Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 6. complectens tractatus 6. De

발행: 1820년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

DE MINISTRO BAPTISMI. 339 morti proximus se ipsum baptizaverat, ius, it illum denuo baptizari. Quia inquit, Christus a Ioanne baptizatus est, et nemo generat se limum. Accedit, quod

Christus verbis illis Matth. cap. ult. Euntes docere omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ministrum et subjectum baptismi aperte distinguat, et forma baptismi a christo pra cepta vitiaretur dicendo : Ego me baptizo.

OBIECTIONES.

CCIII. Objicitur L contra III. conelusionem, Authoritas Scripturarum. Christus solis Apostolis qai Episcopos et Presbyteros Tepraesentabant, dedit Matth. Cap. XXVIII. potestatem baptizandi. Ergo laici et i fideles non sunt idonei ministri baptismi. II. Ministerium baptizandi ex christi institutione conjunotum est eum officio docendi: Docete omnes gentes, baptizantes

eos. Ergo foeminae numquam Possunt haptismum afl-

ministrare. P. C. Apostolus I. ad cor. Cap. XIV. ait: Mulieres in Ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui. Ergo cum mulieres docere nequeant, etiam fas illis non est baptizare, et Ecclesiastico ministerio fungi. III. Nullum in Scripturis extat exemplum haptismi a laicis administrati. Ergo haec potestas illis . non est tribuenda. R. ad I, D. A. Solis Apostolis tamquam ministris ordinariis dedit Christus . hanc potestatem , C. A. Excludendo reliquos etiam in easta n cessitatis , N. A. et conseq. Latoi et infideles hon ex officio haptizant , sed ut ministri extraordinarii urge

te necessitate, atque ita ut Baptismum solemniter administrare non Permittantur, quo sic discrimen serv

342쪽

346 ARTIcΠLΠs U. CONTROVERAIA v. tur inter ministrum ex officio et ministrum in sola n eessitate. Ad II. D. A. Mitiisterium baptizandi conjunctum est cum officio docendi, ita ut officium illiisssit aliquid haptismo praevium, atque od essentiam haptismi non pertineat, C. A. Ita ut officium docendi sit pars essentialis ministerii baptizandi, N. Λ. et Co seq. Ad probat. c. A. N. C. vel D. C. Ergo fas illis non est publice et solemniter baptizare, et ex potesta te ordinaria fungi ministerio Ecclesiastico, C. Conseg.

Potestate extraordinaria , extrema urgente necessitate ,

et ritu non solemni, N. C. Ad III. Resp. constat ex Cap. III. S. Joannis Apostolos, qui tuno erant laici , Baptismum a Christo institutum administrasse. Praeterea quamvis Scriptura taceret, clamat tamen traditio . et antiquissima Ecclesia praxis. Certe Calviniani cum Anahaptistis decertantes, contendunt parvulos utiliter et valide baptizari, quamvis ex Scripturis nullum imdubitatum paedobaptismi exemplum Proserre Valeant.

CCCIV. Objieitur IL Authoritas Patrum. Tertul- Iianus Lib. de velandis Virginibus, cap. IX. scribit: Non permittitur mulieri in Ecclesia loqui; sed nec do-Cere , Nec tingere, nec obferre , nec ullius virilis muneris, nedum Sacerdotalis opicii sortem sibi pindicare. S. Epiphanius Haer. LXXIX. scribit: merum longe aliter Deo uisum , ac ne baptizandi quidem potestas

est illi Deiparae facta et cum alioqui ab illa Christus

Potius tingi, quam a Joanne potuisset. Ergo foeminis fas non est baptismum administrare. II. Tertullianus L ih. de Bapt. Cap. XVII. et S. Hieronymus in Dial. adversus Luciferianos, ut probent laicos in necessitato Posse baptizare, utuntur hac ratione : Quod ex aequo ccc itur, ex aequo dari potuit. Ergo supponunt la

