Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 6. complectens tractatus 6. De

발행: 1820년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

DE piDE MIXISTRI SAcRAMENTORUM. aas persἱ sunt, qui sanctam et Puram Idem , at que casti simam tenuerint uitam, accestiam denuo benedictionem Fresbterii sancte et pure ministrare debeant. Resp. N. C. Clerici illi iussi fuerunt ordinari ordinatione re-ccinciliatoria et caereinoniali, non vero consecratoria

et Sacramentali. Neque obstant illa verba. Simul atquo sanctiori ordinatione confirmatifuerint; ordinatio enim illa caerei non talis non vocatur sanctior priore Sacramentali ratione sui , sed ratione dispositionum , seu Propter meliores dispositiones , quas ad illam , schism

te eiurato Meletiani Cleriei asserebant. Ad II. Resp. GPolitanum I. Ordinationem Maximi , qui malis artinus CPolitanae Ecclesiae thronum conscenderat, aliasque ab eodem attentatas pro nullis habuit, quantum ad usum Ecclesiasticae potestatis, non quantum ad ch1τ:aeterem .et. potestatem ordinis ei necessario conjunctam. Ad III. Resp. Benedictionem illam mere caeremonialem suisse , quam Arianos Presbyteros ait Ecclesiam revertentes accipere, iubent ab Episcopo catholico caesaraugustani Patres.

CXCII. Diees L CPolitanum Oecumenicu in A. 869. Act. Κ. Can. IV. Ordinationem Photii CPolitanae Sed is invasoris, omnesque ab eo factas ordinationes declaraxit irritas: Photium , qui mille tumultibus et perturbationibus Orbem terrae replevit, iusto δε- creto damnamus, promulgantes numquam fuisse prius aut nunc esse Discopum , nec eos qυi in aliquo S cerdotali gradu ab eo consecrati vel Promoti sunt, . manere in eo ad quod ρrouecti sunt. Sed et Ec-riesias , quas , ut Putatur , tam Photius quam ii qui ab ipso consecrati sunt dedicaoerunt, rursus dedicari

decernimus, omnibuo maxime, quae in ipso, et ab

232쪽

ARTICULUS I. CONTROVERSIA VII.

Oso ad Sacerdotalis gradus acceρ rationem pel damna tionem acta sunt, in interitum ductis. Et Isa trianus II in Epist. ad S. Ignati ilan CPolitanum de eodem Pho- tio scribit : Photius uir forensis, curialis , ne Phylus ,

inpasor atque adulter, nec non et anathemate Con- 'demnatus existens, nihil habuit, nihil dessit, nisi forte damnationem habuit, quam se sequentibus Propinaverit. Res p. Ordinationem Photii a Greeorio Syracusano Episcopo excommunieato attentatam, aliasque

ob ipso Photio saetas CPolitaui Patres damnarunt ut illici cis et irritas quantum ad exercitium dati et suscepti ordinis, non quantum ad substantiam 52u Potestatem ordinis. Nam I. in Photin m et ab eo ordinatos jam ante Oecumenicum Conciliam CPolitanum IV. lata suerat a Romano Pontifice sententia depositionis, ut patet ex Epist. VII. S. Nicolai I. ad Michasilem Imp. At non deponuntur, nisi valide ordinati. ΙΙ. Joannes, precibus Basilii Imp. fatigatus, consentientibus Ecclesiis Patriarchalibus , Alexandrina , Antiochena , a JerosolFmitana, post mortem S. Ignatii CPolitani Patriarchae , Photium supplicem pro bono pacis statuit restituendum esse: neque tamen eum , aut ab illo consecratos iterum ordinatos fuisse legimus. Ergo Ordinatio Photii, et quas ipse attentavit, fuerunt validae quoad substantiam et potestatem ordinis; alias reddi non potuissent validae per subsequentem Summi Pontificis dispensationem , quia tracta temporis.non convalescit quod ab initio fuit invalidum, ut commune habet axioma. Neque obstat, quod ibidem dieatur, Photium nusquam fuisse Episcopum , rursusque iussae fuerint consecrari Ecclesiao, quas Photius atque ab ipso ordinati consecraverant. Episcopus enim,

