Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 6. complectens tractatus 6. De

발행: 1820년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Nos limitem quemdam agnoscimus Ioannem constiturum inter oetera et noςa, ad quem desineret Iudairmus, et a quo inciperet Christianismus. H. Christum non habuit authorem. Hi no in Scripturis vocatur ta tum Butismus Ioannis. Haeo autem denominatio non potest significare, Ioannem ministrum dumtaxat fuisso

illius haptismi, sed etiam authorem : alioqui Baptismus christi potuisset etiam voeari baptismus Petri , Pauli,

aut Andreae, qui fuere tantum illius causae ministeriales. Neque obstat, quod haptismus Ioannis in Scripturis dicatur esse e coelo et Consilium Dei vocetur: non enim negamus eum a Deo fuisse institutum , sed medianto ipso Joanne. Deus in genere solum inspiravit, et inspiratione illa mandavit Ioanni , rit baptizaret; sed ritum in particulari, quo baptizandum esset, ipse Ioannes instituit, non a Deo praeseriptum accepit.

Nos, ait Tertullianus Lib. de Bapt. Cap. X. possumus aestimare diuinum quidem eum bantismum fuisse mandato , non Rotestate. III. eamdem cum Baptismo Christi tormam non habuit. colligitar id manifeste ex Cap. XIX. Actuum Apostolicorrum, ubi baptizati a Ioanne

interroganti Paulo an Spiritum Sanctum aecepissent. Tesponderunt: Sed neque si Diritus Sanctus est au--dipimus. caeterum an Ioannes in suo baptismo aliqua verborum forma usus fuerit, id omnino ineertum est.

Conjiciunt aliqui ex verbis illis Aet. Cap. XIX. Joan- 'nes baptisauit butismo Poenitentiae populum , dicens:

In eum qui penturus esset post ipsum , ut crederent, hoc est, in Iesum, Praecursorem Domini hac formula baptismum suum administrasse : Butiro pos in eum qui renturus est. Verum illa Apostoli verba Act. Cap. XIX. Videntur tantum significare, Ioannem, antequam

322쪽

Baptismum suum conserret, serio admonuisse Popia tim. xit in venturum Messiam crederet. Ea forma profecto .

Dii non potuit S. Praecursor, quando Christum , et alios post incoeptum Christi ministerium bapti Eavit ; tutio nim vera non suisset formae hujus significatio, siqui- lem Christus a Patre suo jam tum declaratus saerat Messias et Dux populi, quando a Joanne baptizatum delapsa de coelo voce Filium suum, dilectum Pater coelestis amantissime compellavit. IV. Baptismus Ioannis non ejusdem necessitatis suit no Baptismus Christi :hic enim omnes obstringit tam parvulcs quam adullos ; ille vero . cum esset baptismus poenitentiae , di solis adultis suscipi poterat , nullusque POSt Susceptum Christi baptismum , Joannis baptismo initiari

dehuit. CCLXXXII. Conclusio II. Baptismus Ioannis e staeacia diversus suit a Badtismo Christi. Prob. I. arg- ni into duplici ex Scripturis petito. Ipse Praeearsor D mini , ut Pharis eis oste uderet Christum esse se sortio-

Tem , in probationem a sumit. disi ercutiam Baptismi Christi a suo . Ergo non fuit utriusquo baptismi par virtus et efficacia. P. A. Matth. cap. III. ait ipse Joa nes : Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam :qui autem post me pεnturus est , fortior me est. Cujus non sum dignus calceamenta portare: Use pos buti-zabit in hiritu Sancto et igni. Marci Cap. I. Ego baptizaςi pos aqua : ille uero baptizabit uos Spiritu Sancto. Joan. cap. I. Hic est, qui baptizat in Dii itu

Sancto. Calvinus Lib. IV. Instit. Cap. XV. reponit, Joannem noluisse citatis vertiis baptismum suum a baptismo Christi distinguere ; sed personam suam cum Christi persona contulisse, declarasseque se ministrura

