Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 6. complectens tractatus 6. De

발행: 1820년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Ramdem etiamnum apud Graecos vigere disciplinam te stantur Petrus Arcadius, et Leo Allatius, quae apud Latinos iam diu iustis de causis abrogata est; neo

nisi speciali Pii V. Pontificis Maximi permissu, Iieuit Mariae Stuartae Scotorum Reginae in Anglicano

carcere Eucharistiam penes se servare , eamque mana propria sumere.

CVIII. Conclusio IV. Soli sacerdotes potestatem habent in Sacramento Poenitentiae Fidelibus rite dispositis remittendi peccata. Prob. I. Authoritate Scripturarum. Solis Apostolis, eorumque in Sacerdotio successoribus dixit Christus Ioan. Cap. XX. Accipite Spiritum Sanctum ς Quorum remiseritis peccata, remisetuntur eis: et quorum retinueritis, retentu sunt. Ergo soli Sacerdotes ab Episcopis rite ordinati potestatem habent remittendi peccata. Prob. LI. Authoritate Patrum. S. Cyprianus Lib. de Lapsis ait: Confiteantur singuli, quaeso. vos dilectissimi, delictum suum, tam remissio facta per Sacerdotes apud Dominum grata est. S. Ambrosius Lib. I. de Poenit. Cap. II. potestatem peccata remittendi expendens, Hoc, inquit, iure uindicat Ecclesia, quae peros Sacerdotes habet: Haeresis Oindicare non Potest, quae Sacerdotes Dei non habet. S. Ioan . Chrysost. Lib. III. de Sacerdotio, cap. V. asserit, Sacerdotes Evangelicos habere potestatem animas judicandi, quam neque habent Angeli, neque A changuli, nΘque terreni principes. S. Innocentius I. Epist. at Decentium, Cap. VII. Caeterum de pondere aestim undo delictorum , Sacerdotis est judicare , ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad stetus atque lacrymas corrigentis: ac tum iubere dimitti, cum υἱ-derit congruum satisfactionem. S. Leo M. Epist. LXII.

132쪽

DE MIRISTRI SACRAMENTORUM. 129 alias XCI. ad Theodorum Forojuliensem : Mediator DAet hominum , homo christus Jesus, hanc prae 'ositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut et constentibus Poenitentiae actionem darent , et eosdem salubri confessione purgatos, ad communionem Sacramentorum Per ianuam reconciliationis admitterent. S. Augustinus Epist. CCXXVIII. alias CLXXX. ad Honoratum, deseribens damna , quae eta suga Episcoporum et ministrorum imminente Persecutione nascuntur , ait : Si ministri desint . quantum exitium sequitur eos , qui de isto saeculo oel non regenerati exeunt uel ligati Z Si autem ministri adsint, Pro uiribus , quas eis Dominus sub linistrat, omnibus suboenitur: adii butirantur, alii reconciliantur, nudii Dominici Corρoris communione fraudantur. Prob. III. Authoritate Didentini Sess. XIV. Can. X. Siquis dixerit, Sacerdotes, qui in peccato mo tali sunt, potestantem ligandi et solvendi non habere ;aut non solos Sacerdotes esse misiistros absolutionis,

sed omnibus et singulis Christi fidelibus esse dictum,

Quaecunque ligaceritis super terram etc. Quorum verborum uirtute quilibet absolpere possit peccata , ρublica quidem per correptionem dumtaxat, si correptus acquie perit ; secreta pero Per sPontianeam confessionem ; anathema sit. Prob. IV. ex praxi perpetua Euelesiae, ca-jus testes sunt Euch0logia, et Rituales libri tam Latinae quam Graecae Ecclesiae ; quoties enim illi dandao reconciliationis modum et formam praesoribunt, nemini praeter Sacerdotem ministerium illud attribuunt. Ergo indubitata fide tenendum est, nominem, etiam in Casu necessitatis, Posse a peccatis absolvere, Praeter solos Sacerd0tes.

