Histoire des règnes de Charles 7. et de Louis 11. par Thomas Basin

발행: 1856년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

306 HISTORIARUM L OVICI XI

modo a cervicibus suis jugum eis Valde ingi atu in regis Fraucorum excutere posSent, et, Barcinonensium exemplo, ad Suum naturalem principatum sese

reducere.

Ad quod etiam eos procliviores reddebat harbara

quaedam seritas atque immanitas cuiusdam capitanei, qui noviter ad eos per Francorum regem, pro CuSt dia oppidi et arcis ejusdem , cum certo militum Praesidio , fuerat destinatus Cum enim illo recenter adventasset, in publica cum Civibus convocatione, verbis multum minacibus, probrosis atque asperis tam ad nobiles terrae quam cives loci invectus suisse serebatur. Quod eorum animos, tenuiter ad amicitiam imperii Francorum adglutinatos et amixos, facile addicessionem inflectebat, et ab eodem prorsus abalienabat.

Τentarant igitur primum quidam ex nobilibus et civibus loci, inter quos praecipuus erat dominus Ber-Dardus Doms ', miles, ut certam militiam regis Aragonum clam intromitterent, et Francos inde ejicerent et expellerent. Quod cum sacere aggressi suissent, et, ob eam rem perficiendam, circiter quingentorum numerus equitum usque prope moenia oppidi advenissent, non potuerunt conjurationis auctores id, quod se iacturos susceperant, adimplere . Nam cum intem

en catalan. 3. Me aerant adimplerent dans le ms.

392쪽

MBER QUAR S. 30 diu ea res attentaretur, multitudo hujuscemodi sactionis ignara, terrore commota, illico prorupit in arma, et ad tuendas portas et moenia cum iugetiti accurrens fremitu, expulit et inessicaces abire coegit; et ita pro . ea vice servatum fuit Oppidum regi Francorum . Quo facto, cum de coniuratis, ex suspicionibus

nonnullis, inquisitio haberi coepisset, ad quosdam prinhabilibus conjecturis' deventum est, qui, cum in jure

consessi suissent vel auctores, vel complices Conjurationis exstitisse, de his tanquam de reis laesae majestatis supplicium sumptum' suit. Inter quos erat unus

praecipuus oppidi consul pro illo anno. Per sugam au tem praelatus dominus Bernardus , miles, Cum non-ti ullis complicibus, mature , quod opus ei fuit, consuluit. Sed minime quiescentibus reliquorum animis qui sorte sibi conscii erant hujuscemodi conjurationiaSwDSum praestitisSe, et, propter hoc metu anxii, nota aliud affectabant nec cogitare poterant, niSi qualiter, sublato tali metu poenali atque valde anxietatis et formidinis pleno, securitati et quieti redderentur , plurimorum etiam, qui, etsi dictae prioris coniurationis conscii minime fuerant, tamen de punitorum et proscriptorum Poenis dolentes, qui eis vel sanguinis

necessitudine conjuncti esse poterant, et ad regem suum Aragonum naturali amore, ad Francos vero

. Cette tentative est menti mande dans un registre de l'egliseSaint-Jacques de Perpi an , a la date du 25 ianvier 1473. Rampori de M. Henry fur les archivos de Perpi an, dans les D cumenta inediis, Melanges, t. I, p. 405. 2. Dans le ms., ad quiasdam probabileε conjecturas. 3. Oui in eum juri dans is ms. 4. Suralisiam superarum dans le ms.

393쪽

a08 HISTORIARUM LUDOvICI XI

pari odio serebantur, alia, post illam primam, longe

major et munitior conjuratio nobilium atque civium plurimorum Patrala eSt. . Qui postquam mentem suam regi suo Aragonum insinuassent, et promissionem Suam, quod' ad condictum diem praesens ipse onm bona manu assoret,

recepissent, eum, nocte diei sesti purificationis beatae

Mariae, anni AI. CCCC. LXXIII. more romanae Curiae , Pate-

lactis oppidi ipsi scilicet oppidani portis, armati in

magna et numerosa multitudine, intromiserunt. Vi dentes autem Franci, lui illic in praesidio locati erant, rem ita confici, nec se Suffcienti numero esse , quod tantae civium et aliorum armatur uiuisitudini reluctari possent, sese in arcem, quam illic firmissimam commutiterant atque inStruxerant, receperunt. Quorum autem hona in oppido relicta inVenta Sunt, occupantibus in praedam CeSSerunt.

