Histoire des règnes de Charles 7. et de Louis 11. par Thomas Basin

발행: 1856년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

66 HISTORIARUM LUDORCI XI promisisse regi Magonum serebatur), Francorum rex non regi Aragonum, sed sibi potius eos acquisivisse ostendit. Nam ah omnibus vassallis et subditis, lam nobilibus quam plebeiis, sacramenta homagii et fidelitatis exegit, suoque nomine Officiales pro custodiis arcium et Castrorum, et alios quoscumque posuit et instituit. Quae res plurimis ex eis nobilibus et aliis populis vehementer displicuit; ipsi quoque Aragonum regi qui sibi eosdem, atque alios rebelles sibi, acquirendos existimaverat, tribus castris pro securitate summae promissae in manibus Francorum regis traditis, ut supra retulimus minime grata fuit. Sed sortassis hoc riusdem regis aliis exhibita exigebat fides ut, quin modo aliis Servavisset, invicem quoque in eum incudirisset a quo sibi consimili et pari integritate servaretur. Invenit enim venandi consocium qui partes sibi, ut Asopi sabula vetus habet, instar leonis saceret:

eXPertres Profecto quod vera .et insallibilis illa iuris

civilis regula exsistat : a Potentioribus nobis pares

Εt talibus modo atque artibus fines regni sui, versus Celtiberorum gentes, Ludovicus rex Francorum prinpagavit ; de Barcinona autem atque aliis oppidis et civitatibus, quae in rebellione persistebant, edomandis nihil se petiitus curare ostendit. Quod in consequentibus suo loco luculentius apparebit.

152쪽

CAPITULUM XIX.

De discordia seu simultate orta inter reges Franciae et Castellae, statim sedata.

Sed quoniam, anteriore tempore, rex Castellae et Legionis regem Aragonum velut hostem habebat, non parum regi Ludovico Francorum insensus suit, quod, eo inconsulto, cum hoste suo foedera atque amicitias copulasset. Aiebat enim per hoc vetustam fraternitatem, inter Francorum et Castellae roges firmissime juratam et gravissimis censuris summorum pontificum roboratam ac sancitam, violasse et abr

Pisse, cum suo hoste insensissimo ligantias faciendo.

Propter quam causam veritus Ludovicus ne, ob eam rem, Vetus illa et per tot regum successiones semper inconcusse Observata fraternitas solveretur,

legationibus egit ut, ad resormandum amicitias, ipse et rex Castellae in locum unum , in utriusque regni limitibus, convenirent. Ex condicto itaque, juxta Baionam, prope flumen' quod in ea parte utriusque regni limitem facit, ad constitutam diem' ambo reges, ute

153쪽

68 HISTORIARUM LUDOVICI XIque inagita satellitum caterVa StipatuS, Cora venei'unt, et illic, pariter remotis arbitris, plurimos invicem mi cuere sermones. Quibus sinitis, veluti pax et amicitia bene integratae atque instauratae essent, uterque in propria Se recepit. Et sic ab invicem discesserunt; et quidem foedus antiquum continuatum vel . restauratum verbis esse inter eos potuit; sed amicitiae, semel dirutae vel scedatae, sincera concordia difficile unquam postea reconciliari possunt. Unde, cum fratrem haberet se juniore. .: ipse rex Castellae', quem una factio procerum regni libentius in regem sublimaMet, et, per hoC, tu apertum manifestissimumque dissidium adversus fratrein suum regem adductus esset, huic si alernae dissensioui uel exordium, vel ad minimum somentum favoremque suum Ludovicus, rex Francorum, Praestitisse serebatur.

CAPITULUM XX.

Quomodo comes de Charotiis regem Turonis visitatum venit , cui rexvleariatum regendae et administrandae Normanniae dedit, sibi magna pensione constituta; quae omnia ei statim ademit.

Cum autem ex Vasconia in Franciam reversus esset' et Turonis aut in vicinis castellis ageret, ad eum visendum honorandumque Carolus, filius unicus illusiris Philippi, Burgundionum ducis, accessit. Cui sive vere, sive simulate hoc ageret, incertum tunc habebatur

la negociation dans le Commines de Lenglet Dusresnoy, t. II, p. 376 et sui v. l. Don AlphonSe. . Au mois de juillet 1463. Dissiligod by Cooste

154쪽

ejus concessit, plenam dans ei, in administranda hujuscemodi provincia, potestatem . Constituit etiam ei et ordinavit maximam pensionem, quae menstru tria millia Dancorum reddere dicebatur; quae in anno

triginta sexi millia faciebant.

