장음표시 사용
111쪽
divina credendum est, cum a Tridentino in tolebi--- is dieatur. Au vero in altera vita sit delenius, non usque adeo certum est ; verbis tamen Tridentini consormius videtur, illum delendum non fore, qui ita Beatis permansurus est ad gloriam, in damnatis ad poenam. Ad IV. Resp. negative ; nulla enim authoritate aut firma ratione id ostendi potest: immo Patres hac. etiam de causa .haptismum circumcisioni anteferunt, quod haec in corpore, ille vere, in spirita suscipientes consignet. Ad V. Resp. nagiative. Christus nullum suscepit novae Legis Sacramentum cx iis , quae characterem imprimunt; eStque per se et eX natura sua Sacerdos in aeternum , plenissima Protestate pollens: character autem est tantum participatio qcia dam Sacerdotii Christi. Denique Christus ratione ipsius unionis hy staticae sicut reliquis hominibus longissimo praestat, ita laciis ab iis potest discerni: neque decet Supremum Dominum Servorum suorum ch araeteribus , aut imperatorem insignibus militum suorum
LXXXVI. Objicitur L Silentium Scripturarum , Patrum, ac Velerum Theologorum. Nulla in Seripi ris fit mentio dis charactero. II. Patres, et antiquiO-, res Theologi ultum de ilIo silent, ut patet ex Magistro Sententiarum, et Hugono Victorino. III. Primus, qui opinionem hanc invexit, fuit Saeculo XIII., ineunte innocentius III. Cap. Majores; , Lib. III. Decreta-.Iium. Tit. XLII. Ergo sententia docens imprimi in anima. per aliqua Saeramenta characterem, eat MIa et
112쪽
Teiicientia. R. ad I. c. A. N. C. Quamvis nulla oz- Currant aperta Scripturarum testimonia , quibus cliar uterem imprinni liquido evineatur, invidie tamen idost euditur ex Verbo tradito, . quod paris est cum Vertio scripto authoritatis. Ad II. N. Α. Patres, ut ita probatione Conclusionis ostendimus, eXpresse docent, sigillum quod Baptismus imprimit, esse indolebile etiam in apostatis et haereticis: signum illud esse spirituale , eoque non corpus, sed animam obsignari etc. Theologos antiquos quod attinet, tantam non omnes il , Iius diserte meminerunt. Magister Sententiarum PetrusLOmbρrdus characteris quidem nomine non utitur ἔat rem nomine ipso significatam agnouid docens Lib. IV. Sententiarum , Dist. VII. Baptismum , Confirmationem et Ordinem iterari non posse , quia Pecquamdam consecrationem conseruntur; Piae Tatio e MS. Augustino deprompta est, ae charaeterem Sacra instum
talem subindicat. Ad IlI. N. A. Quaestio tune non movebatur , an baptismus imprimeret characterem. nec ne : quin e contrario illud Pro eepto utrimque aq- sumebantur tum ab haereticis disputantibus , tum a Catholicis, qui impetebantur. In eo itaque erat status quaestionis, utrum dormientibus et amentibus character imprimeretur; eaque causa Arelatensi Archiepiscopo fuit Innocentium III. consulendi. Respondit Pontifex validum esse baptismum iisdem collatum, atqae adeo characterem imprimi, si prius habuere aliqaando intentionem suscipiendi baptismum, eamque non retractaverint. Tunc ergo , ait Iunocentius III. characterem Sacramentalis imρrimit operatis , cum obicem poluntatis contrariae non inuenit obsistentem. Ex quo vides falso et imperite a Protestanti biis opponi, primum ab In D contio III. characterem Sacramentalem fuisse e Xcogitatum.
113쪽
ARTICULUS I. CONTROVERSIA I g. LXXXVII. Objicitur II. Ait thoritas S. Augusqnἱ. Iuxta S. Doctorem signaculum illivi, quod Per haptismum tui primitur, non est spirituale. Ergo non est character, qualem catholici describunt. P. A. Augustinus saepius affirmat, characterem illam agnoses exterius , et agnitum a nrobari. Atqui spirituale signac Iam nequit exterius agnosci. Ergo. R. N. A. Tale est signaculum, qualis est consecratio, per quam homo Deo dedicatur. Atqui consecratio illa tota est spiritualis et insensibilis. Ergo. Ad probat. D. M. Characterem illum agnosci in sua nausa nempe v. g. in B
ptismo , C. M. In se ipso, N. M. Et sic Dist. minore, N. C. Hoc ipso quod constet aliquem ritu lεgitimo
haptizatum esse, constat etiam characterem in ejus anima fuisse impressum; cog uita enim causa, cognoscitur etiam essectus, maxime si necessario ex illa sequatur , sicut character ex Baptismo.
