Histoire des règnes de Charles 7. et de Louis 11. par Thomas Basin

발행: 1856년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

HISTORIARUM LUDOVIa XIviciniores graviter insestabant, incendiis et rapinis cuncta quae poterant devastantes. Sed et longe caeteris cladibus gravius ei imminebat exercitus regius rexque ipse Francorum, qui contractis maximis copiis, tam equitum quam Peditum, terras Picardiae et Hannoniae gravissime affligebant, incendiis, caedibus et rapinis cuncta complentes. Incursantes quippe ex Ambianis et Belvaco agros illos

vastissimos Artesiae et comitatus Ponti vi , cuncta Vastando incendiis et praedis diripiendo ad portas usque Atrebati, et altera vice usque ad portas oppidi de

Hesdisic penetrarunt et devenerunt.

Apud Atrebatum autem posuerat dux Burgundiae dominum Jacobum ', fratrem comitis Sancti- Pauli, constabularii Franciae, et comitem de Romoni , est rum ex Principibus germanis Sabaudiae ducis , cum certo militum praesidio equitum ac peditum, qui, cum quodam die, a civibus et populo urbis compulsi, ad debellandos hostes exiissent cum armis portas civitates , contigit, cum improvide et minus caute hostes prosequerentur, ut insidiis hostium circumventi, plures tam ex equitibus, quam peditibus et plebeiis civitatis satis immaniter trucidarentur, et plurimi captivi ducerentur , inter quos et praelatus dominus Jacobus de Sancto-Paulo captus fuit, et ad regem adductus, a quo adhuc hodie Coasservatur .

3. Preuve que ceci a ete eerit peu apros l'hvmement, car, selon commines, ta prison de ee Migneur sui de murte durea.

432쪽

LIBER QUAMUS. 34 Incursarunt et altera vice iidem Franci usque ad portas oppidi Valencenensis . Sed cives loci, calamitate, quae Atrebatenses invenerat, cautiores essecti, moenia sua et portas tutari, absque hoc quod soris exeundo majore Se periculo immergerent, satis sibi

Se Putarunt.

Ingens itaque metus atque Pavor oppida et terras ducis Burgundiae undique invaserat et sollicitos atque anxios omnium animos detinebat, cum se viderent undique, et quaqua versum divertere possent, ab hostibus aggressos cum validis et potentibus exercitibus , suum autem principem in castris suis ante Nussiam ita detineri occupatum et ab innumerabilibus serme, ut vulgo iactabatur, Germanorum copiis velut obsessum, ut nec sibi, nec suis satis opitulari

posset. Viderunt praeterea oppidula Monti Desiderii, Corbeype, Sancti-Richarii, Royae et Douriens' vi capta

et incendio ex parte cremata, caesis etiam ex parte pluribus eorumdem locorum accolis, vel ad minus omnibus bonis suis spoliatis. Quae utique simul pe pensa non levis metus et formidinis causas cumulabant; sed stupor, ex tam imminentis exitii praesentia, et exsangues paene et attonitos cunctos reddebat, velut omni defensionis auxilio destitutos. Nec dubitandum est, si Francorum rex cum suis copiis coepta suisset prosecutus, quin, Vel Per agros Hannoniae, vel Leodiensium terras, ad Nussiam usque satis facile, et nulla vel modica inventa resistentia, pertransire potuisset. Quod si fecisset, et cuncta sere oppida in-

1. Valencienno. 2. Exerritis dans le ms. '

433쪽

343 HISTORIARUM LUDOvICI Miermedia vi vel metu in deditionem recepisset, et a extremam necessitatem ducem Burgundiae deduxi set. Abstulisset enim sibi et commeatus et pabuli e pias , et in has eum detrusisset angustias, quod, si premente eum atque perurgente famis necessitate castra movisset, vel ad castra Alemannorum, vel regis Francorum expugnanda progressuruS, Semper a tergo alterutras, vel Germanorum, vel Francorum copiaso vestigio insequentes habuisset; quarum singulae exercitu ducis numerosiores longe erant, et ad congrediendum atque dimicandum cum tam Parvo D mero validiores et robustiores ab omnibus serme putabantur.

