장음표시 사용
191쪽
106 HISTORIARUM LUDOVICI XIsuisse intentionem, detestandosque esse eos qui tales conatus aggressi Sunt, quos minime potuerunt perficere, aut sorte, malitia sua faciente, nec satis voluerunt.
Quibus satis in hoc acquiescimus quod rem, quam inchoarant 'sto quod inconsulte, et bona atque sincera intentione, aliquorum tamen agente perfidia, qui, quae sua Sunt quaerentes et non reipublicae sanitatem atque incolumitatem, a bono et sancto proposito aliorum et consortio deficientes, et invidiae, quaestus atque avaritiae et ambitionis facibus accensi, in partem Contrariam accesserunt boni et justi , minime potuerunt ad essectum perducere. Quos tamen non ProPterea injustos fuisse consenserimuS, quod, ex POStiacto videntes fructum suae bonae intentionis minime consequi, neC totius corporis reipublicae gravissimae invalitudini subveniri tunc posse, partis saltem Mi- cujus remedio atque utilitati prospexerunt.
Quod autem damnandi sint qui hona et utilia
aggrediuntur sacere, quod, Praeter eorum intentionem, plurima inde mala occasionaliter proveniant, qui sic dicerent , procul dubio, ut sanctus 'etrus inquit, nationem infinitorum Dei filiorum reprobarent, et catholicorum doctorum sententiis aperte contradicerent. Quis enim damnandos, nisi omnino bl phemus et prorsus alienus a Veritate, existimaverit sanctissimos apostolos et apOStolicos Viros, qui, praedicando evangelium Christi perversis gentibus, in eis non modo fructum nullum convertionis acqui
192쪽
LIBER SECUNDLS. 10 sierunt, sed etiam occasionaliter insinitorum fidelium persecutionis, et cruciatuum variorum atque necis causas excitarunt λ Quis conatus Christianorum principum et sanctae Ecclesiae Dei, ad recuperandam ab infidelibus Terram Sanctam, culpandos atque damnandos dixerit, licet conatus eorum successus felices non modo non fuerint asseculi, sed etiam interitus et perditionis persecutionisque in sinitorum Christianorum saepius occasio et causa exstiterint λ Sine quibus conatibus hujusmodi clades minime provenissent. Nemo quippe, nisi nimium contenti OSus ac pervicax,
infitiari poterit, quin maxima ingruerit tunc neque nunc minius) rem putilicam regni reformari in melius
evidens et manifesta neceSsilas. Quare, Cum ad Consulendum ei vix alia ulla modo humatio via aptior aestimari seu adinveniri posse putaretur , operam ad eam rem tam licitam tamque utilem et Decessariam dantes, hona et recta intentione merito inculpabilescensendi sunt, etiam si, Ob malorum aliqudrum atque iniquorum hominum culpam, res, uti speratum suerat, felicem exitum non invenit neque accepit. Sine
culpa quippe suerunt illi, qui parentes praecepto Iosuae, ad expugnandam civitatem Hai prima vice profecti sunt, licet propter peccatum Aelian, qui contra divinum imperium tulerat de anathemate Iericho, inse-liciter ab hostibus caesos fuisse fugatosque ConStet. Et ita opera hona, et bona intentione Suscepta, propterea minime damnanda sunt, esto quod ex ipsis fructus, qui speratus fuerat, minime aliquando proveniat. Constat si quidem aliquando, talibus viis, optime reipublicae fuisse consultum, et purgataS Saepe saevissimas fuisse tyrannides, et exstinctas. Quod et in
193쪽
1 08 ΗΙSΤORIARUM LUDOVICI MRomana republjca, et in regnis Franciae et . Angli atque aliis imperiis, saepius contigisse, tam ex V teribus quam ex recentioribus historiis lacile est
agnoscere. Cur autem, et hac Vice, hoc minime con' itigerit, cum reformari in melius reipublicae statum atque Ordinem evidentissima exposceret necessitas
atque utilitas, dicat qui arcanorum et judiciorum
omnipotentis Dei conscius esse, et rationem eorum
intelligere praesumit; quae miranda quidem nobis esse, et pavorem incutere merito debent, ut, juxta exhortationem Apostoli, ic Cum metu et tremore nostram Salutem operemur, v minime autem curiose discutere
debemus. Forte enim hi, sal quibus hac via consuli potuisset, indigni erant, Et tam moribus deformes ac reprobi, ut merito talibus adhuc flagellis potius casti gandi atque erudiendi essent, qualibus per impios
regentes et ministros regnum gra iter atterebatur,
