Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

ars S DECIMINA sonarum acceptione, admitteret, nec ad Clericatum ullum promoueret, nisi insigniter utilem Ecclesiae Dei, id est,ab excellenti pietate,& doctrina sana commendabilem . Tunc enim videret Prflatus meliorem esse virum bonum,& percosequens nomen bonum, quam diuitias multas. Denique suaderem illi, ut sugeret seculum, nec ad illud rediret, nisi fraternae charitati S necessitate compul sis ad extirpandum scilicet amorem saeculi, quo solo intuitu Monachos suos ad iaculum ire permitteret: tunc enim ipsi cum suis obseruaret illud, quod Monasterijsui clausura profitetur. Miser qui insipienter redit ad illud , quod sapienter deseruit. Verum inordinatus amor pallia suae stultitiqfacile inuenit, dicendo , quod quidem meum consilium sit bonum, sed non esse hoc syculo practicabile , quia alius est nunc Ecelesiae status, quam fuit olim: nec est alicuius particularis hominis velle aliter vivere, quam vivitur.

Quinimo seperbiae, & praesumptionis est, velle

super omnes sapere, velle omnes corrigere, &reformare; nec equidem hoc esse possibile, ac proinde dicendWm, quod hoc saeculo corrupto Deus fragilitati hominum magis indulgeat, quam olim ; & quotidianum usiim Sacramentorum, & frequentiam Indulgentiarum, esse in remedium istius fragilitatis;necnon ad manum

haberi Consessarios,qui statim abseluant;& vix dari hominem,qui non doleat de peccatis suis

322쪽

ΜOR A I. I s LAXIOR Is .. 377saltem ex metu gehennae ; & ita de facili possit consequi remissionem peccatorum suorum ita Sacramento Poenitentiae: ubi si durius tractaretur per violentam abstractionem ab appetitu honorum , diuitiaru in & voluptatum, vix vllus saluaretur Vnde mitiores viae, quae iam teruntur , sunt insistendae. Sed his omnibus Moralis laxioris ratiociniis haec paucula Moralis Tutioris principia oppono : Donec transeat caelum, O tera et, ista unum, arat unus apex non mutabitur a Lege Dei, donec omnia fant. arcta via est, ducit ad vitam i non veni mittere pacem sed gladium: Ve ni ignem mittere in terram , est quid volo, nisi v accendatur. Argue , obsecra, incresta, in omni patientia, ct doctrina: erit enim tempus cum sannm doctrinam non sustinebura. Ministerium tuum impie sobrius esto,cte.

S. XVII '.

i C ea obligationem Regis.

Ego regnabo. 3.

O Vanto in periculo versentur Reges in fastigio generis humani constituti , quia ipsis a Domino dictum est, ego dixi dij estis, possunt discere exemplo maximorum,qui umquam fuere Regum, patris & filii scilicet Dauidis, &Salomonis quorum primus duplex ob crimen

323쪽

eoalescens in unum nefanda, & infanda mali a sic ordinate in vindicia tam enormis delicti diuina Iustitia a proprio filio passus est , & qui numerauit populum ad ostentatione potentiae sitae trium horribilium flagellorum accepit O ptionem. Alter quia amori inordinato muliersi alienigenarum nimis ardenter adhaesit ex Sapiehtissimo Regum , stultissimus virorum fa

Omitto exempla Regum Istaei, qui fecerunt malum coram Domino,& omnes miser perierunt,scatet huiusmodi exemplis antiqua . pagina,nec desunt plurima in profana historia. Vnde ne similia patiantur Christiani Reges, mori inordinato nuntium remittant, & per avinorem ordinatum humilientur sub potenti manu Dei,attendatque diligenter ad illud, autem fient homines moriemini, O scut unus. de principibus eadetis, quod ex consequenti sibi dictum putent a Domino, nec omnia ita reducant ad Materiam status Regnisii, ut Regnum Coelorum amittant scientes, ministros Dei esse, non ut quod sibi lubet,sed id, quod Deus iubet, faciant;Non enim iuuabuntur ex directio- . ne intentionis nisi in hunc finem:

f. XVII I.

324쪽

Circa obligationem Nobilis.

Celebremus notnen nostrum. Gen. II.