Atqui, inter tantas curas atque angustias, dux ipse Burgundionum , velut impavidus, in castris suis immotis manebat, adhortans suos ad Constantiam. pollicensque quod, si imperator cum suis Germanis qui medio itinere inter Coloniam et Nussiam castrametatus erat, in quibus per plures constitit dies) --vens inde propius castra Sua appropinquaret, quod non exspectaret quod Sua Castra juxta sua communiret' , sed prior ipsum viriliter aggrederetur, quam sibi Deus daret fortunam experturuS.

434쪽

Quomodo dux Burgundiae eastra imperialia nivasit; et de reditu misFrancorum ex Normannia, qui imperatorem ad componendam Pacem

adduxit

i , Cum igitur, frequentibus intercurrentibus nuntiis, certior esset factus imperator regem cum magnis copiis

esse in Picardia, illicque omnia sibi prospere cedere, sperans quod ' vel in propria IseJ sibi adjungeret , et

ex sua parte quisque eorum Burgundionum dueem constringeret, et necessitatem cedendi aut movendi se ad certamen adversus tam potentes ac numer sos exercitus perurgeret, contra quos nulla aut perexigua spes victoriae sibi relicta videretur; aut saltem, si in propria minime idem rex accederet, quod copiarum suarum meliorem Portionem , sub ducatu aliquorum ex potioribus ducibus suis, sibi destinaret: movit ex loco quo consederat, et juxta castra ducis Burgundiae sua locare constituit . Quod pervidens Burgundionum dux, promissorum quae ad suos secerat non immemor, priusquam muni

1. Chapitre imprime dans P Amplissima collectio, t. IV, col. 781.2. Speransque dans le ms. 3. Sous utendu persona. Iouis XI avait donne essecti vementcet est ir , l'empereur. Molinat rapporte te texte d'une let treecrite par cellii-ci aux habitanis de Neuss, ou α estoit enclose une petite cedulle contenant eomment te dit empereur aviat mune dereches son ambasinde par de vers te roy de France, laOelle avolt rencontre te chevaucheur du r , qui tesmoignoti continent ii v noit en sa personne, et estoit en chemin 1 tout granii nota re de

435쪽

35o HISTORIARUM LUDOVICI Mmentum castrorum imperialium completum esset, dum ad id opus perficiendum seseque fossa et vallo cingendum et communiendum sui vigilanter insisterent, illico Germanos, tale quid minime suspicantes, cum decem aut duodecim millibus equitum, cum ingenti fragore et horrendo crepitu serpentinarum et machis narum quas secum advexerat, invasit ; e quibus stupore nimio perterritos plurimos occidit et protrivit. Sed longe plures caesi peremptique ex ipsis suissent, nisi forte opportune superVeniens episcopus Monasinteriensis cum quatuor aut quinque millibus suorum Westsalorum , tum equitum , tum peditum expeditorum, incendium tale, Me longiuS evagaretur, restrinxisset, caeterisque ut armis seSe instruerent, hostibus Se opponendo, Spalium es Iecisset. Qua Burgundionum audacia deterriti imperator et principes sui, cum Perante de Pace componenda vembum audire nullatenus sustinerent, ad eam non modo requirentibus dandam, sed ad ultro petendam sunt inflexi. Rediit itaque Burgundionum dux incolumis ad sua castra diuSSiana, quae tamen non sine hono Pra sidio reliquerat, paucis ex suis desideratis; sed quia nox ipsum ducem reditum maturare perurgebat, aliquas de his, litas secum adduxerat, serpentinas dimisisse serebatur. Et nonnulli majorem inulto stragem hostium cum facturum fuisse, si non videndi quo loco opportunius irruendum in hostes, qui longe lateque dispersi erant, vapor et sumus suarum mactibnarum, quas Prae Se in fronte develli secerat, faculta

436쪽

MBER QUARTUS. 351tem abstulisset, arbitrati sunt. Τanta enim velut nebula et tam atra, ex ictibus hujuscemodi macisinarum, aer incrassatus erat, ut, qua Parte hostium cuneos potius

invenirent, DOD satis poMent agnoScere.

Igitur tali subita irruptione in hostes a Burgundionibus facta, emolliti sunt utcumque feroces animi imperatoris et Suorum Germanorum, et statim post de Pace componenda inter se verbum habuerunt.

