In Q. Horatii Flacci Venusini librum De arte poetica Aldi Manutij Paulli f. Aldi n. commentarius

발행: 1576년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Vicinus urbes alii a frugibus exaratis, ubi aquae tantum fuerat, quantum nauigio satis esset. - cursum mutauit: de Tiberi ab Agrippa derivato,cum antea per Velabrum fluxisset, Porphyrio dictum putat cui uidetur Acron assentiri.sed alucinatur uterque. nam eum locum, qui postea Vel brum dictus est, ante Augusti tempora exsccatum suisse,non solum Varro lib. i v. ucrum & Plautus, multo antiquius varrone,docet in Captiuorum fabula, in qua nominat olearios in Velabro. Et Cicero in epistola ad M. Brutum. Vos, inquit, Pontifces Larentiae ad aram in Velabro faceresoletis. Non igitur,si ara in Velabro, si olearij fuere, palus fuit,quam postea exsiccatam ab Agrippa, Augusto imperante, Porphyrio commentus est. Praeterea,numquam Tiberis per Velabrum fluxit, sed, aquis interdum extra ripas diffluentibus, ac residentibus, palus facta inter Aventinum,& reliquos montes; ex quo Velabri nomen ortum , quod ab urbe ad Auentinum ratibus ueherentur. huius rei auctor est Varro . Nihil igitur proprie, sed de quocumque portu, quacumque palude, quocumque flumine significauit Horatius: quo etiam narratio uidetur eXcelsior. o m ii- mortalia acta : non quae mortalia siliit,idest moritura, sed quae mortales faciunt. argumentum a maiori.si facta peri

luem penes arbitri γm est, se ius, O norma loquendi: Arbitrium usui tribuit, quia audicat, quae accipienda sint uerba, quae resicien ja ut retinenda ; vim, quia potest accupere , reijcere, retinere, quae uuli; normam,quia sermonis uniuersi , cuius partes multae sunt,rector,& moderator est.

R a s genae,regumque, ducumque, ω tristia bestio: uosioribi possent numero, monstrauit Homerus.

32쪽

is .a IN. HOR. ART. POET. Versibus impariter iunctis querimonia primum ,

Poct etiam inclusea est uoti ententia compos . aeuis tamen exiguos Elegos emiserit auctor, Grammatici certante adhu ubiudice lis est . . ii :Archilochum proprio rabies armauit Fambo.

'Hun occi cepere pedem , grandesq. cothurni , Aternis aptum sermonibus, ω populares Vincentem Hrepitus, ω natum rebus agendis. Ua deae iubis diuos , pueros'. deorum, Et pugilem iactorem , er equum certamine primum,

Et iuuenum curas , libera uina referre. aescriptas seruare uices , operumΤ. colores ,

Cur ego ,si nequeo , ignoroque, poeta stator ' cur nescire ,ludenspraue , quam disicere , malo t

EXPLANATIO I

R E s gestae, regumque, ducumque, ct trissia δe atauo scribi possent numero, mon auit Homerus. Transit ad ostendenda poematum genera, ut, quo quaeque res mς tro sit agenda, cranoscatur. ac primum bellis assignat epi-

cum carmen;querimoniam,atq. etiam sententiam uoti compotem elegiaco; irae,& maledicentiae iambum; qui postea receptus in comoediam, ac tragoediam est: diuorum laudibus, pugilum equorumq. uictorijs, iuuenum amoribus, &conuiuijs lyricum. Hunc poetarum ordinem & Censorinus in perutili illo libello de die Natali, quem a nobis emendatum propediem emittemus, capite de Musica, seruauit. nominauit enim primo epicos poetas, Homerum,Hesiodum, Pisandrum; mox elegiarios, Callinum, Mimnermum, Euhemerum; tum iambicos, Archilochum, &Simonidemi quarto loco comicum Eupolin; postremo a lyricos