LXXXV LII. Dices I. Iuxta S. Augustinum in raeter cognoscitur exterius etiam in se ipso. Ergo non est spiritualis. P. A. Sermone ad plebem caesariensem Tomo IX. Operum ait: Ego quando uenio ad fratrem meum , et colligo errantem fratrem meum, attendo
dem in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Iste est character Imperatoris mei. Ex quibus verbis hoc instruitur argumentum. Iuxta Augustinum character Sacra mentalis Baptismi est invocatio SS. Trinitatis. Atqai haec invocatio cognoscitur exterius ia in ipsa. Ergo character Sacramentalis cognoκcitur exterius in se ipso. Ergo non est spiritualis. It. F. A. ΛΛ yrο-bat. Cougesso i ta , D. M. Iuxta Augustinum invocatio SS Trinitatis est character Saora nenialis impri- meus , seu causa instrumentalis charactoris Sacramen-
114쪽
DE cΗΑRACTERE SACRMENTALI. xi talis Baptisma, C. M. Est character impressus, de quo hic agimus, N. II. Distinguem tum est inter sigilIum figuram imprimens , et figuram ipsam per sigillum impre,sam. Ritus exterior, et invocatio SS. Trinitatis est veluti sigillum imprimens charaeterem, et
transit; consecratio vero impressa manet in anima, diciturque character impressas Saeramentalis. LXXXIX. Dices II. S. Doctor loco cit. affirmat, siquis baptizaretur in nomine Donati, a quo nomen traxere Donatistae, recepturum characterem Donati. Donatus . non baptizauit in nomine Donati. Nam si Donatus quando schisma fecit, in nomine Donati baptizaret, desertoris characterem infigeret. Ergo cum nubius esse possit character Donati impressus in anima, nullus quoque animae imprimitur character Christi. R. c. A. N. c. S. Augustinus ut ostenderet Donatistis Sacramentorum valorem non pendere a fide vel probbtate Ministri, argumento ad hominem usus, ex hypothesi loquitur impossibili, aitque, si Donatus sum Pr prium baptismum conserret, baptizatis quoque Suum charaeterem impressurum esse; ipsam autem hypoth, βiu neque Probat, neque admittit.
XC. Objicitur III. Inutilitas characteris. Si da- 'retur character, tunc ideo, ut sit nota quaedam distinctiva et signum permanens, per quod homo si Biliter Deo consecratur, et a caeteris ilistinguitur. Atqui haec ratio nulla est. Prob. min. quoad I. partem. Ad O ptio in filium, conscriptio militum, et collatio potestatis politicae fiunt, quia in pt. mutar signaculam ut, quod naturale intrinsecam. Ergo ctiam eoa ea ratio illa spiritualis, et Eollatio potestatis Sacrae fit ausque chardictere supernatarali intrinseco : vel saltem ait eam co
115쪽
ata ARTICULUS I. CONPR3vERSI secrationem sufficit gratia supernat tiralis. Prob. etiam minor quoad alteram partem. Deus et Beati possunt eos ,
qui haee Sacramenta fasceperunt , sufficienter discernere , etiamsi character in eorum anima non esset impressus ; viventes autem internum hoc signaculum non vident. Ergo character est inutilis. R. C. M. N. m. Ad
probat. I. C. A. N. C. Quod adoptio in filium , comscriptio militum, ae collatio potestatis politicae sant sine impressione signaculi naturalis intrinseci, ut o serrat Card. Syortia Pallaςicinus in uist. Conc. Tri- donlini Lib. IX. Cap. V. Num. V. id apud homines eκ ipsorum imbecillitate procedit, quae potis non est alios
nobilitare atque cohonestare per intimas animi dotes, jus ipsis aut haereditatis aut Magistratus imperi lenies. Unde homines voluntatis suae; declaratione , seu fictione juris aliquem agnoscunt ut filium, assumunt in militem, politicam potestatem conse runt, proinde ac Si ille signaculo quodam esset consignatus. At vero Deus 'qui quidquid vult potest, efficaci voluntate sua per inditas animi dotes , adiectaque supra naturam decora a vires, sine ulla fictione id praestat. Caeterum consecrationem illa non fieri per gratiam sanctificautem, eκ eo Patet, quia suscipiens v. g. baptismum in haeresi ac pertinacia Schismatis , aut sine sde et debitis dispositionibus , Deo per characterem conseeratur, quam vis gratiam sanctificantem non recipiat. Ad probat. II. c. A. N. C. Quamvis qui suscipiunt ea Sacramenta possent a Deo et Beatis cognosci absque charactere; vo luit tamen Deus ut in hac providentia cognoscerentur Per charactereati : neque hujus rei alia quaerenda est ratio , quam voluntas facientis. Certe ex hoc Adversari Grum arSumpato seqaeretur, Sacramenta omnia sum
116쪽
parflua esse ad sanctificationem. nostram sive eX opere operato , sive ex opere operantis ; quia potuit Deus alia via suam nobis gratiam communicare.
