Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 6. complectens tractatus 6. De

발행: 1820년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ARTIC GLUS I. CONTROVERSIA III.

altingere, quando Evangelica verba proseruntur. Adde plures insantes mori, antequam ad annos discretionis PerVeniant, adeoque priusquam quidquam utilitatis ex

LXXV. Dices II. Etsi concio non prosit insantihus , prodest tamen circumstantibus. Ergo non frustra baptizantur parvuli. R. N. C. Sacramenta non. Celebrantur propter circumstantes, sed ad utilitatem suscipientium. Praeterea facile contingere potest nullum adesse, praeter infantam baptinandum, et ministrum

Baptismi. LXXVI. Obiieitur V. contra Conclusionem II. Authoritas S. Augustini. S. Doctor Tract. LXXX. in Joan. eApendens ea Chri ii verba, Iam pos munii eatis propter perbum quod locutus sum Oobis , scribit: Quare non ait , mundi estis propter baptismuri quo Τoti estis, sed ait, proprer uerbum quod locutus sum. Obis : nisi quia et in aqua perbum mundat 3 Sed verbum,

quod in aqua mundat, est concionale. Ergo. Ρ. m.

Illud ipsum verbum mundat in aqua, quod Christas Apostolis praedicavit. Atqui illud fuit concionale . E go. R. c. M. N. m. Ad probat. D. M. Illud ipsum

vectum, sed diverso modo administratum, C. M. Eodem modo administratum , N. M. Equidem Christus quando determinata verba praescripsit, quibus Aposto-Ii uterentur in conficiendis Misteriis, verbum consecratorium administravit modo concio natorio, Discipu- os suos instruenclis. At vero Sacerdotes Sacramenta

celebraturi , diverso modo verbum shristi administrant, dirigendo illud ad elementum. S. Augustinum quod attinet , ostendit is loco citato omnem emaudationem viritualem esse a verbo fidei, sive in Sacramento sia

102쪽

ve extra illud. Extra Sacramentum quidem excitative . ηυalenus verbum fidei praedicatum audientes exultat adsdem , qua disponuntur ad obtinendam justificalioni gratiam; effective vero et ex opere operato in Saeramento , ut patet in baptismo, in quo aqua Per ver-hum fidei consiecrata et sanctificata, dum corpus tangit, cor abluit, hoc est, in quo i .verbum fidei cum lotione eorporis , quam per virtutem a Christo acceptam complet et perficit in esse Sacramenti, determinat Deum ad infundendam gratiam, qua emundatur anima illius, cujus corpus aqua adspergitur. LXXVII. Dices. S. Augustinus Ioco citato ulte- eius pergit: Unde ista. tanta virtus aquae, ut Corpus tangat, et cor abluat, nisi faciente perbo : non quia dicitur, sed quia creditur 3 Ergo S. Doctor virtutem mundandi non tribuit verbo consecratorio, sed Couei nata. P. C. Verbum quod mundat quia creditur, est Concionale; fidem enim excitat, et excitando mundat. R. c. A. N. C. Iuxta Augustinum verbum mundat, non quia dicitur, sed quia creditur, id est, non quae tunus actu .creditur, quod per verbum significatur. Di manifeste elucet in parvulis, qui in baptismo mundautur, licet actu non credant fida propria: neque quatenus verbum est quid naturale , et sonus transiens ;se J quatenus est verbum Christi supernaturale, quod sola fide apprehenditur. Atque ita Augustini mentem explicat S. Thomas Parte sit. Quaest. LX. Art. VII. ad I. Verbum operatur in Sacramentis, non quia di' citur, id est, non secundiam exteriorem sonum Mocis; sed quia creditur , id est, secundum εensum verborum,

103쪽

1.6 ARTIcΠLΠS I. coNTROVERSIA III. ereditur obiective, id est, quia est obiectum fides,

N. A. et Conseq. Atquε hoc posteriori sensu dumtaxat ait Augustinus verbum Sacramentale mundare ; su iungit enim paulo post citata verba: Hoc perbum fidei tantum Oalet in Ecclesia Dei , ut per ipsum crederi-tem , Qerentem , benedicentem , tingentem , etiam tantillum mundet Infantem , quampis nondum valen- em corde credere ad justitium, et ore consteri ad salutem.