233쪽

Mmquam fuisse negatur, id est, non legitimo. ac li-ε ite ordinatus asseritur, qui consequenter se ' Epise Pum gerere non debuit, nec functiones Episeopales, aluitibus suspensus erat, exercere. Verbo, eo sere modo

dicitur non Episcopus , quo a Synodo quadam Occident cili , ut refertur in Epist. Synodica concilii CPolitani IV. ad Hadrianum II. dicitur non esse Christianus; quia nimirum licet Photitis characterem Baptismi ha- Beret, ambitione tamen sua Ecclesia in Christi pertur- Lahat. consecrationem Templorum quod attinet, ea est tantum juris Ecclesiastici, adeoque jubente Ecclesia , potest iterari: contra vero consecratio Ministrorum Ec-cdesiae est iuris divini , et characterem imprimit, qui Ecclesiast legibus non subiacet. Adrianus II. ait Photium nihil habuisse , nimirum nihil legitimae ordinationis, quia ipse erat invasor, atque ab excommunicato ordinatus : nihil gratiae quia ipse erat sacrilegus; adeoque a se ordinatis , ne sceleri suo consentienti-Bus nihil gratiae ae legitimae potestatis dedisse. At vero characterem Sacerdotalem vel Episcopalem , quo guerat insignitus, aliis infigere potuit, ac re vera infixit. CXCIII. Dices II. Suessionense ID A. 853 Ordinationes ab Ebbone Rhemensi factas post suam depositionem , ut irritas damnavit. Dicitur enim Aetione V. Canonica et Mostolica authoritate decretum est a Sanctissima Synodo , ut quidquid in ordinationibus Ecclesiasticis idom Ebbo Post damnationem suam egerat, S eundum Traditionem Apostolicae Sedis praeter sacrum Baptisma, quod in nomine Sanctissimae Trinitatis perfectum est, irritum et pacuum habeatur. Resp.

In hoc toto Ebboau et clericorum ab ipso ordiaator tua

234쪽

Ma APPENDIA AD CONTROVERSIAM VII.

negotio actum dumtaxat fuisse de functione, exeeuti no et exercitio, non autem de substantia ipsa dati et suseopli Ordinis. Nam I. Clericos ab Ebhono ordinatos tantum pro suspensis habitos fuisse a Suessionensi II. Synodo, satis innuunt ipsimet Clerici Act. I. ita loquentes: Misericordiam yetimus nobis a uestra Paternitate impendi de ministratione ordinum Ecclesiasticorum ad quoa a Domno Ebbone quondam Propscti, pestra autem authoritate susρensi sumus. Atqui nemo suspenditar ab Ordinis executione , nisi qui vere ordinem habet. II. Consectati ab Ebhone ad suortim ordinum sanctiones,

absque nova consecratione, a S. Ni lao I. ejusque suo

cessore Hadriano Il. consentientibus Galliarum Episcopis, illis etiam qui Suessionensi Synodo interfuerant, sunt restituti. III. Ipse Ebbo e Gallia profugus Ilii iesiensem Episcopatum vacantem in Saxonia a Ludovico Germaniae B ege obtinuit, ubi authoritate cujusdam Privilegii sibi a Grεgorio IV. olim collati, sine nova ordinatione , Episcopali ministerio ad obitum usque Periunctus est.

235쪽

APPEN DIX AD CONTROVERSIAM VIT DE ORDINATIONIBUS ANGLICANIS.

niblis, factis iuxta ritum Ednardi VI. approbatum ab Anglicana Synodo Londinensi A. 156 a. sentiendum sit ΤAntequam respondeam, exponendus est necessario harum ordinationum ritus. I' Archiep: scopus consecrans

Ioco BulIarum Summi Pontificis mando tum regium de consecratione Episcopi electi produci et publice recitari iubet. II. Iuramentum ab electo Episcopo exigit de suprema Regis potestate spirituali in rtibus Ecclesiasticis agnoscenda. IlI. Electum interrogat: An tibi persuasum habes, te ad. hanc administrationem Ucre vocatum esse, iuxta poluntatem Domini nostri Iesu Christi , et constitutionem hujus regni Τ Ηaεo vero Constitutio , authoritata Paclamenti firmata, praecipit ut abjecta Pontificis Romani authoritate, et excussa quae Eeci siae Catholicae dehetur obedientia, illi omnes errores Pro- pugnentur , qui in professione fidei rccentioris Ecclesiae Anglicanae continentur. IV. Quaerit dein ab Electo ; Numquid persuasum habes, Sacras Scripturas su&cienter ad salutem requiri 3 Itaque statuis per easdem Sacras Scriapturas populum Idei tuae commissum instruere, nihil praeterea docendo uel adstruendo tamquam ad salutem necessarium , quod per easdem credas consirmari celdemonstrari non posse Τ Quibus verbis Traditiones om nes tamquam inutiles rejiciendas esse significatur. V.

