장음표시 사용
201쪽
116 HISTORIARUM LUDOVICI XI exercitibus. ex Britannia dux Britonum, habens Carolum, germanum regis, cum comite Dunensi in suo comitatu; et similiter dominus Carolus de Charo- is qui, transmisso numine Isarae', prope Parisios ad Sanctum-Dionysium venit cum comite Sancti- Pauli , ubi operiebatur exercitum de Burgundia quadringentarum vel amplius lancearum, quem ad seducendum marescallus Burgundiae' receperat. Sed minime hoc perfecit. Initio autem idem Carolus, comes de Charolois, se pacificum venire ostentans, et non hostilem ad regem
suasve terras animum gerere, necessaria persolvens
suo exercitui victu alia, nihil praedarum vel incendiorum fieri permittebat. Quod et quodammodo similiter ducem Britonum facere serebatur. Sperabat enim, ut diximus, sine conflictu et bello regem se
posse adducere, ut congregationem solemnem Statuum regni Parisiis celebraret, in qua conveniens languoribus totius regni medela praeberetur, et Carolo, Suo Uni CO germano, competens paternae haereditatis portio assignaretur. Propterea regni colarum et populi totius, Parisiensis maxime, saVores captare nitebatur, ne, secus ac Verbis praetendebat , sacere videretur. Tentavit autem suadere Parisienses idem comes ut se pacifice in urbem reciperent, promittens ab
202쪽
LIBER SECUNDUS.m omni prorsus violentia et iniquitate abstinere; dicens Se, non Contra regem, Sed pro eo potius et in ipsius regnique sui adventasse favorem; id idemque alios principes regni, ex condicto, fore lacturos, Zelo solius reipublicae proh dolor) nimium enervis et lacerae, nec sui privati commodi causa. Ipsa autem civitas regia per certos deputatos, quos ad ipsum requisita audiendum destinarat, licet multis oblata et requisita placerent, tamen Sine jussu regis ipsum admittere
et intro recipere recusavit. Iter autem versus Parisios agebat dux Britonum cum suo comitatu, qui, per partes Cenomanniae et
Vitidocinum oppidum, ad comitem do Charolois accedere et sese eidem jungere Properabat. Quae cum rex intellexisset, qui adhuc, ut diximus, in Borbonensi atque Bituricensi territoriis erat cum maximis copiis, veritus ne fortassis regia etiam gua Parisiensis, si sui germani pi aesentiam ac ducis Britonum, cum copiis praelati comitis de Gutrolois junctorum' ad invicem videret, mutata opinione, ad eos recipiendos sese flecteret, concito greSSu aC PerPro Pero, transmisso per Aurelianensem urbem Ligeris flumine, ad occurrendum discrimini cum suis equitihus adu lavit. Metuens enim ne in unum utraeque copiae jungerentur, comitis scilicet de C rolois et ducis Britanniae, qui in Belcia jam ambo erant', ad quatuor vel
Clotid , iis arri verent ii Elampos seulement te si juillet.
203쪽
HISTORIARUM LUDOVICI MI 8 quinque leucas non amplius a se distantes, relictis post se pedestribus copiis et curribus quibus machina et arma bellica vehebantur, aggredi primum Burgundiones destinavit. Id quidem inconsulte : nam, ut publica vox et verisimilius erat, si primum ad Britonum exercitum debellandum se convertisset, cum quo erat Carolus, germanuS Suus, contra regis Copias minime Britones subsistere potuissent. Esto enim
quod essent circiter duodecim millia virorum, non tamen ita armis equisque instructi erant quemadmodum milites regni, neque in re militari adeo exercitati. Sed quia mirum in modum inardescebat regis animus ad Burgundiones debellandos, omissis Britonibus, ad comitem de Charomis suas copias direxit
De praelio contra Burgundos apud Montem-Ηericii per regem eommisso. post quod rex, nothomagum adveniem, magnas copias ex Normamnia eduxit et Parisios se recepit.