XCI. Objicitur Vitium argumenti. Iuxta nostria illa Sacramenta charaeterem imprimunt, quia it
rari nequeunt: et ideo iterari nequeunt, quia characterem imprimunt. Ergo committimus circulum vitiosum. Resp. I. charaeterem spiritualem in anima imprimi, praecipuo probari a nobis ex Traditione, sive ex doetrina Patrum et Conciliorum. R. II. c. A. N. C. Vitiosus non est circulus, cum probatio eX diverso calosae genere deducitur, qua ratione offectus per causam, et causa per essectum aliquando probatur. Iterari non posse aliqua Saeramenta probamus eX charactere impres- εο , tamquam ex esseetu Saeramenti: et vicissim pro Lamus characterem ab illis Sacramentis imprimi, tamquam ex causa. Denique illud observo, si de solo Baptismo sit sermo, importunum esse hoc adversariorum argumentum. Tunc enim in circulo ambulatur, quando hoc probatur per illud , vicissim illud per hoc apud
eum , qui neutrum concedit: at vero Protestantes non utramque negant; sed nobiscum fatentur, Baptismum iterari non POSM.
XCII. Objicitur V. Infirmitas III. probationis nostrae. Quamvis character non imprimatur, facile tamen assignari potest ratio, cur v. g. Baptismus iterari nequeat. Ergo probatio nostra prorsus infirma et eς anida εst. P. A. Prima ratio est, quia Baptismus significat mortem Christi, quae semel tantum illi illata est. Il. Quia est Saeramentum fidei, fides autem una est.
In. Quia est signaculum laederis Domitii, quod est perpetuum et irrevocabile. IV. Quia est Sacramentum re,
117쪽
i,έ AATICULUs I. CONTROvERSIA IRgenerationis, quae tantam unica est. V. Quia Baptis- raus est junua in Ecclesiam , in quam qui semesi ingressus est, non amplius potest intrare. Constrin. Deus ita potuisset Baptismum instituere, ut posset iterari vel non iterari. Ergo non character , sed voluntas Christi est causa , cur iterari nequeat. Resp. I. N. C. Etsi ratio quaedam alicujus ponderis a Protestantibus pro se ri posset, nihil tamen detraheretur alteri genuinae quam attulimus rationi, in doctrina Ρatrum ei conciliorum fundatae. Resp. II. N. A. Prima ratio siquid probaret, saepius in vita recipi non posset Eucharistia, quae PD Titer signum est passionis et mortis Christi , iuxta illud I. ad Cor. cap. XI. Quotiescunque enim manducabitis panem hune, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat. Neque magis efficaX est II. ratio: qui enim cum haeresi externa baptizantur , veram fidem et doctrinam non profitentur ; neque tamen idcirco invalidum est Sacramentum. Ergo nota ideo Baptismus non repetitur, quia est Sacramentum fidei; sed quia semel datam semper manot in aliqua suo essectu , qui praeter characterem alius esse non potest. III. ratio omnino inepta est: praeterquam enim quod hoc foedus hypothetice tantum perpetuum sit, si nimirum homo promissis steterit; hujusque foed ris pacta saepe frangantur, sequeretur pariter hominem
in vita non saepius Eucharistiae participem fieri posse, cum et illa pactum divinum includat, jus se ilicet ad aeternam haereditam, juxta illud Christi Ioan. Cap. VI.