236쪽

consecrator pergit Electum interrogare: Num paratus es Idelem et iasigentem operam impendere ad exterminandam et extirpandam quamcunque Peregrinam , erroneam , Verboque dΨςino contrariam doctrinam , aliosque tam pricatim quam publice ad idem faciendum pro-νocare atque excitare 3 Uectus respondet: Etiam ad hoc Praestandum paratus sum, dΨςinoe conssus auxilio. Qua nam autem sit peregrina et erronea, ad quam extirpandam se paratum esse Electus profitetur, doctrina, Leges

Begni Anglicani satis indicant, quibus Romana fides proscribitur. VI. Postquam Electus Ad haec omnia a firmative respondit, consecrator Episcopus impositis super illum manibus formam ordinationis his verbis pronuntiat: Deus Omnipotens, Pater noster coelestis, qui hanc tibi uoluntatem concessit, concedat insuper pires ac facultatem ad HAEC UIcaciter praestanda, ut opus istud suum quod incoepit in te, absoluat, teque integrum ac Heu abilem in niat in illo supremo die, per Jesio christum Domin m nOStrum. CXCV. His praemissis, Resp. Ordinationes illas

non modo illicitas , verum etiam umbraticas, irritas , atque omnino invalidas esse. Veritatem assertionis, praetermissis catiteris , unico eoque palmari ostendimus ar- .gumento. Certum est Ordinationem illam omnino esse . invalidam, in qua non adhibetur forma vel a Christo, vel saltem ab universali Ecclesia praescripta ; sed alia . quaedam , cujus sensus directe contrarius est sensui quem Ecclesia intendit. Atqui talis est forma ordinationum Anglicanaruui juxta Rituale Eduardi VI. Ergo. . Prob. min. Forma illa , quamvis praccise et absoluto considerata nullam errorem contineat; ex adiunctis tamen circumstautiis , et relativo ad ea quae praecedunt

237쪽

anterrogata et responsa. est manifeste haeretica. Verba

enim illa, Deus Omnipotens concedat insumr pires ac facultatem ad OEC Udcaciter praestanda. attentis praecedentibus immediate interrogatis , alium sensum habere nequeunt quam hunc: Deus concedat tibi vires et facultatem ad propugnandum Primatum Regis in Spiritualibus, ad proterendam Sedis Apostolicas authoritatena, ad impugnandas Traditiones, ad conculcandam

doctrinam Ecclesiae Romanae, atque ad asserendos Novatorum errores. Atqui hie sensus est manifeste haereticuS, et contrarius sensui quem vera Ecclesie Christi intendit. Ergo ordinationes illae Anglicanae sunt omni no invalidae. Assertioni nostrae aperte suffragatur usus iae praxis Ecclesiae Romanae , quae ritu Eduardiordinatos Episcopos vel Presbyteros Anglos, cum ad si-

Num suum ac centrum Catholicae unitatis redeunt, si

digni habeantur ut in clero admittantur, iterum jubet ordinari juxta formam in Romano Rituali praescriptam. CXCVI. Alio etiam argumento quod ad quaesti nem laeti pertinet, evincitur Ordinationes Anglicanas invalidas esse., Certum est Ordinationis Episcopalis ML

nistrum alium esse non possed quam Episcopum valide ordinatum. Atqui Matthaeus, mar erus, qui origo seu caput. est omnium Episcoporum Anglorum post praetemsam reformationem, Cantuariensis Archiepiscopus ordia natus est juxta ritum Eduardi VI. a Scorio, vel Bario-vio monachis apostatis, mense Septembri A. 1559, quo tempore certum est eos simplices suisse Presbyteros, et neutiquam Episcopos ritu Anglicano , ast multo minus Romano cousecratos. Ergo Parheri ordinatio fuit in albda , defieiente idoneo illius ministro : ideoque Parkerus

characterem Episcopalem nemini infigere potuit, si o

238쪽

α36 APPENDIx AD CONTROVERSIAM VII. ipse carebat. Ergo cum omnes Episcopi Anglieani veta Parhero,' vel ab ordinatis ab illo fuerint inaugu- . rati, defecit in Anglia jam a duobus. serme saeculis Episcopatus, ab Apostolis continua successione deriva tus. Prob. an n. I. Constat ex ipsis Scriptoribus Anglis illius aevi Episcopos omnes Catholicos qui tempori hus Elisabethae. Reginae in Anglia versabantur , stabis Ios in fide Romana permansisse; neque ut Schismatici

Episcopis manus imponerent umquam adduci potuisse. Unus dumtaxat .Antonius Landauensis operam ad id suum promiserat; sed a Bonero Londinenqi Episcopo deterritus mutavit mentem, et quae paulo anto pollicitus erat, coram regiis ministris facturum se negavit. II.