33쪽

lyricos,Alcmana,Telesillam Argivam, Pindarum. Ita enim ibi legendum opinor.cum in uulgatis Telesillae nomen ita mendosum sit,ut ne uestigia quidem uix uerae lectionis agnoscantur. De Telesilla autem Plutarchus deciar. mul. Lucianus inAmoribus,Athenaeus,Pausanias,Hephaestion. I s his Horath uersibus duo requiri possunt:unum,quod, cum suam cuique uersui materiam dederit, id in comoedia tragoediaq. Omisit: alterum, quod dithyrambi mentionem omisit. Resipondetur, comoediae,tragoediaeq. materiam, quia satis nota esset, cum utraque quotidie sere sipectaretur, ostendi non oportuisse. dithyrambus autem Horatij temporibus iam exoleverat. Itaque & eruditus interpres Lyco phronisTZet2es quattuor poetarum genera numerat,epicos, iambographos, tragicos, lyticos, omissis dithyrambicis. nam, quod comicos, de quibus mentionem facit Horatius, non nominat: id, opinor,eo secit, quia comoedia,quod aduersum attinet,a tragoedia non distat. At Cicero dithyrambicos poetas nominat in prooemio imperfecti libri de optimo genere Oratorum . quis negat eos fuisse ξ Sed, qui iam essent infrequentiores, aut fortasse nulli, cur ijs praeciperet Horatius ξ itaque de comoedia, ac tragoedia,quae praeter cetera poemata vigerent, agit pluribus uerbis, quam de

ceteris omnibus.. Bregestae: bello Troiano - regum' ducumq. Graecorum, & Troianorum. - iriina bella: unde caedes, & tristia quaeque nascuntur.

- numeror uersu.

- Homerus: non solum ingenij praestantia, sed ordine etiam temporis, Omnium epicorum poetarum primus: de quo sic Velleius lib. I. Hoc in Homero maximum es, quod neque ante illum, quem illa imitaretur ; nequeton illum,qui eum imitari fosset,inuentus es. neque quemquam alium, cuius operis primus auctor fuerit, in eo Ierfectissimum, prae- C ter

34쪽

ter Homerum, ct Archilochum, reperiemus. Aristoteles autem in Arte poetica, non uidetur Homerum agnoscere primum tempore inter epicos poetas, sed ingenio summum ,& eum, qui non modo primus, uerum etiam solus ad eam diem, quid in epico poemate seruandum esset, acute uiderit, egregieq. praestiterit. Et primum quidem appellat in

Versibus impariter iunctis: elegiacis, hexametro,& pen

- querimonia: unde nomen Elegiae natum. Ouidius in deplorada Catulli morte: Flebiles indignos elegia solue capillos: Ah nimis ex uero nunc tibi nomen erit. - uoti sententia compos r inuentus est funebrium lamentationum gratia numerus elegiacus: post ad rerum iucundarum significationem transduetus est. nam suos amoreS tum Graeci, tum Latini poetae multi elegiaco uersu persecuri sunt. - exiguos: Ob tenuitatem argumenti. Grammatici certant: Terentianus Callinoum, alij Etheoclem Naxium, Archilochum quidam putant . Cens rinus Callinum, Mimnermum, Euhemerum Antiquissimos

poetas nominat.

Archilochum e natum in Paro insula, ut ait Strabo, Numa Romae regnante. nam Tullo rege floruit. - proprio: non quod iambum, ut quidam putant , primus inhienerit, sed quia primus in conuicijs iambo uti co perit : quo Lycambcm,socerum suum , quia dc sponsatam ei fit iam non dederat, ita inscctatus est, ut ille, dolorem non screns ,& cum eo tres filiae laqueo se suspenderint. iambo' autem

