Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 6. complectens tractatus 6. De

발행: 1820년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

1 33

Atqui vir probus, quamvis sit Iaicus, est etiam iami Christo coniunctus, cum vivum sit ejus membrum. E go. R. D. M. Quia christo conjunctus est per Sacramentalem potestatem , et Ordinis charactorem, C. M. Per charitatem internamiae iustitiam, N. M. Et sic diastincta min. N. C. Pote tas Eucharistiae conficiendae non ab interna iustitia et charitato, sed a charaetere Sacerdotali absolute dependet, qui etiam in impiis ministris indelebilis perseverat. rcXVI. Objieitur V. eontra IV. Conclus. Authoritas Seripturarum. Illi compedit polastas absolvendi a meo atis, qui potest alterius consessionem excipere. Atqui iuxta Scripturam quilibet pote t alterius consessionem eAcipere. Ergo. P. m. Jacobi Cap. V. dicitur: Co stemini alterutrum peccata pestra. Ergo quilibet, etiam laious, habet potestatem audiendi consessiones, quia haec verba B. Jacobi ad omnes fideles diriguntur. Com Arm. In casu necessitatis quilibet potest esse minister Baptismi. Ergo etiam Poenitentiae. R. c. A. N. C. Eaeo verba immediate reseruntur post illa: Infirmitatur quis in uobis3 Inducat Presbyteros Ecclesiae. Quare si textus hic de Consessione Sacramentali intelligatur, sensus est, Consessionem faciendam esse non soli Deo, sed hominibus ad hoo deputatis, et absolvendi potestate instructis. Si vero intelligatur de consessione non Sagramentali, sensus esti consessionem Posse prudenter fieri aliis , etiam laicis, ad sui demissionem, aut P0scendum consilium, vel orationem. Ad corin m. c. A. N. C. Ratio disparitatis est voluntas Christi, qui voluit ut quilibet in casu nacessitatis baptizare Possit, non

item a Peccatis absolvere. Rationem congraam assim

gnant Theologi, quia major est necessitas baptismi

142쪽

martyrii, parvulis nondum ratione utentibus adeo necessarius est ut absque illo salutem aeternam consequi neutiquam valeant: Sacramentum vero Poenitentiae necessarium est solis adultis in peccato mortali constitvitis, et contritione persecta carentibus, quam tamen semper elioere possunt, etiam extra Sacramentum.

XVII. Dices. Saltem ex illis verbis Joan. caro XX. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis etc. non probatur, Sacerdotes esse ministros poenitentiae. Ergo. P. A. Ea verba vel dicta sunt solis Apostolis, vel in eorum persona solis Episcopis, vel omnibus Gdelibus. Quidquid dicatur, non evincitur solos Sacerdotes esse ministros poeniteMιῶoo, Ergo R. N. A. Ad pr har. N. M. Varba illa dicta non sunt solis Apostoliκι Christus enim instituit Sacramentum maxime necessarium , ae semper duraturum, etiam Post mortem Aposto-Iorum non solis Episcopis, qui non nisi paneis hodSacrumentum conserre possunt, si numerus eorum ine

tur, quia ministri poenitentiae gravissimum exercent iudicium. quod omnibus promiscue comittendum non erat. Ergo solis Episcopis et Sacerdotibus ea potestas tradita est, ut antiquis a et constans Ecclesiae praxis Iuculenter ostendit. XVIII. Objicitur VI. Authoritas Patrum. S. Augustinus, S. Ambrosius, aliique Patres affirmant, potest tem ligandi ad solvendi bonis omnibus divinitus esse concensam, impiis denegatam. II. S. cyprianus Epist. XIII. ad Presbyteros et Diaconos carthaginesis Ecclesiae seribit: 'Occurrendum puto Fratribus nostris, ut qui libellos a Martiribus acceperunt, et praerogativa eorum

apud Deum octupori po33unt; εi in commodo oliquo,

143쪽

ARTICULUS I. CONTROVERSIA V. et infimitatis periculo occumti Derint, non e ectata

praesentia nostra, astud presbyterum quemcumque Pra sentem, pel si Presbyter repertus non uerit, et urgere exitus coeperit, apud Diaconum quoque exomoIVesim