quam pasis et justitiae atque libertatis sanitate. do nandi. Quibus etiam gratiae donis eos sorean ingratos suturos, et, ipsis abutendo, in depravationes et cor ruptiones prolapsuros et ruituros morum, oculus ille sublimis divinae Providentiae praevidebat. Nec mirum, si pro peccato et distorta aliquorum ex principibus suorumque consiliatorum intentione, tantum quantum, qui non aliud quam justitiae reformationem quaerebant, . intendebant, bonum divina justitia vel subtraxit vel negavit, cum unius Achan peccato qui solus de anathemate Iericho, inscientibus Proreus Caeteris , Servarat, multi, bona sua intentione frustratiante civitatem Hai hostili gladio exstincti fuerint ae perempti. Et haec pro tanto diximus ad refellendam multo-
194쪽
LIBER SECUNDUS.. 30srum pertinaciam, qui . . temerarie nimis proximorum
ignotas eis conscientias judicantes, absque ullo de lectu omnium principum illius societatis facta condemnant : asserere audentes, ,el quod nullius intentio recta fuerit et justa, Vel etiam, esto quod bona vel recta initio 'suerat, ob hoc tamen ipsum quod coepta hona intentione ad salubrem reipublicae fructum per
ducere , nonnullorum obstante perfidia, minime Valuerunt, omnes eorum conatus injusti et damnabiles exstiterint. Nos enim, sicut ad certum de eorum inten
tionibus judicare non possumus de quibus tamen,
nobis non satis notis, in meliorem partem benignius praesumimus), ita nec eorum sacta, Supposita certa et sancta intentione, hona atque laudabilia, condemnare poSSumus, ex eo solum quod tantum bonum , quantum intendebant et Zelabant, perficere nequiverunt. Alioquin, ut diximus, nationem et infinita bene
facta filiorum Dei quod absit) reprobare et condem
Argumentatio eorum qui principum universaliter: gesta improbant. et damnant, quae rationibus refellitur.
Sed subditi, inquiunt, et vassalli erant hujusmodi principes, et caeteri qiri eis adhaerebant; quibus mi
nime licebat in regem suum et dominum arma levare, aut eum corrigere Velle. Quilaus respondemus ab eis inquirentes an vel ipsi in navi aliqua essent conducti a patrono et domino navis, Vel etiam ipsius verna cesi seu certa mancipia essent, qui dominus vel p
195쪽
1 0 HISTORIARUM LIIDOVIa XItronus, seu imperitia seu malitia certa, eam perditum iri vellet et in Scvllae aut Charybdis voragines demeringere, an ipsi hoc pati et tolerare deberent; vel potius patronum seu dominum, De id saceret, adhortari et
commonere, atque, ubi in tantam vesaniam verter
tur ut, spretis exhortationibus et commonitionibus salutaribus, navim nihilominus in praecipitium agere vellet, anne si hi de facto reluctari et obsistere deberent. Non arbitramur eos ita insanire, ut, pro Salute tam navis quam eorum qui in ea continerentur,
abnuerent id licite ei rationabiliter fieri posse, et fiamlServos seu vernaculos Patroni, Vel nautas conductitios, in tantis peri lis constitulos, dominum suum a clavo depellere et regimine amovere; sed etiam, si aliter salvi evadere non possunt, domini contumacia et pertinacia faciente, pro communi plurimorum Sa- 'lule, vincire et compedibus Constringere, vel majore
Igitur si hoc servi si mancipia vel mercenarii in dominum suum, Cogente necessitate, possunt legitime agere, Cur non Poterunt, non Ser i neque mancipia, - sed amplissima liberorum populorum multitudo uni regentῖ subditorum, ubi rectorem, velut quodammodo ininiIimilem, omnes notorie et manifestissime vident non legitime imporare, neque consilio honorum irorum atque sapientium moderari et di Spotiere rempublicam, sed cuncta vastare et perdere; cives patri moniis et bonis, pro Sola Voluntate, sine jure ordinis, spoliare , exsules bene de republica meritos agere; libertatem Ecclesiae ct ecclesiasticarum Personarum decus atque honorem tollere; Omnia divina et humana jura contemnere et confundere ; pro libito in omnibus Disitirco by Corale
196쪽
LIBER SECUNDUS.m rebus absque ratione agere; mulieres nobiles atque ignobiles, contra suam et Parentum Voluntatem, quibuscumque velit, contra Omiae jus et fas ad nubendum compellere , et, generaliter omnes subditos, adempta eis prorsus omni libertate , in miseriam redigere et servitutem; nulli rem aliquam, velut suam.
