Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 6. complectens tractatus 6. De

발행: 1820년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

in BAPTISMO Ist1NNIS ET CHRISTI. 3 eget origo omnis sanctiicitis, etiam ut homo Filius Dei

naturalis, nec rege ueratione nec adonione indiguit, eucharacterem suam in aliis imprimere maluit, quam baptismum suum aedi pare, ut sic nimirum Imperatorem se ae Prinui pem hujus novae militiae ostenderet. Voluit tamen nihilominus a Joanne baptizari, Dominus a servo , tum ut luculentum demissionis suae exemplum nobis relinqueret, tum ut contactu saeratissimae carnis suae aquas sanctificaret: tum denique ut S piritus Sancti illapsu tamquam columbae , et voce Patris e coelis emissa Divinitatem suam comprobaret, seque Ducem sanctioris populi a Daniele praedictum exhiberet. Ad probat. D. M. Si sermo sit de ipso Capite, N. M. Si sermo sit de membris, C. M. Fideles efficiuntur unum corpus Christi per baptismum , quia per hoc Sacramentum regenerantur, et Christo inseruntur. At Christas factus est Caput nostrum, non per baptismum, se i per gratiam unionis hypostaticae.

cc XCI. Dices II. Si Baptismus Ioannis idem non suisset cum Baptismo Christi , nee ipso Praecursor . Christi, utpote ne tuo a Christo neque ab Iis baptietatus, immq neque ipsi Apostoli suissept unum corpus Christi, quia nulli hi in Scripturis legitur eos fuisse bapti natos baptismo Christi. Atqui seqaela nota

potest admitti. Ergo. Besp. N. M. Praecursorem Domini quod attinet, certum est, si non aqua , Ut quidam contendunt, saltem Spiritu a Christo Domino haptizatum fuisse , non eo solum tempore quo ad ripas

Jordanis baptismum i snitentiae praedicabat, sed jam

in utero matris existentem : ideoque Ecclesia Sanctam Baptistae nativitatem soIemni ritu celebrat. Caeterum non

tenebatur Ioannes, secundo praedicationis christi anno

332쪽

33o ARTICULUs II. CONTROVERSIA IV. iussu Herodis Antipae interemptus, Evangelica Baptismi Lege, quae die Pentecostes post Ascensionem Dominicam ab Apostolis Ierosolymis promulgata eos Primum obligare coepit, in quorum notitiam devenerat. Fuit itaque Ioannes etiam sine baptismo aquae membrum christi, eo modo quo Moyses et Prophetae. Quamvis enim una semper suerit Iseolesia, unumqtie corpris mysticum; fideles tamen non eodem Semper Sacramento adiungebantur huic corpori, ut patet in Lege naturae , Mosaica, et christiana. Apostolos Baptismo Christi baptizatos fuisse quamvis Scripturae non a-serant, asserunt tamen Patres, praecipue S. Augustinus Epist. cc v. alias CVIII. ad Seleuciavam scribens: Non omnia quae facta sunt, etiam scripta inveniuntur serumtamen facta esse ex caeteris documentis probantur.

Ser tum est quando butiratus sit Apostolus Paulus , taescriptum non est quando baptizati sint alii Apostoli; ςerumtamen etiam ψms baptigatos intelligere debemus quemadmodum scriptum est quando baptizatae sint plebes Eeclesiarum in Jerusalem et Samaria; quando autem baptizatae sint aliae μlebes Gentium, quibus Apostoli m

stolas miserunt, non est utique scriptum, et tamen etiam

ipsas baptizatas utique minime dubitamus propter il ἀIam Domini sententiam. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit in regnum coelorum. ι

333쪽

ccxcII. C aikinus Lib. IV. Institui. cap. XV. Paragr. XX.

quamvis fateatur multis abhine saeculis, adeoque ipso sere Melesiae exordio usu reoeytum fuisse, ut e , trema urgente necessitate laici Baptizent; negat tamen. id ulla ratione posse defendi, idemus satius esse in extremo etiam vitae periculo ad Deum et preces com fugere , quam a laico nullam habente aut ritatem baptismum percipere. Error hie ex alio consequitur, de quo plura dicemus controversia VII., oontendit enim Calvinus baptismum non esse adeo neeessarium, ut Si ne eo aeterna salus obtineri nequeat, sed adultis ad O tinendam gratiam sanctificantem sufficere fidem, parvulos vero ex fidelibus parentibus progenitos, etiam antequam nascantur, a Deo adoptari, eoquod ad novum foedus pertineant. caeterum an calvinus hapi amum a foemina vel a laico in casa necessitatis collatum , nullum omnino atque irritum habuerit, an i Iioitum dumtaxat, non satis exploratum est: unde Cab vini discipuli inter se non consentiunt. Areudius Lib. I. de Concordia, cap. XI. refert, multos in Graecia et Moscovia aliisque regionibus, quae Graeco rita utiliis tur, ex imperitia in eo versari errore, ut absente Pr abytero malint Permittere ut iusantes sine baptismo ex hac vita decedant, quam eos salutari lavacro abluere a