343쪽

erim non baptizatum non posse baptizare. III. S. V ronymus loco citato Hilarium Diagonum alloquens, Di Arianorum baptisma ratum habebat, licet eos Christianos non esse contenderet, scribit: Nopam rem asseris , ut Christianus quisquam factus sit ab eo , quὶ non fuit Christianus. Ergo S. Doctor iudicat neminem posse baptizari ab infideli. IV. S. Augustinus dubitavit an validus sit baptismus a non bapti dato collatus. Nam Lib. II. contra Epist. Parmeniani, Cap. XIII. scribit: Et haec quidem alia quaestio est, utrum et ab iis qui numquam fuerunt Christiani, possis baptismus dari : nec aliquid temere inde alarmandum est sine authoritate tanti conci lii , quantum tantae rei sui est. V. Patres , qui contra Cyprianum, Firmilianum , et Donatistas scripsere , ajunt authores haeresum idcirco posse baptizare quos decipiunt, quia recedentes ab Ecclesia

Teceptam in ipsius sinu consecrationem non amiserunt,

qua ius baptizandi aquiritur. Ergo iuxta Patres illos

ii tantum etiam in casu necessitatis baptizare possunt, qui sunt baptizati. Resp. ad Ι. c. A. D. C. Ergo fas illis non est baptismum administrare necessitate non urgente, ae ritu Solemni, C. Conseq. Ritu non soIemni, et extrema necessitate urgente , N. C. Tertullianus sa

pius Petulantiam haereticarum mulierum , Epiphauius vero insaniam perstringit Pepuetianorum , et Collyridianorum, apud quos foeminae Sacerdotalibus muniis fungebantur. Ad II. N. C. Sensus verborum illoruinest hic: Quod iudiscriminatim ab omnibus accipitur, ab omnibus pariter necessitate urgente indiscriminatim dari potest. Ad III. Resp. S. Hieronymus Per Christianum , ut manifeste colligitur ex contextu, non intelligit baptizaturri

baptismo christi a ted eum qui rectam habet et sanam se

344쪽

ARTICULUS Π. ComoVERSIA v. 34adem Christi, qualem profecto non habet, qui seiens et v Iens ab Arianis quibus adhaeret baptizatus esti Impugnat nimirum ibi Luciferianos, qui Ordinationis Ari

morum ut invalidas rei ieiebant , haptismum vero eorum eatum habebant, adducentes rationem , quod Iaicus ab Ariano Episcopo baptizatus veram habeat Christianam mdem. Hieronymus ostendit illis hanc rationem falsam esse ;quia fides in qua laicus ille ab Arianis haptidatur, et quam in baptismo profitetur, fides est Ariana, non Christianasius Catholica. Ergo, inquit, si per poenitentiam emem dari potest Iaicus ille, emendari per poenitentiam poterit

etiam Episcopus Arianus, quem vos ad Ecelesiam redeuntem recipere non vultis, nisi in ordine Ialeo, amisso Episcopatus honore. Ad IV. Resp. Quamvis S. Augustinus hanc in re nihil statuere voluerit ut certa fide tenendum, nihilominus Lib. VII. de Bapt. contra Donat. cap. LIII. operte scribit, de valore Baptismi vertiis Evangelieis a

quocumque demum conseorati nequaquam se dubiino. Caeterum quod Augustinus sua aetate desiderabat, sente

tia nos ἰra confirmata est authoritate Concilii LateranensisIV. M Florentini, et Nicolai I., cuius responsam ac Bulgaros quoad praesentem controversiam ab universa Ecclesia recep um est, et definitioni conellii Oecumenici aequivalet. Ad V. N. C. patres illi de valore haptismi ab haereticis collati disputantses , ex concesSis a gli meia tautur; utque praecipuum Rebaptizantium iu

clamentum subruerent, neminem nempe dare posse quod

non habet, aiunt , quod sicut ii baptismum nou amitatunt , qui ab Ecclesia recedant in qua sunt baptizati rita nec jus baptismum conseremit amittat, qui se ab unitate Ecclesiae separat. Male igitur infertur, Patres illos censuisse, baptismum administrari tantum Posse a b. aptizatis.