Et ita spontaneam deditionem hujuscemodi nobile oppidum, exsecrans Sub Francorum imperio consistere , taliter fecit.

CAPITULUM V.

De obsidione Perpiniani per Francos et ipsius solutione, pacisque reconciliatione inter reges Francorum et Aragoniae.

Ad quodi recuperandum Francorum rex, proinde gravi ira atque animi indignatione in oppidanos et

394쪽

LIBER QUAM . . 30s' loci accolas accensus, imo potius perdendum et excidendum, Philippum de Sabaudia , comitem Brixiae ,

cum valida manu primum direxit. Qui illo adventans circa Ramos Palmarum , castra et obsidionem ad oppidum posuit . In quo constanter et viriliter rex ipse Aragonum inedias et pericula obsidionis exspectavit et ad sui defensionem cive plurimum animavit. Qui, Cum non nescii essent, quale ipsi cum suo oppido atque laribus inventuri exitium essent, si se ignaviter expugnari permitterent satis etiam erga se animum regis Francorum, a quo defecerant, Spectatum habentes, qui suae militiae ducibus mandasse serebatur, quatenus oppidum in flammas darent et cineres , totis viribus ad resistendum se dederunt, parati Potius quaeque extrema pati laborum , vigiliarum , famis et cujuscumque periculi, quam quod se ab hostibus vincendos atque subigendos Permitterent. Unde, cum ad Opprimendos eos, cum illa militum manu , quam Praefatus comes Brixiae primum adduxerat, etiam alia longe major tam equitum quam peditum a Francorum roge isso fuisset destinata ita quod exercitus omnis Francorum ad triginta millia bellatorum aut amplius ascendere diceretur , tanta armatorum Obsessi multitudine , qui in oppido erant, dira sanie plurimumque rerum nocessariarum inopia valde satigati suorunt; ita etiam ut ad abomi-

1. Philippe de Savole, comte de Bresse, Mau-siare de Inuis XI.

2. Paques tonabant cet te anno la te 18 avril. 3. . A monte Pinar usque ad montem Iohannem; et ex parte alia, a domo commandae de Basalis, quae tunc condirecta permane

bat, ad rui,ellam Beatae Mariae de Aquestio . . Relation du siege, Par Ant. Passot, notaire de Perpignan, dans te Recueil de Le- grand, t. XXI mss. de la Bibl. imp . .

395쪽

310 BIS ROREM LUDOVICI Mnandas escas , et quae humano usui minime esse solent , constringente samis inedia, urgerentur. Fertur

enim ibi libra carnium muli vel asini venumdata suisse medio florono Aragoniae; quas nec Pro numinis Suis, qui cupiebat, frequentius venales poterat invenire. Sed cum adversus Francos frequenter insilirent, si vel asinum, vel aliud jumentum ad se trahere potuissent, pro non modico illud tropaeo ducebatur. Nonnulla cis interdum alicujus annonae Provisio per

Elnensem civitatem , ex mari aut Ampuritano , Pr veniebat : quam obsessi noctu clam , per devia et varios itinerum anfractus, intra Sua moenia cum magnis sic rictilis aliquando invehebant; sed id raro et in tam exigua quanti tale, quae nec toti Obsessae multitudini, nec, nisi ad modicum tempus, Sufficere potuisset. Persistebant tamen etiam, in lanta rerum angustia, se cum suo rege viriliter defendere; et interdum cum magno agmine e portis erumpentes, quam plures ex hostibus, pi sesertim si evagarentur incautius et longius e castris sese effunderent, Perimebant vel ducebant captivos . ita quod etiam aliquot de hostibus millia, per varias vices, trucidasse serebantur, et aliquando de praecipuis militum Francornm ducibus nomnullos abduxisse capti VOS . . '

