Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 6. complectens tractatus 6. De

발행: 1820년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

mediate missa est ad Crprianum, sed in Iubaiani ma-- nos cum incidisset, illius exemplar ad S. Cyprianum illo transmisit : nec Cyprianus tribuit ipsam Stephano, sed Authoris tacito nomine illam refellit. Quod si praefracte contendas Cyprianum de Stephano loqui, aio Cyprianum non assecutum fuisse mentem Stephani; quia por baptismum in nomine Christi Stephanus non intelligebat baptismum in sola nominis Christi invoeatione, sed virtute et authoritate Christi institutum et datum; et quidem apposite ad statum controversiae quam cum Cypriano habebat, ut nempe .stenderet parum referre a quo Baptismus conseratur , modo sit B

ptismus Christi, id est, virtute alithoritate christi institutu Q. Ad II. R. ut prius, intelligi ibi per ea verba Breptiamum Christi, sive in virtute et authoritate Christi eoIIatum. In illis enim ipsis Actis passionis S. Stephani

Papae resertur. Nemesium Tribunum militum his ve his a Stephano bapt Eatum fuisse: In Romine Patris

et Filii si viritus Sancti baptiEo te. Ad III. iam respondimus Tomo III. Num. CDLIV. CCLXXIII. Obiicitur IV. Authoritas Patrum S.C Hanus Epist. LX xl l I. ad Iubaianum docet, quod Λpostoli baptizarint Iudaeos in nomine Iesu , GentiIes vero in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. II. S. Hilarius Lib. de Synodis scribit: Ne postremo Apostoli reperiantur in crimine . qui baptizare in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti iussi , tantum in Iesu. nomine butiraperunt. 1lΙ. S. Ambrosius Lib. I. de Spiritu Sancto, Cap. lII. Baptismum in solius Christi nomine collatum, legitimum esse censet, quia in christi nomine eae te reae Sanctissimae Trini alis Personae

intelliguntur. Quemadmodum , inquit, ει unum in se

312쪽

3io ARTICULUS II. CONTRIVERSIA m. mone coinyrehendas, aut Patrem, aut Filium, aut iritum Sanctum ε, inde autem nec Patrem . nec Filium, nec hilitum Sanctum abneges, plenum est Adet Sacramentum : ita etiam quamois et Patrem et Filium et hiritum Sanctum dicas, et aut Patris, aut Filii, aut Spiritus Sancti minuas potestatem, sacuum est Omne mysterium. - - Si Christum dicas, et Patrem a quo tinctus est, et ipsum qui tinctus est Filius, et Diritum Sanetum quo unctus est, designasti. IV. Lernardus Epist. DII l. alias CCCXL. interrogatus quid esset sentie udum de baptismo in extremis collato sub ista verbGrum fommula: Baptiao te in nomine Dei, et Sanctae ac verae

Crucis , sic respondet : Ego sere hunc butitatum Puts , nec sonum pocis peritati indei , et pietati intentionis praeiudicare potuisse. - - Legimus sane in Actibus Αρο- stolorum non modo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, uerum et in nomine Domini Iesu Christi aliquos baptizatos. Besp. ad I. S. CF prianum non loqui de forma baptismi , sed de prosessione publica illius qui haptizandus erat; aliquo a Iudaeis postulatam

fidam in christum, quem antea aversabantur : a Gentilibus autem expressam prosessionem fidei in Trinit tem , quia unum in tribus Personis non agnoscebant Deum. Ad II. Resp. S. Hilarius id unum evincere conatur, Actuum loca, in quibus Apostolli dicuntur baptizasse in nomine Domini Jesu, non esse contraria Evangelio, in quo dixit Christus Λpostolis: Euntes docete omnes gentes, buAtizantes eos in nomine Patris et Filii et dyiiijs Sancti: At vero minime eontendit. Alio tolos In nomine solius Christi revera baptizasse.

Igitur juxta S. Hilarium baptinare in nomine Chri tiidem est vo baptismum conserre virtute et authoritate

313쪽

Christi ; alioquin Actus Apostolici manifeste contradicerent Evangelio, et Apostoli mandatum Christi viola Sent. Ad. I s. Res p. S. Ambro tum non agere ibi deforma Baptism . sed vel de illius esiactu , qui quam-vi; in Scripturis uni tantum personae tribuatur, toti Trinitali, adeoque etiam Spiritui Sancto convenit: vel

