Histoire des règnes de Charles 7. et de Louis 11. par Thomas Basin

발행: 1856년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

356 HISTORIARUM LUDOvICI Mdiae, licet Coloniensibus valde invitis, in quorum civi

tatem praeda, ut diximus ducta sueratJ, et, quoad suill lacultas, eis renitentibus. CAPITULUM XVI.

Qualiter statim post dux Burgundiae venit Calesium, ubi, habito colloquio cum Edoardo, Anglorum rege, sororio suo, diseessit versus Lotharin-giam; et Anglorum rex eum exercitu suo venit usque Peronam, ubi statim cum Francorum rege treugas fecit, et ad Propria reversus est.

Qua facta restitutione, moverunt hinc inde et abierunt exercitus et principes ad propria . Et quidem festinanter Burgundionum dux in Flandriam properabat cum paucis domesticis suis, relinquens copias suas in agris Leodiensibus, Luxemhi irgensibus et vicinarum terrarum. Audierat enim jam Calesium appulisse sororium suum, Anglorum regem, Sua ue COPias dietim ex Anglia ad se trajicere. Ad cujus etiam occursum jam eum praevenerat domina ducissa, dicti regis

soror, multa veStimentorum ornamenta Variaque munera secum deserens, quibus fratrem Suum suosque Ornaret atque honoraret. Cum autem etiam ad dictum Calesium adventasset Burgundionum dux, eum ad plures dies associavit . in quibus, cum de ratione et ordine administrandi belli longum satis inter se colloquium miscuiSserat, s rebatur inter eos condictum ut, quoniam amborum exercitus et copiae utrorumque' simul in eadem plaga l. Le 27 iuiti 1475.

3. Plut Ot utriusque.

442쪽

MBER QUARTUS. 3IT terrae annonam pabuluinque Sumcienter invenire non

possent, quod a diversis partibus deberent suas copias

deducere et regnum aggredi Francorum : rex videlicet Anglorum per Viromandensium, Suessionum atque Laudunensium agros, dux Vero Burgundiae per tharingiam, Barrum et Campaniam suas copias trajicere, sic quod ambo exercitus apud Remorum urbem sese obvios liaberent, in qua Anglorum rex se ungendum in Francorum regem, atque Sceptrum et diadema regni suscepturum putabat sibique promittebat. Porro cum, accepto ii Vicem consilio, ad condici

rum exSecutionem uterque eorum Contenderet, et valefacto fratri suo pro ea vice, Burgundionum dux ab eo discessisset, coepit copias quas ante Nussiam aggregarat, contractisque undique majoribus quamplurimis- . que curribus et machinis helli, praemittere in Barrensium agros et Lotharingiam. Alia etiam ex parte, Per terras Picardiae, Anglorum rex ad flumen Summonae iter iaciebat, habens procul duhio exercitum xxxvi millium virorum expeditorum, armis Anglicorum more optime instructorum. Erant quippe sagittarii et pedites sere omnes, tribus aut circa millibus equitum exceptis, quo facilius alimoniam Decessariam sibi qua rem Possent, quae dissicile ad magnum numerum equorum sufficiens inveniri potuisset. Vastaverant equidem jam Franci, uti diximus, villas et agros Artesiae et Pontivi, longe lateque cuncta igne et serro populando.

Sane cum usque Peronam dictus rex Anglorum cum

suis copiis penetrasset, ubi limes erat utriusque dominii, scilicet Francorum et Burgundionum, illic OLsendit copias Francorum, qui limina sua cum ingenti

443쪽

358 HISTORIARUM LUDOVICI XI multitudine equitum et peditum tutabantur; nec procul rex ipse Francorum aberat. Igitur cum idem Anglorum rex ad ripam fluminis , ex parte terrarum Burgundionum ducis, castra metatus suisset , Coarctatusque

illic et diebus aliquot remoratus, coepit experiri alimenti et pabuli et pecuniarum penuriam atque desectum. Cumque ali pii de suis ad pabulandum numen pertransiissent, illico in milites Francorum, qui eorum