133쪽

sM ARTICULUS I. CONTROVERSIA V. cIX. Conclusio V. Sacrae ordinationis ministri non sunt laici, neque etiam Presbyteri, ita ut sacrum Presbyteratus et Diaeonatas Ordinem, etiam tamquam ministri extraordinarii, alis legitime ac valide con-- ferre possint; sed soli Episcopi. Conclusionem hane i te probavimus Tractata III. Articulo IV. Controversia IV. et V.CX. Conclusio m. Mulieres sunt iure divino i eapaces Orilinis sacri sive suscipiendi, si re gerendi. Prob. I. Authoritate Scripturarum. I. Ad Cor. XIV. ait Apostolus: Mulieres in Ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse sicut et Iex dAeit. Si quid autem uolunt discere, domi uiros suos imterrogent ; turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia. i Et I. ad Timoth. Cap. II. Mulier in silantio discat

cum omm subjectione : docere autem mulieres non pem

mitto , neque dominari in uirum; sed esse in silentio. Ergo mulieres iure divino sunt incapaces Ordinis saeritam suscipiendi quam exercendi. P. C. Si mulieres

Ordines sacros susciperent, vel exemerent, possent in

Ecelesia loqui, verbum vitae et Evangelii nuntiando; et ratione dignitatis in viros dominarentur. Atqui hoe, toeste Apostolo , fieri non potest. Ergo. Atque haee r

tio ostendit, mulieres non tantu in majorum, set etiam minorum ordinum incapages esse. I. Quia mi ames O dines omnes, quales nune exist aut in Ezelesia, ad n xam habent aliquam etiam in viros eminentiam in o dine ad Sacrificium Missae. II. Quia conseruntur ad hoc, ut suscipiens, exercendo illorum munia, Pra Paretur ad Sacerdotium. XI. Prob. II. Authoritate Patrum. Author Constitutioniun Apostolicaram Lib. III. cap. IX. ait: Aa

134쪽

autem baρtizare ex officio videlicet ad mulieres pertinet Τ Notum uobis facimus non mediocri in peri foversari eas, quae hoc praesumunt: periculosa qu*ys res est, immo uero illicita et impia. Nam si uir est eaput mulieris, et iste suit electus ad Sacerdotium; neVas est consilium Creatoris interpertere, et relicto principatu ad extremum corpus penire. Quod si pra cedentibus non permisimus Deminis docere , quo ρα-cto quispiam praeter naturam eis fungi Sacerdolia concedet Τ Tertiali. Lib. de velandis Virgin. cap. VH s. . Non permittitur mulieri in Ecclesia loqui; sed nec docere , nec tingere, nec offerre, nec ullius uirilis muneris , nedum Sacerdotalis ossicii sortem sibi uindicare. Quaeramus, an aliquid horum Virgini liceat. Si Vim sini non licet, sed in omnibus subjicitur, et necessitas humilitatis eum muliere censetur , unde illi hqcimum licebit, quod omni foeminae non licet 3 S. Epiphanius Baer. LXXIX. Numquam, ex quo mundus conditus est, Sacerdotio est functa mulier , ac ne Eoa quidem lasa. Si Sacerdotium mulieribus mandalum δε-ret , aut canonicum quidquam praestare eis in Ecclesia liceret; nulli potius quam Mariae illud in nouo Testamento committi Sacerdotis ossicium debuit; cui tantus honor est habitus, ut gremio sinuque suo Regem

omnium ac coelestem Deum, Deique Filium excisteret. Verum longe Deo aliter est pisum, ac ne baptizandi quidem potestas est illi facta; cum alioqui ab

illa Christus potius tingi quam a Joanne ρotuisset. S. Chrysost. Lib. II. de Sacerdotio ait: Quando de Eeclesiae praefectura agitur , universa quidem muliebris natura sunctionis istius moli ac magnitudini cedat oportet. Patram doctrinae suffragantur antiquissima et eam

135쪽

ARTICULzs I. CONTROVERSIA V. stans Ecclesiae praxis, quae numquam ordines sacros suscipi, aut exerceri a foeminis permisit.