habendi ac possidendi, nisi quatenus ei libuerit, relicta licentia, et, ut paucis multa comprehendam,
velle omitem padum, statum atque ordinem, Sexum et aetatem totius regionis omnium miseriarum, Servitutum et bellorum calamitatibus complere et conficere, atque omnes, Passim et Sine delectu, pro solo nutu vel nefandorum satellitum seu stipatorum suoruui desiderio et impiissimis voluntatibus, opprimere, cruciati-hus et suppliciis, omni juris ordine pririermisso atque
neglecto, afficera : cur, inquam, non Potuerunt Pr ceres et maiores regni in tanta reipublicae vastatione et desolatione, pro communi salute, et ad dandum . tantis malis et aliis, quae vix ulla elocutione narrari possent, remedia, se colligere in unum et Congregare, 'et pessimum regentem compellere et admonere, ut, a tantis desistens malis, debito ordine justitiae, secundum divinas et humanas leges atque laudabiles consuetudines, rempublicam moderetur et regat, utens
consilio virorum potentium et sapientium, quibus sit Dei timor, amor justitiae et veritatis, Ut qui oderint μavaritiam, quemadmodum Moses ille dux et legislator Israelitici populi, a socero suo, scilicet longe inferioris dignitatis, consilium salubriter accepit 3 Atque ubi,
omnem rationabilem et utilem admonitionem spemnentem et Contemnentem , viderint se velle potius
malis prioribus pejora addere. et utiliter eum atque
197쪽
m HISTORIARUM LUDOVIta XIsalubriter admonentes patria et regno pellere, honis ac patrii non ili spoliare, seu etiam suppliciis afficereat iue in eos saevire : quis Sanum sapietis dixerit a. collibendo tam insolentis, non regis, sed iniquissimi potius iurauni et cruentissimae bestiae, impetus et
rabiem masnates et procereS regni, imo omnem Virunt bonum et justitiae gelatorem, se e debere conti- Dere, et abstinere a remediis quibuscumque, quae ad ioc posse proficere rationabiliter aedimari possint, 'inquirendis, procurandis et Prosequendis , nec Se. ΟΡΙΗnaere murum defensionis pro domo Israel λ . ' Non probat Deus, in tanto discrimine et tantorum' colluvie viliorim et malorum , ut remedia . quae humanitus as ferri possunt, 'Orpore atque ignavia negligentes, ejus putentiam atque. Pietatem tentemus, et . Cum, more humano, remedium, cum Dei adjutorio, ipponere agendo et laborando, possumus. Vera quipPE .est Marci Catonis gravissima illa sententia : a non V
- tis dequδ suppliciis muliebribus auxilia deorum p
rantur; vigilando, agendo, bene consulendo prospera omnia cedunt. Ubi socordiae atque ignavi de to tradideris, nequid Iuam deos implores : irati infestique sunt .n Quod et sacer cecinit Psalmus : ου In deo faciemus virtutem, et ipse ad nil illum de lueet tribulantes nos. n Speni enim Oinnem fideles in Deum projicientes, qnod in se est, et quod eis poSSe donavit Deus, agere et aggredi debent, non praecipiti neque temerario , sed quantum rerum conditio Permittere potest, maturo digostoque Consilio. Ubi autem, more humano, imminenti exitio ac tribulationi occurrere et providere non possumus stunc quidem cum ignoramus quid agere debeamus), hoc solum habemus residui ut ocu-
198쪽
UBER SECUNDUS. 13los ad Deum dirigamus, quemadmodum scriptum legimus Il' Paralipomenum, Xx' CaP. Tales igitur conventus, ad retundendam impietatem seu tyrannidem alicujus regis auυ imperatoris, a fila, ditis existimaremus rationabiliter posse fieri, ubi superior aliquis non esset, apud quem via justitiae remedium inveniri posset; sed et tunc non alias nisi extrema Cogente neceSsitate ; et , quemadmodum ad urendum vel secandum membrum aliquod, ut Cicero inquit, tunc devenitur, ubi caetera omnia medicinalia remedia deficiunt vel nihil proficiunt, ita