CONTROVERSIA IV. A X , ET QUAENAM SACRAMENTA IMPRIMANT ANIMAE CHARAcTEREM 3

Contra Protegrantes,

LXXVIII. Charaeis graere stam est, quod latine signum, sor

ma aut figura, qua res aliqua insignitur: si characi re notata pecora dicimus, quae signum aliquod pec tiare inustum habent. Quod si Theologice loqui veli mus , character ex mente Ecclesiae Catholicae est signum in anima impressiim , indelebile , quo distinguitur Bomo ab aliis, effieiturque idoneus ad nonnulla,qulle sunt cultus diuini : in Baptismo nempo ad recipienda alia Sacramenta, in confirmatione ad piosessionem fidei, in Sacra Ordinatione ad functiones Ecclesiasticas obeundas. Dieitur 1. Signum, sive signaculum

Christi Regis, quod quisquis infixum habet, tum summi honoris titulo fruitur, tum ab aliis distinguitur

104쪽

DE CHARACTERE SACRAMENTALI. Ioaqui in iid non habent. Nam quemadmodum milites olim, quando militiae adscribebantur, solebant quibusdam eorporalibus characteribus insigniri, tum ut sui per-Petuo admonerentur officii, tum ut ab exteris distinguerentur, facileque cognosci posset, sub quo Principe stipendia sacerent: ita voluit Christus signo Impe-Tatorio extoruare milites suos. II. In anima impressum iit distinguatur tum a charactere Circumcisionis, quo Judaei in corpore veluti peeora gregis Domini secernebantur ab aliis nationibus: tum a notis et insignibus , quae Principum ministri exterius in vestibus ci cum serunt : tum denique a charactere daemonis , qtMvellit simia Dei, extrinsicus notat sacrilegos sibi mamcipatus. III. Indelebile , non quod a Divina Omnipotentia obliterari nequeat; sed quia naturae eius, quam a Deo accepit, repugnat . ut deleatur; eo modo quo an, ma immortalis dicitur, quia principium in se mortalitatis non habet. LXXIX. Characterem spiritualem anima imprimi in Sacramentis Baptismi, Coufirmationis et Ordinis , summo conSensu docuerunt veteres etiam Seholastici ; quamquam de natura et essentia characteris, et vi probationis , qua is existero ostenditur , inter se disputaverint. Gabriel Biel in IV. Sentent. Dist. VI. Quaest. II. Art. I. Scotus in IV. Dist. VI. Quaest. IX. Caieta . nus in IlI. Partem S. Thomae, Quaest. L III. Art. I. propter solam Ecclesiam authoritatem admittendum esse characterem docent. Durandus in IV. Sentent. Dist. IV. Quaest. I. Propter modernorum authoritatem. Verum quamvis etiam daretur, aut i quis aliquot Scholae Magistris , nate definitionem Ecclesiae , incertam et dubiam

fuisse characteris veritatem; nihil tarum Wiehlessus,

105쪽

1oa ARTICULUS I. CONTROVERSIA IV. Lucterus, calvinus, eorumque pedissequi Protestantes adversus Catholicum dogma lucrantur : neque enim fides nostra ex privata nonnullorum doctrina aestim diri debet, sed ex publicis consessionibus ac Meretis Eoalesiae.

LXXX. Essentiam characteris quod attinet, Scorus in IV. Sentent. Dist. VI. Quaest. X. eam rePouit in relatione reali; quia signum illud ex natura sua ordinein dicit ad quaedam religionis officia. Durandus

in IV. Dist. IV. Quaest. I. existimat charaeterem non esse aliquid reiae et absoIutum, distinctum ab anima psed esse dumtaxat relationem rationis, seu denominationem externam , per quam homo deputatur ad sacras functiones, ea sere ratione , qua Magistratus authoritate sua deputat civem ad ministeria politiea absque ulla entitate superaddita. Equissem haec Durandi sententia Bellarmino Lib. II. de Sacramentis in genere cap. XIX, et Suario in III. Partem S. Thomae Quaest LXIII. Protestantiuin errori favere videtur , eoquod illi non negent, per Sacramentum tribui aliquam denominationem extrinsecam , indeque oriri aliquam relati nem rationis. At Vasquitis in III. Partem S. Thomae, disputat. CXXXIV. Artio. VI. cap. II. ostendit, latum

discrimen esse inter errorem Novatorum , et sententiam Durandi, eoquod Protestantes non solum negent, Co firmationem et Ordinem esse Sacramenta ; sed etiam a

serant, eiun qui fuit semel Sacerdos, rursus posse fi ri Iaicum, adeoque characterem non esse indeIebilem Alii Scholastici docent characterem esse qualitatem, Selnon consentiunt, quae sit illa qualitas. Quidam illam revocant ad figurae speciem ; alii eum GaiIielmo Altissi odor usi ad patibilem qualitatem, alii cum Ale