OBIECTIONES.

XII. obiicitur L contra P. Conclusionem , Authoritas, Scripturarum Scripturae asserunt omnes Christianos esse Sacerdotes. Ergo functiones sagerdota-Lilefi conveniunt omnibus christianis. P. A. I. Epist. I. B. Petri. Cap. II. dicitur: Tamquam pioi lapides superaedi cam ni , domus viritualis Sacerdotium sanctum oberre spirituales hostias. autem genus electum, regale Sacerdotium. Apocal. Ca. . V. Fecisti nos Deo nostro regnum, et Sacerdotes. Apocal. Cap. XX. Erunt Sacerdotes Dei et Christi. II. I. Petri Cap. II. dicitur : Ut uirtutes annuntietis ejus , qui pospocauit de tenebris in admirabile lumen suum. Ergo omnes Christiani possunt ac debent praedicare, quod est praecipuum munus Sacerdotis. III. II. ad Cor. Cup. III. dicitur: 9ui idoneos nos fecit ministros novi Testamenti. Ergo omnes Christiani sunt Sacerdotes. IV. Juxta Scripturam omnes prophetare possunt, etiam mulieres. Ergo omnes sunt Sagerdotes. Ρ. A. I. a i Cor. cap. XIV. scribit Apostolus: Unusquisque uestrum PSalmum habet, doctrinam habet, apocal sim habet. Posteris eniri omnes per singulos prophetare. IoelisCap. II. Prophetabunt Alii oestri, et Iliae vestrae. Ac t. Cap. . XXI. Huic autem Philippo erant quatuor Iliae sirgines prophetantes. Confrm. Christus est, ut diseitur Psalmo ClX. Sacerdos in aeternum secundum omdinem Melchisedech. Sed omnes Christiani sunt fratres Christi. Ergo omnes Christiani sunt Sacerdotes. R. D. A. christianos omnes eiae Sacerdotes improprie et

136쪽

DE MINIsΤR0 SACRAMENTORUM. a 33 metaphorice , ratione scilicet hostiae spiritualis , quym Deo per preces et Bona opera offerunt, C. A. Vere ae proprie , ratione potestatis Sacerdotalis , consecrandi , absolvendi etc. N. A. Scriptura eo modo Christianos

omnes vocat Sacerdotes, quo modo eos Reges appellat.

Vide dicta Tomo III. Num. DXXX. Ad II. N. C. B. Petrus non imperat, ut omnes Christiani publice praedicent Verbum Dei; sed primo ut agant gratias Deo, eumque laudent oti collata beneficia : dein ut ipsi bonis operibus annuntient Dei virtutem, ita ut eorum

vita sit quaedam veluti concio Gentilibus. Ar III. Resp. Apostolum non loqui de omnibus promiscue Christianis , sed de se tantum , Collegisque suis Apostolis. Ad IV. D. A. Prophetare possunt , id est, hymnis et canticis Deum laudare , suturaque praedicere , si illis a Deo

Tevelentur, C. A. Prophetare, id est, concionari et Scripturas interpretari , N. A. et Conseq. Futura praedicere non est proprie munus Sacerdotis; constat enim Davidem , Eliam , Elis aeum , Isaiam et . prophetasSe, quamvis non fuerint de Tribu Levi , ac stirpe Sacerdotali. Ad Confirm. C. M. D. m. Christiani omnes sunt fratres Christi adoptivi, C. m. Naturales, N. m.

Ton eadem est praerogativa fratrum ex adoptione, quae est fratrum naturalium : immo et inter naturales majori saepe primogenitos gaudet praerogativa. CLlII. Objicifur II. contra Conclus. III. praxis antiquae Ecclesiae. In Concilio Ancyrano A. 314. iuxta versionem Dionysii Exitui Cau. I l. dicitur : Diaconi similiter qui immolaςerunt, honorem quidem habeant : cessare ςero ab omni sucro ministerio, stye apane laioe a calice osserendo, pel praedicando. Quod si quidam Episcoporum conscii sunt laboris eorum, ut