345쪽

DE MINISTRO BAPTISMI

cccV. Objicitur III. Authoritas conciliorum et

Pontificum. Concilium Eliberitamim Can. XXXVIII, stat iit: Peregre navigantes, aut si Ecclesia in proximo non fuerit, posse stilem qui lapacrum suum imitarum habet, nec sit bigamus, baptizare in necessitate infrmitatis positum Catechumenum; ita ut si summoixerit, ad Episcopum eum perducat, Ut per manus impositionem ρrcincere possit. Ergo Patres Eliberitani non putarunt, posse quemlibet laicum etiam infidelem in casu necessitatis baptizare. ΙI. carthaginense IV. cap. c. ait: Mulier baptisare non praesumat. III. S. G gorius III. Epist. ad Bonifacium seribit: quos a P ganis baptizatos esse asseruisti, si ita habetur , ut d nuo baptizes in nomine Sanctae Trinitatis mandamus. Resp. ad I. c. A. N. c. canon Eliberitamis praeseribit quid fieri deeeat, quando plures in easu necessitatis adsunt qui baptismum administrare possunt; vultque . illum praeserri, qui neo infidelis, neo bigamus , neo. Poenitemiae publicae subjectus est; non quod hoc ne-eessarium sit ad baptismi valorem, sed ut magis cO-- sulatur Sacramentorum dignitati. Ad II. Resp. Carthaginense dumtaxat prohibere, ne id a mulieribus fiat a

- Sque necessitate, aut in eonventu , sive Ecclesia, ut col-

Iigiuir ex cap. XClX. Mulier, quamuis sancta et docta , piros in conpentu docere non Praesumat. Sicut . igitur Capitulam XCIX. mulieribus prohibet tantum, ne pubice et praesentibus viris dceeant; ita capitaIum C. prohibet illis tantum, ne baptizent publiee et adhibi--tis Ecclesiae oaeremoniis, aut etiam privatim in casa - necessitatis , praesente viro qui possit et v Elit baptizare. Ad II l. Resp. Gregoriari Ill. loqui de iis, qiii ia. nomine Sanctissimae Trinitatis baptizati non fuerant.

346쪽

344 coNTROVERSIA VLDE EFFECTIBUS BAPTISMI.

Contra Protestantes.

A dmirabilem et stupendam esse Sacramentorum, ae praecipue Baptismi vim et efficaciam inooncussa Scr plurarum et Traditionis authoritas manifeste testatur. Hino S. Cyrillus Ierosol. S. Gregor. Naziang. S. Gregor. IXyssen. S. Ambrosius , S. Augustinus, aliique priscae Ecclesiae Patres, omnes eloquentiae suae Vires eX ruerunt, ut quam magnificentissime describerent quam ta Deus per baptismum aliaque Sacramenta Fidelibus Iargiatur, quo animo ad ea accedendum sit, quid vopro tot beneficiis acceptis sit rependendum. Juxta iIIorum itaque, doctrinam Baptismus mandat animam anxomni maculatum originalis tum personalis peccati. II. Delet omnem poenam etiam temporalem. III. Confert ex opere operato gratiam sanctificantem. IV. Dat ius ad at xilia specialia ut Christiane vivatur. V. Imprimit char cierem indelebilem, ideoque iterari non potest. VI. Christo nos conjungit, compingitque tamquam membra C

piti. VII. Subjieit potestati et j urisdictioni Ecclesiae. VIII.