323쪽

DE BAPPISMO IOANNIS ET Cmum: 32 adumtaxat aquae, illam vero Spiritus Sancti datorem esse. At falso haec et imperite dicunt ar : siquidem Ioannes et P. rsonam Saam et baptismum stilum distinguita persona et baptismo Christi; ait enim se haptizaro clam taxat in aqua, Christum v ro in Spiritu Sancto. Prosecto si totum discrimen in eo reposuisςst Ioannes, quod ipso minister esset liquae, Christus vero sit author gratiae, nihil habuisset singulare ; in baptismo enim Christi Apostoli non eranI authores gratiao, sed ministri dumtaxat aquae : hubuit tamen Baptismus Ioa nis istud singulare, ut semper Joannis baptismus appellatus fuerit ; Baptismus autem Christi misquam dictus sit haptismus aut Petri, aut Pauli , aut alterius ministri. Alterum argumentum ducitur ex Cap. XIX. Actuum Apo,tOIieorum. Paulus baptizatos a Ioanne baptizavit de novo Ephcsi. His auditis, baptizati sunt in Domine Domini Jesu. Atqui si idem foret bapti inius

Joanuis quoad vim et efficaciam cum baptismo Christi . inutiliter et contra legem egisset Apostolus , quia nefas est semel rite baptizatum iterum tingere. CCLXXXIV. Prob. II. Authoritate Patriam Grae- coram ct Latinorum. S. Cyrillus Jer ossi. Catech. III. ait, tantum disserro baplis muni Ioan uis a baptismo Christo, quantum ipse Ioannes Christo fuit in serior. S. Basilius Exhortat . a i Baptismum: Ba tisma illud c Ioannis uim habeat introducendi . hoc Christi yeisiciendi. Illud erat secessus a Peccato : hoc conjunctio est cum Deo. S. ChrFsostomus Hom. X l. in Cap. III. Matthaei. Spiritu Sancti gratia in Christi baseti - smate est: Ioannis pero baρtisma hac donatione pri-ὐatur. S. CF illus Alexandr. Lib. I s. in Isan. Cap. LVII. eos qui contra sentiunt hao in re, temeriarios

324쪽

Da ARTICULUS II. CONTROVERSIA IV. esse dicit. Tertullianus Lib de Bapt. Cap. X. ait da Baptis imo Ioannis: Nihil enim coeleste praestabat, sed coelestibus praeministrabat, poenitentiae scilicet praepositus. Agebatur itaque baptismus poenitentiae, quasi candidatus remissionis et sanctificationis in Christo subsecuturae. S. Ambrosius in Cap. III. Lucae : Aliud

fuit baptisma poenitentiae, aliud gratiae est. S. Optatus

Nilecitanus Lib V contra Parmenianum, Probat alte rum fuisse Christi baptismum , et alterum Joannis , quia rebaptizatum est Po,t Ioannem, non vero post Christum. S. Jeronymus in Dial. adu Luciferianos scribit: Joannes Spiritum Sanctum non dedit , quem Cornelius centurio, antequam baptizaretur, accepist Responde, qua

ao . cur non dederit 3 Ignoras Τ Audi quid Scripturae

doceant: Ioannis baptisma non tam peccata dimisit, quam baptisma poenitentiae fuit in remissionem peccatorum , id est, futuram remigaionem , quae esset Postea per sancti cationem ChrIsti subsecutura. S. 'Augustinus ita Euchiridio , Cap. XLIX. Non renascebantur qui baptismate Joannis baptizabantur, a quo et se bas tiratus est : sed quodam praecursorio illius ministerio qui dicebat, Parale uiam Domino, huic uni in quo solo renasci poterant parabantur. Et Lib. V. de Bapt. contra Donastistas , Cap. X. Quaero itaque, Et

baptismo Ioannis peccata dimittebantur, quid amplius praestare potuit baptismus Christi iis quos Apostolus Paulus post baptismum Joannis Christi baptismo uoluit

baptizari Τ Calκinus tanto Patrum nain cro Pre,Sus e clamat , Meae magis quam Chrysostomo aliisque P tribus credendum esse. At respou leo quἱaestionein nouesso, cui magis credendum sit, Lusae, an Patribus;