35쪽

ALDI. MANVTII. COMM. Ist

autcm usum esse Homerum multis ante Archilochum annis, Aristoteles docet: itaque non iambus , scd accibus iambus Archilochi proprius fuit . unde Ovidius in ibin: VIque repertori nocuit pugnacis rambi, Sic sis in exsilium lingua proterva tuum. Iam bus postea in comocdiam, ac tragoediam est receptus: non quod iam ex iambis totae constent: sed quod earum partes non nullae iambis constent. ideo dicit Horatius: Nunc socci cepere pedem, grandesq. cothurni. est enim Soccus comici calceamenti gcnus, Cothurnus tragici: di , quia tum argumenti, tum etiam metri sublimitate tragoedia comoediam superat,ideo grandes appellantur cothurni. Alternis aptum sermonibus: quales in comoedia, tragoediaque sunt: nam ex persona sua nihil poeta pronunciar.& fine iambum sua sponte in sermonem nostrum incurrere, his uerbis Cicero demonstrat lib. D t. de Orat. Iambus, orrochaeus natura incurrunt usi in orationem, sermonemque nostrum. Et in Oratore: Sequitur, ut, qui maxime cadan in orationem aptam numeri,uidendum Arseunt enim, qui iambicum putent, quod I Oratoris millimus: qua de caussas ri, ut ispotissimum propter similitudinem adhibeatur in fabulis . Et ibidem paullo posti Aristeles iudicat heroum numerum grandiorem,quam desidereisoluta oratio, iambum autem nimis e vulgari esse sermone. Aristotelis autem de iambo locus hic est Rhetoricorum lib. III. Muciς- τη ἐπινη λέξιν .

Idemq. sic in libro de Arte poetica: λεκτικὼ των μέτrci.

- ct populares Vincentem Ereptius, ct natum rebus agendis. Iambus , uel si obstrepat populus, tamen incurrit in orationem sua sponte, nulla nostra industria: cum ceteri pedes, si strepia

e a tus

36쪽

tus exaudiatur, ideo continuari non possint,quia studium animi q. intentionem, quae remittitur strepitu populi, requirunt. yeteres interpretes uinci iambo strepitus populares ideo dictum existimant,quod sonet altius in scena,quam populi clamor est . quod mihi non probatur: primum, quia non in scena tantum, sed ubique strepitum populi uincit;

cum ubique, ut dixi, in sermonem nostrum incurrat . d

inde , quia iambus ex ijs pedibus est, qui fere sono carent: ex quo dixit Aristoteles humilem eo, & abiectam oratio

nem neri. Nec uero placet, quod item scriptum uideo. Iambum audari debere magis, quam laudetur ; ideo strepitus populares, idest laudes populi uincere . cur enim inter, pedes praecipue laudetur iambus, cum sit humillimus pcs.& mdustriae nostrae nihil,uel nobis imprudentibus effluens requiratur Est autem natus rebus agendis, quia frequenἰ in sermone uersatur, & ad agendas res sermo necessarius. Iumpsit hoc Horatius, ut opinor, ab Aristotele, qui iam-Dum πιαλυκον uocauit in Arte poetica.

Musa dedit fidibus diuos, sue l. deorum, Et pugilem uictorem, se equum certamine primum, Et Iuvenum curas, ct libera uina referre. De melico,si- 'ue lyrico pocinate agit: cuius materiam ostendit deorum lauces, aut heroum,qui deorum pueri uocantur, aut pustilum, aut eorum, qui equi cursu uicissent, aut amorcs, aut compotationes. - abus: quia lyrici poetae ad lyram canebant, uncle nomen accepcrant. - diuos: quale illud Horath in Mercurium lib. r. Mercuri facunde, nepos Asiantis. Et in euncem lib m ct in Dianam, atque Apollinem, lib. I. & iv. Rrim. in Bacchum, lib. ii. & m .& in Epodis. --eros, eorum o heroes, ut Herculem, Theseum, Peleum quorum res gestas in conluvijs ad lyram poetae canebant. -'gium .' pugilcs diccbantur,qui cacstibus pugnabant, ut apud I irgilium Entellus, & Dares. celebratur enim apud Graecos id est certamen ex quinque.generibus,

pugilatu,

37쪽

ALDI. MANU TII. COMM. H

ari pugilatu, cursu, saltu, disco, lucta. laudatur a Pindaro inti a Olympijs pugilatu uictor Agesidamus Locrus, equo Hierocis Syracusanus.