334쪽

33st ARTICULUs II. CONTROUERSIA V. quod existiment sibi laicis ne in extrema quidem n

cessitate licere hoc munere fungi. Verum imperitoriunquorumdam error toti Ecclesiae Graecae non est adscribendus. Saeculo III. et IV. Episcopi rebaptizantes a conserendo in casu necessitatis haptismo lateos Catholicos non videntur exclusisse; reprobabant tamen baptismum ab haereticis Episcopis vii Presbyteris aeque ac laicis nondum baptizatis collatam, eoquod neminem, quamlumvis veram fidem habeat, dare Posse

Sentirent quod non habet. Quare Cypriani, Firmilia ni, Basilii , aliorumque rebaptizantium Episcoporum authoritas Calvino paucisque Graecis illis non surisagatur, cum hi et o mues omnino laicos, qaamtumvis baptizcitoS, eXuladant, et baptismum ab haereticorum ministris collatum ratum habeant.

CCXCIII. Conclusio I. Primarias Baptismi minister ordinarius et ex officio est Episcopus; Presbyter vero seoundarius et ex licentia Episcopi, ae cum si hordinatione ad illum. Prob. Authoritate Scripturarum. Christus solis Apostolis et uiseipulis , eorumque Sucue foribus Episcopis ac Presbyteris mandavit, ut ex ossicio baptizare ut. Matth. Cap. XXVIII. Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et FAlii et Spiritus Suncti. Ergo soli Episeopi et Presbyteri sunt Baptismi ministri ordinarii et ex officio.

CCXCIV. Porro ministerium hoc a Presbyteris non obeundum osso sina dependentia ae subordinatione ad Episcopum , prob. I. Authoritate Patrum. Tertullian

Lib. de Bapt. Cap. XVII. ait: Dandi quidem Baptismum habet jus Summus Sacerdos, qui est Diseopus, dehinc Presbyteri et Diaconi, non tamen sine Episcopi authoritatu, stropter Ecclesiae honorem, quo

335쪽

DE MINISTRO BAPTISMi. 333salςo , salva Pax est. S. Hieronymus in Dial. contra L ei serianos: inde penit, ut sine chrismate et Episcopi iussione, neque Presbyter , neque Diaconus ius habeat baptizandi. S. Ambrosi ita Lib. III. de Sacram. Cap. I. Audistis lectionem. Succinctus est Sacerdos 'i licet enim Presbyteri jecerint, tamen exordium ministerii a Summo est Sacerdote. Et omnibus his antiquior S. Ignatii ix Martyr in Epist. . ad Smyrnaeos ait, non esse licitum sine Discuo nec baptizare , nec agum celebrare. Prob. II. ex praxi antiquae Ecclesiae. Constat primis Ecclesiae saeculis certis diebus solemniori hus, Paschatis nimirum et Pentecostes, baptis initin a solo Episcoposo isse administratum, tum ad maiorem ordinis Episcopalis commendationem . tum denique quia tune tom-poris Baptiste eia in cathedralibus tantum ac praccipuis Ecclesiis constituta erant. Posteaquam autem Baptisteria in Ecclesiis Paroe hiatibus erecta .suere , indiscriminatim facta est Presbyteris Parochiae illius curam gerentibus potestas , non postulata etiam illa singulari ab Episcopis facultate, haptismum solemniter ad in inistra di aut per se, aut etiam per alios Presbyteros. Immo lapsu temporis Episcopi aliis negotiis pro Ecclesiae bono distenti, baptizandi onus Presbyteris reliquerant , quod hodierna Ecclesiae praxis demonstrat. Prob. III. Batione. Baptizatus fit membrum Ecclesiae, et in ejus privilegiorum communionem admittitue. Atqui aliquem alicuius communitatis membram constituere, eique illius privingia comin unicare, pertinet primo et per se ad principem illius commu uitatis; et Episcopus quilibet est Princeps Ecclesiae in sua dioecesi. Ergo primo et per se administratio baptismi pertin)t a l isovum.

336쪽

- 334 ARTICULUS II. conRovERSIA V.

CCXCV. Conclusio II. Diaeoni sunt Ministri Baptismi etiam solemnis, sed extraordinarii tantum et ori delegatione, non ex officio. Prob. prior pars conclusi

nis tum exemplo Philippi Diaconi, qui Act. cap. VIII.

