장음표시 사용
411쪽
326 HISTORIARUM LUDOVICI XI copulatae atque firmatae, profecto licet in multis saepe, tum maxime verificat tim patuit : quod sacer cecinit psalmus : α Nolite confidere in principi hus neque insiliis hominum, in quibus non est salus. v Suhitonempe, Cum tanta inter se charitale, henevolentia atque amicitia conciliati aestimarentur; cum una totiens in conviviis splendidissimis, omni a curatione atque regio luxu adparatis, comiter et amico epulati suissent; cum omnia, ut dictum est, quae ad tanti magnificentiam exigebantur honoris, quaesita et Comparata essent, ita ut die tertio celebritas illius regalissastigii, et provectio novi regis novique erectio regni vel Veteris, jam e vetustate obsoleti, instauratio atque innovatio ab omnibus cum magna attentione exspectarentur : nescio qua, Seu Simultate, Seu, ut verius arbitror, diffidentia vel sinistra suspicione su ortis, imperator insperate, et ipso Burgundionum
duce Prorsus nescio, summo mane DRV m CDNwendens, descensum ad Rhenum per numen Mosellae arripuit . Et ita ipsius ducis Burgundioniim Omniumque, qui eum in regem sublimandum crediderant, spes Du- Strata et vacuala atque in momento exsustiata est. Eramus tunc in civitate Treverensi, nullius tunc principum Comitatum secuti, nec cuiquam eorum inservientes aut servire assectantes; sed nec tunc, ne postmodum, licet satis sollicite de causa illius subita discessionis perquisierimus, ad verum et Certum eam
Cum vero de dicto imperatoris discessu, statim post diei exortum, a nonnullis idem dux certior factus
412쪽
LIBER QUARTES. 327suisset, eique assertum jam navim, in qua vehebatur imperator, esse ante monasterium Beatae Mariae ad Martyres, misit cum sestinatione de suis, qui poscituri essent eumdem imperatorem, ut vel breve colloquium cum eo dux ipse habere posset, atque ut ad brevi simam temporis morulam gressum sistere hujus rei gratia vellet; sed postulatis annuendum minime duxit, cursumque coeptum continuavit. Et ita, insecto quod fieri suerat a cunctis aestimatum, eo modo ab invicem male sarto faedere discesserunt.
Quomodo post hoe, dux Burgundiae visitavit comitatum suum Feneten gem; et de accessu archiepiseopi Coloniensis ad eum in Burgundia, atque rebellione dicti comitatus Contra eum
Postmodum vero, cum ipse dux Burgundionum terram suam Luxemburgensem, valefacto Τreverensi urbi, repetiisset, cupiens invisere suum comitatum Ferretensem, quem paucis ante annis ab Austriae duco Sigismundo comparaverat ', ad eam terram Visendam est per Lollia vingiam prosectus. In qua terra scilicet comitatus Forretensis cum, nonnullis oppidulis perlustratis cum aliqua parte suarum COPiarum, modico satis temporct missot remoratus, relicto inibi ad ejusdem terrae administrationem et regimen quodam milite indigena, cognomento Hachenbata', exinde
. Chapit re publio dans l'Amplissima eoiaeetio, t. IV, col. 770.2. Au commencement de lyann e 1469. 3. Pierre de Hagenbaeh, gentilliomme de Sundgau.
413쪽
trajecit cum suis copiis in Burgundiam, in qua hiemis
residuam et asperiorem partem exegit Cum autem illic esset, ad eum satis parum sibi fausto Omine accessit archiepiscopus Coloniensis Coloniae Agrippinae , qui de illustri Bavariae domo originem duxit. Et fratrem habet,at, illustrem et sapientem virum, comitem palatinum Rheni . Hic archiepiscopus, licet a capitulo ecclesiae Coloniensis electus et a summo pontifice confirmatus, atque ab imperatore regalia temporalis administrationis atque dignitatis ecclesiae fuisset assecutus, quasdam tamen graVeSinimicitias atque odia capitulum suum subditique et vassalli suae ecclesia' contra eum exercebant, eique parere ProrsuS recuSabant. Ad eas querelas sedatidas et componendas ipse imperator Coloniam petiverat, cum, uti diximus, e Treveri descendit. In qua consistenS, eumdem archiepiscopum, qui soras civitatem morabatur, nec se civibus committere satis tutum sibi arbitrabatur, ad se ut veniret evocavit; sed nescivimus quo consilio ipse archiepiscopiis ad eum accedere contempsit. Sane Cum sanguinis cognatione praelato
domino Burgundionum duci attineret qui etiam per
genus maternum' de eadem illustri Bavarorum domo traxit originem), relicto imperatore, in Burgundiam ad ducem Burgundiae, cognatum suum, Se Contulit.