sed an Luero melias intellexint calvinus, qua in tot

325쪽

- BE BAPTISMO DANNIS ET CHRISTI.Patres Graeci Latinique 3 Igitur expensa hao.eonstanti ieelesiae Traditione, Concilium Tridentinum Sess. VII. Cau. I. de Baptismo merito definivit: Siquis dixerit, Baptismum Ioannis habuisse eamdem uim cum Bamismo Christi; anathema sit. CCLXXXIV. Quaeres. An fide divina credendum

sit, Baptismo Ioannis ex opere operato remissa non fuisse peccata Τ Resp. certum equidem id videri ob communissimam Patrum aothoritatem; ab Ecclesia tameta id aperte definitum non fuisse. Ex canone enim primo Coneilii Tridentini de Bapt. id unum evincitur, certa fide tenendum essa, quod maior fuerit vis et effi-eaeia Baptismi christi quam Baptismi Ioannis. Quaro

haeresis Meusari nequit, qui existimat Baptismum Ioannis vim et efficaciam aliquam ex opere operato habuisse ad tollenda peooata; modo teneat Baptismum Ioannis tantum fessae inferiorem Baptismo christi, qua tum Praeeimore Messias Praecellit . . s

o BJECTIONES.

CLXXXV. Objicitur L contra II. Conclusionem. Infirmitas primi argumemi ex Scripturis Petiti. Matthia cap. III. Joannes non comparat baptismum suum Eumi vero Christi haptismo , sed cum illa copiosa et abii danti donorum effusione , quae sub specis linguarum ignearum iacta est die Pentecostes; ait enim : Use σοs baptizabit in Spiritu Sancto et igni. Ergo ex o eo Ioco nihil evincitur P. A. Ipse christus Aet. Cap. I.

dixit Apostolis: Ioannes quidem baptizauu aqua, uos autem baptizabiimni Spiritu Sancto non post multos ho3 dies. Ubi vides, per Baptismum in Spiritu Saneta

326쪽

ῖα. ARTICULUS II. CONTROVERSIA IV. 'indieari essusionem dotiorum die Pentecostes saciendam. B. N. A. Joannes baptismum suum comparat et cmo vero baptismo Christi , et cum abundantiore coelestium donorum essusione , quae non ad N iptis imim praeei- se, sed ad Confirmationis Sacramentum magis reserenda est, et primis Ecclesiae temporibus visibilis erat sub specie ignis. Patet id I. ex eo, quia Ioannes nou tantum verbo de futuro baptizabit, baptizabimini , sed etiam de praesenti utitur. Joan. cap. I. Hic est quibaρlizat in Spiritu Sancto Baptismas vero Christi

ante asciensionem collatus , certe coniunctus non erat

cum illa abundanti et visibili Gnorum effasione. II. , quia Baptismas in Spiritu Sancto vere, proprie, a principaliter denotat Baptismum Christi, eluas necessitaSpotissimum ostenditur ex iIlis verbis Christi Joan. cap. ἰlI. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et iritu Sancto , Non Potest introire in regnum Dei. Id est, nisi quis bapti Eatus fuerit haptismo Christi. Ad probat. C. A. N. C Verba Christi ad Apostolos iam baptizatos exponi aliter non possunt quam de missione Spiritus Sancti : Ioannis autem verba de Sacramento Baptismi Christi exponenda esse asserant Patres , et ipse coutextus clare indicat. CCLXXXVI. Obite tur II. Infirmitas ulterius a sumenti et Scripturis petiti. Verha illa Aet. Cap. XIX. His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu , non Sunt S. Luccio uistorici, soli Pauli Apostoli narranti , qua ratione post praemissam instruetionem fuerint illi tib ipsomet Praecursore in nomine Iesu baptinriti : vel si verba sint ipsius Sacri uistoriei, nempa S. Lucae , Te fertur ibi tantum cos a PauIo in My teriis fidei pi nius instructos fui is, ita ut baptismus metaphorioe

ibi sumatur pro abundantiori donorum Spiritus Saucti

327쪽

M BAPTISMO IOANHS ET CHRISTI.325 Iargitione : aut denique si vere suerunt baptizati, ideo factum est, quia tantum a discipulis Ioannis baptizati fuerant, violato legitimo ae praescripto Ioannis ritu. E go ex eo loco nihil evincitur. Resp. N. A. quoad omnia tria membra. I. diei nequit, quia haec expositio novadit, antiqais omnibus incognita, absque ullo prorsus fundamento confiuta ; non enim Ioannes, sed Apostoli