Porro cum , hisce diebus, de ingenti expeditione

et classe, quas Anglorum rex adparaverat ad aggrediendum regnum Francorum et auxilium serendum Burgundionum duci, sorori O Suo, atque ejusdem ainpulsu ad littora Normanniae celeberrima tunc fama

crebresceret, Seu sincere, seu potius ficte et ex composito quod a plurimis creditum est , Comes Sanci, Pauli, quem constabularium Franciae fuisse supra diximus , regem Francorum, qui iti Picardia tum erat et in ea magna perficere jam satis prospere inchoarat, atque procul dubio, nisi inde revocatus suisset, factu. rus verisimiliter erat, per epistolas et nuntios terre- fecit: sibi intimans ut a feliciter coeptis eum retraheret quod rex Anglorum ad littora Normanniae iam cum classe sua appulerat vel in procinctu erat illo appel- ilendi, et quod de hoc ipse certior erat factus. Quae res a rege credita matule eum, cum Suis copiis, in Normanti iani repedare secit. Quod cum secisset et, quod sibi a dicto comite Sancti-Pauli suggeStum sue- .rat, comperii et Veritate non Subsi Stere, quam de perfidia sua diu jam ante suspicionem acceperat, ut sibi amplior et vehementior fieret sacile essecit. Quae

l. Cum dans le ms.

437쪽

332 HIMORIARUM LUDOVICI LIquantum apud eum, tum ex hoc, tum ex aliis nmitis iuvaluerit atque Patuerit, ex his, quae infra reseremus, luculentius apparebit. εInterea autem perseverabat Burgundionum dux ante Fussiam. Sed cum imperator agno isset Francorum regem o Picardia in Normanniam revertisse, famaque eum minime lateret de magno apparatu elassis et armorum, quem Anglorum rex, uti diximus, tin

Anglia faciebat, cuius trajectio et adventus ad littora gallicana proximi suturi dietim nuntiabantur, Pr iclivior reddebatur ad pacem cum duce Burgundiae conciliandam , sciens quod ad serendum eidem duci auxilium contra suos hostes hujusmodi' expeditio et

classis anglicana parabantur, quae tanta tamque ninmerosa et potens fama serebatur, ut merito sormid

bilis cunctis hostibus esse videretur; corii iens etiam, si ipse Anglorum rex in Franciam traiecisset, tanta impedimenta Francorum regi fore praestiturum, quod ab eo contra Burgundionum ducem auxilia, quae habiturum se confiderat, minime habere posset. Parte etiam ex alia, quoniam inter eumdem duc et pra satum Anglorum regem, Sororium suum, C dictum

erat quod, quam primum ad gallicana littora appuli

set, sibi deberet dux occurrere ei aliisque sibi foeder iis, quos in Francia, licet Oh motum regis adhuc latem tes et occultos, habebat, solatia I riubitumis, multum

desiderabat et assectabat ipse dux cum lim eratore et Germanis foedus percutere, ut honesto ac tuto ex diu si a discedens, praefato Anglorum regi suisque aliis se .deratis, quae promiserat, observaret. ' '

438쪽

Quomodo, interventu apostolicae sedis legati, pax inter imperatorem et ducem Burgiindiae iacta fuit 3.

Erat tum Coloniae et in castris imperatoris satis fre- . quens et assiduus Andreas, episcopus Fortiviensis ', a sede apostolica legatus in partes Germaniae, qui ad pacem hujuscemodi componendam multum laboris et

vigilantiae impendebat; nam singulis prope diebus de

imperatore ad ducem, et vice VerSa, intermedius pedi currebat. Cujus tandem opera atque laboribus esse- .ctum est ut uterque, certis quibusdam legibus, sua castra in diversum moVeret, et ad propria reverten

tes , absque bello ambo discederent. Quod cum conventum exstitisset, ita ut jam milites ducis Burgundiae ad visenda castra imperialia securi

accederent, et e Contra, Venirentque mercatores Burgundi ad comparanda vina caeleramque necessariam annonam, quibus Germani abundabant, Burgundi Vero patiebantur penuriam, quodam die, oborta rixa inter nonnullos ex militibus ambarum partium, paene effectum fuit ut, rupto foedere , iterum in Vitis quam

antea ad arma Concurreretur.