106쪽

DE CORACTERE SACRAMENTAL1. εοδsi ad habitum , alii communiter cum S. Thoma ad potentiam. Verum non vacat curiosis hisce magis quam proscuis Theologorum quaestionibus diutius immorari , quae salva fide in utramque Partem disputantur. LXXXI. Conclusio. Tria Sacramenta, nempe Baptismus , Confirmatio et ordo imprimunt in anima characterem. Missis Scripturarum testimoniis, quae decretoria non esse fatemur , eoquod Patres litterati se su illa interpretati sint de interiori per gratiam ii otione , probatur conclusio praecipue ex Traditione. AeI. quidem Authoritate Patrum, qui docent per aliqlia Sacramenta imprimi signum distinctum tum ab externo Sacramenti ritu, tum ab interiori gratia: quod animae inhaereat, perpetuum sit ac indelebile , quod denique fideles a caeteris distinguat. Asfirmant, enim signum illud inhaerere animae, etiam postquam fluxit actio Sacra me talis: docent signum illud amitti non posse, quod certe gratiae sanctificanti non convenit, portarique illud a dese toribus etiam ne apostatis. Erg Patres characterem admi-sore in sensu Catholico. P. A. Adducendo clarissimos Patrum textus. S. Cyprianus Epist. LXXVII. scribit: Recens baptizatos sigillo Domini consummabo. S. Cyril- Ius Ierosol. Praefatione in Catecheses, Baptismum vocat Signacii tin sanctum et indelebile. S. Epiphanius Haeresi VIII. Baptismus, quo nos a ρeccatis praedicimur, et in Dei nomine signamur. S. Basilius Hom. XIII. iv S. Baptisma : Nemo te quarum, nostrarum an adpe sarii partium sis , nοςerit, nisi mysticis signis familiaritatem praeteferas , nisi signatum sit suρer te lumen vultus Domini. Nisi characterem in te agnoscat Angelus , quonam modo Pro te pugnabit, aut ab inimiacis ςiudieabit 3 Quomodo dices , Dei εum, signa nou

107쪽

iet : οςis item absque nota , insidiis protinus est obnoxia S. Ambrosius Lib. I. cle Spiritu Sancto, Cap. VI. Etsi specie signemur in corpore , peritate tamen signamur in corde. S. Augustinus Lib. II. contra Epistolam Pa mentani, Cap. XIII. An forte minus haerent Sacramenta Christiana , quam corPoralis haec nota , cum Oideamus nec apostatas carere baptismate, quibus utique per poenitentiam redeuntibus non restituitur , et ideo

amitti non posse judicatur Τ Et Lib. VI. de Bapt. contra Donat. Cap. I. Satis eluxit Pastoritas Eeclesiae C tholicae toto orbe diffusae , per quos postea plenarii COAcilii authoritate originalis consuetudo frmata est; etium spem, quae foris errabat, et Domini um charaeterem a fallacibus deρradatoribus suis foris acceρ erat, senientem ad Christianae unitatis salutem , ab errore eorrigi , a captivitate libes rari, a uuln re sanari, Cha raeterem tamen Dominicum in ea agnosci potius qua improbari. LXXXII. Prob. II. Authoritate Conciliorum. Florentinum in Decreto pro Armenis ait : Inter haec S

Cramenta , tria sunt , daptismus , Confrmatio, et Ordo , quae . characterem, id est, spirituale quoddam signum a caeteris distinctiuum, imprimunt in. anima indolebile. Unde in eadem yersona non reiterantur. Re licita peto quatuor characte em non imμrimunt, et reiterationem adiuvittunt. Tridentinain Sess. VII. Can. IX. Siquis disse it, in tribus Sacramentis , Baptismo scili-Cet, Craiis matione, et ordine, non im 'rimi characi rem in anima, hoc est . signum qitoddam spirituale et indolebile, unde ea iterari non possunt; anathc-ma εit.

108쪽

petua praxi Ecclesiae Orientalis et Occidentalis constat, quaedam Sacramenta nempe Baptismum Confirmationem , et ordinem, semel valide collata iterari amplius non posse. Atqui hujus nulla ratio sufficiens assiguari Potest , nisi dicantur, quod tria illa Sacramenta semel valide suscepta hominem perpetuo Deo consecrent , semperque Ju aliquo suo essecta, nempe

charactere maneant, quo anima conse ratur, et spiritualis ei potestas consertar. Ergo. P. M. Baptisinti valide semel collatum iterari non posse docent PP.

