Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

gos S p A C I M I N A impletum omnia ,sicut oportet, impleantur, &sine ipso nihil,ut debet impleatur, i non diligit manet in morte. . Quantum vero ad illas delectationes, diuitias,& honores, satis constat ex dictis circa teperantiam cibi & potus , quod delectationes sensiuim non sint propter se quaerendae , sed propter sensinim v stim ad fine alicuius alterius operationis exercendae ,& ad Dei gloriam ultimate reserendae. Sicuti etiam evidens est , diuitias artificiales id est, pecunias, non esse nisi propter naturales , id est, victum & amictum, quibus corporis necessitati subueniniret ipsem vero corporis valetudinem non esse nisi propter mentis,cui unitur, rationales operationes,& has propter Deum, ad cuius imaginem &similitudinem homo factus est .Quod idem manifestum est de honoribus,qui sel i virtuti, quae in Deum tendit velut finem suum ultimum, legitime deseruntur : alioquin vani& indebiti

sunt.

g. XIII. circa nec statem o efficaciam orationis

i Inuenit eos dormientes:erant enim oculi eorum

AMor inordinatus sibi ipsi inhaerens, quia terrenus & animalis,piger est ad diuina

nec o

312쪽

nee quae serium sunt iapit; sed quς super terram; quia diabolicus,sitiperbus est,& indignum

reputat , ut se humiliet. Ideo non orat,quia auxilium gratis ad agendii sibi semper adesse putat,differtque de die in diem bona agere propter suam cupiditatem in otio explendam, nec satagit illam superare propter)molestiam,&praesumit se fasturum quando voluerit, etiam in puncto mortis , propter stiperbiam ; meritoque iudicat orationem sibi non necessariam, dum sibi semper adesse sumetentem ad quod-ctamque opus bonum putat gratiam mam quid sitillius quam orare,ut facias,quod in potestate habeas: imo quoddam insultationis & irrisionis genus est a Deo petere quod semper tibi ad manum est,& ipse dare tenetur, sicut amor inordinatus teneri amrmat,dum,ne diabolum declaret innocentem, & liberum a praeceptis

sit pernaturalibus,dicit illi in inferno necessario dari gratiam suffcientem. Quid mirum quod dicat Deum sore iniustum , si non daret omni ..hus ad salutem auxilium , quod ne ad illud obtinendum allaborare debeat) proximo sum- ciens ad opus,imo ad salutem ipsam per unum bonum, Peccaui, in signum agnitionis culpae sine opere poenitetiae,interpretatur;& ita quiete vivit,qui eid vigilat quiete,epulatur, luxuriatur,&c. quiete dormit,& in pucto ad inferna descedit. Emcaciam orationis non agnoscit, quia eiusdem necessitatem negat: imo putat illam V a Deo

313쪽

Spph IMINA Deo iniuriosam esse ; eo quod gratis omniata 'largiatur,& sciat quid nobis opus sit,antequam Petamus. Vbi abutitur textu, quo Christus nos petere docet, non ut gentiles, quasi Deum docentes multis verbis, sed hiimili, & breui in sinuatione desiderii nostri, non ad generandam in Deo notitiam aliquam , sed ad indigentiam nostram coram ipso agnoscendam, & inuocandam eius misericordiam . . . r r. '

S. XIV.

Circa obligationes singulorum '

Statuum. tri.

: circa vocationem ad natum curas Ecclesiamcas .

Die , ut hi duo filii mei sedeant, vuus ad dexteram tuam, & unus ad ad sinistram in Regno

AMor inordinatus facile sibi persuadet cle

ricalem inesse animum omnibus,qui statum Ecclesiasticum ingrediuntur: quia cum ta lem statum ingredi velint . ipsam voluntatem pro gratia diuina reputat, quam senaper adesse non dubitat; atque ita pro vera vocatione Phabet, quod illa ad quemcumque statum am plectendum suggerit. Nec putat illicitum quae 'rere

314쪽

cio tantum sibi fingat, quod praeeminentiam ii' lam principaliter propter Dei gloriam, & saltitem animarum quaerat; non accepturus alioquin illam, nisi commoda honorum, & dignitatum ei coniuncta essent. Quinimo arbitratur se tanto magis obligari ad illam curam appetendam, & suscipiendam, quanto haec accesseria sitiat pinguiora: quia cum sint Dei dona, maior Qret ingratitudo , si , illam.recusando, haec respuerentur Praesertim cum haec crutant ad salutem animarum , & gloriam Dei, qui in