ΑMox inordinatus Nobilis, qui non est verer nobilis reducit omnia ad Punctum honoris, cui facit obedire & honorem & nummum, & vitam aliena. Itaque si honor eius diminuatur ex oppomtione honoris alterius,de illo detrahit: si illum non possit conseruare, nisi mamitenendo, vel etiam augendo suum statum; adi hunc manule-nendu vel augendum,non soluit debita, opprimit pupillum & viduam, qui ipsi aliquid debet, ut statim luant; & minatur perdere litibus illos,qui aliquid ab ipsb exigunt titulo iusto alios,a quibus vult summam aliquam pecuniae obtinerrititulo iniusto,ut cum illo conueniant Si in ministerio sit, furatur & a Rege , &a priuatis,persuasiis de iustitia,quia hoc eius status & honor requirunt. . . ,: Si vel minimam iniuriam ab inferiori acceperit, se usque ad mortem eius vindicat:si ab a quali,prouocat illum ad duellum,& prouocatus semper comparet,quia de ipsius honore a tues a seperiori, molitur illi occultam perniciem. Et haec omnia illi licent, quia Nobilis est Dumque.pro consilio recurrit ad Doebas, vel ad

325쪽

ῖao S P E C I M I A . libros ipsorum, facile inuenit pallium sitis iniquitatis ab aliquo ambitiose honoris, qui dicet praesciendum honorem proprium alieno,eo quod amor incipiat a seipsb,8t honorem diuitiis ac vitae , quia iudicat praestare non esse in hoc mundo, quam non esse honoratum honore mundano. Quod si dicatur illi vindictam est illicitam,respondet se non quaerere vindictam, sed conseruationem sui honoris,sicque Euangelio Christi satisfactum putat. .. - .

Circa obligatisnem Iudicis .

Iudex quidam erat in quadam ciuitate,qui Drima non liniebat,& hominem non reuerebatur. LucAE .

ΙLli, quos amor inordinatus impellit . ut quaerant ossicium Iudicis ,raro iudicant ex aequo, sed supra aequu facile se constituunt,nois Pillius arbitrio subiecti, sed illius facti arbibi ;quia omne ius iubterfugere volunt. Alios i mri pellit, ut fiant Iudices alienarum crumenam illas sibi adiudicantes, non vero, , ut adiud, cent cuique crumenae quod suum test: Alio mouet,ut amicis patrocinentur,gaudentes nam 'cisci casus pro amicis , quia amicitiam venalem- habentes, vendunt itistitiam ipsam quam bilire deberet amicitia,virtutum omnium, quae Proximum concernunt,eXcellentissima. . . ς XX.

326쪽

Hi sent qui probabili potissimum opinione

nituntur,ut conscientiam rectam in ipsa curuitate Qrment, quia legem humanam interpretationi obnoxiam pro regula,vel potius ipsam laxam,& sibi suisque fauentem interpretatione, regulam habent:sicque pro libitu suo faciunt aequum,quod volunt.

S. X X. Cina obligatisnem Magi atus.

Nescis quia potestatem habeo erueifigere te,& pol statem habeo dimitterete : Ioanni1.19.

Multi quaerunt Magistri Ciuitatis fieri,

pauci serui. Quaerunt praeesse aliis, nota prodesse,sed sibi; Ideo emunt officium suum,ut ex illo faciant quaestum. Ad quid enim emerent nisi ut honorentur vel ditestant ex illo φ nemo 'sane nudum laborem quaerit , sed quaerit me cedem . An sertassis Deum t minime et quia si Deum quaererent, non se tam libenter negotiis secularibus implicarent, multo minus illa emerent . Sed, ut dixi, quaeriint allis praeesse, sibi prodesse,& per consequens quaerunt alieno interesse honorari ac in statu suo, commoditateque desiderata alienis expensis sustentari. Vndra si materia status agatur, seruiunt Regi; si punctiim honoris, seruiunt Nobili: si casiis amici,

327쪽

322 SpECIMINA& semper sibi quia finis amoris inordinati, Ille egois Non ergo idoneitatem suam ad Magistratu sed capacitatem ad deuorandum Rempublica considerat ille, qui vult Magister Urbis neri, sicut nec iustitiam quaerit, qui vult Iudex fieri,sed iudicium fauorabile sibi.

g. XXI

Circa obligationem Mercatoris.