Baptizahaut in nomine Christi, id est . vi et aathorit to Christi: et ex S. Luca aperto conigitur , Ephesios illas ab eo suisso baptizatos , a qlio tuerunt illis manus impositae. His auditis , butirati sunt in nomine Domini Jesit. Et cum imρosuisset illis manus Paulas , penit S rιtus Sanctus suster eos, et loquebantur litI-guis et strophetabant. Alterum pariter omni verisimilitudine destituitur; Soriptura enim loco cit. aperte di- stinguit baptismum et impositionem manuum , per quam eonata fuit abundatior gratia Spiritus Sancti: et vox Butismus sine ullo addito , significat in Scrisituris

aqaae Iotionsm, seu verum baptismum; numquam Vero

in Baptismus solitarie sumptos usurpatur pro instruulione vel doetrina. Φiod tertio loco dicitur, tacente Scriptu-ya totaquo antiquitate , gratis confictum est; nulli bi enim

in Scripturi; legitur, discipulos Ioannis ejusdem baptismum ministrasse, ac multo minus substantialem quemdam ejusdem baptismi ritum omisisse. I Act. Cap. XIX. Apostolus loqui videtur de baptismo ab ipso Joanne ministrato. Joannes butizauit baptismo poenitentiae populum. Ergo, Ephesii illi, quos iterum baptizari jussit Apostolus, vero Ioannis bapti mo tincti fuerant , quamviS contrarium asserere videantur S. Ambrosius Lib. I. de Spiritu Sanoto, cap. IV. et Eul gius Alexandrinui Lib. II. adversus Novatianos, aPud

328쪽

Photium in Biblioth. codice CCLXXX. . qui hae in

re merito a nobis deserunt , quod communissimam aliorum Patrum sequamur. 'CCLXXXVII. Objicitur III. Authoritas Seripi

rarum. Baptismus Io annis gratiam contulit sanctificantem. Ergo eamdem habuit cum Baptismo Christi e fieaeiam. P. A. Institutus fuit in remissionem pecoat . rum. Ergo cum juxta Catholicos peccata sine infusi ne gratiae sanctificautis remitti nequeant, contulisse -dicendum est gratiam sanctificantem. P. A. Marci Cap. I. dicitur : Fuit Ioannes in deserto baptizans, et Iarae dicans baptismum poenitentiae in remissionem pecca torum. Et Lucae cap. I. Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, in remissionem peccatorum eorum. Rev.. I. N. C. Quamvis daretur Protestantidus, ea virtute pra ditum fuisse baptismum Ioannis tu peooata deberet ex opere operato , eX eo tamen nondum conficitur , eum aequalis fuisse eum baptismo Christi efficaciae ; quia per illam uberior dari potuit gratia, qaam per haptismum

Joannis. Resp. II. D. A. Baptismus Ioannis gratiam contulit sanctificantem ex se , et ex opere operato , S, aut eamdem confert baptismus Christi, N Λ. Ex op re operantis, et intuitu Poenitentiae, cuius Ioannes erat praeco , et ad quam disponebantur ah eo hapi gati, C. A. N. C. Joannes baptismum poenitentiae praedicahat , ut per poenitentiam Judaeos disponeret ad n missionem peccatorum virtute haptismi christi otitianendam: atque id circo a Luca dicitur . Cap. I. Ad dandam scientiam salutis , non vero ad dandam salm tem ; quia Ioannes peccatum non sustulit, sed digito Agnum Dei monstravit, qui tollit peceata mundi ratias opus non fuisset Parare viam Moesiae venturo,

si salutem dedisset ipse Ioannes.