splendore, de magnificentia suorum Ecclesiasti- Corum eo amplius aestimabitur, quo ampliorcstatum tenebunt,& tanto plures ad Praelaturam animabunt,quanto magis parentes suos de bonis ecclesiasticis ditabunt, vel saltem quanto lautius ,& voluptuosius viventa Nec curanda multorum obloquia: quia splendere, ditescere, di opipare vivere plurimorum' est. Quod autem fit a plurimis, pro iusto, & practicabili ab homine habendum: quod autem paucorum est, pro hypocrisi , superstitione, ac inuidia reputandum. Hine pinguiores Episcopatus,&Pastoratus, aliaque beneficia Ecclesiastica preferenda macrioribus censet, & reipsa praeponit arbitrans se obsequium praestare Deo, dum dqvno macriori ad aliud pinguius transit. Cum

que existimst Deum ista pinguedine honorari,

315쪽

3 Io SpECIMINA illam emit munere a manu , seu pecunia , munere a lingua , seu laude, munere ab obsequio, seu servitiis etiam iniustis. Nec putat hic simoniana , quia haec seruire dicit ad Dei gloriam. Sed ubi Christus dicens : Bonus Pastor anima suam ponit pro ovibus fuis Mercenarius autem fugit , quia Mercenarius est ubi Paulus; nemo fumit sibi bonorem, nisi qui vocatur a Deo sicut Aaron ubi Petrus : pecunia tua tecum sit in perditionem , qui exisinnasi donum Dei pecunia aest- muri ubi sancti Patres: Augustinus, qui do Episcopatu dicit, quod indecenter appetitur, licet teneatur, & administretur, ut debet: Hieronymus, qui dicit illos Ecclesiasticos sacrilegium committere , qui habentes unde sustenientur ex bonis, & opibus parentum, quod pauperum est, accipiunt: Bernardus , qui sic

tibi, o Ecclesiastice, dicit: quidquid praeternecessarium victum , ac simplicem vestitum de Altario retines , tuum non est, rapina est, acrilegium est Sed hi pauci sunt, non amplius sic vivitur ; ideo hi non audiendi, quia amor inordinatus plurimorum est ; plurimi autem sibi,

aliisque aggratulantur, si accipiant Praelaturam, vel beneficium, & tanto amplius, quanto fuerit pinguius , quia honoratius , S commodius.

316쪽

Circa obligat ran Eccles actison m , is praesertim Pavorum .

Quid de ossicio Ecclesiasticolum censet a- nior inordinatus dicit nullum teneri admo. a s Canonicas, qui non habet beneficium Ecclesiasticum sessiciens ad sustentationem honestam, nec proinde teneri ad Chorum . nisi quando sunt contributiones accipiendae , & ostensa praesentia necessaria ad illas accipiendas, posse e Choro discedere ; item posse celebrare Missam merὰ propter stipendium ue nec vi istius ordinis Sacri, etiam Presbyteratus, ad quid. . quam obligari s sed ordinem illum seruire ordinato tantum ad maiorem vitae honestatem, &commoditatem; adeoque liciae appeti, sicile solet appeti faecularis dignitas. Quae persuasio ad ipsbs usque Pastores peti trauit. Nam hi spirituaIliam curam commit tentes Vicariis, de quorum capacitate non ci rant , modo bono pretio' ipsis inserviant, maximὰ solliciti sunt de obseruando iuramento, quod fecerunt de defendendis iuribus sui Pastoratus, summumque piaculum esse putant, id es periuriuin piosundo inferni dignum,si illud,

317쪽

SPECIMINA

etiam postposita, &negieeta ovium cura, religiosissime non seruent. Hinc illi mouent lites, & noetes ducunt insomnes pro conquirendis instrunaentis, & argumentis ad illa iura conservanda. Currunt totos dies ad urgendam,& commendandam, iustitiam cauis suae : ad scandala autem plebis permissiue se habent. Iura septilturae extorquent a pauperibus , & fideiussionem exigunt pro iuribus antequam sep lsant. Ad Sacramenta administranda, ubi piu-gue honorarium non expectatur, tardi,& inuoluntarii sunt. Sub titulo hospitalitatis conuiuia opipara instituunt, mobiliaque pretiosa sub titulo honestatis sibi comparant. Et si in his conscientia remordeat, ad remedia contra scrupulos recurrunt:nec ipsi populos sibi com-naistbs instruunt, alijsque instruentibus indignantur; quia ex concursu plebis ad alios questum suum diminui vident, aut putant . Vnde si magis esset quaestio de animarum , quam de nummorum lucro; Pactores isti magis studerent pascendis ovibus, quam lucrandis litibus,

ct harum potius,quam istarum curam committerent Vicarijs,nec in dignaremur ali1s in populorum sibi commissorum instructionem , salutem ex Charitate incumbentibus; sed considerantes messem esse multa & operarios paucos, Domino messis gratias agerent, quod sibi taleS cooperatores adivngeret,& plures tales

ab eodem adiungi instanter rogaxent;sicque ex

318쪽

ouibus iaria adductis, & aliis adducendis ovile Domini impleretur,quia m ulti passores, de pastorum madiutores in unius Supremi Pastoris Doctrina,& Charitate unus Pastor effecti essent& de die in diem plureβ unus efficerentur.