Qui volunt diuites fieri incidunt in tentationem, & in laqueum Diaboli,& desideria multa inutilia,& nociva, quae mergunt hominem in interitum,& perdu

RArus est mercato qui no quaerit mercem propter Iucrum, & putat lucrum iustum quidquid ex merce lucrari potest: nam mercatur, ut ditescat, non ut publico pro sua obligatione, veluti pars eius, succurrat. Cum ergo Iucrum sit unicum eius obiectum, vult semper lucrari, non perdere umquam: ideo vendit semper tanti,quanti potest, quia aliquando perdere potest. Pro summa regula habet, se semper assecurare, quantum podest . Quapropter gaudet titulo damni emergentis,dum ipsi aliquid debetur, & lucri cessantis, dum alicui mutuatur, & periculi imminentis, merces aliunde aduehem

328쪽

das,vel alio vehendas procurat: nam periculum elapsum,est ipsi absque periculo,& semper cum lucro , quia illud pro reali damno computat, augendo pretium merciiim,vel falsificado mer' ces, quasi ex nudo periculo damnum incurris set; vel si sua culpa incurrit, non sibi imputat . sed aliis computat:habetque pro pallio suae iniquitatis,quod si hac vice periculum eitaserit,alia possit incurrere & perdi ; & si damnum incumrerit sua culpa, equidem alios teneri ad illud portandum, quia ipsorum in mercando seruus

est . Nec in omnibus his deest ipsi auctoritas probabilis vulgo dicta.

S. X XII.

Cina obligationem Coniugati.

Moyses ad duritiam eordis vestri permisit vobis dia

mittere uxores vestras . ab initio autem non fuit sic. Matth. I9.

A Mor inordinatus capit eisniugem, non ad sanctam amicitiam . sanctamque prolis educationem , sed vel ad gloriam propter nobilitatem prostpiae,vel ad auaritiam propter diuitias,vel ad voluptatem propter carnalem pulchritudinem saltem imagnatam. In primo casu nubit honori, in secundo mammonae, in tertio veneri . Si desint ista coniugi , proptex qι sola illam accepit , est quidem . coniiugatus in X a esset-

329쪽

get4 SPECIMINA effectu, sed non in affectit, in quo habet coniugem pro onere,quod excutit a se,quantu potest. Hinc perpetua iurgia; hinc cum alienis adulterina commercia. Si vero illa inueniat, quae quaesiuit, nempe honorem in parentela coniugis,in honore, non in coniuge, gloriatur: si diuitias,illis studet conservandis,& augendis, non quomodo placeat coniugi: si pulchritudinem, utitur illa velut scorto ad explendam suana concupiscentiam. Et, si vii ibi verum est, quod lubet, licet , hoc maxime in explenda carnis volup tate verificatur. Nec desunt magistri palpones, qui omnes coniugum spurcitias propter coniugium a peccato excutent, facientes Matrimonii Sacrame- tum cloacam omnium 2rdium. Horribile dictui cum e contra deberet esse causa honestatis in societate Coniugum,& in actu coniugali ipsorum; quandoquidena eo foedior sit luxuria, quo sanctior est status ad illam restarnandam a Deo institutus,& per Sacramentum factificatus.

S. XXIII

Cina obligationem Viduae ct Caelibis.

Cum luxuriatae fuerint in Christo,nubere volunt.

I. Tim. s.

ΛMor inordinatus persuadet viduae, quod possit carnaliter se delectare ex matri-

330쪽

monio praeterito, quia tunc ipsi licebat; ergo &nunc Nec videt delectationem fuisse tunc adactum coningit, qui tunc esse poterat,nunc non potest: unde cessante fine cestant media . SimIlis amor persuadet coelibi, quod possit se delectare intuitu suturi concubitus, qui dum matri monium erit, tunc ipsi licebit; ergo nunc pro tunc licet. Quasi vero possit spont8 excitari delectatio praesens circa actum, qui nunc exerceri non potest; de quasi delectatio praesens non tendat ad actum hic,& nunc exercendum, possitq; suspendi in futurum,quando actus licebit. Haec sunt dogmata amoris inordinati, quIsub specie honesti maculat cor hominis,ipsi pro luce tenebras exhibendo . Ex eodem prodisthaec doctrina , quod verba inhonesta, scuta , tactus impudici seposito periculo consensias. in delectationem veneream, ac sbrdes inde consequentes ) mere ad titillationem sensuum non sint peccata mortalia; quasi titillatio sensuum proveniens a talibus causis non excitetia animo delectationem veneream , quae dum

sponte admittitur, Qta imaginatione differta consensu, quia ipsius spontanea receptio consensus est, siue sordes sequantur, siue non . sundenim natae sequi ex ipsa,& eius causis.

SEARCH

MENU NAVIGATION