Jo. Schilteri Institutiones juris canonici ad ecclesiae veteris et hodiernae statum accom[m]odatae

발행: 1688년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

. 6 FR. D VAREN. o Mu. his facile est colligere quod interpres Decret quodam in loco scribit, Episcopi cujusque civitatis majorem quam diaconi aut presbyteri Romanae Ecclesiae cardinalis dignitatem esse. Quod vel authoritate Augustini confirmatur in quadam ad Hieronymum RomanaeEcclesiiae presbyterum epistola.Quamquam, inquit, secundum Vocabula quae usus obtinuit, episcopatus sit presbyterio major :Augustinus tamen Hieronymo minor est. c. quamquam 2. q. 7. ubi glo. Nec aliam esse causam presbyterorum aut diaconorum Hrbis Romae, quam cujuscunque alterius civitatis demonstrat Hieron. in epistola ad Evag.

dem sacrosanctae potestatis elevandae gratia nunc a me dictum nolim quisquam exist .met, sed ut fons & origo ejusdem magis innotescat. Verum haec in valuit consiuetudo, quae speciosis quibusdam rationibus vulgo defendi solet, ut tam presbyteri quam diaconi Romanae Ecclesiae cardinales longo intervallo omnes alios episcopos ac presbyteros antecedant. gloss. in pra sanct. in verbo, legitime. tit. de num. o quac card. Ac tametsi ad dignitatem episcopalem promoveri

eos quotidie videamus, certum tamen atque exploratum est, contra Veteres canones &instituta malorum id fieri, cum assidui in Ecclesia parceciaque sibi commissa more aliorum cujusque dioecelaos presbyterorum

102쪽

ac diaconorum .esse debeant. c. a. de cleri

num impet re necesse est.

ue veniam eis δc gratiam cano-

AE, Acoluthi, fr

unde

o canendi

N veteri Ecclesia non erat haec munerum

distinistio, quae postea in usum venit, ut alii Ostiarii dicerentur, alii Lectores, Exqγ'

cistae, aut Acoluthi, sed Diaconorum Hypo-

diaconorumque muneri conjuncta eranti' Nec omnia. Gi. 21. dist. c. vle. 6o. dist. Hujus

EJj , qui ordines totius Ecclesiae dela

quinque ac veluti classes scribens

post episeopos,

, nec ostiariorum,

nec lectorum, aut acoluthorum menti O-nem ullam facit: i sed fideles omnes iii

103쪽

Postremo. Verum procedente tempore 7 unum idemque munus in plura dispertitum est,idque a CajoPontificeRomano primum ut quidam scribunt: ejusque partitionis faciendae magna oblata est occasio. Nam ut seminarium quoddam esset eorum, qui episcopis, presbyteris δc diaconis succederent, ' alebatur sumptu publico magnus juvenum numerus Ecclesiae ministerio consecratorum, qui interim non solum instituebantur in studio literarum, sed portio aliqua etiam munerum ecclesiasticorum ipsis comittebatur. Eorum nempe quae leviora minorisque mo

menti essent, quaeque antea a di nis obiri solebant,uthis' luti rudimentis quibusdaru ad majora gravior sque obeunda pra para-

rentur. Ac nequa confusio perturbatioque

eam functionem impediret, distincta sunt divisaque inter ipses officia, ita ut unusquis . que suo muneri bona bde incumbens, de alieno soli taxus non esset. In qua distribatione gradus quidam ideo constituti sunt, quod eorum munerum alia aliis digniora vi- debantur, nec poterat quisquam ad majus promoveri, qui in minore antea versatus non fuisset. Sed de his gradibus constia tuendis ac discernendis, quia non convenit inter juris pontificii theologiaeque doctores,& subdifficilis est explicatio propter varieta

tem locoxum ac temporum, quae authorum

104쪽

biti la

DAS AC R. ECCLES. MINIS T. LIB. I.

is a locis, qui de ea re scripserunt, nonnihil ten Nς i irarum obduxit, sequar distinctionem ordianemque traditum a Gelasio, Sylvestroque pontificibus R omanis apud Gratianum, cau. Lud. 7. distinct. can. a Aubdiacono. 93. ἀ- sinci. qui quatuor elasses ponunt, ostiario iam, lectorum, exorcistarum, acoluthorum, nec dissimilis est enumeratio Leonis Pontificis. caum striatim. D. distinst. nisi quod iis omnibus praeponit clericos, sicut δίφynodus Carthagin. psaltas, can. Asalmista. 23. distin. quast psaltarum aut clericorum distinctus sit a caeteris ordo, isque infimus omnium. Nam Isidori descriptiones non moror, in quibus mihi non videtur usquequaque ordinis rationem habui ste. c. Gros 21. distinct. can. periems. ah distis. Primus igitur gradus, ut ab infimis incipiamus, eorum est, qui Graece πυλωροὶ; Latine ostia τ' dicuntur, quibus aperiundi de claudendi templi cura mandatur, eosque repellendi taexcludendi, quibus sacra communione in te dictum est. d. can. perisIZis. Hi numero centum fuerunt in Ecclesia Constantinopolitana, authore Iustiniano. Novel. 3. Secun- dus gradus est eorum, qui secras scripturas ex suggesto in Ecclesia recitant, & hi ἀνα-

ali . 'γω ι , id est, leti rta dicuntur. d. c. perlectis. :S, Quo munere aliquando fui istum fuisse in γ' Ecclesia Iulianum imperatorem testis estia Theodoritus. lib. i. Author est etiam So-