Iacere delicti sui Possint; ut manu eis in ρο enitentiam imposita, seniat ad Dominum cum pace, quam dari Martyres litteris ad nos factis desideraperunt. Ergo iuxta

S. C3prianum Diaconi in casu necessitatis absoIvore Possunt a Peccatis. Resp. aci I. D. A. Affirmat concessam esse bonis omnibus potestatem ligandi et solve di modo Sagramentuli, qui solis Sacerdotibus convenit, quibus in persona Apostolorum dictum est Ioan . CaP. XX. Accipite Spirium Sanctum. Quorum remiseritis etc. N. A. Via impetrvtiouis. ssia modo impetratorio , qui consistit in geruitibus justorum , et orationibus , c. A. N. C. Ad II. C. A. N. C. S. Cyprianus loco cit. non loquitur doconsessione et reconciliatione Sacramentali, seu de absoIiatione a peccato sed de absolutione a censui is et poenis can nicis, vel etiam, si ita velis, de absolutione a peccatis, sed

deprestatoria tantam et caeremoniali, non Vero Sacranae

tali. Quare exomologesis nomine , quam lapsi apud Di conum agere poterant, non designatur Sacramentalis Consessio, sed ultimas solemnis poenitentiae ritus, quo lapsi coram Pre,pyteris , Diaconis, Viduis et populo sistebantur, humi procumbebant, crimina detestabantur

Sila, omnium Se precibus commendabant, ae tum ab

Sacra Mysteria aceedore permittebantur. Hoc igitur loco uon aliud vult S. Cyprianus, quam qiuod lapsi in Pe secutione, qui libello, a Martyribus acceperant, absente

Episcopo et Presbytero , factaque prius delicti sui exomologesi , possint a Diacono altari et Ecclesiae reconciliari, et reconciliati, E haristiam ab eo

144쪽

DE ΜINISTRO SACRAMENTORUM. a 41 accipere, urgente nimirum mortis periento, quamvis publicae poenitentiae tempus nondum explevi sent. Ne lue obstat, quod ibi dicatur: Ut ueniat ad Dominum cum pace. Hie enim essectus non erat actioni Diaconoriim , seu absolutioni ab illis aeceptae adscribendus, sed pietati et servori Poenittantium , quem vehemcntissimum fuisse anteacti poenitentiae labores ardensque suscipiendae Eucharistias desiderium abunde Ostendehant. Vide plura apud Natalem Alexandrum Dissertat. IV. in Hist. Eeclesiast. Saeculi ΙΙΙ. XIX. Dices S. prianus loco et t. idem videtur Diaconis concedere in absentia Episcopi et Presbyterorum, quod Episcopo et Presbytero, cum praesentes sunt. Ergo Diaconis permisit, ut urgente mortis periculo poenitentes absolvere queant Sacramentaliter. Res p.

I. Reconciliatio et pax , de qua loquitur S. Cyprianus

non erant reconciliatio cum Deo per absolutionem Sacrameutalem, sed reconciliatio cum Ecclesia per relaxationem poenitentiae solemnis, et participationem Eueharistiae. Resp. II. Verba, S. Doctoris intelligenda osse accomodate ad potestatem utriusque , ut scilicet Diaconus

id praestet poenitentibus , absente Presbytero, quod ex vi sui ordinis potest, nec non ex vi jurisdictionis sibi

ab Episcopis eo in negotio concreditae. Constat porro Diaconos a peccatis absolvere peccatorum non posse. Quod eum exploratum semper cunctis fuerit in Ecclesia , inutilem operam ponere noluit S. Ciprianus in explicando enucleatius Diaconorum ministerio in reconciliatio uelapsorum.