396쪽

MBER QUARTUS. IstSed non erat haec saevior , quae contra Francorum exercitum dimicaret, liostilitas. Pugnabant enim elementa contra eos, ac multo plus de ip sis stragem sa-

ciebant vehementes illius regionis et paene intolerabiles solis aestus, qui adeo magni cum longa per plurimos

menses siccitate illo anno paene ubique terrarum exstiterunt, ut veteres Phaetontis sabulas et incendia , quae sub illis veteribus fuerunt temporibus , reditum esse' videretur. Non enim erat ullus tam Senex aut grandaeVus, qui unquam similes solis ardores una aestate vidisse meminisset. Quae res Francis, qui etiam plurium rerum necessariarum penuria saepe laborabant nam omnia illius regionis et vicinarum terrarum victualia prae nimia hominum et equorum multitudine. consumpserant), maximas attulit inedias, atque inter eos plurimos et varios morbos cumulavit;

e quibus profecto longe plures quam gladio et bello

absumpti et exstincti fuisse serebantur. Cum vero primogenitus filius' regis Aragonum , agens tunc in remotis circa I alentiam, intellexisset regis, genitoris Sui, civiumque obsessorum pericula et pressuras, dolore intrinsecus tactus, uti par erat, quod idem suus genitor civesque illi fidelissimi tintis subiacerent periculis , tantisque calamitatibus et angustiis premerentur, debitum ad eumdem patrem pi tatis exhibere curans officium, collecta ad stati in majore, quam Potuit, tam equitum quam peditum manu , ad serendum obsessis solatia et ad succurreu-

1. Sanior dans te mS. 2. Corrige2 reditum iri. 3. Ferdinand, sumoname depulis te catholique.

397쪽

312 HIMORIARUM LUDORQ radum suo genitori, adventare properavit. Quem cum non procul abesse Persensissent duces Francorum exercitus, qui etiam, ut diximus, tum bello ab obse sis , tum ex iticlementia coeli, tum etiam ex penuria annona t victualium exiguitate, multa detrimenta acceperant et plurimum attenuati et diminuti erant. non exspectato dicti principis congressu, e castris moventes et in Franciam revertentes, obsidionem solverunt in die nativitatis heati Ioannis Baptistae.

Quod ut tutius et securius sacerent, metuentes Me in eos hostes a tergo irruerent, seruntur pro Securo recessu inducias viginti quatitor horarum a rege Aragonum petiisse tune et accepisse Ita fuit rex ille veteranus Aragoniam octoginta annos natus et amplius, cum illud insignμ oppidum Pe pinianum periculis atque angustiis dictae obsidionis absolveretur et liberaretur. Remanserunt tamen in arce ejusdem oppidii quam munitissimam Franci ensecerant, regis Francorum praesidia Nonnulla. Contra quam arcem, in suo oppido, tale vallum Cum munimentis et propugnaculis Opportunis cives loci exstruxerant, ut se tutos adversus ipsius arcis munitionem vel auxilia quae eis supervenire possent, non minus quam si arx ihi nulla esset, arbitrarentur . Postmodum vero , cum ultro citroque nonnulli nO-

2. Nulla esse arbitraretur. dans te m&. .

398쪽

LIBER QUARTUS. 313biles et militum duces captivi tenerentur, eorum SuOrumque interventu amicorum et necessariorum, ut

eorum hinc et inde captivitas solveretur, ita de componenda pace tractatum suit, ut paulo post inter ambos reges conciliaretur et reformaretur. Promisit enim Aragonum rex magnum auri pondo, quod adducenta vel ad trecenta millia floren ornm Aragoniae ascendere sertur regi Francorum exsolvere, juxta priorem olim inter ipsos initam confoederationem , et summa ea persoluta, arces nonnullas quas adhuc idem Francoruin rex tenet in terris illis Cataloniae cum illa arce Perpiniani promisit liberas et suis praesidiis vacuatas reddere atque restituere , nihil posthac in comitatibus Rossitionis et Ceritaniae juris praetensurus aut habiturus. Fuerunt autem eidem regi Aragonum, ante hujusmodi pacis reformationem, per mare nonnulla auxilia militum et annonae satis opportune transmissa a rege

Siciliae Fernando, fratris sui Alphonsi filio; a quibus

in sustinenda et repellenda obsidione non Parva solatia adinvenit .