Baptinavit Simonen Magum , et Eunuchum Reginae Candacis , tum testimonio Tertulliani et S. Hieronymi, quos paulo ante laudavimus. Altera pars conclusionis prob. I' Authoritate Patrum. S. Eρψhanius Haer. LXXIX ait: Neque Diaconis ullum in Ecclesiastico ordine sacramen , tum perficere conceditur. Intalige ex potestate ordinaria. Gelasius I. Epist. IX. ad Episcopos Lueaniae e

Diaconos constituimus prostriam serpare mensuram . nec ultra tenorem a paternis Cananibus deputatum

qui iam tentare permittimus. Absque Discopo pel Presbtero baptizare non audeant, nisi praedictis Ordinibus fortasse Iongius constitutis, necessitas eo trema compellat. S. Isidorus illispalensis Lib. II. de Osfic. cap. XXIV. Constat, butisma solis Sacerdotiabus esse tractandum ; eiusque ministerium nec imis Diaconis explere est licitum absque Discoρo uel Pre- sbtero , nisi his procul absentibus , ultima languoris necessitas cogat. Prob. II. Ratione S. Thomae III. Parte . Quaest. LXVII. Artic. I. Dicuntur Diaconi quasi ministri; quia pidelicet ad Diaconos non pertinet aliquod Sacramentum princ*aliter, et quasi ex Proρrio Uncio Wa bere ; sed adhibere ministerium aliis majoribus in Sacramentorum exhibitione. Et sic ad Diaconum non pertinet quasi ex proprio os io tradere Sacramentum baptismi : sed in collatione hujus Sacramenti ei.aliorum assistere et ministrare maioribus. Atque hino communis est Theologorum sententia , Diaconum fieri

irregularem, si absque facultate Epi,copi vel Presby-

337쪽

teri solemniter baptizet, ut habetur cap. Siquis Lib. V. Decretal. Tit. XXVIII. Siquis baptizaςerit, aut alia quod diuinum Olacium exercuerit non ordinatus , propter temeritatem abiiciatur de Ecclesia , et num

CCXCVI. caeterum quamvis Diaconi extraordinarii tantum sint ministri baptismi, multis tamen modis. a clericis inferioribus et laicis disserunt. Nam. I. Di coni ad conferendum Episcopi aut Presb3teri iussu Baptismum ipsa sua ordinatione delegantur. II. Diaconis potest justa et legitima de causa committi munus extraordinarium baptizandi publice et solemniter, qui honor inferioribus clericis , multoque minus laicis numquam deserri potest, utpota qui, urgente etiam

quacumque necessitate , secreto tantum baptismum ministrare possunt, omissis Ecclesiae caeremoniis, non

ab alio quam a Presbytero, vel ejus jussu a Diacono perficiendis. CCXCVII. Conclusio III. Urgente extrema nece sitate , valide et licite administrare potest baptismam quilibet homo, etiam laicus , sive vir sive Domina,sivo fidelis , sive infidelis. Prob. I. Authoritate Patrum.

Tertullianus Lib. de Bapt. Cap. XVII. Iaicum fidelem alloquens ait: Sus ciat scilicet in necessitatibus utaris jure haptizandi sicubi aut loci aut personae conditioeompellit. Tunc enim constantia succurrentis exciseitur,

cum o get cIrcumstantia periclitantis. Quoniam reus orit perditi hominis , si supersederit Pra 'stare , quod libere potuit. Ac paulo ante dixerat: Alioquin etiam laicis ius est; cdaudi haptismum quod enim ex ae quo acc*itur, ex aequo dari Potest. Proinde et Bamismua aeque Dei census ab omnibus exerceri ρο-

338쪽

. 33sARTICULUS II. CONTROVERSIA V. test. S. Hieronymus in Dial. adv. Luciferianos : Mnecessitas cogit . scimus etiam licere latcIs baptizare uet enim acc*it quis, et dare potest. S. Augustinus Lib. II. contra Epist. Parmeniani , cap. XlII. Quamquam etsi laicus aliquis pereunti Baptismum dederit necessitate comρulsus , quod cum ipse accisteret , quomodo dandum esset addidicit, nescio an pie quisquam dixerit esse repetendum. Quod de laicis fidelibus dixerat, extendit etiam ad infideles Lib. vl 1. de Bapt.

contra Donatistas, Cap. Lul. Nequaquam dubitarem habere eos butismum, qui ubicumque, et a quibuscunque illud perbis Eoangelicis consecratum, sine sua simulatione , et cum aliqua si de acceρissent et quamquam eis ad salutem Uiritualem non prodesset, si charitate curuissent , qua Catholicae insererentur

Ecclesiae.