Champney Catholicus Anglus et Doctor Sortionicus ita Lib. de Vocatione Ministrorum , quem A. 1618. iuris sublidi sedit, cap. XIV. pag. 497. narrat, Parkerum

a Scorio Monacho apostata compendiario ritu stasse odidinatum. Is enim, genua flectente Par ro, Sacra Bistilia capiti ejus imponens dixit :Accipe potestatem V edibum Dei sincere praedicandi. Iv. Bonertis Episcopus Catholicus Londinensis A. I 564. publico scripto ab A. His edoceri petierat, quinam Episcopus Catholicus Par

hero manus imposuerit; sed frustra fuit. Tandem post quinquaginta annorum silentium, A. 1614 in lucem prodiit confictus liber Actuum publicorum ex scriniis Cantabrigiensibus , in quo narrabatur Parheriim ab Episcopis Catholicis fuisse ordinatam. Vides plura apud Lequieri tit Barduinum in Dissertat. adversus CouraFrium , Eoucat in Theologia .Patrum Tomo VIII. Dissori. I. de Sacris Caeremon. Artio. III. Paragr. III. Gur neb de Sacram. Ordinis, Quaest. II. Artio. II. .

239쪽

Contra Donatistas, Maldenses , Wicklessum ,

Initio Saeculi IV. errorem rebaptizantium amplifica, runt Donatistae , sic dicti a Donato ' Casarum nigrarum in Numidia , vel ab alio Donato Carthaginensi Episcopo , qui Maiorino a Schismatiessi suffectus suit. Ut enim sub aliqua pietatis specie rei ieerent Consecrationem Caeciliani in Episcopum Carthaginensem a Felice Apiungitano sacrorum librorum, ut ipsi salso crimina-hautur, traditore saetam docuerunt milia prorsus et i rita esse Sacramenta, quae vel haeretici extra Euclesiam , vel improbi fideles in sinu Ecclesiae contulissent. Ac primo quidem etiam occultos peccatores a valida Sacr amentorum administratione excludubant, ut refert Augustinus Lib. II. contra Cresconium , Cap. XXVIII rtum vero argumentis Catholicorum oppressi , facta d stinctione publici et Ooculti peccatoris, ab ocoulto dumtaxat , non a publico de catore data Sacramenta probavere. Saeculo XII. sopitum Donatismum denuo excitarunt Waldenses, seu Pauperes de Liig luno, Petri Waldonis Lugdunensis mercatoris assectae , Africanis Donatistis L hoc deteriores, quod cum hi functiones sacras Sacerdotio reservarint , isti suae sectae homini-

240쪽

GaARTICULUs I. CONTROVERSIA VIII. Bus Ialeis attribuerint: in eo tantum pares , quod Samerameutorum vim et efficauiam a Ministri probitato pendere voluerint. Saeculo XIV. 'eum lem professus est errorem Joannes Michlessus, ut patet ex eius Articulo IV. inter damnatos a Constantiensi Concilio : Si Discopus sel Sacerdos existat in peccato mortali, non om dinat , non consecrat, non baptizat, non conscit. Utierroris ita et damnationis socium habuit Ioannem Hus Bohemum, cujus celebris est Articulus ordine XXX. linter proscriptos a constantiensi: Nullus est Domi nus civilis, nullas est Praelatus , nullus est Episcopus, dum est in peccato mortali.

XCVIII. Conclusio I. Ad valorem Sacramenti non requiritur prohitas Ministri. Conclusionis hujus

veritas satis ostendit r illis rationum m omentis, quae Praecedente controversia allata sunt. Si enim valent Sacramenta ab haeretidis et schismaticis collata , muLto magis valebunt collata ab improbis catholicis. Prob.

tamen ulterius conclusio haec dogmatica I. Authoritate Patrum. S. Gregorius Naet. Orat. XL. in Sanctum Baptisma ait: omnes qui baptizandi munere funguntur, idonei habentur; quamuis enim alius alii probitate pirae antecellat, eadem tamen baptismi pis est. S. Chrysostomus Rom. VIII. in I. ad Cor. Contingit quidem laicos pie sitam agere, male autem et improbe Sacerdotes : unde neque futurum esset butisma, nec corpus Christi, nec oblatio per illos, si ubique dignitatem ac merita requireret gratia: Atqui etiam per indignos Deus solet operari, neque baptismatis gratia quidquam laeditur uita Sacerdotis. S. Augusticius Tract. V. in Joan. Non exhorreat columba ministerium ma

lorum, respiciat Domini potestatem. Quid tibi Iacit

SEARCH

MENU NAVIGATION