2. Ruperi ou Robert de Baviure. 3. Frederio, comte palatin dii Ritin. 4. a Cestuy arche vesque estoit procliain parent dii due de Murgongne, a cause de sa grandymhre Margiterite de Baviore, iam me de Iean sans Peur . . Olivier de La Marche, l. II, c. in.
414쪽
. , LIBER QUARTUS. 32sA quo auxilia postulans, quem agnosceret et armis Potentem, et Germaniae populis finitimis dominiorum suorum non parum formidini atque terrori esse, facilem eum ad hoc atqtie propitium invenit. Promisitque eidem se auxilio sibi, cum Primum POSSet, tranSacta hieme, adfuturum. Pro suorum' autem Praemio subeundaeque hujus rei gratia impensae, ecclesiae Coloniensis advocatum eumdem ducem suosque haeredesidem archiepiscopus, ut aiebant, essecerat. Per quam advocationem, auctoritatem et dominium suum etiam ad terras ecclesiae Coloniensis propagare ipse dux gestiebat, quemadmodum paulo ante effecerat de terris ecclesiae LeodienSis. Compositis itaque dux ipse rebus suis, tam in Burgundia quam in Alsatia, in suo comitatu Ferreti, jam tepente Vere, mense martio, repedavit cum suis copiis per eosdem calles, quibus illo prosectus su rat, in terram suam Luxemhurgensem. Atqui iti ipso paene sui reditus et reversionis limine, longe secus quam Spera erat, reS novas subditi comitatus . sui Ferretensis contra se et imperium suum moliti
Dimiserat, uti diximus, ad administrationem eju- dem comitanus illum Hachenbata, sibi multum dilectum. Qui homo stolidus, serus atque nimium insolens,
in tantum tumorem superbiae atque arrogantiae evectus erat, ut, non modo subditis eiusdem comitatus,
sed et Argentinensibus et Basiliensibus caeterisque
finitimis populis et potissime Suitensibus, qui olim
Helvetii nuncupabantur, valde redderetur ex Sus.
415쪽
330ΗISTORIARUM LUDOVIta rauinabatur nempe se eis damna atque injurias illaturum, nisi suis decretis et placitis obtemperassent. Ferretensibus etiam inchoavit novum quoddam vectigal seu impositum indicere super potionibus quae
in terra vela derentur; quod illius terrae accolae perante penitus se nesciisse asserebant. Haec atque alia multa,
quae vel in ipsius moribus, vel etiam in verbis nimium aspera et fastuosa eis videbantur, simul etiam quod vires atque potentiam verebantur ducis Burgundiae squem videbant recenter armis conquisiisse ducatum Geldriae atque adspirasse ad regnum, infra cujus limites, si res sibi, uti aestimaVerat, Processi Ment, suisse claudendi et circumscribendi vulgo serebantur , pacto inter se foedere, simul etiam cum Sigismundo, duce Austriae, qui, uti diximus, illum comitatum Ferretensem ante annos paucos ipsi duci Burgundiae vendiderat, ipsos Ferretenses ad rebellionem adversus eumdem Burgundiae ducem concitarunt. Qui, cum ad hoc non involuntarii essent, sed desectionem ab eo, et cum Suilensibus et civitatibus finitimis consarelerationem et colligantiam totis animis assectarent, se ab ejusdem obedientia et subjectione subtraxerunt. Quam desectionem seu rebellionem, ut
alicujus juridici coloris obtegerent velamento, RSSerebant ducem Austriae Sigismundum, cujus perante ditioni paruerant, ex lege dicta in venditione sui comitatus, secisse offerri' duci Burgundionum pretium quod pro eodem comitatu ipse exsolverat'; protestatumque suisse, nisi id reciperet, se ad recuperandum
. Auferri dans te mS.. 2. Exsoloeret dans le ms.