Inde autem idem illustris Carolus, dictus comes de Charotiis, revertens ad Propria, per uinem Rotho magum iter suum direxit. In qua urbe maximo cum honore a civibus acceptus muneribusque donatus, eliam vinctos quoscumque, qui in Publico carcere pro criminibus servabantur, ex munificentia regia liberos atque absolutos ire dimisit . Cum vero ad patrem ac patriam rediisset, non multo posthac, contracta quodammodo Ossensione paterna propter simultates et contentiones, quae jam diu

satis inter ipsum et dominum de Crom qui patri suo

charissimus magnoque apud eum loco semper habitus fuerat duraverant, in Hollandiam secessit habitavit que, velut quodammodo abdicatus a patre, in oppido de Go-ιni appellato, supra ripas fluminis Rheni, per

tempora satis longa . Statim autem ut hanc a patre suo Francorum rex cognovit secessionem, Velut in gratiam patris succensere volens, filio dictam pensionem et vicariatum administrandae Normanniae, paulo ante

. M lieulena e generale de Normandie sui donnos au comte de Chiarolais, non pas apres, mis avant te Voyage du roi en Gasis Ungue, ali mois d octobre 1461. 2. Le com te de Charolais splourna a Rouen les 19, 20 et 21 decembre 3461. Laenglet Dusresnoy, Commines, t. II, p. 375. 3. Antoine de Croy. 4. La premere separation dia conite de Charolais d'avec son

155쪽

70RISTORIARUM LUDOVIa XI sibi concetaos, revocavit, daturumque Se operam atque juvamen ad eum severius coercendum et castiagandum genitori suo obtulit, si hoc expetere Vellet. Sed pius pater, altius mente considerans quorsum haec castigationis oblatio procederet ac tenderet, actis proinde gratiis regi, ea se minime indigere dixit, seque ad castigandum silium suum, cum Vellet, sumiscere; adversus quem non adeo indignatio ejus accensa erat, quod severius aliquid in eum quem non secus

quam seipsum diligeret) statui aut ultum iri deside

raret.

CAPITULUM XXI.

Qualiter rex, pro luendis terris Picardiae pignoratis duci Burgundias, d

posita quae in ecclesia Parisiensi servabantur, tulit, et edicto propo- ' sito cunctis venandi potestatem et lacultatem ademit.

Sed cum haec ita decurrerent, essetque in IIollandia praefatus dominus comes de Charolois, ut diximus,

in animum suum induxit Francorum rex terras Picardiae super flumen Summonae et ultra, Versus Flandrias, a Patre Suo, piae memoriae, duci Burgundionum pro summa quadringentorum mille scutorum auri pignoratas , luere et ad se velle revocare .

Ad quod essiciendum, cum pecunias paratas ad hoc suffiicientcs minime haberet, statim de modo facili eas inveniendi atque in unum aggregandi consilium invenit. A prietatis enim totius regni, tam pontificibus quam abbatibus, qui rem aliquam habere putarentur,

1. Par te traite d'Arras, en 1435, ainst que Pauleur lya explique dans PHistoire de Charies VII, l. III, c. I. 2. La commission donnee pour is rachat est dii 2l aout 1463.

156쪽

LIBER PRIMUS. Ismissis ad singulos suis epistolis, mutuas pecunias ex git, ab uno mille, ab alio duo millia, plus vel minus prout cujusque facultates sufficere putabantur. 1 civbhus etiam locupletioribus et civitatibus certas summas habere poposcit. Cum vero intellexisset in pede sacra, ecclesia scilicet majore Parisiensi, servari deposita ex ordinatione justitiae curiarum supremarum regni ad magnam auri quantitatem, pro his depositis tollendis Parisios accesSit. Ad quam urbem cum ex diversis regni provinciis praelati concurrerent, ad quos rex epistolas direxerat quatenus illuc summas ab ipsis pelitas vel deferrent, vel transmitterent, aestimabat Vulgus aliquod magnum partamentum seu concilium, pro ordinando regni statu in meliorem formam, per regem debero celebrari ac teneri. Sed qualis exstitit sui adventus intentio, paulo post ipse declaravit manifestumque secit. Nam cum per dies plurimos, per illas sylvis propinquiores diversa accepisset hospitia, cum suis Venatoribus sylvas venando a mane usque ad vesperam Collustrans, quasi ad nihil aliud cogitare deberet, urbem Postea est ingressus. In qua duos, aut tres, vel plures diqs commoratuS, explorans quanam via commodiore aurum