opperiebantur adventum, incurrerunt, qui eos virili robore atque animositate excipientes, nonnullis corum Sis aut captis, reliquGs paVidos et trementes in fugam coegerunt. Ex quo deterriti, qui in castris constito rant, perurgente eos etiam sanae, nullo modo transire flumen atque laostium ingredi terras ausi fuerunt; sed inter se murmurantes et contra suum regem, quod circumventi forent, nec eis sides a duce Burgundiae et

aliis in Gallia sibi staederatis servaretur qui, ut eis

pollicitum fuerat, se una Conjungere debuerant , qu relas magnas de proditione et Persidia agere coeperunt, quasi ita sauces et in manus hostium perducti expositique esse viderentur. Cumque in dies major ac major fames eos perurgeret constringeretque necessitas, qui velut es eminati ac nimium pavidi, nec infra Francorum limites pedem intrare auderent, coepit murmur

eorum et querela tum adversus suum regem, tum et adversus Praelatum ducem ac suos foederatos invalescere.

Quod eum ipso knglorum rex ita fieri videret, animumque suos ad invadendos hostes deficere, qui ad

2. Pres de Sain Christ theside a village milii Sevncre , oli lea Anglais se innatent encore te 13 aout 1475. Rymer, t. XII, p. 34.

444쪽

MBER QUAMUS. 35s exsaturandam ventris ingluviem dieienus replere cibis et potibus in natali solo assuefacti, nisi serro conquirerent, copiam illic non haberent, treugas triduanas seu quatriduanas a rege Francorum PoStulare coepit. Intra quas, cum etiam alimenta sibi suoque exercitui, iit emere liceret, a Francis impetrasset, statim jussu Francorum regis et alimenta et vina Anglici in abundantia habuerunt. Qua de re plurimum exhilarati, etiam de pace, aut prolixiore treuga, tractatum habere

coeperunt, in Super quo cum plures at,si impiae suissent inter se dies', tandem ad treugaui selitem aut noVem annorum , absque scitu Biu gundionum ducis, concurrerunt; qua

tamen. si vellet dux ipse, Similiter potiundi potestatem

haberet. Interim autem pro praetensis a se juribus, tam ad regnum et diadema Franciae quam ad ducatus Normanniae et Aquitaniae, deberet exsolvere rex Francorum Anglorum regi cluinquaginta millia scuta auri quotannis, inter eos etiam contractis sponsalibus de filia regis Anglorum, primogenito Francorum regis matrimonio copulanda. Et eo inter sese ita percusso scedere, Anglorum rex cum suis ingentibus copiis integer et illaesus, nulla cum hostibus congression facta neC ullo certamine attentato quidem, remenSis, per quos Venerat, agris, ad oppidum suum Calesium et in Angliam repedare coepit.

I. Il est a remamiter ici que lyaut eur semble n'avoir Pas euconnaissante dii campemoni des Anglais devant Amiens, ni det 'ent revue des doux rois 1 Picqui 3. 2. Cette trove etait de sept ans. Les stipulation doni elle sutaecompagnis soni consignera dans trois acies dates du 29 a ut 1475. Lenglet Dusresnoy, Commines, t. VI, p. 397 et sui v.

445쪽

60 HISTORIARUM LUDOVIa XI

CAPITULUM XVII.

Quod utrisque regibufi et regnis hie treugae surrunt utiles, sed utrique Partium parum honestae.

Quod si forsan de lui jusmodi foedere seu treuga n Stram aestimationem seu opinionem audire quisquam exspectet, profecto utilis, ut vulgus loqui solet, utrique partium fuisse videtur, cum absque ambiguo semperque aiacit iii et periculoso certamine, armis utrinque abstentum sit, et absque eis discessum; verum utri potius ingloria exstiterit, non facile dixerimus. Poterat quidem, ut pluribus videri POSSet, Fran Co- ' rum rex, Contractis tantis equitum peditumque copiis, Anglos pavidos et fame consectos, diebus paucis ad famis extremam Perductos anguStiam, absque magno negotio vel subegisse, vel Oppressisse, cum omnium rerum et ad victum, et ad bellicam expeditionem opportunarum ei copia abundaret, hostibus vero non modo nulla talis esset copia, sed dira etiam premeret eos necessitas, ampliusque sacile tenuisset, Si non ex abundantia, quae Francis erat, eorum suisset suppleta inopia . Quare mirum satis Videri potest, in tanta Opportunitate victoria , quomodo ipse Frati Corum rex sese regi Anglorum tributarium vectigalem lite essecerit, cui tam gloriosa victoria veluti parta et quodammodo in manibus haberi videbatur . Ε divorso vero non facile detergi seu excusari potest tam lacilis et tam praerupta Anglorum regiis

. Le recit de Commines ropond asse2 aux objections de Thomas Basin. Q. v. Memotos, l. IV, C. VII, VIII, IX, x et XI.