Siquis manducacerit ex hoc pane, siset in aeternum. IV. rationem infirmam esse ostenditur exemplo hominis
scienter in haeresi vel schismate baptizati, qui procul dubio spiritualiter non nascitur per tale baptioma, cum
118쪽
DE CHARA TERE SACRAMENTALL a1s non ad vitam, sed ad pernielem illul recipiat: neqtie
tamen idcirco, quando fictionem deponit, denuo hapti- ietari potest, aut debet. Adde, quod quamvis nemo secundum naturam possit de novo nasci, possit tameta Secundum gratiam, quoties nimirum a peccato mortali purgatus novam incipit in Christo inire vitam. Idem de V. ratione sentiendum est; ianua enim EeoIesiae saepe aperitur haereticis et schismaticis, non quidem
per baptismum, sed per poenitentiam. Quod si di eas,
causam cur haptismus reiterati nequeat, esse solam v
Iuntatem Christi : quaero ex Protestantibus, undenamhoe Christi mandatum ipsis innotuerit 3 Certe nou ex Scriptura, quae licet nullibi dicat iterandam esse haptismum , nullibi etiam, saltem expresse, prohibet ita- rari. Ergo ex Traditione habeant necesse esto Atqui eadem Traditio docet baptismum iterari non posse, qaia spiritualem imprimit characterem. Ergo Protestantes vel negare non debent baptismum posse iterari; veI si ad
Traditionem recurrant , eamdem cum Catholicis rationem assignent oportet, ob quam iterari nequeat. Ad corin . C. A. D. c. character secundum se non est
causa, Tr. c. Ut in hunc finem a Christo institutus, N. c. XCIII. Dices. Ex eo quod Sacramenta aliqua it rari nequeant, mala insertur, imprimi per ilIa characterem SpirituaIem. Ergo. P. A. Consecratio Ecclesiarum et calicum iterari nequit, quamvis Ecclesiis et calic hus non imprimatur character. Illem dicendum est de Matrimonio, quod cum eadem persona iterari nequit. II. Absurdum est affirmare rei alicujus existeotiam, cuius naturam ignoramus. Ergo cum ipsi Catholici i ter se disputent, in quo natura characteris sit reponeuda, inepte docent imprimi per aliqua Sacramenta ch
119쪽
,16 ARTICULUS I. CONTROVERSIA IV. Tacterum. R. Ni A. Ad probat. Resp. Consecrationem Eccle;iarii in et calicum amitti posse per eXecrationem , et fractionem, atque iterum repeti. Praeterea magna imtercedit disparitas : Ecclesiae enim materiales , et Vasa sacra incapacia sunt spiritualis potestatis, quae homini Per characterem consertur. Matrimoniain, quamVis citaneadem persona iterari nequeat , cum ' sit viculum indissolubile , de se tamen iterari potest Cum diversa persona : neque homo per illud deputatur a ad agendum aliquid, vel recipiendum quod pertineat ad uultum D. i. Ad II. N. A. Quis enim exacte definiat, quid sit Deus, aut quis aeternam Divini Verbi generationem enarrabit 3 Protestantes tamen utrumque confitentur, nempe existere Deum , et secuUam in Trinitate Personam generari.
CONTROVERSIA V. N OMNES ET SOLI HOMINES POSSINT ESSE MINISTRI SACRAMENTORUM OMNIUM 3
nos, Murcitas etc. xcIV. Status quaestionis est, utrum omnes et soli homines sint personae idoneae, et potestatem habentes conficiendi Saeramenta; ministrare enim ide in hie significat , quod efficere ; et minister Sacramentorum , idem quod Sacramenti effector. Noto autem I. non hic agido ministro primario et principali, qui est solus chr,
120쪽
stus, cu ius nomine sunt Sacramenta , et a cuius sGI ius meritis omnem habent efficaciam ; seJ de mini-St ro secundario, qui sub Christo, et eius nomine potest valide conficere Sacramentum. Noto II. non hio quaeri de ministro Baptismi et Matrimonii, sed reliquorum Sacramentorum. Baptismunι enim ob Sumniam ejus necessitatem semper judicavit Ecclesia valide conseni posse a quolibet homine; Matrimonium vero , quia consistit in mutuo contractu Iegitimo duorum , iuxta communissimam ae veram Theologorum Sententiam , ministros habet mare an et foeminam Christianos , qui legitimi hujus contractus , elevati a Christo ad rationem Saeramenti , sunt Capaces. XCV. Geminus circa praesentem controversiam Lutheri error occurrit. Nam I. Lib. de Missa privata et Unctione Sacerdotum docilit, Angelos sive honos sive malos legitimos esse Sacramentorum ministros. II. Alibi saepius asseruit, omnes et solos homines baptizatos habere potestatem omnia Sacramenta administrandi ; tamoisi ad tollendam confusionem non oporteat omnes uti hae potestate, sed tantum eos qui legitima sunt vocati, exceptis tantam tribtis casibus, nempe quando quis est in loco privato , ut v. g. domi suae pvel quando nemo alius 'adest, et necessitas urget; Vel quando alius quidem adest, sed non tam bene mini stri t, ac ego facerem. Sic Lib. de Capt. Babylon. Cap. de Ordine , scribit: Esto certus, et sese a.Inoscat quicunque Christianum 'se esse cognoςerit , omnes nos aequaliter esse Sacerdotes, hoc est , eamdem in perbo et Sacramento quocunque habere 'potέstatem 4 pertim non licere quemquam hac lasa uti, nisi consensu communitatis , Pet pocatione Mes oris' consonat Articulus