1. M attendant te payement de la inmme, Ie Roussillon et laCerdagne devalent rester aux mains de Louis XI, fous le gouver nement d'un Catalan choisi par tui entre dix personnes present par te roi d'Aragon. Le choix du roi de France tomba fur Herre de Rocaberti. Relation d)Ant. Passol. 2. Par repr-illes, te vice-amirat de France Colon captura deux grandes galeres napolitaines sur les cotes de Galice et Iesem mena en Normandie. Le roi Fernand syavisa de les redemander plus de quinZe mois apres la capture, ecriuant 1 ce s et une letire oti it epulsati tous les termes de lyetonnement fur ce qu'unpareit attentat avait ete commis en vers un solivera in aussi dεVoueque tui aux interhis de la France. Louis XI tui repondit da lamenae encre, di sani qu'il ne saviat comment exprimer in summa

399쪽

31 ι HISTORIARUM LUDOVICI MEt ita pro tempore hostilitas, quae inter praelatos reges jam per annos aliquot esserbuerat non sine te rarum et subditorum utriusque damnis plurimis et detrimentis, pactis et conventionibus inter eosdem firmatis sinem pro tunc accepit, circa menSem SePtembris 3, currente anno Domini M. CCCC. LXXIlI.

De incarceratione et detentione ducis Geldriae per proprium filium suum, suique silii postea per Burgundiae ducem apprehensione et in-

carceratione 3.

Quemadmodum sane, decurrentibus treugis, quas supra factas fuisse et firmatas inter Francorum regem et ducem illustrem Burgundionum retulimuS, Pra dicta per regem Francorum gesta suerunt, tam adversus comitem Arminiaci quam regem Aragonum, sic etiam non prorsus seriavit aut obtorpuit idem Burgundionum dux. Nam in eadem aestate, cum Gelde re que cela s'etait sali, et quyil avait ordonne , son vic amiralde s'en expliquer. α Quando autem, η Moute-t-il, a cum ipso Columbo et aliis inquiri despicique mandaVimus quaenam causaeos ad captionem hanc Praeter mentem nostram, nobis non jubentibus, impulisset, hi profecto respondendum duxerunt, se Pr pterea ad illam tractos incitatosque suisse, quod gentes Vestrae contra nostras in agro nostro Rossitionis se iniecerant; et it continue fur ce ton, metiant dans la bouche de son vice-amiral tout

ce qu'il avait de griess contre te roi de Sicile, sinissant par direquyil avait ordonno la restitution, et qu'il comptait fur la continuation des hons sentimenta que don Fernand tui avait marques. Voy. D'Ache , vicilegium , t. III, p. 844. s. Cette palx, qui n'etait que preliminatre, sui conciue leis septembre et Perpi an evacue te 30 du meme mois. 2. Cha nitre publie dans Pamplissima colleetio, t. IV. col. 764.

400쪽

MBER QUAR S. HS driae dux senior viam fuisset universae camis ingressus, cujus filium , ob certorum suspicionem ac patrationem scelerum, ipse Burgundionum dux in carcerem truserat diu ante sui genitoris obitum , expeditionem duxit in eamdem Geldriam, si hique eam armis victam et edomitam acquisivit, atque suae diationis effecit. Hunc autem titulum coloremque ostendebat idem. dux Bumndioniam, ut ' publice serebatur, ad eumdem ducatum Geldriae sibi acquirendum. Cum enim ille senior dux a filio suo diceretur et jactaretur inutilis atque remissior ad procurationem et administrationein patriae, lactione matris suae ' et nonnullorum de patria, idem illius ausus est patrem, suum, virum utique, ut serebatur, bonum et prudentem , licet fortassis ad cohibendum rapinas et terram in securitate et libertate commerciorum couservandam minus justo intentum, apprehendere et carceri mancipare. Erat enim idem filius satis acer ingenio et cupidus dominandi; unde patrem suum, contra jus divinum et humanum, nefari ..praeSumpserat, Omni dominio et auctoritate nudatum, in carcerem mittere et satis dire atque inhumaniter asser are.

In quo scelere cum sibi Noviomagum' et plura patriae oppida savores impertirent, quibusdam tamen minime assensum praestantibus, per annos plures

S. Catherine de Cloves.

SEARCH

MENU NAVIGATION