416쪽
DBER QUARTUS. 33 rei a se venditae possessionem deventurum; et quia hujusmodi pretium recipere ipse dux Burgundiae,
contra legem venditionis, recusarat, se rationabiliter ab eo deficere et ad priorem reverti dominum praetendehant. Qualiter autem cavent litterae dictis venditionis, et an redimendi facultatem, pretio restituto venditori, Ser arent, atque etiam si pretium ipsum vel haliter tantum vel etiam realiter, et debito modo oblatum erit, satis compertum non habemus . Constat tamen quod Ferretenses sub eo colore desectionem attenta
Cui cum obsistere et remedium dare, ne proferretur , praedictus Hachen ch, administrator patriae, conaretur, atque, hujus gratia, praesidium circiter quadringentorum Burgundionum in oppido de Briasacq collocasset, ducentoriimque Germanorum P ditum de terris illis, cives illius loci, veriti Oppressiones hujusdem Hachenhach, adjunctis et associatis secum Germanis qui illic in praesidio erant, Burgundiones ex oppido decerunt et ipsum Hachenbach comprehensum ita carcerem detruserunt. Quod in hebdomada sancta, vel seria quinta, Vel sexta, gestum fuisse serebatur .
417쪽
Rebellarant jam ante omnia serme oppida et castella ejusdem comitatus, et inimicos valde animos ad Burgundiones omnes illius terrae accolae gerebant. Unde, cum ubique paene locorum dictis Burgundionibus de Brisaco pulsis a rusticis patriae insidiae lenderentur, non sine maximis insultibus et periculis multis particularibus, se in Burgundiam recipere potuerunt : quo tamen tandem, hujusmodi superatis periculis, se contulerunt incolumes. Paulo autem post, dictum Hachenbach, quem omnis populus Pa tium illarum, tam nobilium et militarium quam plebeiorum, ingenti prosequebantur odio, tacto Conventu publico ex proceribus et accolis civitatum vicinarum, in judicium adductum, et de multis accusatum atque, uti aiebant et vulgo jactitabant, convictum criminibus, supplicio assecerunt.
Qualiter Burgundias dux posuit obsidionem ad Nussiam. oppidum ecclesiae Coloniensis .
Quae cum jam suisse factitata illustris Burgundionum dux audiisset, seque ita sui comitatus Ferretensis possessione Spoliatum, quem paucis ante annis multo emerat auro, et rebellantes subditos, a se deficientes, venditori eidem, a quo ipse eum emerat, sese redhibuisse et denuo tradidisse , gravibus ireti atque indignatione adversus eos incanduit, cogitans quatenus
418쪽
MBER QUARTUS. 333 commodiore via eos edomitos sibi subigere, atque inseditiosos, et potissimum seditionis auctores, tantas suae dignitati irrogatas iniurias vindicare posset) commodius per Germaniam et Oras Rheni copias suas ad illas Alsatire terras posse trajicere, in quibus alimentorum copia rerumque usui belli et Pacis necessariarum exuberatio' erat. Quod factu facile sibi reputabat et absque ullo paene negoti O POSse Persicere, copulato sibi lavore terrarum arcti lepiscopatus Coloni elasis, quem absque difficultate habiturum considebat, ex his quae archiepiscopus eidem paulo ante
suggesserat. Pervulgatum enim publice erat eumdem archiepiscopum, ut procliviorem eum ad se defendendum contra suos rebelles redderet, sibi amrmasse eumque ila ita fidem suarum assertionum adduxisse, ut non dubitaret civitates et oppida ecclesiae Coloni ei Si S, quam primum eum cum suis adventasse copiis eumque velle se aggredi ac expugnare perviderent, nullam ei facturas' resistentiam; sed Statim, non ex-
Spectantes se expugnari vel obsideri, deditionem facturas, et his quae eis mandaret parituras. Quod si ita sibi, uti in animum induxisse videbatur, res ei
processisset, obedientiamque civitatis et terrarum ipsius ecclesiae Coloniensis nactus suisset, procul dubio satis verisimile est, parvo negotio Per terraS e clesiae Moguntinae aliasque intermedias, primum sibi et suis iter fuisse aperiturum, quo ad terraS usque et agros Argentinenses et Alsatiae perveni Mel. Destinaverat autem, si iter hujusmodi, uti spera-
. Exuberatis dans Ie ms. 2. Faeturas dans le ms.