CXX. Objicitur VII. Authoritas Iuris Canonici.

Capit. heres Extra, de furtis dicitur' comprehensi

aut lnerati K lares Presistero vel Diacono confessi

145쪽

ARTICULUS I. CONTROVERsIA V. ada fuerint, Communionem eis non negamus. Resp. I. in capitultim illud perperam irrepsisse hane vocem, pes Diacono. canon enim XXXI. Concilii Triburiensis, ex quo desumptum est hoc capitulum , sic habet: Si a reus ille fur ςel latro pulneratus elabitur, et expectatione mortis desperatus putatur, atque reconelliari se Mysi

riis Sacrosanctis habitu comonis, et poluntate piae mentis deprecatur, Deoque et Sacerdoti, comite pila, emendationem morum et actuum constetur, Communionis gratiam non negamus tribuendam. Resp. II. Conclusi

ni nostrae capitulum illud non adversari; Diacono enim verbis illis tantummodo datur potestas furi Eucharistiam porrigendi , inter furandum lethaliter vulnerato , modo is sofficientia dederit doloris signa; quale censetur esse si is distincte ac singilatim, vel etiam in genere Pe --

cata sua confiteatur.

CXXI. Objicitur VIII, Authoritas S. Thomae, qui in IV. Sentent. Distinct. XVIL Quest. III. Artio

III. ad II. ait: Minister Poenitentiae, cui cofessis est facienda ex o Icio, est sacerdos; sed in necessitate etiam laicus vi cem Sacerdotis supplet, ut ei eo essio seri possit. Ergo iuxta S. Thomam non solus Sacerdos est minister Sagramenti Poenitentiae . . R. N. C. Sensit quidem B. Thomas, quamvis in hoc deserendus sit, hominem lethalis peccati sibi coscium, et in articulo mortis costitutum , teneri ad consessionem laico facie

dam, si desit copia Sacerdotis , at nunquam sensit, confessionem laico factam, aut alteri cuicunqthe noti Sace doti, quam tum vis urgente necessitate, vere Sacrame talem esse: immo contrarium diserte docuit in IV. Sentent. Dist. XX. Q arast. unica Artic. I. Quaest. II.

ad III. sis qui liaco constetur, quampis impleat quod

146쪽

DE YIXISTRO SACRAMENTORUM. 143 ex Parte sua est de Sacramentali confessione, tamen Sacramentalem absolutionem non consequitur. Et Supplemento, Quaest. VIII. Artio. II. in I. Quando necessitas imminet, debet facere poenitens quod exparte fiaest, scilicet conteri et confiteri cui potest: qui quamuis Sagramentum perficere non possit, ut faciat id quod

ex parte Sacerdotis est, absolutionem scilicet, defectum tamen Sacerdotis Summus Sacerdos supplet. Nihilominus cofessio ex defectu Sacerdotis laico facta, Sacrimentalis est quodammodo: chlampis non sit Sacramentum presectum , quia deest ei quod est ex parte

Sacerdotis. CLXII. Obseitur 'IX. contra IV. conelusionem, capacitas sacrae Iurisdietionis. Mulieres capaces sunt Jurisdictionis Ecclesiasticae. Ergo nulla datur ratio cur praesse nequeant in Ecclesia P. A. Capit. Dilecta, Extra ,

de Majorit. et obed. Honorius III. de Abbatissa Que Iinburgesi agetis, scribit: Quod cum ipsa plerumque Canonicas suas, et Clericos suae jurisdictioni subiectos , propeter inobedientias et cu*as eorum , ossicio Beneficioque invendat; iidem conssi ex eo, quodaeadem Abbatissa eos excommunicare non poteSt, suspensionem hujusmodi non obserpant, propter quod Psorum excessus remanet incorrecti, Ergo Abbatissa illa suspendendo clericos suos ab offidio et beneficio exercebant Iurisdictionem Ecclesiasticam. II In Canon, Lus antiquorum conciliorum frequens oecurrit mentio Ψpiscoparum et PresbIterarum. Ergo. R. N. A. Ad pr Lat. c. A. N. c. Abbatissa Quedi inburgensis Clericos suae jurisdictioni subiectos officio beneficiomque Suspendens , nullam exercuit potestatem clavium, aut iurisdietionem Ecclesiasticam stricte dictam. Suspensis enim

