ac rei natura, morbus cum aegri periculo, tuam

SEARCH

MENU NAVIGATION