ad hanc viam reipublicae periculo consulendi, si aliquando subditis contra alicujus tyrannidem et saevia iam reprimendas liceat devenire, tunc demum id fiendum esset, ubi aliud remedium humanum minime superesset. Unde a nullo Culpati unquam fuisse leguntur Agrigentini, qui omnes unanimiter in Phal rim , ut Cicero inquit, Vel SenatuS populusque rona
nus, qui in Neronem, seu alii quamplurimi liberi populi, qui in similes tyrannos, seu universi simul
seu quidam ex ipsis caeteris audaciores, extrema Po
cente necessitate, Zelo justitiae et reipublicae, impetum secerunt. Omni enim juris humani deficiente auxilio, ad juris naturalis remedia quod contra violentias unicuique sese defendere et vim xi repellere concedit)nullus sanae mentis negaverit recurri posse. Ad quod
uti lue recurrentes in tanta rerum confusione et voragine vitiorum ne, patientia sua muta et torpida, cum verisimiliter obsistere posse putentur, conSenSum
lot malis praestare videantur , qui profecto pro justitia, pro libertate, si sors haec attulerit, Virtuosius, laudabilius atque gloriosius occumberent quam si, omni
199쪽
mTOMARUM LUDOVIO XIl Mamissa libertate, patria Oppressa et in miserrimam servitutem redacta, diutius sub tali infelicitate vixis
Quod multis ratiouibus, auctoritatibus et exemplis facile confirmare possemus, si non per hoc diutius a susceptae prosecutione historicae narrationis longius
Quomodo a Bastardo dicto Borbonii et duee Borbonii urbs Bituriea eum
nonnullis eastellis occupata ruit quae castella rex recuperarit, et adversum comitem de Charolora accurrit.
Ad eam igitur redeuntes, cum principes praelati quisque in sua terra colligeret quos habere poterat viros militares, Primus omnium dux Borbonii prope terras Suas per quemdam, qui Bastardus Borbonii vulgo dicebatur, civitatem Bituricensem cum arce ejusdem per insidias accepit, Domine domini Caroli, fratris regis, cui a patre adhuc vivente ducatus Bituri censis in titulum suerat datus. Accepit autem et idem dux nonnulla alia oppida et castella, tam in Bituricensi territorio quam in Alve Dia , quae, tam terrore armorum quam quod gravibus Oneribus Vectigalium a rege premerentur, ab ipso satis facile ac libenter defecerunt. Quos etiam denarios de publicis vectigalibus, ab eorum recepto-
200쪽
ribus, habere poterant, ipsos dapere et in usus suos vertere non omittebant plures ex principibus factionis. Unde et in suis terris et in vicinis, ubicumque manus potuit mittere, hoc comes Arminiaci agere minime omisit. Dicebant enim sactum optimum esse, Si, regi et pecunias et terras auferendo, illud sibi subtraherent, unde militibus suis stipendia sacere consuesset. Rex autem cum incendium grave et periculosum sibi initiatum agnosceret in Bituricensi et Borbonensi
territoriis, et ... nondum tam cita ac festina aliorum
principum lactionis motione, intellexisset, cum magnis equitum atque peditum copiis ad terras illas propere proficiscitur '. Ad quas veniens, absque magno negotio omnia serme castella vel armis vel deditione recepit, quae ab eo defecerant. Quoquo enim adventaret, territi cives Domine regis militumque potentia statim deditionem secerunt, praesertim postquam nonnulla oppidula, quae reSiStere Praesumpserant, praedae atque direptioni suisse exposita maximisque suisse implicatis calamitatibus cognoverunt. Civitatem tamen Bituricensem rex tunc in lactam dereliquit, eo quod ejus oppugnatio majoris temporis moras et dimicilius exposcebat negotium. Non dubium autem quin rex armorum potentia, non diu post hoc, ducem Borbonii, qui de castello in castellum absque aliqua resistentia fugiebat, terris suis et patria expulisset, si non alia graviora majorisque periculi
regem cum suis copiis alio divertere coegissent. Moverant enim de terris suis cum magnis et validis