Cum autem haec rixa prope NuSSiam inchoasset, et praesidia, quae Colonienses ex alia ripa Rheni, ex op. posito Nussiae, ut supra diximuS, locaVerant, hujuscemodi rixam animadvertissent, insilierunt in' naves onerarias, jacentes in Rheno, in quibus dux Burgun-

. Chapitre imprime Amplissima collectio, t. IV, col. 783. 2. Alexandre et non pas Andre) misteriis, eveque de Forti. II 23

439쪽

334 HISTORIARUM LUDOVICI XIdiae jam machinas et bellica instrumenta, quae ad munimen suorum castrorum habuerat, ad terras suas cum supellectile sua devehendas reposuerat. Similiter etiam negotiatores, qui, suppeditandae annonae caeterarumque rerum exercitui ducis necessariarum gratia, castra Secuti fuerant, in eisdem navibus sua

condiderant bona. Et cum easdem de praesidiis militaribus laudatas invenissent Germani, eo quod pacta inter principes MIsoluta erant, et nulla jam de certamine vel congressione suspicio ducebatur, facile,

nullo resistente, Ceperutit, easque tanquam praedam suam Coloniam abduxerunt .XI numero VH XVI, ut alii asserebant.

Quo facto, graviter de dolo et perfidia Burgundi

num dux apud imperatorem et Suos principeS quer batur, comminatus, nisi sibi statini restitutio fieret, se suosque denuo ad arma prosilire. Quae cum per dies aliquot querelae protraheretitur, intercurrentibus ultro citroque nuntiis et legatis, praefato etiam apostolicae sedis legato, et labores plurimos a umerent, ad resarcienda inita et confirmata Pacta, quae rupturae

et recidivi helli periculo subjacere videbantur, auditis allegationibus justisque querelis, quae pro parte ducis fiebant cui, si aliqua rixa inter aliquos particulares

concitata suerat praeter H Voluntatem et aSSensum,

id praejudicium asserre non debebat, potissime Cum etiam ab adversariis ortam habuisse injuriam affirmaretur ), imperator, princeps ObServantimimus sequi, decrevit fieri restitutionem ablatorum, assentientibus sibi in hoc Sacri Imperii electoribus caeterisque, qui tunc aderant, Principibus Germaniae. Nolebant

enim, pro quocumque temporali damno vel ii com- Duiligod by GOoste

440쪽

LIBER QUARTUS. III

modo quod illic animadverti seu aestimari potuisset, Dotam perfidiae aut cujuscumque turpitudinis vel le.

vem SUSPicionem inCurrere, quae verae nobilitati exsecrandae semper et abominandae solent exsistere.

Sed licet ita fieri decretum ab Augusto foret, ea res tamen multitudini Coloniensium, praecipue apud quos

naves et bona abacta servabantur, vehementer displicebat, etsi refragari potuissent, omnia bello misceri, quam restitutionem fieri, potius voluissent. Unde, dum super facienda restitutione adhuc conventus et consilia haberentur, de castris Germanorum, quodam vehit furore seu nimia temeritate in ecti, exierunt Circiter quadringenti viri pedites, suis itistructi armis, qui castra Burgundionum, qui parvo intervallo a castris imperatoris distabant, Iiropius sunt ausi accedere . Aiebant enim se velle experiri si Burgundiones viri animosi essent, qui eis auderent congredi. Verum id profecto non parvo suo detrimento sunt experti. Illico enim e Burgundionum castris exsilieruiat, itui eos in momento trucidarunt, et armis et vestimentis spoliatos, etiam in prosIiectu suorum, qui in Suis manebatit castris, expositos hestiis terrae et volucribus

coeli Dudos reliquerunt. Quod profecto factum esse creditur ad disciplinam publice sanciendam, ut non tacite caeteri, eo deterriti exemplo, aliquid contra

vetitum imperatoris aut ejus mandatum, Contumaciter et inobedienter aut temere attentare PraeSumerent,

quemadmodum illi praesumpsisse dicebantur. Facta igitur fuit restitutio ablatorum duci Burgun-

SEARCH

MENU NAVIGATION