S. XVI Circa obligationem Religios . .

' Ex his sunt qin penetrant domos. 2. Τλ. .

IPm quoque personis religiosis circa sua vota

conatur amor inordinatus per aliquas probabilitates . persuadere , improbandas' laxit uestamquam in praxi licitas,& usu receptas vὰ non cile contra humile Votum Obedientis PrPlaturam ambire,& dum in proprio Monasterio obtineri non potest , illam in alieno quaerere , aut alias aliqua dignitatE , qua ponantur extra Praelatorum suorum iurisdictionem, ut quam spontὰ i deseruerunt, recuperent libertatem νοῦ nec esse contra Vociam paupertatis corradere congregare undequaque non solum communitati suae , sed potissimum sibi, quidquid , v lent acquirere; ut commodius,& lautius vivane in Monasterio, quam sorid vivebant, aut vixis sent in .saeculo , si in eo mansissent. Deniquo nullum pati detrimentum, aut periculum castitatem Uibrum, si absque necessitate frequen-rent consortia pers arum alterius sexu , δέ cum

Diui ira in by Corale

319쪽

SPECIMINA

cum ipsis familiaritatem ineant mere ad coli quium, vel animi recreationem . Tali Religioso suaderem propter salutem animae 'ae, ut Moralem Tutiorem circa stram, obligationem sequeretur, & Laxiorem desereret. Et, si cogatur conscientias dirigere, gerat

earum curam propter claaritatem, non propter

cupiditatem . Non sit Qlicitus de pane, quem Deus adsiciet ipsi, si primum quaerat eius Rerum eiusque iustitiam sed de mlitudine,quam si ex Superioris mandato cogitur deserere, sib- dat se illi propter obedientiam , & dicat cum Christo in vero eius spiritu et si possibile

es, transeat a me calix istemerantamen non mea, sed tua voluntas fiat.

-ReligiCm suadeo ἰ deberem magisi uadere , ct conari pertadere Praelato ipsius texemplo, & verbo, sicut Christus, ei praeluceret. Nam deploranda res est in Prelato, qui simili amore regitur, quod is , a quo omnis tirmitas in Monachis esse deberet,ab eodem omnis infirmitas proueniat. Praelatus am-bst perpetuam Praelationein. Quidni ad exemplum Praelati, omnes Monachi illam ambiant, eique timideant, illo optado amotionem ab os.

scio, etiam per n oriem vi eo amoto Praelatura gaudeant Nummis inhiat Praelatus, & sub praetextu intertinendi status, veI alendae familiae , eos omni modo possibili, R plausibili c6gregat secumque dispensat suoad omnem v sum

320쪽

sum sibi fauorabilem. Quidni ibbditus cauem

probabilitate utens: & Praelati consensum praesumens, eadem faciat 'Recipit Praelatus ad Religionem diuites propter nummos , & reiicit Pauperes propter nummoruin defectum. Quidni Monachi omnes. studeant nummis,quibus ipsa Religio obediti Praelatus amat consbrtia is, praesertim mulierum,sub praetextu humanitatis, honestatis,& quod amplius est pietatis. Quidni iub iisdem titulis, & coloribus Monachus eadeamet,eaque frequentet: sane si hoc verum est in

bonis, ad exemplam totus componitur orbis hoc maxime verum est in malis, propter inclinatione naturae corruptae: nam exempla inco-

parabiliter plus mouent quam dicta , & si exe-plis malis verba accedant , fere irreparabiliter. Suaderem ergo tali praelato, & propter salutem suam, & sitorum, ut quidem sustineret Praelaturae onus sibi impositum propter neces sitatem charitatis, sed desideraret ab illo liberari propter amorem contemplationis: suaderem illi, ut pauperem vitam, qua pro sessus est,& spiritu, & corpore duceret, id est , omnino frugalem, ut corda Monachorum ab iniquo Mammona ipsiss inquietante abstraheret,&ad fiducia incin prouidentia Dei, mi inquam des tura iis, qui digne ambulant vocatione,qua vOcati sunt, adduceret. Suaderem ut vocatos a

Deo ad Religionem, siue diuites, siue pauperes in eodem paupertatis spiritu victuros, sine per

SEARCH

MENU NAVIGATION