loqui ibi de fido has tinaudi . non de fi te quam minister haptismi concepi is verbis exprimit. Ait nimirum s. Doctor, quod baptizandus, ut con Sequatur effectum Sacramenti, debeat credere Mysterium Sanctissimae Trinitatis , hancque fidem suam satis exprimat, si unam personam nominet, et fi lem in reliquas habeat; quia eAprimendo unam Personam , intelliguntur aliae, cum una non possit esse sine aliis, et omnes eamde in nat Tam habeant. Certe necessariam esse ex parte baptizantis distinctam et explicitam invocationem triam Personarum in administratione Baptismi , et quidem ex Christi institutione, asserit S. Ambrosius Lib. II. de Sacramentis , cap. V. Venit Sacerdos, precem dicit ad fontem, inoscat Patris nomen, praesentiam Filii et Spiritus Sancti. Utitur perbis coelestibus. Coelestia perba quae sunt 3 Quod baptizemur in nomine Patris et Filii et Diaritus Sancti. Et Lib. I l. cap. Vt I. In uno autem nomine baptizari nos iussit, hoc est, in nomine Putris et Filii et Spiritus Sancti. Noli mirari, quia dixi unum

nomen, ubi est una substantia. una Diuinitas, una majestas. Hoc est nomen de quo dictum est: In quo vortet omnes salvos feri. Ad IV. Reqp. singularem hanc et privatam S. Bernardi opinionem siquidem Epistola illa genuinus sit S. Doctoris foetus, qua de re complures ex Eruditis dubitant) omnino deserendam osse , tamquam Scripturae et Ts aditioni contruriam , im-

314쪽

sia ARTICLLUS II. ComoVERSIA IU. probarique etiam ab iis qui asserunt, Apostolos olim ex privilegio in solius Christi nomine baptismum ad

ministrasse. Vide hae de re plura apud Natalem Alexandrum Disseri. XIl . Histi Eccles. Saec. I u. Le Drou-νen de Re Sacramentaria Lib. II. Quaest. III. Isarduinun

in Quaest. Triplici de Baptismo. CCLXXIV. Objicitur I contra III. concIasionem,

Silentium Veterum. Haeo verba, Ego te baptizo, non fuerunt in usu primis Ecclesiae saeculi3. Ergo non Pertinent ad substantiam Baptismi. P. A. Patres qui multa scripserant de Baptismo, horum verborum nulli bimeminerunt ante saeculum VI. Ergo verba illa nonsuerunt in usu primis Ecclesilae saeculis. R. N. A. Ad probat. c. A N. c. quamvis Patres multa seripserint de B Ptismo, nil inquam tamen exponere omnia aggressi sunt, quae ad Baptismi consectionem pertinent. Magis itaquo solliciti erant atque attenti in demonstranda necesqitate i vocationis S S. Trinitatis, ob haereticos eam ritiantes , quam in commemorandis verbis quibus actio baptizantis axprimitur, utpote a nemine haereticorum in controve aiam adductis. Saeculo VI. S. Gregorius M. ita suo Saaramentario hane sormulam, Ego te baptizo, diserto resert iit ritum jam diu in Ecclesia receptum, non ut recens a se institutum. Ergo nisi adversarii ostendant.

a quo Pontifice vel concilio haec sorma praescripta sue rit, legitime a nobis infertur, have formulam semper in Ecclesia Dei suisse usurpatam. CCLΚΚV. Objicitur VI. Authoritas S. Augustiani, qui Hom. XXIll. inter L. formulam hanc videtur rejicere; ait enim: Medicus bonua christus aegros

non solum Prae entea Aanabat, sed et D mos etiam

praepidebat. Futuri erant homines qui dicerent , Ego

315쪽

3.3peccata dimitto , ego iustifico, ego sancti co, ego sa no quemcunqtte baptizo. Besp. S. Augustinus I. c. non damnat illa verba, Ego te absoluo. Ego te baptizo etc; sed Donatistas perstringit, qui alios velut peccatores sceleribus oneratos aspernabantur , et insolenter gloria-hantur , a se propriis meritis et authoritate propria , non vero ait thoritate Christi, vel ex 'i et efficacia Sacramentorum , peccata dimitti.

CL LXVI. Objicitur VII. Inutilitas. Actio bapti-aantis est maui Asta. Ergo verba illa , Ego te baptizo, sunt inutilia. R. D. A. Est mantiasta , sen tamen aff- hac de se indisserens ad actione ni Sacramentalem, C. A. Iam de se determinata, ut sit actio Sacramentalis, N. A. et conseq. Constans ac pe Petua Ecclesiae

traditio et praxis satis ostendit, Christum voluisse, ut vittio baptizantis exprimeretur : in iis autem quae aheneplacito et voluntate Christi pendent, alia ratio exigi nequit quam voluntas Praecipientis. Neque dicas, tu Sacramento Confirmationis actionem ministri apud Graecos non exprimi, qui hae formula utuntur, Signaculum donationis Spiritus Sancti , ae nihilominus ut validum agnosci ab Ecclesia Sacramentum hoc ritu col- Iatum. Praeterquam enim quod a Graecis chrismatio per

illa verba ad esse Sacramenti determinetur, actio ministri in ea formula implicite continetur , quia subintel Iigitur tibi do, vel tibi datur signaculum etc. At Vero si nihil aliud in forma baptismi diceretur quam in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, actio baptizandi ne implicite qui trem exprimeretur, CCLXXVII. Objicitur VIII. Infirmitias probationis. Quamvis post Decretum Alexandri III. relatum in Jus canonicum a Gregorio IX. Baptismus valide am- m. m. O