hujusmodi, pro viduis, pupillis, litigatoribus aliisque

variis causis, apud aedem sacram publice depositum, ipse tolleret, eo tandem sublato, ad suas iterum V nationes quibus supra modum ac mensuram deditus erat) est regres us . Fuerant quidem nonnulli de curia Parta menti et

aliqui ecclesiastici praelati, qui ab illa depositorum

157쪽

ablatione eum retrahere bonis et salubribus monilionibus conarentur. Quas ita patNo aestimavit ut nihil prorsus, nisi de sua exsequenda Cupiditate, curare videretur . An Vero postmodum eamdem Summam restituerit, nobis non satis est compertum'. Hoc scimus quod, licet a quibus mutua exposcebat, eudem legaliter eis reddere polliceretur, quibusdam tamen nihil, aliis vero cum diminutione et laenore everso suisse restituta. Sed ne fructum sui tunc ad regiam suam adventus vel occultare vel neglectu praeterire videamur, Pro reformatione justitiae duo ibi edicta nova, et perpuluSin regno minime audita. edidit et publicari secit: unum quo, sub poena confiscalionis corporis et bonorum tali enim poena quotidiana sua mandata sanciebat), inhibebatur omnibus regni colis, cujuscumque graduS, status aut conditionis exsisterent, atque etiam nomi-

eotir de Pariement, et illec, toutes les chambres δ' icelle asset ablees, remonstricZ nosdictes neceMites et assaires, et les grans desir et assection que avons de recoli urer los lites terres; et qu'. Ce nepourrions sciurair sans prendre lesdictes sommes consignees et deposees tant es mains du gressior de ladite eour, que dyati tres PerSOnnes; et les exhortieZ que .... it A veitillent consentir que icelles Somn eS... notis solent baillees et dei ivrees, en leur os ant de parnous, polir la restitution d icelles et de les remetire os matris et lieux oli elles soni de present, tolite telle seurete qu'il semblera hicelle nostre cour estre a satre et convenable en ceste partie. . Commission donnee par uis XI, te 2I aosit 1 403, Lenglet Du-sresnou, Commiura, t. II, P. 395. 2. Il ex iste une commission donnee en meme temps que laprecedente ii uti receVeur du Trmor, a qui it est erioint, Pari 'ordre te plus absolu, d'employer , la restitution les premieradenters qu'il perceum. or nnances des rota de Franee, t. XVI P. II.

158쪽

LIBER PRIMUS. R 73

natim ecclesiarum praelatis, ne alicubi seras aliquas venari vel sacere venari auderent, quocumque modo

vel forma id fieri possit . Praecipiebat item omnibus praedictis, qui plagas, retia Vel laqueos quoscumque venatorios haberent, quatenus infra dies quindecim post publicationem edicti, eosdem deserrent seu de- serri sacerent ad ballivos sive senescallos locorum, sub eadem qua prius censura et poena. Quibus ballivi, atque senescallis mandabatur, quod omnia hujusmodi retia et funes seu laqueos protinus, tanquam

haereticos relapsos, igne cremarent . Et ne sortassis aestimare ministri et exsecutores hujusmodi mandatorum possent, ea parum regi curie aut non alte animo suo infixa et impressa fore, et per haec mitiores vel segniores in eorumdem exsecutione

essicerentur, ipsemet in domo honorabilis domini de

temps apros , qui leve la prohibition en saveur des nobies dumilphine, anciennement investis du droit de chasse et de pectie, et a si en saveur de toutes les autres personnes du Inome pays qui, mOyennant finance, avalent Sotii par te passo de la meme prerogative. Le considerant de cette laveur salte aux Dauphinois est singulier : Sest . Pour ce qu'a l' easion desdicles defenses de chasser, ita les Dauphinois deviennent oyseuix et sans Occul' cion. , sordonnances des mis de France, L. XvI, p. 1. I 'aut res exceptions, mais individit elles, furent accordees dans te reste duroyaume. Ainsi, te 23 janvier 3465, te seigne ur de Baetilly, dansle chateau duquel le mi avait solourne quelque temps, re t murici et sa post ori te, le droit de chasser te lapin 1 murre et 1 filetau en ses tardins, couldroles et apparienances dii domat ne de Raailly, in dans tin rayon de dix arpens autour dudit manoir. Hss. dela Bibl. imp. Collaetion D. musseau, t. XII, n. 7518. 3. Cf. Chastelain, partie II, ch. xxxx, et Iacques Duelemq,l. V, C. L.