Idem autem comes prope villam Montis-Ilericii, vulgo dictam MonDi herm Castra sua locavit, eaque magno curruum numero munierat, qui machinas suas et belli apparatum vehebant. Cum ergo ad eum locum rex adventasset ', in quo castrum habet satis
firmum, decrevit illico ipsum comitem de Charolois
l. Commines est bien plus croyable, torriu'il affirme , commelo tenant de Louis XI tui-mime, que lo dessein de cel ni-ci etaitd'alter se rensermer dans Paris en evitant les Murgui ons, et que Ia rencontre n'eut lieu que parce que merre de Breae la pro
cura de sa propre volonte. M Oires, i. I, C. MI.
204쪽
MBER SMUNDUs. bello aggredi et cum eo dimicare. Nonnulli quidem conati sunt conflictum ad sequentem diem sacere di serri, eo quod equi atque milites lassi et satigati forent ex celeri et longa equitatione , etiam quod solis aestus, qui tunc satis incalescebat nam mensis Julii erat), et homines et equos plurimum aggravabat. Sed regis accensus nimium in hostes furor id permittere
non Potuit. Dispositis itaque utrinque aciebus, salis acriter Pugnatum est, confusis tamen et minime servatis o dinibus ; sed ex utraque parte pavor et metus satis turpiter et ignominiose perplures fugam arripere CO git. Ex regis exercitu, ut ferebatur . eomes Cenomanniae' et dominus de Monte- Albani cum sexcentis
vel septingentis lanceis, hostibus nec visis , nisi sorte de Procul, fugam turpiter acceperunt. Similiter et de Burgundionum exercitu serebantur, tam de equitibus
quam de peditibus, fuga elapsi ultra quatuor millia
virorum; e quibus profecto multi caesi captique su runt, tam a rusticis patriae, quam ab armatis regiis qui tunc pro custodia Parisiis erant. Qui se per campos standentes et vineas, fugientibus gravites imminebant.
In ea vero quae conserta est pugna, ipso loco pugnae, mortui de utrinque inventi sunt prope duo millia. Dicehant regii plures e Burgundionibus, Bumgundiones vero e Francis plures cecidisse. Ibi autem plures equi eum viris interempti sunt, et erat satis lamentabile viros inter acervos equorum peremptos
205쪽
20 HISTORIARUM LUDOVICI XI conspicere. Ita, cui Victoria tuno cesserit, non facile diei posset. Si rex in loco illo , in suis castris, vel saltem in arce quae illic satis firma est, remansisset, sibi victoriam forsan arrogare potuisset. Sed quia, ad vesperascente die, ipse cum paucis, qui sibi permanserant, Corbolium est Prosectus, Burgundiones vero in suis castris cum suo comite de Charomis, et tota nocte et sequenti die etiam, permanserunt, ideo a multis coloratius victoriae, licet non incruentae, titulus ei honor eis deserri videtur. In eo praelio fuit in gutture vulneratus ipse illusiris
comes de Guetrolsis, qui in congressu atque interventu, non modo ducis, sed strenuissimi etiam munus militis agebat. Non dubium vero, si rex suas pedestres Copias cum curribus et machinis secum habuisset, mansissentque equitum turmae quas Cum comite Cenomanniae et domino de Monte-Αlbani fugam accepisse retulimus, quin exercitus Burgundionum verisimiliter magnum discrimen incurrisset. Quibus tamen si Britones mature Se junxissent, cum regem CD OVerunt eoS Properare aggredi, verisimiliter integrae vires militiae regis susscere minime aut dissiculter utrisque potuissent; sed ipsi Britones, dum ad certamen et praelium Concurrere debuissoni, satis perfide et ignominiose se egerunt. Cum enim, adventante rege ad invadendum Burgundiones, castra Sua liaberent ad quatuor leucas Prope locum quo praelium conSertum est, ipsi castra
moventes usque ad septem leucas loco certaminis r trocesserunt'. Et tamen, eorum causa, ipse illustris
206쪽
DBER SECUNDUS.121 comes de C roloia, ut, obviam eis adveniens, contra regem ipsum quem advolare sentiebat, succursus et subventionis pileberet solatia, transmisso flumine Sequanae, campestria illa Belciae petierat a terris suis multum se elongans et usque ad viScera regni audacter penetrans. Parum sibi fideliter et honeste ipsi Britones, retro abeundo, vicem reddiderunt. Speraverat et exspectaverat habere comes de Char Olou satis tempestive suum mares alliim Burgundiae, cum quadringentis lanceis Burgundionum suorum; simul etiam ut secum concurrere deberent caeteri principes Confoederati, cum suis copiis, videlicet duces Borbonii, Calabriae et Nemo ensis, atque Comes A miniaci '; sed dum periculum urgeret praesenSque ad ret, nondum aliquis eorum adventarat, licet condictus dies praeteriisse diceretur, quo in unum CONVB-Disse atque collecti esse debuissent.