316쪽

2i4 ARTICULUS II. CONTROVERSIA IV. taplius perfici nequeat sine his verbis, Ego te baptizo,

nondum tamen evincitur, baptismum sine illis verbis ollatum numquam valuisse. Ergo. P. A. Verba illa nunc ad baptismum se habent per modum conditionis sine qua non; ante constitutionem vero Alexandri III. non ita se habebant. Ergo Baptismus sine verbis illis nunc equidem validus non est: at vero validus olim fuit Onte Constitutionem Alexandrinam. Confrm. Ecclesia potuit ad valorem Matrimonii exigere, ut contrahatur in facie Ecclesiae. Ergo etiam ad valorem Baptismi potuit exigere, ut actio baptizantis exprimatur his verbis , Ego te baptigo. Ita Morinus, Lib. VIII. de Sacram. Poenitentiae, cap. XVI. Resp. N. A. Ad probat. N. A. Si ante Comstitutionem Alexandri III. Baptismus absque verbis acti nem ministri exprimentibus valuisset, subsequentibus vero temporibus haud amplius valeret, facta suisset mutatio sormae substantialis; accidentalis enim mutatio non obest valori Sacramentorum. Atqui hoc dici nequit, cum Ecclesia in Sacramentorum substantiam non haheat potestatem. Ergo Baptismus sine verbis illis , Ego te baptizo, collatus numquam ruit valide. . Praeterea si illa verba essent tantum conditio sine qua non , et D ullo modo pars formae, posset sine illis haberi tota sodima , tota materia et intentio. Ergo etiam totum Sa-Cramentum. Ad covrmat. c. A. N. C. Matrimonii et Poenitentiae materia constitit in aliquo morali: cum a tem rei moralis honitas non semper sit absoluta in se. sed relativa ad varias temporum, iocorum, et person ram circi imstantias, a quibus Plerumque dependet, . Christus Ecclesiae suae prude itiae ao sapientiae subi cit moralem illorum Sacramentorum materiam , in i

quibus administrandis potest, prout expedire iudicave

317쪽

DE FORMA BAPTISMI. 316rat, certas ripponere leges et conditiones, non quilla in ut mutetur illorum Sacramentorum materia; sed ut inhabil-s declarentur ves ministri ad conficienda, vel suscipientes ad percipienda Sacramenta. Sicque inhabiles ad contrahendum matrimonium declarati sunt a Tri- dentino, qui illud non contrahunt coram proprio Pa-xooho et testibus t et inabilis declaratia Sacerdos, quamquam valide et Iegitime ordinatus, ad absolvendum a peccatis, nisi jurisdictionem habeat et Episcopi Ord uarii approbationem. At vero materia Baptismi in aliquo physico consistit , forma vero in certis verbis a Christo determinatis posita est. Ergo si observetur materia et forma a Christo praescripta, semper ratum erit Baptisma; neu Fnest Ecclesia aut addere aut detrahere

quidquam ex iis quae Christus instituit tamquam ah Soluto necessaria ad valorem baptismi. Ergo si olim valuit haptismus absque his verbis , Ego te baptizo, etiam post constitutionem Alexandrinam valeat neces

se est.

318쪽

CONTROVERSIA IV. AN BAPTISMUS IOANNIS DIVERSUS FUERIT NATURA ET EFFICACIA A BAPTISMO CHRISTI ΤContra protestantes.

CCLXXVIII. Antiquus fuit Petiliani Donatistariim in Africa Episco

lii error , unum esse Baptismum Christi et Ioannis Praecursoris, tribus tamen gradibus consecratum; ita ut aquam Ioanni, Spiritum Sanctum Christo, ignem denique ParacIito tribueret . Errorem hunc refellit Augustinus Lib. II. contra Littoras Petiliani, Cap. XXXIV. Ubi est ergo quod supra dixeras, non alium Iaptismi m fuisse Ioannis , alium Christi, sed unum baptismum tribus gradibus consecratum , quorum tritim graduum aquam Ioannes , Diritum Christus , ignem Paraclitus dedit Τ Cur ergo aquam repet ioerunt Apostoli in eis quibus jam Ioannes aquam dederat pertinentem ad unum baρtismum tribus gradibus consecratum 7 Cemnis certe quam sit necessarium, ut sciat quisque quod loquitur. Saeculi XII. initio Bogomili, ex Paulicianorii in doliri is conflati haeretici, docuerunt haptisma nostrum , quia in aqua fit, esse baptisma Ioannis; bapti- Sma vero suum esse baptisma Christi, quod fit per Spiritum : unde quotquot o Catholicis ad sectam suam tra si bant, suo iterum baptismo tingebant, ut refert Euthimius Zigabenus in Panopita , Parte II. Tit. XXIII. cap. XVI.