Tribuit jus ad alia Sacramenta, et caetera bona communia Ecclesiae. CCCVII. Longe alia , Scripturae ae Traditioni dissentanea de Baptismi effectibus sentire Novatoribus placuit , solita contradicendi Iibidine in transversum actiq. Manichaei negabant peccata baptismo eXpiari, suorum

347쪽

que tingebant neminem , tum quia aquam tamquam umalo principio ortam execrabantur : tum quia non albter arbitrabantur reparati posse naturam, quam Per Se Parationem substantiae malae a bona, in aeterna selia citate persecte faciendam. Saeeulo IV. Messalia ui, ut refert Theodoretus Lib. IV. Haeret. Fabularum, aiebant, per baptismum posse quidem abscindi palmites ex mala peccati radice silcerescentes; peccatum Vero ipsum, et malignum daemonem, quem Stati in a nativitate cui 1ibet hominum immitti volebant ut ad peccatum mortales continuo impelleret, pelli non posse nisi sola oratione. Messalianorum errorem eX parte adoptavit Lutheriis Articulo II. inter eos, quos Leo X. proscripsit: MPuero post baρtismum negare remanens peccatum , est Paulum et Christum simul conculcare. Et in As ertio noeiusdem Ariticuli. Aliud est omesa ρeccata remitti. aliud omnino tolli: Baμtismus omnia remittit, sed nullum P nitus tollit. Luthero susiragatur Calviuus in Autidoto Couc. Tri. leui. ad Sess. V. Idunet pete peccυtum in nobis, neque per baptismum statim uno die extinguitura sed quia deletur reatus, imputatione nullum est. At ero ut .rque Novator alios Baptismo effectus tribait commentitios ac per quam absurdos. 1. Qiiod baptitatius damnari non possit, etiamsi viait, ni i nolit e petere. Il. Quod baptismus liberet ab obedientia divinao Lgis. III. Quoi liberct ab observandi, I gibus hinitia 1i . lv. Quod libcret ab omnibus votis. V. Q aod sola memoria baptismi purget peccata quae committuntur Post haptismum. CCCVIII. Conclusio L Baptismus confert grati in sancti sic: tite in , Pec quom hoptinatus Tenascitur , rege a ratus , sit Dei filias adoptivus , vitae aeternae comPOM

348쪽

346 ARTIcimus II. CONTROVERSIA VI. Prob. I. Authoritate Scripturarum. Apostolus ad Titum Cap. III. ait : Saluos nos fecit mr laoacrum regenerationis et renouationis Spiritus Sancti. Ad Galat. Cap. III. Omnes Ilii Dei estis. - - Quicumque enim in Christo Baptizati estis , Christum induistis. Ad Rom. cap. VIII. Si autem filii, et haeredes r haeredes quiadem Dei, c haeredes autem Christi. caeterum hanc gratiam sanet, fidantem qua in baptismo donamur, interiorem esse atque inhaerentem , osteD dimus Tom V. Artio. II. Comtroversia II. Prob. I l. Authoritate Patrum quos laudavimus Num. XLIII. cccIX. Conclusio v. BaFIsmus persecte tollitemnia Pe ata , tam originala quam personalia, omne que poenas Peccatis debitas. Prob. I. Authoritate Scri-Pturarum. Aet. Cap. II. ait Petrus: Po nitentiam agia te, et baptizetur unusquasque oestrum in remissionem Pe Catorum vestrorum. Act. Cap. XXII. ait Ananias ad Saulum: Exurge, et bamigare, et ablue peccaιa tua, inuocato nomine ψsius. Ad Rom. cap. VIII. Iihil emgo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Iesu. I. ad Cor. Cap. VI. postquam Apostolus enumeravit varia gravissimorum peccatorum genera, subjungit: Ee

haec quidem fuistis: sed abluti estis, sed sancti cauestis. sed iustiscati estis. Ad Ephes. cap. V. Christus dilexit Eecletiam, et seipsum tradidit pro ea, ut i

Iam sancti caret, mundans lauacro aquae in uerhoe sitae, ut exhiberet Use sibi gloriusam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut Mi sancta et immaculata. I. Ioan. cap. I. Samguis Iesu Christi, filii eius, emunduit nos ab omni

peccato.