329쪽

DE BAPTISMO IOANNIS ET cHRISTI . 3υ- ccLXXXVIII. Objicitur IV . Authoritas Patrum. Tertullianus Lib. de Bapt. cap. IV. scribit: i ulla d

stinctio est, mari quis an stagno , flumine an fonte , lacu an aloeo Lluatur: neque quidquam refert inter eos quos Mannes in Iordane , et quos Petrus inberi tinxit. Ergo iuxt. , Tertullianam baptismus Ioau- .nis eamdem habuit efficaciam , quam baptismus Christi a Petro colicitus. II. S. Basilius Hom. I. de Bapt. ait: Butismus Ioannis nullam prorsus es ciebat perueniendi ad gratiam Dei dilationem : simul atque a

Cesserat quis, et peccata sua quantaciinque et qualiacunque fuisset confessus in Iordanis Rumine baptizabatur . et confestim Receatorum remissionem accipiebat. Idem asserero videntur S. Cyrillus Ierosol. Catech. III. Joannis Baptismus remissionem peccatorum Praestabat. Et S. Petrus Chrysologus Serm. CXXXVII. Erat Penes Ioannem uenia , sed non sine poenitentia. Resp. C. A. N. C. De mente Tertulliani nullus prudenti dubio locus esse potest, ut patet expendenti textus ex eodem a nobis in probatione Conclusionis laudatos. Itaque loco cit. non comparat ille Baptismum Ioannis et christi ratione effi cacio seu essectus, sed tantum ra dione materiae, quae eadem fuit in utroque baptisma.

Contandit nimirum ibi omnem aquam Veram et natu-TRIem, undecunque advecta sit, esse sufficientem haptismi Christi materiam . quia omnis naturalis aqua praeveniente Spiritus Sancti virtute sanctificatur. Ad II.

Resp. Basilium, aliosque Patres hoc unum affirmare, quod baptismas Ioan uis peceata remiserit, non N S et virtute sibi propria, id est, ex opere operato; sed ex opere Operantis; et virtute aliunctae poenitentiae quam

Praedicabat Ioatines: et quia proxime Iulaeos ad chri

330쪽

ARTICELUs II. CONTROVERSIA Iriaetasti gratiam praeparabat, quem S. Praecursor et cane

bat adfuturuin, 'et ait esse monstrabat, dicens : E e

nus Dei , ecce qui tollit peccatum mundi. CCLXXXIX. OHiritur Q. Balio Thoologica . Tempore praedicationis Ioannis Baptistae una fides dabatur,

unus Deus, unus Pater, una Spes vocationis, unuS Spiritus, i unum corpus. Ergo etium unum baptisma.

Ergo baptismus Ioannis non disserebat a baptismo Chrissti. Bes p. I. Ergo temporibus etiam Moysis et Davi dis dabatur Christi baptismus, quia tunc etiam idem erat Deus, id Em Dominus, idem Pater, eadem siles,. adem spes 3 Ergo ab haereticis valide non administratur baptismus Christi, quia apud eos nec linum eo Pus est, nee unus Spiritus, nec eadem fides Τ Resp. II. C. A. N. C. Apostolas ad Ephes. Cap. IV. non probra idem esso baptisma . ubi est idem Deus eademque fides ; secus baptismus Christi non disserret a baptismatibus Iudaeorum , qui eum lom Deum eamdemque fidem quoail substantiam nobi cum habebant: sed prohat servandum esse a nobis Christianis sollicite unit,tem spiritus in vinculo pacis; quia unum Deum, Unam

si lena, spem uuam, unamque haptismum habemus.

CCXC. Dices L Christiani unum eumdemque baptismum habent cum suo Capite. Atqui Chri ti uni habent baptismum Christi , christus vero baptismum Joannis. Ergo baptismus Christi et Ioannis idem sunt

Baptismus. P. M. I ixta Apostolam I. ad Cor. Cap. Xil. omnes per baptismum efficimur unum corpus. At unum corpus efficimur non solum inter nos, sed etiam cum Christo. Ergo ideiri baptisma habemus eum Christo. Resp. N. M. Baptismus Christi e t lavacriim rc-

sociorationis et adoptionis filior uat; Curistus autem Fons

SEARCH

MENU NAVIGATION