' - iuuenum curas: amores: cuius generis nullum exstatis apud Pindarum exempl um,apud Horatium multa. c; - libera uina: conuiuia quoque laudari dicit a lyricis poe, tis.Horatij ode legitur ad amphoram lib. D. Libertatem uis: no tribuit, quia liberior in conuiuijs est sermo.unde illud , i, Irigid non ebrietas designat ρ operta rectassit.

, Descripta eruare uices , operumque colores,

I Cur ego ,s nequeo, ignoroque, poeta salutor e Immerito u poetas putari dicit eos, qui, quod cuique poemati conue- i niat, aut ignorant, aut praestare nequeunt: quid autem scis ri, praestarique oporteat, iam docuit, enumeratis proxime . a poetarum generibus. s. Descriptas seruare uices: quod seruare quisque debet. 1. exempli gratia: siquis res gestaS regum, aut ducum, aut . tristia bella narrare instituerit, epico carmine, Homero ad imitandum proposito, utatur: si querimoniam, aut aliquid etiam laetum exponere, elegiaco: si cui maledicere, iambo Archilochio, id est, acerbissimo: si alternos sermonesi describere, quod in comoedia, tragoediaq. sit, eodem iambo, sed non Archilochio: si deos , heroes, athletas, am res , conuiuia reserre, lyrico uersu. Vices, dixit, quod ad quemque pertinet. descriptas: assignatas , distributas: nam, cum sint uaria venera poetarum, siae cuique descriptae, ac distributae sit ni partes. Sic , Describere pecunias , pro distribuere, dixit Cicero epist. r. lib. x i i. ad Cassiam:&, Vectigalijs aequaliter Sulla de ri erat, epist. a. lib. I. ad

Quinctum: pro,distribuerat. Alibiq. saepissime. Vci, Descriptas uices: non ad singula poetarum genera, quod cuique argumentum congruat , sed quod ad rerum, personarumq. decorum pertinci . ut, liquis epici carminis argumcntum tractet, rationem habeat rerum, ac personarum: quod de

corum

38쪽

corum Latini, m ι- Graeci uocant. - operumq. colores: utrum explanat, quod dixit, an hoc aliud est ξ explanat, opinor. nam, ut res coloribus, ita poematis partes propria cuiusque natura distinguuntur,ne praeter decorum aut dicatur aliquid, aut fiat: de quo infra: - honoratum orte reponis Achillam, Impiger, iracundus, inexorabilis, acer, I ra neget sibi nata, nihil non arroget armis:

Sit Medea ferox, inaictaque, sebilis Ino. se. Operum igitur colores, dissimilitudines partium: quod singulae pamtes opera poetae sint , in quibus,ut in suis operibus artifices, elaborant. Alij, operum colores, accipiunt,pro, sormam ,& quem Graeci uocant, cuiusque poematis,quale illud infra: Nec sic enitar tragico disserre colori. Cur nescire, pudenspraue, quam disere, malo Z Cur, pudore prauo commoti, nescire multi malunt, quam discere Pudor & prauus, & bonus est; prauus eorum, quos pudet discere, ne nescire uideantur ι bonus, qui deterret a mal factis .

U E R s r a v s exponi tragicis res comica non uult.