159쪽

HISTORIARUM LUDOVIO MMomorensi , prope Sanctum-Dionysium, qui, quantis potuerat viribus, eumdem honorifice et splendide in sua domo exceperat et procuraverat, et per sylvas atque saltus patrimonii sui, dum illic Venaretur, ais claverat, exsecutionem hujusmodi mandatorum inchoari coram se et prietato domino, suo hospite, secit. Faciens enim in unum Congeri et Coacervari sun es,

laqueos et retia atque plagas, quos idem dominus, qui saltus et sylvas pulcherrimas habet, in quibus magna pars census et patrimonii sui consistit, in copia ingenti habebat, omnia simul flammis et igne comburisecit. Et cum quidam ex paroclitanis loci, ad usum pulsandi campanam ecclesiae suae, lanem unum ad hoc idoneum sibi donari petiissent, non fuerunt exauditi . Similem vero exsecutionem ballivus Sire nectensis in domo baronis de Auffemont fecit, ne

de contemptu vel negligentia arguendus veniret. Τalem vicem suo devoto hospiti et gratiam humanus rex retulit, non Veritus sub tali censura, confiscationis scilicet corporis et bonorum, sine ullo delectu ac reverentia divini cultus aut religionis, pontifices gen raliterque omDes sacrorum ministros concludere; in quorum tamen personas aut mobilia nullam prorsus

habet iurisdictionem. Quanta autem justitia atque aequitate hujuscemodi edictum sultum exsistat unusquisque lacile dijudicare

I. II s'appetiit Iean. 2. Fuerant dans le Ins. 3. Cette anecdote a et e connue de Duchesne, qui en a intercalete recit dans ses preuves h l'Histoire de la messon de Montino. renci, p. 173. 4. On ecrit ariourd'hui Osemont. Cette terre n'avait pas te titrede baronnie que tui donne i aut eur.

160쪽

potest, cum in regno sint duces, comites, harones, milites ac nobiles paene innumeri, qui saltus sylvasque de proprio patrimonio habent et qui venandi exercitiis in eisdem inconcusse uti assueverunt, et jus id

agendi squod propriae nobilitatis exercitium est) etiam

expressim per cartas suarum in feodatio nulli, et aliis apertissimis documentis, ostendere possint se habere. Quis non videat quanta sit edictum hujusmodi ratione Subnixum, quo, pro solo nutu et inordinatissima voluntate, jura subditorum et patrimonia auferulatur Potuisset forsan est quo honestatis colore tale dc endi

edictum, si raras et exiguas sylvas gallusque venata

num sparuml uberes rex in suo regno haberet quanquam, nec ob id, juste satis salvari potuisset); sed cum

per omnem Galliam et provincias regni Francorum sint maximae et latissimae sylva , vat iis ferarum resertae generibus, et tot, quod vix stissicerent numerari quae de proprio regis patrimonio cxsistunt quas, etiam si ipse rex Malliusalem aequaret annos, nec aliud prorsus ageret quam venari, Omnes et singulas perlustrare aut exhaurire venationibus minime posset), quae justitia, quae aequitas, quae humanitas regis, innumeris subditis suis jura patrimoniorum, commoditates atque solatia eisdem annexa, quae nec sibi ad utilitatem ullam cedere possint, uno Verbo, Pro nuda sua voluntate, tollere atque inhibere 3 praelatis autem etiam universissimiliter, quoad hoc, ecclesiarum suarum jura auferre Sunt etenim permulti, qui sylvas saltusque de Suarum patrimonio ecclesiarum habent, et jus etiam venandi in nonnullis sylvis et saltibus regiis; nonnulla etiam exstant monasteria, super hujusmodi venalionum piscationumque utilitatibus in saltibus et aquis

SEARCH

MENU NAVIGATION