446쪽

LIBER QUARTUS. 361 ab armis discessio et quodammodo tergiversatio praesertim cum tanta sibi suisque cis fretum fuisset sacturum se pollicitus, diesque velut sibi decrevisset atque constituisset, quibus, et Remis inunctus in regem, et Parisiis aliisque in urhibus et locis insignioribus regni Francorum diademate et aliis regalibus insignitus receptusque esse debuisset. Unde, procul

dubio, non parvam inde: ignominiam in propria

retulit. Sed ea res, etsi maculam etiam regis Francorum

gloriae ac splendori obduxerit, quod se regi Anglorum, uti diximus, secit vectigalem, potest tamen videri

aliunde non contemnendas nec parvo aestimandas

utilitates regno Francorum attulisse, ad quod invadendum sub quo metu jam per annos plurimoS elanguerat) non facile Anglorum rex vel sui posthac ausum

3SSument, seu ipsum armis impetere. Cum enim meminerint regem hunc, qui satis strenue res magnas ante perfecerat contra potentissimos adVerinriOS, quos

domi habuerat, et qui tam ingentem expeditionem et bellicos apparatus tantos maximis impendiis para erat, habentem etiam lavores, foedera atque auxilia a potentissimis principibus totius Galliae, nec pedem quidem in terra regis Francorum perante ausum suisse inferre, vel ejus usque ad limina pertransire, Suos tumidos nimiumque de suis praesumentes facultatibus animos verisimiliter temperabunt. Si enim Verum est, quod de viribus et potentia Galliae C. Caesar in suis Commentariis de bellis Gallicis scriptum reliquit, totius videlicet Galliae consensui, non modo Romanos,

4. Dans le ms. suisque quam eis, etc.

447쪽

362 HISTORIARUM LUDOVICI Mqui tum omnium potentissimi suerunt, sed nec totum orbem terrarum posse resistere, quanto facilius praesumi potest Galliam se ab Anglorum invasionibus et minis tutari posse λ Patuit hoc quidem et hac vice,

cum totius regni sui copias rex Anglorum trajecisset in Galliam, vi et numero majores, quam ullum ali rum superiorum regum fecisse reseratur, Ilaberetque sibi foederatos et auxili xios potentissimum principem , ducem Burgundionum, et ducem Britanniae, cum pluribus aliis terrarum dominis, qui nondum, Compressi metu, animos suos ausi fuerant aperire, sed iacturi, visa temporis opportunitate, indubitanter sperabantur. Quid igitur futurum aestimandum est, ubi totius Galliae seu regni Francorum vires ac principes invicem bene conciliati concurrerent Θ Possent profecto, non modo tutari sines suos ab hostibus. sed et finitimos quosque, cum liberet, subjugum et ditionem suam vel mittere, vel deturbare, quemadmodum et olim priscis temporibus non semel tantum, sed pluries secisse reseruntur. Propter quod Anglos, qui aliquando

regnum Francorum aggressi, eidem Clades calamitatesque varias intulerunt, potius ob intestina Francorum dissidia seu eorum ignaviam, Pro tempore, quamarinorum potentia aut viribus propriis hoc efficere potuisse putamus.

. Potuit haec dans le ms.

448쪽

CAPITULUM XVII L

Qucul similitis dux Burgundiae cum rege Francorum treugas

eii novennale .