147쪽

, 44 ARTICULUS I. cONTROVERSIA V. hoc Ioeo nullam importat censuram Eeclesiasticam, sed

lato modo accipitur pro simplici quadam prohibitiono facti potius quam juris, qua Presbyteris prohibuit ita

Capellis Monasterio subjectis ad tempus deservire. Hino Honorius III. mandavit Abbati cuidam, ut censara Ecclesiastica Canonicas et Clericos Abbatissae subjectos compellat ad obedientiam et reverentiam debitam eidem Abbatissae praestandam, et salubria ipsius monita ac mandata observanda. Ad II. Resp. per Episcopam ct Presbyterain denotari uxorem illius, qui post contractum legitime matrimonium , superstite eteonsentiente conjuge, ordinatus erat in Episcopum vel Presbyterum, interdicto graviter in posterum matrim

nil usu. t .

CXXIII. Objicitur X. Osficium et Ordinatio

Diaconissarum. Ab ipsis jam Apostolorum temporihus

per plura saeculae Diaconatus ordo collatus fuit foemis Itis. Ergo foeminae sunt capaces Ordinis sacri. P. A. Apostolus ad Rom. Cap. XVI. scribit: Commendo autem uobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio Ecclesiae. Diaconissarum meminerivat Tertullianus , aliique authores antiquissimi, Nicaenum I. con-eilium , Chalcedonense . ipsaeque utiam Leges caesareae Valentiniani, Theodosii Justiniani ete. quae ministras Ecclesiae Diacona'. seu Diaconissas vocant. R. N. A., Ad

probat. N. C. Equidem jam ab ipsis Apostolorum

temporibus constitutae fuerunt Deminae aliquae, ut plurimum viduae, unius viri uXOres, aetate graves, aut certe morum gravitate defectum aetatis supplentes, xc I etiam Virgines sanctitate et senio venerabiles , quae Liaconissae vocabantur, non ut altari deservirent, quae

est propria stinctio Diaconatus sed ut erga caeteras

148쪽

DE MINIS TRO SACRAMENT0RUM. mulieres religiosa charitatis ossicia exercerent, et a lvoria Ecclesiae ni inisteria obeunda. Exponebant illae . rusticis et imperitis mulieribus Fidei Catholicae prinoi-ria , et ritus ad baptismum accomodatos : assistebanthaptismo mulierum , hasque ita detrahendis vestibus

adiuvabant, ae oleo reliquum corpus ungebant, post quam Diaconus unxissent frontem. Communem otian Diaconis gerebant curam circa viduas Pauperes , quae

etiam illis obedire iubebantur: mulieribus designa haud

locum in Ecclosi:i : explorabant integritatem Virginum Deo saeratarum , si hae sorte in suspioionem criminis lxetiissent : suppellectilem sacram, praesertim iii BIonia litim coenobiis, commissam suae curae habebant: visitabant foeminas aegrotantes, iisque ministrabivat:

tidhibebantur in deserendis Episcopi mandatis afl foe-aninas , ad quas Diaconi propter offendie ulum Ethni eorum mitti non poterant. Testem horum Otaciorum habemus S. D phanium Haer LXXIX. Qua inquiret Diaconissarum in Ecclesia ordo sit; non tamen ad Sacerdotii Iunctionem, aut ullam hujusmodi administrationem institutus est ; sed ut muliebris sextis honestatῖcunsulatur, sise ut ba 'tismi tempore adsit, siue ut cum nudandum est mulieris corpus , inter eniat ne uirorum qui Sacris o 'eruntur, aspectui sit exρ0sita , sed a sυla I iaconissa videatur, ι suae Sacerdotis mandato mulieris curam agit. Author etiam Constitutionum Apostolica xiiiii Lib. VII l. Cap. XXVlli. scribit : Diaconissa non

benedicit , neque facit aliquid eorum , quae Presbyterio ut Diaconi faciunt; nisi quod januas custodit, et

Prisbyteris ministrat, cum mulieres baρtia antur, adduces et honestatem serpandam. Caelerum cum SucceS-