319쪽

DE B APTIS UI IOANXIS ET CHRISTI.. CCLXXIX. Quamvis Lutherus initio praedicati

nis suae inter utrumque baptismum discrimen statueret, ut Patet ex eicis disputatione de Baptisms , Joannis, et Christi, edita A. Ioa o. in qua asserit, Baptismum Ioan uis nee Sacramentum Laisso, nec Pudeata remisisse, atque eo tinetos ab Apostolis iterum sui sohaptizatos : Protestantes tamen het ne Magistri sui seu tentiam rejeceruut, quod param eohaereat Cum alio doctrina a Lutherana a capite circa efficauiam Saera manetorum mere obiectivam , quas tota consistit in eo ,

quod fidem excitet. Quare Philip 'us Melanchlan in Locis Α. 15,3. Tit. da Bapt. totum dis im)n utriusqua Baptismi in eo reponit, quod Joannes, inquit, de passuro Christo , Apostoli de ρasso et resuscitata Praedicabunt; ministerium tamen fuit idem, et essecluseosdem habuit in credentibus. Melanchloni suffragantur Alesius, Lossius , Baceras, Chbtraeus, Brentias , Centuriatores Magdeburgici, Selneccerus , Z inglius , calvinus, Eemnitius, ciliique : cum baptismas Ioannis aeque fidem excitare potaerit, . per qua vi solam juxta ipsos homo iustificatur , ac Baptismus Christi. CCLXXL. Neque ciosaeraut inter ipsos etiam Catholicos Doctores absona a quaedam de baptismo Ioannis' opinione . Prima fuit Petri Lambardi Migistri Sententiarum, qui Lib. I v. Dist. II. distinguit d)io g)nera baptizatorum a Joanne: unum eorum, qai sio a Joanne haptizabantur, ut spem ponerent in eo bapti - smo, absque notitia Spiritus Saneti, et hos fatetur bapti handos fuisse haptismo Christi: alterum eorum , qui spem suam in hapti sono Ioannis non collo handi, si Patrem, Filium, ae Spiritam Sanctum credebant, atque his baptismum Christi aiabat necessarium non ivi,

320쪽

erum fuisse Sacramentum putabant, vel ad veterem legem pertinens , ut volant Lombardus et Durandus; vel mediam occupans locum inter veterem novamque Legem, ut olim senserunt S. Bonaventura in IV. Se tent. Dist. II., et S. Thomas in IV. Dist. II. Quaest. II. Artic. I. verum cum nulla Lex media fuerit intorveterem novamque, dari etiam non potuit Saeramentum medium inter Sacramenta duarum Legum. Hine merito a priori sua sontentia recessit S. Thomas III Parte, Quaest. XXXVIII. Artie. I. ad I. ubi expresse ait, baptismum Ioannis non fuisse per se Sacramen-

tum, sed quasi quoddam Sacramentale, disponens ad Laptismum Christi. CCLXXXI. Conclusio T. Baptismus Ioannis natura et substantia diversus suit a Baptismo Christi. Prob. Ille ritus natura ac substantia diversus fuit a Baptismo Christi, qui neo Sacramentum fati, Deo Christum habuit authorem , neo ejusdem formae fuit ac necesssetatis. Atqui talis suit baptismus Ioannis. Ergo. Prob. min. quoad singula membra. Ac I. quidem baptismus Joannis non fuit Sacramentum, tum quia signum non fuit stabile ac permanens, sed brevissimo duravit tem . Pore; tum quia nee veteris nee novae Legis Sacramemtis adnumerari potest : non veteris; quia Lex et Pr phetae usque ad Ioannem . ut dicitur Lucae cap. I. non novae; quia nec a Christo institutus fuit. neo vim habuit delendi ex se peccata , nec Euclesia umquam illum inter Sacramenta Evangelica numeravis. Medium itaque veluti locum tenuit inter ritus et ea remonias veteris novaeque Legis. Vade Tertullianus Lib. IV. contra Marcionem , cap. XXXlII. scribit r

SEARCH

MENU NAVIGATION