Transacto igitur dicto tumultuoso et plurimum confuso certamine apud Montem-Hericii, cum in eo
talent mini 1 quatre lienes de Montiliem to 16 iuillet, puisque los 5 juillet un ossicier de la maison de Bourgo Ne ocri vati dei'armee du comte de Chamlais qu'on avait la nouvelle que les Bretons et alent 1 Chateaudun. Docui nonis inediis, Melanges,t. II, P. 350. 1. Cela est mal diti Le comte de Charolais s'arreta k I tampes,
2. a Les dues de Bourhon, de Calabre et de Nemoum, ainsique te com te dyΑrmagnac. . Le duc de Bourbon et les Armagnam venalent de trailer avec te roi a Rioin, et de sycngager a deposeries armes. Iis violorent leur serment et vinrcnt se inindre avec lecomte de Charolais quand iis apprirent sa victoire ii Ontlhem. Quant au duc de Calabre, l'auteur te noname a tori avec les consederes du midi. It accompagnait te marochai de Bourgogne, austete ecarie comme lui de la Champagne et syavancait par la Bour-gogne. Mus deux rejoignirent aussi apres la halaille de Montille .
207쪽
HISTORIARUM LUDOVICI M alloco aliquantulum remoratus suisset comes de C romis, castra movit, et ad villam de Stampis , in illis vastis Belciae campestribus, se recepit'. Ad quem illo se junxerunt Britonum dux cum suo exercitu, et dominus Carolus, germanus regis, cum comite Dinnensi et aliis pluribus ejusdem sactionis; qui illic per dies quindecim et amplius substiterunt otiosi. Quae repausatio eis, Procul dubio, et negotio ob quod advenerant perficiendumque propoSuerant, non P rum damnosa atque incommoda exstitit. Non enim interim rex quievit aut serias egit; sed, quotquot poterat, ex militibus suis lasos ac dispersos ad se revocare et colligere magnopere satagebat. Adveniensque interim Rotliomagum , totam Normanniae nobilitatem et officia quaecumque sub se habentes, cum Daticis sagittariis' aliisquo peditibus multis, in campos duxit, et se sequi propere Parisios imperavit. Quo cum revertisset ex Normannia , omnem militiam quam colligere undecumque potuerat, ibi coli
Quomodo principes coniurationis castra sua juxta urbem Parisiensem locaverunt, et quale eonsilium rex a Mediolanensi duce accepit.