137쪽

134 ARTICULUs I. conpoVERSIA V. humilitatis, et mansuetudinis, et potuerint eis allauia amplisis tribuere, penes ipsos erit potestas. Arelatenso I. A. 314. can. M. ait: De Diaconibus, quos cogno- .pimus multis focis offerre, Hacuit minime feri debere. Laodicenui. A. 372. can. XXV. Non Ορortet m nistros panem dure, nec calicem benedicere. Vel juxta versionem Dionysii Exigui : Quod non oporteat

Subdiaconos paneris dare, pel calicem benedicere Ergo Saeculo IV. hie mos invaluerat . . ut non soli Sace doles , sed et Diaconi. aut omnino etiam Subdiaconi Eucharistiam conficerent. II. Theodoretus Lib. I. His t. Eccles. cap. XXIV. refert, Frumentium laicum , cum esset in India, hortatum fuisse mesreatores Christianos, qui eo commeabant, ut more institutoque Romano simul convenirent ad divina Mysteria celabranda. Ergo Frumentius in ea erat opinione . abSente Presbytero Eucharistiam a laicis posse confiei. III. S. Laurentius Diaeonus Sixtum II. Potitificem, cum is ad martyrium rapta retiar, apud S. Ambrosium Lib. I. de O sciis , Cap. XLI. his verbis allocutus est: E erire certe, utrum idoneum ministrum elegeris, cui commisisti Dominici Sanguinis consecrationem. Cui Sacra

meritorum consummandorum consortium , huic tui sanguinis consortium negas 3 IV. Diaconi primis Ecclesiae saeculis praeficiebantur parochita regendis, ut comstat ex Epist. XI. S. CNriani, atque. ex cauone LXXVII. Eliberitani concilii. Ergo. R. c. A. N. C. Verbum offerre nou semper significat consecrare; sea Saepissimo in inistrare, porrigere, distribuere. Illad ipsam autem Saeculo IV. Diaconi faciebant, quod modo agunt; proximo scilicet ad altare Sacerdotibus adhaeruntefi, Pa-

.nem illis et vinum destiuata ad Sacrificium praesea-

138쪽

a Issentabant, non a se, sed a solis Presbyteris Saeramem taliter Deo offerenda , ac consecranda. canone itaque

Ancyrano iubentur Diaconi in persecutione lapsi , a

ministerio suo in perpetuum abstinere; Arelatensis autem canon severe Diaconis prohibet, ne Eucharistiam quasi proprie iure dispensare audeant, absque saeuitate Episcopi vel Presbyteri. Laodyeenas canon solis Subdiaconis duo ministeria interdicit Diaconis Propria , nempe offerre panem, et calicem benedicere. Illa ain tem oblatio panis, per quam Sacerdoti consecranti panis porrigebatur, et benadictio calicis , per quam iaEcelesia Graeca initio Liturgiae aqua frigida cum vino in calicem, et post consecrationem calida a Diae no infundebatur in modum crucis, non erat Sacramentalis, ut per se patet, sed ministerialis , ao mera caeremonia. Ad. II. N. C. Per Diuina 'steria intelligi dehent orationes , non autem Missae Sacrificium. Rufinus enim , ex quo Theodoretus historiam hano mutatus est, Lib. I. Rist. Cap. IX. haec habet: Admonuit , ut conuenticula per loca singula facerent ad

quae ritu Romano orationis causa consuerent. Socrates

Lib. I. Bist. Eceles. Cap. XV. Sozomenus Lib. II. ca Ρ. XXIII. Nicephorus Lib. VIII. cap. XXXV. eamdem

narrantes historiam, solius orationis meminerant. Et certe Frumentius Alexandriam reversus a S. Athana

sio Episcopam postulavit, quem in Indias mitteret, non alia profecto de causa , quam ut ibi Presbyteros ordinaret. Ad III. Resp. I. in aliqui has editionibus, praecipue Romana , non legi consecrationem , sed divensationem. Res p. II. Consecrandi vox non solum acti nem , Per quam ex pane et vino sit Corpus et Sanguis