CCXCVIII. Ρrob. II. Aiuhoritate Pontificum. S. Nicolaus I. in Βεsponsis ad Consulta Bulgarorum , Cap. CIV. ait: A quodam Iudaeo, nescitis utrum Christiano , an pagano, multos in Patria uestra baρtizatos asseritis, et quid de his sit agendum conmittis. Iii projecto , si in nomine Sanctae Trinitatis - - baptizati sunt, constat eos non esse demio baptizandus. Urbanus II. Epist. ad Vitalem, apud Gratianum Cap. Suρer quibus, Causa XXX. Quaest. III. Super quibus consuluit nos tua dilectio , hoc videtur nobis ex sententia res 'ondendum, ut et baptismus sit, si instante necessitate JOemina puerum in nomine Trinitatis baptizaverit. Eugenius IV. in Deor. pro Armenis rillinister hi us Sacramenti est Sacerdos, cui competie ex o icto baptizare. In casu autem necessitatis nousolum Sacerdos Diaconus, sed etiam laicus res

339쪽

DE MINISTRO BAPTISMI. 33 ι mulier, immo etiam paganus et haereticus baptizare potest, dummodo formam serςet Ecclesiae , et sacere intendat quod facit . Ecclesia. CCXCIX. Prob. III. Alithoritato Conmliorum. Concilium Compendiense A. 756. Can. IX. ait: Siquis Baptizatus est a Presbtero non baptizato , et Sancta Trinitas in ipso baptismo incocata fuerit, baptizatus est. Lateranense IV. Cap. Firmiter, ait : Sacramentum baptismi, quod ad inpocationem indiuiduae Trinitatis, Patris et Filii et hiritus Sancti, consecratur in aqua , tam parpulis quam adultis in Jorma E clesiae a quocunque rite collatum, prosicit ad salutem. Ratio a priori , cur baptismus in casu necessitatis licitaci quocunque conseratur, ea voluntas et institutio Christi. Ut enim observat S. Thomas III. Parte, Quaest. LXVII. Artic. III. Inter omnia Sacramenta maxima necessitatis est baptismus, qui est regeneratio hominis in uitam viritualem : quia pueris aliter omnino su peniri non potest , et adulti non possunt aliter quam per butismum plenam remissionem consequi, et quam tum ad culpam et quantum ad poenam. Et ideo ut homo circa remedium tam necessarium defectum pati non possit, institutum est, ut et materia baρtismi sit Communis, scilicet aqua, quae a quolibet de facili haberi potest , et minister baptismi etiam sit qu Cunque non ordinatus , ne struter defectum baptismi homo sulat s suae disρendium Ratiatur. cCC. Quaeres L. An Baptismus a ministro none ordinato collatus nulla urgente neeessitate , validus fictResp. validum esse, sed illicitum. Prob. assertio I. Authoritate Augustini, qui de homine Iaico baptizante scribit Lib. II. contra Epist. Parmeniani, Cap. Tom. VI. P

340쪽

ARTICULES II. CONTROIERsIA V. XIII. Sed etsi nulla necessitate usurpetur haptizandi munus et a quolibet cuilibet detur , quod datum fuerit non potest dici non datum, quampis recte dici ρο sit illic;te datum. Prob. II. Ratione manis esta. Ad valore in neque pauciora ex parte Sacramenti, neque ex parte ministri requiruntur in negessitate, quam extra necessitatem I nam Sacramentorum essentia una est et invariabilis, et si in ministro extra casum necessitatis requireretur ordinatio aut specialis iurisdictio, eadem Otiam requireretur urgente qualibet necessitate. Ergo cum Baptismus in casu necessitatis vali 'e a quocumque , etiam a Iaico quam tum vis infideli conseratur , valide pariter quamvis illici te , etiam extra casum necessitatis a ministro non ordinato consertur.

cccI. Quaeres II. An quando pitires adsunt qui

baptizare possunt et volunt, servandus sit inter illos utiquis ordo etiam in casu necessitatis Τ Besp. alfirmative ; praeserendus est enim Sacerdos Diacono , Diaconus Subdiacono, Subdiaconus Clericis aliis inferiori: bus, Clericus Iaico, vir foeminae , baptizatus non haptizato, catholicus haeretico; quia reverentia Saer mento debita postulat, ut digniores minus dignis perso loquendo praeserantur. Dixi, per se loquendo : nam per accidens fieri potest, ut ordo sit invertendus ratione honestatis, v. g. Si infans propter imminens mortis Periculum sit haptizandus antequam penitus prodieriteX utero materno; tiino enim mulier etiam proprio P mcho est praeserenda. ccci I. Quaeres III. An possit aliquis, extrema urgente necessitate, se ipsum baptizare 3 Resp. negative. Ita Innocentius III. Lib. III. Decretal. Tit. XLII.

cap. IV. interrogatus a Metensi Episcopo de Iudaeo qui

SEARCH

MENU NAVIGATION