105쪽

1ON FR. D V A REN. COMM. crates, in Alexandrina Ecclesia non soIum fideles, sed etiam catechumenos huic ministerio adhiberi solitos fuisse, cum in caeteriv. ecclesiis id minimὸ observaretur. Trirer. lib. s. cap. v. Tertius gradus est Exores

mm, quorum, ossicium erat catechumenis & energumenis, qui , cacodaemone V ex bantur, manus imponere, & solennibus quibusdam imprecationibus & obsecrationibus daemones fugare. d. can. perlectis. II pianus noster exorctgare verbum unpostorum esse scribit. l. i. DTest. de extraor. cognis.

Nec mirum est ab Ulpiano Chri stianae religionis hoste acerrimo impostores fuisse ministros Ecclesiae appellatos, cum ela Christo ipsi idem aliquando obiectum fuerit. Matib.

et . Nam Ulpianus sui obiter id referam, quod de eo Lactantius scribit in reseripta Principum contra Christianos. lib. s. de c. procou. collegit, ut doceret quibus poenis . assici oporteret eos qui se cultores D Et con

fiterentur. Horum exorcistarum non me

i minit Justinianus in libro π νεοι ἄν, quod in Ecclesia Constantinopolitana, ut existimo, usitatum non esset hoc mini sterii genus, sed meminit Valentinianus. leg. pr&0teras. Od. Gepi p. cicur. Quartus gradus est eorum, qui Acoluthi Graece dicebantur, id est, comites seu ministri, ideo fortassis, quia episcopum comitabantur, quocunque profi--- Nam epilcopus magno famu-

106쪽

DA SACR. EccLEs. Mi NIs T. LIBI. Ior sis litio stipatus jam olim incedebat, ut authoria, estJustinianus. Novel. 6. Et extat rescriptum est cuiusdam Pontificis apud Gratianum, quo praecipitur episcopis, ut comites semper ali

quos secum ducant famae sius icionisque vi-:stis . tandae Causia. can. imbem . do consecr. distinu dione prima. Vel ideo Acoluthi appellat sunt, quod funus una cum canonicorum δίastetriarum coetu comitarentur. Nam eos id munus obire solitos fuisse satis perspcuum est ex constitutione Iustiniani Novet. Sed nescio quomodo tandem factum est, ut hoc munus in luminariorum curam postea conversum sit, & Doctores nostri passim acoluthos eeroferarios interpretentur. dictoean. perlectis. An autem cantores propriam classem ordinemque distinctum a caeteris habuerint, nec ne,quaeri solet, dc hoc sensisse videtur I si dorus. d. can. perlecti . cujus sententia authoritate Iustiniani utrunque ii vatur. Novel. 3. Et fortasse aliquo tempore,& aliquibus in ecclesiis ita observatum est. Ego autem puro omnium ordinum ac praesertim inferiorum, de quibus ante diximus, commune fuisse psallendi ossicium. can. in sancta. 92. obstinct. Movet me quod Pontifices, quorum supra meminimus, in ordinum catalogo hunc non recenseant. cau. laud. distinctioκα can. ἀβubdiacono. 9'. di- 'iustione. Ideo autem Leo Pontifex in primo

ratri inrisi it clericos, eosque ostiariis prMDosuit:

107쪽

posuit: & synodus Carthaginiensis psaltas,

sive cantores : quandoquidem recen S cooptatis in clerum non statim proprium concedebatur officium, quamvis permitte tureis una cum caeteris in choro psallere, idque sine ulla episcopi ordinatione. dicto cam

almista. Verum quia nihil habebant, quod

Caeterorum commune non esset, quamvis Apsaltae, & clerici vere dicerentur, in certam classem eos non retulit Gelasius. Utcunque se res habeat, certum est eos non minus inter clericos, quam caeteros, de quibus suprae dirimus, numerandos esse, cum divino cultui sudicti mancipatique sint. can. duoseunt. IZ.suoi. prima. Nam quamvis appellatione κλήρων in sacris libris fidelium grex contineatur, qui cuique episcopo sive presbytero forte obtigit gubernandus. I. Petri. cap. s. tamen peculiaritet his hoc nomen tribuitur consuetudine loquendi vulgb recepta, qui sacro ministerio Ecclesiae dediti devotiquesulit, ideo fortassis, quia olim sorte eligi solebant, vel quod eos DEUS velut sorte quadam in suos elegi sse videatur. can. duo sunt.1r. qu . r. Specialiter autem hoc nomine designari solent ii, qui raso tonsoque capite in cierum recepti nullo adhuc proprio ministerio funguntur, neς aliud nomen proprium habent: unde autem hic mos tondendi radendique ortum habuerit, vix certo co

gnosci potest. Quidam exemplo Naza

raeorum

108쪽

DESAc R. ECCLES. MINIS T. LIB. I. Ioyraeorum Mosaicae legis inductum id putant, de quorum instituto mentio est in libri

