Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

S. XXIV. Circa obligationem Fili, familias

Serui.

Devorauit sebstantiam suam cum meretricibus . Luca I s. Ad oculum seruientes , quasi hominibus placentes. in h. 6.

ΑMor inordinatus filii familias considerat

parentes suos veluti debitores, qui debent alere, Oe ad perfectum deducere, quod genuerunt. Considerat etiam omnia ipsorum bona tamquam sua; nec putat se quidquam illis debere,sed sibi omnia ab illis deberi: cumque illi dicitur, quod eos honorare debeat, obedientiam, obsequium, & reuerentiam ipsis , exhibendo, putat hunc honorem non esse nisi yraetextum adimendae sibi libertatis, quam sientit naturae suae propriam: ideo iugum obedientiae, & obsequis subit, quando aliter non potest, & excutit quanti im potest: reuerentiam autem parentibus exhibet, quando omnia illi annuunt, & timet ne sibi aliquid negent, quod alio modo obtinere nequit ; vel quando glo- 'riosus est, & habet parentes valdd honorabiles, existimatque spectare ad suam gloriam, si cum aliis illos honoret: alioquin si plebei sunt, illos contemnit, & vix pro parentibus agnoscit, ac sepe erubescit. Numqtiam ex corde illis gra-

332쪽

tias agit, quia sui dixi in eos ad sibi omnia prς-

standa teneri arbitratur. Bona ipsorum occulte surripit, dum illis ad iam prodigalitatem indiget, & Calistas patronos habet, qui di- .cunt, quod vix unquam per tale surtum peccet mortaliter , quia boni parentes propter furta filiorum nollent eos damnari : quasi ulli boni Christiani vellent damnari fures suorum bonorum temporalium quorumcumque, & quasi grauitas peccati pendeat ex voluntate hominu,& non ex repugnantia ad Legem aeternam . Ex his resultat tanta ingratitudo filiorum erga parentes suos, ut post vitam ,& educationem ab

ijs acceptam illos adhuc bonis suis spolient, &Cum pauperes effecerint, non lutient in necessitate ipsorum, quamquam possint. Amor autem inordinatus serui non quaerita Domino nisi stipendium , quod si posset acquirere sine labore, non seruiret. Ideo seruit ad oculum, detrectans laborem , quando potest. Timet Dominum seruiliter, quia poenam timet, non offensam : duinque sibi imaginatur stipendium suum esse nimis exiguum, illud exhonis Domini pro sua aestimatione auget, facitque suum arbitrium regulam iusti stipendit: nec desunt auctores, docti&graues vulgo dicti, qui hanc regulam approbent . Esculenta,& poculenta ad recreationem cum sociis hab dam sussurari artis putat, tacitumque Domini praesumit consensiam, quia cogitat idem fa-

333쪽

318 SPECIMINActurum ipsum Dominum, si serulis foret, de la-dustriam laudaturum , si sciret: sicut Dominus Euangelicus laudauit villicum iniquitatis, quia prudenter egisset: nam stupidus in mundo h betur, qui si milia non pra cat. Legem Poenitentiae Euangelicae ignorat, propter quam debet seruire Domino suo , sicut Christo, &sicuti Christus Patri obediuit, non quaerendo stipendium suorum laborum per modum mercedis , quia temporale est, & transitorium , sed per modum purae sustentationis; ut poenitentiam agendo in hac vita, mercedem aeternam accipiat in altera: quam si solam intenderet, fidelis esset Domino suo, sicut Christo, nec ad oculum ei seruiret, sed ex corde; nec propter lucrum, sed propter debitum suae vocationis in Christianismo; nec cum astutia, sed cum simplicitate Christiana, quae a prudentibus huiussa culi deridetur: sed Deus, & Iusti illos deridebunt in interitu suo.

334쪽

circa resipiscentiam peccatoris.

peecaui , tradens sanguinem iustum Matth.λ . , -

ΡEccatorem laqueis suis irretitum aegrὰ per mittit Diabolus liberari.Hinc nullibi a

stutior, quam ut liberationem eius impediat. Idcirco omnem timorem Dei, qui initium est resipiscentiae , ab eo conatur tollere, perstia

dendo illi Atheisimum, re principia eo ducentia ; vel si hoc non potest, persiuadendo illi fo

cilitatem poenitentiae per unum ., Peccaui, in fine vitae 3 imo securitatem omnimodam per deuotiunculam erga Sanctam Barbaram, velut Confessionis matrem, quae proinde non sinetipstim mori sine confessione, qua mediant

infallibiliter fiasuetur. Si videat peccatore his non fidere, sed incitari ad Consessione statim post peccatum commissum , ut quietus

sit alternando peccata, & Confessiones, conatur emcem: ut peceata continuet, de suggerie

illi, quod sufficiae , si quandoque per pare

thesim confiteatur,& cum Deo pro uno , aut altero die treugam faciat, iteriam ad peccata reuersurus...Hinc ad Consessionem vadit tan

quam ad macellum , antiqua debita soluturus ex integro per indulgentias, ut iterum tunc