419쪽
HISTORIARUM LUDOVICI M334 Verat, conficere, et quas secuin habebat copias illo traducere potuisset, etiam ex Burgundia, ubi magnam habebat partem colatarum suarum, aggredi terras illas Alsatiae, et ita a diversis aggressus partibus, facile in suam eas redigere ditionem. Sed quam longe aliter, ac aestimaverat ei lue a dicto archiepiscopo fuerat suggeStum, res prOVenerint, ex hiS quae reseremus apparebit : ut quemadmodum saepe et in multis, tum in hoc eventu Verum eSSe pateat, quod Sacer canit psalmus : κ Quoniam Dominus dissipat cogitationes populorum et reprobat consilia principum. v Cum enim, mense julio, in agris Trajectensibus juxta flumen Mosae' copias suas coegisset, suimetque Castra metatus, statim post, ad obsidendum oppidum Numiae , supra ripam Rheni fluminis, Castra admovit, ipsum oppidum magnis militum agminibus, terra flumineque, ex quadam adjacente insula, cinxit atque obsidione vallavit. Circiter autem emenso ante hieunio, hujuscemodi oppidum, quod est de patrimonio
archiepiscopatus Coloniensis, propter quaSdam Satis Saevas exactiones' quas in cives loci et Oppidum archiepiscopus sacere, ut vulgo serebatur, attentarat, ipsi cives ab ipso domino suo defecerant, atque, ob clientia sibi subtracta, sessi in libertatem vindicarant, et confoederarant capitulo Cotoniensis ecclesiae, quod simultates graves adversus suum archiepiscopum o
420쪽
MBER QUAMUS. 33Iservabat, caeterisque etiam oppidis ecclesiae Coloniensis. Causabantur nempe ipsum archiepiscopum, non ut patrem et pastorem, dominandi legitime usum potestate, sed regio more Seu potius tyrannico, nulla fide atque justitia servatis subditis ecclesiae, Pro sua libidino, in quos libuisset saevire voluisse, eorum abutendo corporibus atque honis. Unde, talibus occurrere studentes periculis, ab ejus seditione abstrax rant et sese in unum cum nobilibus et oppidis patriae
colligarant. Et quia Burgundionum dux, qui paulo ante, uti retulimus, fGeldriami conquisierat, Propter
eiusdem magnam potentiam atque viciniam terrarum suarum, ipsis magno terrori atque formidini erat, quod etiam scirent archiepiscopum suum, eis insensum, malum ad eos animum observare, sese ante ingruentem necessitatem prudenter atque providenter Praemunire Curarant, Suumque Oppidum Vino, frumento caeterisque ad victum necessariis atque his, quae pro oppidi sui protectioiae ac munimine opportuna existimaverant , opulenter et copiose impleverant. Ad quam rem etiam Colonienses eos plurimum amicarant consilio et juverant auxilio. Nam una cum lanigravio Hassiae , quem veluti administratorem temporalium ecclesiae ColonienSis adsciverant, et suturum desiderabant archiepiscopum suum , si potui sent alium' quacumque vi vel astu depellere, collo-
. Opportune existimaoenas dans le ms.
2. Henii, tandgrave de Hesse. 3. C' est Herman, store du tandgrave de Hesse, et non te tand- grave tui ineme, que les habitanta de Cologne oppostient a Robert de Bavthre.