Numerorum. cap. 6. Nazarci vero diceban

tur, ut quidam eruditi interpretantur, qtη ut liberius vacarent legi discendae &expendendae benignitati DEI, aliorum commercio se abdicabant ad tempus, & Domino te totos dedebant: Vel qui cum profusius vino, Areliquis corporis deliciis usi fui ssent, postea severiori vitae generi se mancipabant, Ut corpus affligerent. Alii a Sacerdotibus AEgyptiis id ortum asserunt, quorum meminit Herodotus in Euterpe. Alii vero hunc fui sta

morem antiquum testantur, ut ii demum

comam nutrirent, qui elegantiae, ornatus & 'lauticiae studiosiores essent. Ideoque ut cle- rici inanis cujuscunque apparatus & splen- doris se contemptores profiterentur, statu-

xum fuisse, ne quis in clerum nisi vertice rasio admitteretur. Augustinis de oper. monachorum, ad Dem, ta in libro retractuum. Et huic sententiae maximὸ suifragatur, quod Z milius & alii quidam non leves Authores scribunt, olim in Longobardia capillum barbamque ponere, sanctioris cujusdam deditionis argumentum fuisse. UAE. l. in Carol. Maguo. Nam & apud Francos, ut idem ait milius iis Clodo. U Clota. a. promista barba, intonsusque capillus Regiae nobilit iis insigne habebant. Adde quod apud La-

cedaemonios

aingenui tantum

109쪽

io FR. D VAREN. COMM. ecomam alebant. lnde illud Aristophanis in

Avibus, eujus meminerunt Parcemiographi.

mam habes. Curiositatem vero & delicias

veterum Romanorum in coma dc capillis in- sectatur Seneca, bb. de brevit. vitae, cap. 12. his verbis: Quid illos ociosos vocas, quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur,

dum decerpitur si quid proxima nocte succrevit, dum de singulis capillis in consilium, itur, dum aut disjecta coma restituitur, aut deficiens hinc atque illine in frontem compellitur Z Quomodo irascuntur si tonsor paulo negligentior fuit, tanquam vivum tonderet Z Quomodo excandeseunt, si quid ex juba sua decisum est y Si quid extra ordinem jacuit, nisi omnia sua in annulo suos reciderunt Z Quis est istorum, qui non malit rempub. suam turbari, quam comam Z qui non solicitior sit de capitis sui decore,

quam de saluteὶ qui non comptior esse m lit, quam honestior 3 Hos tu ociosos vocari inter pectinem speculumque Occupatos, &c. Ego in plerisque constitutionibus observavito 3suram pinnae genus, idque gravς & igno-tniniosum fuisse, quarum nonnullae quae Principum Romanorum sunt, apudHarm nopulum extant, aliae inter constitutiones Caroli Magni, & quorandam aliorumFranciae Regum referuntur : Tantus erat hominum ejus temporis in comam suam affecturi

110쪽

DE SAc R. ECCLES. MINIS T. LIB. I. I Os Sed de Paulus in epistola ad Corinthios in hi decorum est viros comatos esse, idque nat ram ipsiam satis nos docere scribit. i. Corint. ii. Quae Pauli admonitio hujus clericorum instituti forte causa fuit. c. prohibete. 2 . H- in. Verum ut ad cantiones revertamur, sciendum est hunc canendi morem longe

antiquissimum, δc jam inde ab apostolo

a rum semporibus in Ecclesia usitatum fuisse

i Quod vel ex epistolis Pauli facile animadii lucrii potest. Testatur id ipsum dc Plinius, Caecilius in quadam ad Trajanum epistola,

ot in qua de Christianis ita loquitur: Assirma

bant hanc fuiste summam vel culpae suae, vellit erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi DEO, secum dicere invicem, &ci sobria enim illa musica &Pronunciationi vicinior quam cantui, quam in Alexandrina Ecclesia fertur instituisse Athanasius, Augustin. lib. Io. confeC. facit ut verborum sensus essicacius influant in animos auditorum, non illa operosa & theatrica quae hoc tempore in Ecclesia frequentatur. In plerisque sane ecclesiis sero admodum ritus canendi rec plus est, cum Augustinus in lib.9. conses. c. scribat tempore Ambrosii primum in E elesia Mediolanensi institutum, ac inde in alias occidentales ecclesias perductum fulsese. Et Theodoritus author est. lib. t. c. 26 Flavianum, & Diodorum iii Ecclesia An- tioch

SEARCH

MENU NAVIGATION