christi; sed etiam actionem quamlibet sacram signi

139쪽

Eucharistiam sub speciebus vini, sive verum Christi sanguinem, qui nostra consecratio et sanctificatio est. olim populo administraverint, mirum non est, quod S. Laurentius commissam sibi suisse dicat Dominici Sanguinis consecrationem. Ad IV. Resp. Diagonis par chiis fuisse praepositos, ut ubi deerant Presbyteri , ea tantum obirent officia, quae pertinent ad Diaconos, qualia sunt docere, baptizare, Eucharistia a Sacerdotihus confecta fideles reficere; non autem a peccatis

absolvere ς aut panem et vinum consecrare.

XIV. Objicitur III. Authoritas Tertulliani, qui

Lib. de Exhoricitione Castitatis , Cap. VII. at amicum a secundis nuptiis deterrendam scribit: Muni erimus, si putaverimus quod Sacerdotibus non liceat, laicis licere. Nonne et laici Sacerdotes sumus 3 Scriptum est, Regniam quoque nos fecit, et Sacerdotes Deo et Patri suo fecit. Differentiam inter ordinem et plebem constituit Ecclesiae authoritas, et honor per ordinis consessum sanctiscatus a Deo. Ubi Ecclesiastiei ordinis non est consessus, et clyers , et tingis, et Sacerdos es tibi solus. Ex quo loco tria eruuntur. I. Omnes fideles esse Sacerdotes veros, adeoque potestatem habere Eucharistiam conficiendi. Ex eo enim, quod Ecclesia hi-gamum non admittat ad verum Sacerdotium , et laici in casu necessitatis possint fungi muniis Sacerdotum, insert Tertullianus, nefas esse laicis ad secundas nuptias convoIare. 11. Saltem in absentia Sacerdotum licero laicis Osferre, sive cousecrare. III. Tota .n discrimen inter plebem et Clerum csse ab authoritate Ecclesiae, et honore consessus: ea quo sequitar, ubi nou aderi Pl

140쪽

DE MIRISTRO SACRAMEXΤORUM. a 3ν rium Congregatio , nullum esse diserimen inter plebem et clerum , omnesque Christianos indiseriminatim esse Sacerdotes. Resp. I. Tertulliani authoritatem, posteaquam is Montanizare coepit, exigui esse momenti. De Tertulliano nihil respondeo , ait B. Hieronymus in Lib. contra Helvidium , quam Ecclesiae hominem non Disse. Et Vincentius Lerinensis Cap. XXIV. aurei sui commonitorii: Consequens error hominis detraxit scriptis probabilibus authoritatem. Resp. II. perperam haeoox eo Tertulliani loco inferri. Ad P quidem Christianos omnes appellat is Sacerdotes, set latiori quodam sen Su , nempe propter sPirituale Sacerdotium , quo spiritualis hostia ex fide et pietate Deo in orationibus ad

pietatis operibus offertur. Tale enim ait esse Sacerdotium illud, quale regnum. Atqui non existimavit itullianus omnes Christianos esse veros Reges. Ergo. IL llud facile damus adversariis, Tertullianum verbis lusi se in hac materia , ejusque argumentum Pro monogamia nullius roboris esse. II. VOX Uferre , ut alias notavimus . non significat hio consecrationem, sed earum

Terum oblationem, quae ex natura sua non Postulant

veri ac proprio dicti Sacerdotis ministerium, et quae a quocumque christiano, animo fidei et pietatis fieri pose

sunt ; ac Deo acceptabiles sunt. III. Iuxta Tertullianum discrimen inter Clerum et plebem repeti debet tum ab authoritate Ecclesiae , quia olim a clero et populo consecrandi in Ministros eligebantur; tum a comsessu et honore ordinis , qui sanctificatur a Deo per

consecrationem et potestatem, quae in Sacramento Ordinis confertur.

XV. Obiicitur IV. Ratio. Ideo potest Sacerdos Eucharistiam consecrare, quia christo conjunctus est.

SEARCH

MENU NAVIGATION