149쪽

Diaconissae, non amplius indigerent mulierum ministerio, ipsaeque etiam viduae ad ea destinatae pristinam vitae integritatem non servarent, in Galliis quidemeanonico Episcoporum decreto extirpatae Sunt, ut Patet ex Can. XXV. Arausicam I. A. . I. Excan. XXI. aonensis A. 517. Ex can. XVII. Aurelianensis II. Λ. 533. etc. in aliis vero Latinae Eccle siae provinoiis X. aut XI. Saeculo, ae paulo post etiam apud Graecos, aliosque populos ori emalas praeterquam apud Nestoria nos Syros, desuetudine sunt abrogatae. Vide Joannem Finium Bouandi continuatorem in Tractatu praesimi nari de B adonissis ad Acta Sanctorum Tomi I. Septembris. XXIV. dices x consecratio DiaconIssarum V re fuit Sacramentalis Ergo. P. A. Summa intercessit similitudo inter Diaconorom et Diaconissarum indug

aiationem; utraque enim ordinatio Xειροτονεια, seu impositio manuum apud Graeeos dicebatur : ad altare utraque , et quidem ab Episcopo celebrabatur : in utraque collo apponebatur stola: in altari tum ordinatus, tum ordinata Eucharistiam recipiebant, utrique calix sanguine Christi plenus , ut ex eo degustarent, in manus tradebatur. Episcopus praeterea ordinans Diaconum, vel Di ciconissam, eadem formula utebatur, mutato . tantum ob sexus disserentiam genere : Diςina gratia, quae sem 'er insima curat, et ea quae desunt, SVPlat, prο- movet N. in Diaconissam. Oremus pro ea ut peniat Per eam gratia Sanctissimi Spiritus. Ergo si consecratio Diaconi suit Sacramentalis , dicendum pariter erit , consecrationem Diuconissae fuisse vere S acramentalem. P. C. Ubi duo ritus oecurrant per omnia aequales et

similes, idem serendum est de utroque iudicium. E

150쪽

DE MINISTRO SACAMENTORUM. 147 go eum inauguratio Diaconorum et Diaconissarum saItem in in Ecclesia Graeca fuerit omni uo aequalis ; icle .ude utraque sentiendum est. R. N. A. ad probat. C. A. N. C. Ad huius probul. D. A. Si praeter rita n exterutam aequulis sit esse Mus , aequale officium, et Persona aeque apta, C. A. Seous, N. A. et Co eq. Veri et proprie dicti Sacramenti natura non pcndet ab externo tantum ritu sed debet praeterea e X e recutu, Subjoeto, et officio aestimari : quorum aliquod si cum genuina Sacramenti Evangelici notione consti ire non possit , uritu exteriori petita argumentatio frustra erit. Quemadmodum i laque reconciliatoria consecr.uio, qua olim redeuntcs ub haeresi aut schismato in grudus suos rest, tuebantur , non fuit veri nomi uis Saeramentum, tum

quia Ordinationis indelebilis est character; tum quia reconciliatio haec , licet facie tenus Urdinationi prius

acceptae simillima. effectam Sacra me uicilem ex se nou habebat, sic etiam Ordinatio Diaconis,arum , exteriori licet apparata Diaeonorum consecra1ioni aequalis ,

efficacia longe diversa fuit ; tum propter impedimentum subjecti, mulieris scilicet, quae jure divino est

incapax ad ordines sacros suscipiendos et exercendose tum propter desectum virtutis, quam ritus externus non habet, nisi quatenus subjecto idoneo applicatur e tum denique ratione officii , quod Diaconissis longo diversum ab officio Diaconorum imponebatur; Diaconi enim ordinatione sua in partem Sacerdotii veniunt, et pro inovent ir ad Hierarchicas functiones : Diaconissis nihil praettir ministerium charitatis committebatur. S quaeres cur ordinatio Diaconissaram ex Ecclesiae prae,cripto collata fuerit cum o muibus Sacramentalis orclinationis caeremoniis, quamvis pro Sacramento uou

SEARCH

MENU NAVIGATION