Concilii Carthaginensis III. A. o97. cap. XXXVIII. S. Leo M. Epist. CXXXV. alias XXXVII. ad Neonam

Ravennatem, et Epist. CXXIX. alias LXXIX. ad Nicetam Aquileiensem. S. Augustinus Lib. II. de Bapt. contra Donat. cap. XIV. etc. Do Confirmatione idem docent S. Augustinus Lib. II. contra litteras Petiliani, Cap. CIV. S. Gregorius II. Epist. XIII. ad S. Bonita-cium. Toletanum VIII. A. 653. Capit. VII. et Cabilonense II. A. 813. Can. XXVII. De Omlinatione. Carthaginense III. A. 397. Cap.. XX LVIII. et S. Augustinus Libro II. contra Epist. Parmeniani , cap. XIII. etc. Neque obstat, quod Firmilianus et S. Cyprianus cum Episcopis suis Collegis Sacramenta ab Haereticis collata, iteranda esse duxerint ; putabant enim illi, licet perperam omnino et contra 'Apostolicam traditionem, Sacramenta ab Infidelibus et Haereticis invalide conserri. Minor propositio probatur tum negative , quia alia sufficiens ratio a Protestantibus ostendi nequit, ut patebit et solatione objectionum rium etiam positive , quia hanc ipsam rationem assignant Floreatiuum et Tridentinum, quorum verba Pat

109쪽

166 ARTICULUs I. conRo RSIA IV. Io ante adduxi s , et Augustinus Epistola XC IDolias XXIlI. ait Bonifacium , ubi repetit causam ex quadam consecratione mentis, cur iterandus nou sit I aptismus. Nam si Christiani Baptismi Sacramentum, quando tinum atque id ipsum est, etiam apud haerericos patet et susscit ad consecrationem, quampis adsitae aeternae participationem non sus iat; quae consecratio reum quidem facit haereticum extra Domini gregem habentem Dominicum characterem, codi, endum tamen admonet doctrina sana, non iterum

.imiliter consecrandum.

LXXX lV. caeterum ratis a priori, cur IIIa tria Sacramεnta characterem imprimant, atque iterari non possint, alia non est nisi voluntas Christi per Traditionem , et expressam Tridentinae Synodi definitionem nobis manife,tata; congruentiam vero hanu cum S. Thoma passim assignant Theologi. Per sola illa tria Sacramenta homo specialiter deputatur ad certum quos clum munus et officium stabile in Ecclesia Dei , novamque ad illiui obeundum Potestatem accipit. Nam per baptismum adscribitur in familiam Christi, eiusque velut domesticis aocensetur, et accipit potestatem recipiendi alia quoqas Ecclesias Sacramenta: Per Confirmationem adscribitur militiae christi, et acci pitliotestatem ac robur ad fidem Christi, contra quosvis hostes publice, ac veluti ex officio propugnandam: Per . Sacramentum Ordinis assumitur veluti in Magistratum , numerumque Ducum militiae Christi, et aecipit potestatem regendi familiam Christi , praecipue per administrationem Sacramentorum, quorum minister specialiter constituitur. Contra per Eucharistiam homo nullitur tantum spiritualiter, per Poeniteatiam

110쪽

Deo reconciliatur, per Unctionem abstergit reliquia peccatorum, per Matrimonium procreatione prolis Ecclesiam corporaliter multiplicat. Prout igitur in republica humana domestici Principum, milites , aut

duces , seu magistratus etiam cultu exteriori, et ceditis quibusdam notis seu insignibus ornari solent, quihus tum a se invicem, tum etiam ab aliis discerni possint: itu etiam Christus hos suos domesticos , milites , ac duces in susceptione supradictorum Sacramem , torum certis quibusdam notis seu charecteribus, quihus tum a se invicem, tum etiam ab aliis discerni possint, voluit insigniri. XXV. Quaeres T. An imprimatur characte in eo, qui absque debitis dispositionibus tria illa Sacramenta suscipit Τ II. An fide divina certum sit, idcirco tria illa Sacramenta iterari non Posse, quia characterem imprimunt Τ III. An de fide sit charaeterem esse indelebilem Τ IV. An etiam Sacramenta vetera illum impresserint Τ V. An character etia; fu 'rit in Christo Domino 3 R. ad I. affirmative. Si enim

character non imprimeretur , nullus existere Sacramentorum esseclud , quae quis in haeresi vel contulit , vel suscepit , cum haeretici Spiritum Sanctum clare non possint. Ergo Sacramenta illa rata non haheret Ecclesia, sed potius iterari iuberet. Atqui Eeclesia ratam habet illud Sacramentum. Ergo. Ad II. Resp. Quamvis fide divina id credendum non sit, eo in quod Ecclesia in Tridentino congregata id suprema aut horitate non deciderit , sed praecise tamquam rationem adiuuat, qua Canonem illum communit ; ingemtis lai ne ii temeritatis reus esset, qui id inficias irAt

Λl III. Resp. cbaracterem in hae vita non deleri fido

SEARCH

MENU NAVIGATION