Indignatue item priuatis , ac prope socco

Dignis carminibus narrari cena Thyestae. Singula quaeque locum teneant ortita decenter . Interdum tamen ω uocem Comoedia todit: Iratusq. Chremes tumido defiteat ore:

Et tragicus plerumque dolet sermone ped Iri. Telephus, Peleus, cum pauper , ex sed uterque , Trojιit ampulgus, sesquipedalia uerba ,

39쪽

ALDI. M AN UT II. COMM. asSi curat cor blectantis tetigisse queresia. Nonsatis estpulchra esse poemata: dulci unio ;

Et , quocumque uolent , animum auditoris agunto. .,

Ut ridentibus arrident , ita flentibus adseunt Humani uultus .si uis me flere , dolendum euFrimum ipsi tibi: tunc tua me infortunia laedent . Telephe , vel Peleu , malesimandata loqueris ,

Qui dormitabo , aut ridebo. tristia maectum Vultum uerba decent: iratum , plena minarum rLudentem , laseiva: seuerum ineria dictu . Format enim natura prius nos intus ad omnem Fortunarum habitum: iuuat , aut impedit adirum rout ad humum maeroregraui deducit , ω' angite Fost effert animi motus interprete lingua. Si dicentis erunt fortunis absona dicta: ramani tollant equites ,peditesq. cachinnum.

INDIGNAT v R item priuatis,ac prope socco Dignis carminibus narrari cena Thyesuer neque humidiuersu magnam rem, neque sublimi paruam narrari decet. priuatos igitur uersus comoedia, graues, & a communi sermone alienos tragoedia postulat. Sic Cicero: In tragoedia comicum uitiosum es, in comoedia turpe tragicum: ct in coteris suus es cuique cenas sonus, ct quaedam intelligentibus nota vox. Verumtamen, inquit Horatius, comicis interdum uersibus in tragoedia, tragicis in comoedia locus est . - priuatis: a rcbus publicis, quod est argumentum tragoediae , excludantur piluati uersus. - prope

40쪽

- prope soco dignis: non modo comicos, uirum etiam comicorum prope similes tragoedia uersius respuit. -ce Nysae: tragoediam Thyestem, a Seneca scriptam, habemus: sedeam seripserat antea Euripides, quem Stobaeus appellat, & Carcinus, quem Aristoteles in Arte poetica. Ao his fortasse argumentum sumpsit Ennius : de quo Cicero Tusc. I.& Varius, poeta egregius, Horatii aetate: de quo sic Tacitus in dialogo de Oratoribus: Nustus Α-Inj, aut Messallae liber tam it aris ent, quam Medea Oui-dj, aut Vari, Thyestes. Et Quinctilianus lib.κ. Vari, Thyenes cuilibet Graecorum comparari potis. Thyems autem cena dicitur, quod ei filium epulandum frater Atreus apposivisse dicitur, dolore uirginis ab eo stupratae. Eiusdem argumenti fabulam scripsit Attius,Atreumq. inscripsit: de quo Gellius lib. x m. cap. a. & Cicero pluribus locis. - Thyestae : pro,Thyestis,ut Anchisae ab Anchises, m re quorundam nominum , Graece in ac desinentium, ut

- decenter: ut seruetur decorum. Cicero lib. r. F. Tum seruare istud, quod deceat, poetas dicimus, cum jd, quod qua-quepersona dignum ea, πιι, se dicitur: ut in aut Aeacus.

aut Minos diceret, Oderint, dum metuant: aut,

Nati epulcrum ipse sparens rindecorum uideretur , quod eos fuisse iuEos accepimns: ae, Atreo dicentciplausus excitantur: es enim digna persona oratio: quocirca poetae in magna uarietate personarum,etiam uitiosis quid conueniat, se quid deceat, uidebunt. s- uocem Comoedia tollit: ut in Adelphis Terentius: Oeaelum, o terra, o maria Neptunt. Quod ut tragicum notauit Donatus, recitato hoc Horatij uersu. - tumido: quale iratorum cst.. delitigati quod in Andria loquitur iratus Chremes cum Simone, Pamphili patre, cui filiam uxorem promis

rata Disilia

SEARCH

MENU NAVIGATION