349쪽

DE EFFECTIBUS BAPTIAM . 343 cc X. Prob. II. Aut ritate Patrum. Tertullia innus Lib. de Bapt. cap. I. scribit: Felix sacrame tum aquae nostrae, qua ablutis delictis Pristinae citatis, in ollam aeternam liberamur. Et cap. VII Baptismi carnalis est actus, quod in aqua mergimur et spiritualis effectus, quod delictis liberamur. S. cypri mis Epist. H. ad Donatum affirmat, und- genitalis auxilio uniuersam superioris aevi labem detergi, eo piari motus hominis Christiani, et purum Aeri: Baptismum esse mortem criminum, ac uitam uirtutum.

Clemens Alexandrinus Lib. I. Paedagogi, cap. VI. Vocatur hoc Ῥus baptismus lavacrum, graua, illaminatio, et perfectum. Laςacrum quidem , per id quod

peccata abstergimus: Gratia autem qua remituntur poenae quae peccatis debentur: niuminatio autem, per quam sanctam illam et salutarem lucem intuemur a

hoc est , per quam id quod est diuisum pervicimus e Perfectum autem dicimus , cui nihil deest. S. Gregor. Nazianzenus Orat. XL. mee baptismi gratia et

Iacultas est, non orbem terrarum, ut olim, aquis obruens, sed uniuscDiusque hominis peccatum Purgans, easque obstructiones pel maculas . quae pitio cimtrahun tur, Prorsus abstergens. S. CFrillus Ierosol. Calecti.

III. Descendit in aquam serens peccata; sed gratiae invocatis signans animam, non Dermittit deincus abhorrendo illo submergi dracone. Mortuus in peccatis descendisti, et ascendis uiuiscatus in iustitia. S. A t,hrosius Lib. de initiandis, cap. I l. Vides aquam. ut d s lignum Τ Columbam aspicis, et adhuc dubitas de mysteriis i Aqua est ergo, qua caro mergitur, ut omne ablua tur peccatum , sepelitur illic omne uitium. S Hieron. Est, M. LXXXII. at Ocea-in: Omnia nobis Buρtismate

350쪽

ARTICULUS II. C0NTR0VERSIA VI. condonata sunt crimina ; nec post indulgentiam Jud cis metuenda est seperitas, dicente Mostolo, Et huec quidem fuistis, sed abluti estis etc. S. Augiistilius Serm. III. de Symbolo ad Catechum. Cap. X. Omnia prorsus delicta delet sanctum baptisma, originalia et ρr pria : dicta, facta, cogitata, cognita, incognita, omnia dia mittuntur. Et in Enchiridio, Cap. LX lv. Baptismatis

munus contra originale peccatum donatum est, ut quod generatione attra tum est, regeneratione detrahatur; et tamen actipa quoque peccata, quecunque corde, Ore, opere commissa inpenerit, tollit. Hac ergo ex

emta magna indulgentia, unde incipit hominis ren .atio, in qua solvitur omnis reatus etc. S. Gregiarius M. Lib. IX. Epist. XXXIX. ad Theolistam Patriciam:

Qui dicit peceata in Baptismate Jund itus non dimitti .

dieit in mari rubro AEgyptios non veraciter mortiaos. Si autem fatetur AEgyptios peraciter mortuos , 1atea-etur necesse est peccata in baptismate funditus mori; quia nimirum plus ualet in ablutione nostra ueritas,

quam umbra Meritatis.

CCCXI. Prob. III. Authoritate conciliorum. comstantinopolitanum I. in Symbolo ait: Confiteor unum baptisma in remiss onem 'eceatorum. Florentinum tu Decreto pro Amnetiis: Hujus Sacramenti Baptismi fectus . est remissio omnis cri ae originalis et actualis ; omnis quoque Poenae . quae Pro lysa cu*a debetur. Prosti rea bautietatis nulla ρro peccatis praeteriris iniungenda est satio actior sed morientes antequam

jam aliquam cornmittant, statim ad regnum Coelorum et Dei Visionem ρeroeniunt. Tri lentini in Sess. V. in Decreto te poncito orio itali, can. V. ait: S

quis per Iesu Christi Domini nostri gratiam, quae in

SEARCH

MENU NAVIGATION