Intellecto vero a duce Burgundionum quod ita primrupte et repentine, eo nescio, treugas praedictas ac foedera cum rege Francorum sororius suus percussi set, ab armisque discedens retorsisset vestigia, non

lacile dici potest quantum inde admiratus, et initio

velut quodammodo animo consternatus exstiterit. Agebat enim cum Omni sedulitate et diligentia exsecutioni mandare quae inter se proximis diebus condicta conventaque Hermi, priusquam ab invicem discessi sent; unde jam partem suarum copiarum et curruum in agrum Barrensem praemiserat, Campaniam Subinde, ut inter eos convenerat, ingressurus. Et qui, rebus ita secus ac ratus fuerat percurrentibus , cum Decessarium etiam sibi fore videret , spe auxilii ab Anglia consequendi destituto, a treuga cum Francorum rege non Secludi, Se prudenter ac sapienter egit, ut scilicet etiam helli intercapedine cum ipso Franc rum rege Potiretur. Quae non modo sibi necessaria, verum etiam utilis non modicum exstitit.

Cum enim, decurrentibus treugis praedictis, quas inter se , ut diximus, pepigerant reges , nec Solatia , nec auxilia ab Anglorum rege obtinuisset cujus sub-

. Perrupte dans le ms. 2. Praecurrentibus dans le ms. 3. Il manque viuesque eliose dans Ia phrase mur completer cemembre et te rattacher au sui ant.

449쪽

364 RIGORIARUM LUDOHCI XIlato metu, plurimum et animi et fiduciae facile oppri

mendi Burgundionum. ducem accrescebat Francorum

regi), dissicile periculosumque valde duci suisset, talibus auxiliis destituto, de quibus maxime semper Con-ssus suisse videbatur , vires et potentiam regni Fran

corum adverSUm Se Sustinere et praesertim cum ne

ducis Britanniae, qui jam perante sub treugis cum rege vivebat', nec aliorum, quos sibi in regno occulte foederatos habebat, auxilio debere consolari sperare posset, et hostes insensissimos a tergo haberet Sui- tensium populos, cum multis aliis principibus et com munJitatibus Germaniae, eisdem ad opprimendum et, si possent, exStinguendum Burgundionum nomen foederatis et colligatis.

Necessarium itaque quodammodo erat duci absti-- nentiam belli cum Francorum rege inire. Et faculta, tem quidem ea potiundi, si vellet, Anglorum rex inpactis suis sibi reservarat; ex quo tum' ea m sibi potuit lacilius a Francis obtinere. Verum Cum Pro ea re legatos ad Francorum regem destinasset, Curavit etiam ut treugae fiendae utilitatem sibi asserrent, et specialibus legibus res eum contingentes, expreSSim atque nominatim, essent publicis apicibus designatae. Sane tunc temporis maxime assectabat rex Francorum punire suae militiae Principein, quem Supra re-

450쪽

MBER QUARTUS. 365 tulimus suisse comitem Sancti-Pauli, si eum sub sua manu habere posset . Eum enim jam longo ante tempore sibi satis suspectum atque exosum habuerat, quod non si hi ex fide ministraret atque serviret, Sed, velut perfidus praevaricator, etiam ex diversa parte consisteret et contra se occulte plurima moliretur. Quae odia et malas de se suspiciones idem comes non ignorans, et de suo rege, ob Patratorum a se conscientiam, diffidens, multotiens a rege evocatus , sui praesentiam sacere, variis usus excusationibus, d trectarat, semper juxta limitem terrarum ducis se continens, in munitissimis castris quae illic habebat. Sane cum rex aliquando sperastvit eum sibi reconciliare fidumque sibi efficere, inter eos locus acceptatus condictusque fuerat , ad quem uterque con Veniens, inter se super concilianda amicitia sinistrisque ab lendis suspicionibus haberent colloquium '. Sed ii Onalias id regi annuere idem comes voluit, nisi et ipse ad locum , intuo cum rege militum numero Stipatus, Venire posset, et repagula seu barrae intermediae sitae irent, quae, De hinc inde contra se insilire Ment, prohiberent. Cui formae et conditioni, hahendae cum eodem suo utique subdito ac Servitore Collocutionis, cum rex consensisset, alias minime habere valens pro tunc cum ipso colloquendi facultatem,

alte tamen hujusmodi injuriam suis infixit praecordiis.

l. Le nom de cet endroit est reste en blanc dans les manuferita et editions de la Chronique scandaleuse. Ce doli utre Ognes ou Ab couri, d'apres Commines, qui te place α trois lieues de NOFOn, tirant vers la Fere, fur une petite rivihre le ru de ciuin

SEARCH

MENU NAVIGATION