335쪽

SPECIMINA

incipiat nouam dicam . Interim peccata nota relinquit, neque occasionem proximam. Persuadet eidem Diabolus , quod si quis in aliqua occasione ex octo vicibus septies cadat, & se mel abstineat, non sit occasio proxima , quia octava pars est pars grauis, seu notabilis, quae proinde facit probabile, quod in illa occasione

non sit casurus. Adeoque nullatenus talis occasio vitanda est , quia tantum remota is Si vero ex nouem vicibus osties cadat, tunc quidem

est occasio proxima , eo quod nona pars non sit sussiciens ad sententiam probabilem: sed quidem non est vitanda, quando sine in com modo vitari non potest, v. g. quando Concii binarius duceret vitam tristem si Concubinam

a se dimitteret, vel bono aliquo iusculo care . rei ; eo quod tunc non sit voluntaria. Et siceti millies, & millies re incidat, semper absolui de-ὰ bet, & communicare potest, atque inter maxime deuotos reputatur. Ouod si incidat in Con fessarium, qui faciat dissicultatem in simili casu ad absbluendum ., insurgit in illum tamquaindignum munere suo, & iudicat illum peccare', mortaliter, quia non absbluit iuxta praedictas sententias probabiles. Ut autem se a tali Confessario liberet , eiusque disti cultatibus , quaerit. unum siuae sententiae : vel si ille non sit in prom- :Ptu, currit coutinuo ad diuersos. Si autem aliquis eorum quaerat ab ipso, utrum sit consuetudinarius in suo peccato, vel vitum sit in oc casio

336쪽

MORALIs LAXIORIS.easione proxima peccandi, negat utrum quocum restrietione mentali: quia putat se non teneri dicere ; imo Confessarium irridet, illumq; traducit tamquam ignorantem, de excedentem limites sui officii. Et in his omnibus bend , quia probabit iter, & per cosequens securd procedit , nec umquam timet de sito dolore , aut de sua dispositione, quia habet illa quando vult. Neque hic deceptio locum habet, quia non requiritur verus dolor, sed sussicit existimatus:& ideo non permittit etiam Consessarium in quirere de sessicientia doloris, aut propositi simo neque de scientia principiorum fidei, quia non venit, ut catechizetur, sed ut abstituatur. dicitque Pastorum ossicium esse instruere, non Consessariorum,qui iussicientem instructionem debent sipponere, uti de reliqua sussicientia ad Consessionem, hoc ipis, quo quis accedit ad illam: atque ita expedire negotium , ut Confessarius centum homines, licet ignotos, una hora absoluat . His, & similibus tricis coniungit Diabolus

maximam deuotionem cum nequissimis moribus , lucemque facit conuenire cum tenebris,& contradicentem arguit, tamquam deuotionis Osorem, ac frequentiae Sacramentorum improbatorem . Dum his modis per multos annos deuotum nebulonem in peccatis retinuit,

si tandem hic videre incipiat aeuotionem inmfalsam est e, falsasque poenitentias, ne resipiscat,

337쪽

q32 SPECIMINA eum in desperationem praecipitare conatu per experientiam suae infirmitatis, consuetudinis inueteratae, &c. videt enim vires suas impares

esse, nec nouit in alio, quam in seipse, considere . Hinc desperat: vel si quid de gratia Dei ipsi dicatur, ut spes in illo excitetur, quia sibi persitasit illam semper proxime sitissicientis. simam sibi adfuisse, & eo non obstante conatus suos irritos fuisse, dissicultatibus obruitur,quia

Per proprium experimentum non minus nouit debilitatem imus gratiae,quam naturae sus: unde confidere non potest,quod peccatorum sirorum laqueos perrumpere poterit, ut euadat. De oratione autem, & caeteris mediis ad impetrandam gratiam ampliorem nihil intelligit: quia haec proponere non audent adstantes, ne ob dissicultatem mediorum prςcipitetur in baxathrum desperationis, & labyrinthum incertitudinis: & sic dum desperationi eius cauetur, in desperationem incidit, presertim cum ei semper persita sum fuerit, quod licet continua peccandi consuetudine maxime sit fragilis, possie equidem in deliciis, & commode vivere: &quod possit esse securus, modo habeat dolore existimatum de praeteritis peccatis, &isseriti propositum de suturis: quodque sine orationes ubi libuerit, sinceram poenitentiam elicere va

leat.