Appropinquaverunt autem et principes singuli Pra nominati , cum suis exercitibus et copiis, urbem ipsam
208쪽
MBER SECUNDUS. 23 regiam, in qua rex erat, et transmissa Sequana , castra sua locavit comes de Garolois prope monasterium Sancti-Mailri , more periti exercitus ducis ea vallo et curribus, quos plurimos habebat, solerter communiens. Dux vero Britonum cum suis copiis villam Sancti-Dionysii pro castris habebat; cui sociabantur alii principes, saepe ex aliis ad alia suae lacti nis castra transeuntesta ires tamen et potentia maj res multo in castris et exercitu comitis de Charotiis
at itaque rex intra urbem suam regiam, multis armatorum stipatus millibus; principes vero praedicti ex una tantum fluminis parte castra metati erant. Cum quibus ad certamen congredi, signis collatis, nec consultum, neo satis tutum sibi rex existimabat. Nutantem enim multorum fidem erat expertus; longe vero plurium, nec mutantem quidem, sed principibus affectu adhaerentem satis suspicatus : praesertim
ob fratris sui praesentiam qui, Ob id quod quodammodo in sua egregia indole patris reserebat prudentiam et gravitatem, charus admodum plurimis habebatur
Fertur etiam quod omnia rex ageret ex consulto Francisci , tunc Mediolanensis ducis, viri rerum bellicarum et, quae in eisdem rebus saepe practicari a solent, stratagematum procul dubio expertissimi et
209쪽
1M HISTORIARUM LUDDUM Mastutissimi. Miserat enim silium suum primogenitum ad regis subsidium, cum quatuor aut quinque milli-hus equitum ac peditum Frequentes vero nuntios et epistolas, et quotidianos Pariae, a sese invicem recipiebant. Is igitur Franciscus qui, satis humili sorte ac prosapia ortus, armorum industria, astu et dolis ad illud Mediolanensium imperium evectus fuerat, his quibus instructus erat artibus, regi in suis agendis consilia impartiebat . illud autem praecipuum esse
serebatur, ut rex a praelio atque Certamine abstineret, ageretque, quantum Posset, ut ipsos conjuratos a se
invicem quocumque ingenio Separaret et disgregaret; qui inter eos praecipui sorent, eis, quaecumque expOLcerent, daret vel promitteret, ut ad hujusmodi eorum dissociationem et disgregationem posset pervenire. Aiebat enim quod, si semel facta separatio foret, ne amplius sese in unum cogerent, facile impediri per
tombarde qui vini tard elle ne passa te Rhone que dans lemois de septembre 1465 , et qui syotabiit fur les fronti tres du
d'ecanteler leurs armotries avec celles de France. Documents
inediis, Melanges, t. II, p. '. 80, 382, 4 8 et 456; Bernard, m toire rea, t. II, p. 59; Lenglet Dusreanoy, Commines, t. II, p. 639.
210쪽
MBER SECUNDUS. 125 regem POSSE, 'cum terras suas atque dominia magna a se invicem terrarum, quae regi parebant, intercapedine seiunctas haberent; insuper et quidquid promitteret, cum ab invicem separati forent, nisi quatenus liberet, minime adimpleret; quae etiam dedisset atque contradidisset, lacile postea recuperare POSSe, Cum alter ab altero auxilia consequi non Valeret. Haec seruntur illius ducis Mediolanensis vafra et callida consilia, quae fidem quidem dari et mulla cum sacramenti religione audacter polliceri, sed minime observari, et, neglecta jurisjurandi religione, deierare suadebant. Τalibus igitur imbutus tiastructusque consiliis, rex a pugna conserenda abstinuit, licet militiam equestrem plurimam magnaSque peditum etiam copias haberet, tam in civitate quam juxta, qui ripas. fluminis observabant, ne adversarii flumen transmearent. Particulares tamen incursiones ultro citroque saepe fiebant, in quibus vel jaculis, vel lancearum ictibus Donnulli saucii, aliquando in te secti, nunc hac, nunc illic, reserebantur. Et de parte in qua erant castra Burgundionum, frequens ille ludus agebatur.
Quom M o oppidum Pontisarae et urbs Rothomagum factione eorum, qui a rege acceperant eorum Custodiam, defecerunt ab eo et transierunt ad principes coniuratos.
Sed dum haec ita gereretitur, nec de reformatione regni rex aliquid audire permitteret, contigit ut custos