Ex quibus persuasionibus ad omne certamen contra tentationes ineptus factus est, & ignauia quae

338쪽

Μ OR A LIs LA XI o Rr s. i quae iti xta Chrysbstomum mater desperationis estὶ omnino depressus; ita ut iam ne cone- tur quidem laqueis Diaboli sese extricare. Itaque, nolent, qui huiusnodi serit, illud Anselmi apud Corn. a Lapide in Epist. a. ad .

Timoth. cap. a. v. vlt. Instar pueri iocatur Dia- ι holus cum peccatoribus, quos irretitos suis laqueis pro sita voluntate in diuersa vitiorum impedimenta pertrahit. Sunt enim multi auari, ebriosi, luxuriosi, qui proponunt auaritiam is, gulam, libidinein , deserere, & putant instar fauis se libere avolaturos; sed quia prauo usu irretiti ab lioste tenentur, nolentes in eade111 9 svitia deiiciuntur, sitque hoc saepius, nec omni- lmode liberantur, nisi magnoiconatu, re gratia Dei funis rumpatur Prauae consuetudinis.

339쪽

AUCTARIUM SECUNDUM. t

Declarativum mentis Authoris in hoc opere.

Intrate per angustam portam : quia lata porta,& spatiosa via est, quae ducit ad perditionem,& multi sunt,qui intrant per eam. Quam angusta porta, & areta via est,quae ducit ad vit m: & p uel sunt r qui inueniunt eam .

SVppono primo cum SS.Augustino,& Tho- 'ma omniuria humanorum assi auum omniumque operationum princ ipium esse amorem. Quae est etiam di ctrina Aristol. 2. Meti Ex eo enim quod amamus unum, illud & a sens prosequimur desiderio, & praesente ga demus, & delectamur. Et oppositum eius prosequimur odio, & fugimus absens, & timemus imminens, & tristamur praest te 3 & agimus, vel agere omittistis , ut amatum consequa- mur, aut non amittamus. vel impedienti obmstamus, &c. s Suppono se 'ndo, duos inamores, qur de cordis humani regno, adeoque de imperandi iure inter se e tendunt;nemper Amorem Dei,& Amorem Mundi. Dura sunt amores, inquit D. Leo ser. .de ieiun 7.menc ex qui omnes prordeunt voluntates, ita diuerse qualitatibus,sicut diatiiduntur auctoribus.Rationabilis enim animus pra

sim vilestine esse non potest, aut Dei amin es ,

340쪽

aut Mundi. Et ille quidem desursum est , siue naturae rationali congenitus , siue per Spiritum Sanctum insusus: hic ex carnis genio prosectuS,& peccati deordinatione insolescens legem au det homini imponere contrariam Legi Dei . Vnde in Sanctis oritur pugna illa; de qua querebatur Apostolus Rom. 9. 23. dicenS Video aliam legem in membris meis repugnantem legimenus meae. Quatenus autem alteruter istorum amorum praeualet, deliberationem , & operationem , vel ponit, vel imperat, sic, ut omnis humana volitio, seu voluntas, Omnis deliberatio , & actio, vel ab amore Dei procedat,vel ab amore Mundi. Propterea dixit S. Leo Pontifex : ex quibus omnes prodeunt voluntates Suppono tertio duos proponi in Evangelio terminos humanae vitae; salutem, & damnationem. Matth. 23. Ibunt hi in ignem sternum , illi autem in υitam aeternam . Et duas itidem vias; alteram ad vitam ducentem, alteram adgerditionem : Illam arctam , hanc latamia.

Matth. 7. Lata porta, oe spatiosa via est, quae ducit ad perditionem 3 angusta porta , ct arctavia est , quae ducit ad vitam. Has autem vias sibi diuidentes ingrediuntur illi duo contrarii amores Dei, & Mundi, cum sequela quisque

suarum voluntatum , & Operum ζ Ita ut omne, quod agimus , omne quod loquimur , aut de lata ,

aut de angusta via sit,ut inquit D. Hieron ep I ad Cel. quia vel est conforme Legi Mundi , vel

SEARCH

MENU NAVIGATION