Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 6. complectens tractatus 6. De

발행: 1820년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

DE NE EsHTHE BAPTIsin. sanctitatem Proprie dictam , quae consistit in immunitate a peccato gravi es gratiae sanctificantis adeptione; sed loquitur de sanctitate quadam civili et externa , Posita in eo quod matrimonium sit legitimum, et filii non spurii. Non opinor, ait S. Augustinus Lib. II. de Peocul. merit. et remiss. Cap. XXVI. quisquam tam

ivdeliter intelligit, quod libet in his uerbis intelligat .

ut ob hoe existimet etiam maritum non christianum, quia Christiana fuerit uxor ejus, neque iam but nari oportere , et ad remissionem peccatorum iam pem Oenisse , et in regnum coelorum esse intraturum, quia sanctescatus uictus est in uxore. Dicitur etiam sanctia scatus vir per uxorem fidelem, quatenus uxor fidelissensim virum suum ad conversionem disponit , illi pietatis ad timoris divini sensus inspirat , eidem viam salutis ostendit, hunc exemplo suo a multis flagitiis avortit, ao precibus Deum satigat, ut viro gratiam conversionis obtineat. Similiter filii sancti sunt . quatenus uxor fidelis eos docet Idola aversari , eisque veri Dei cognitionem , et Christianae Religionis amorem infundit. Monet ergo ..Apostolus loco citato ne ab M aro quamvis non christiano , consentiente tamen habitare sine injuria creatoris, coniux fidelis discedat, ut simul cohabitando unius sanctitas et cohortatio alium reducat ad frugem, et filii a fideli marito vel uxore ad Christi religionem praep arentur , vel si suscepto iam h aptismo in ea sunt, in eadem l erseverent. , CCCXLI. Dices. Saltem ex illis verbis Joan. cap. III. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et hirisu Sancto etc. efficaciter probari nequit necessitas baptismi. Ergo suit praecipuum nostrum fundamentum. P. A. Ex illis verbis non magis probari potest absoluta n

382쪽

38o ARTICULUS II. CONTROVERSIA VII. cessitas baptismi, quam ex illis Ioan. Cap. VI. Aisi manducaueritis carnem Filii hominis, et biberitis eius

sanguinem, noli habebitis uitam in uobis, evincatur absoluta necessitas Eueharistiae. Atqui absolista necessitas Eucharistiae ex illis verbis non evincitur. Ergo. Resp. N. A. Ad probat. N. M. Disparitas non aliunde repotenda est quam ex sola Christi voluntate nobis in Vese ho scripto et tradito declarata , quo constat Baptismum se in per ab Ecclesia judicatum suisse necessarium ad salutem , non vero Eucharistiam, quae in tituta fuit ad nutritionem spiritualem adullorum tantum. Sicut enimiis tantum necessaria est nutritio corporalis, qui de viata corporali aliquid deperdunt per calorem naturalom eita iis tantum necessaria esse potest nutritio spirituaIis, qui do vita spirituali aliquid deperders possunt per peccata personalia, quorum non insantes, sed soli adulti capaces sunt. Verum uberius hac de re disseremus Tomo. VII. Controversia II.

CCCXLII. O ieitu II. Authoritas Patrum. S. cyprianus quamvis existimaret invalidum esse baptismum ab haereticis collatum , . permisit tamen ut baptizati ab haereticis non rebaptizarentur, ne contra

irium sentientes paeem et unitatem Ecclesiae idcirco turbarent. Epistola enim LXXIII. ad Iubaianum solvens hane obiectionem : Quid ergo Mi de his, qui in

praeteritum de haeresi ad Ecclesiam ueniemtes, sine baptismo admissi sunt' Respondet: Potens est DomInus misericordia sua indulgentiam dare , et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi in Ecelesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non se 'arare. Ergo persuasum fuit Cypriano baptismum non esse absolute

necessarium ad salutem, secus rebaptiLari j ussisset b

383쪽

DE NECESSITATE BAPTISMI. 38 aptizatos ab haereticis. II. S. Augustinus ait, Parentum fidem prodesse insantibus ad salutem Oh tinendam; Epistola enim XCVlII. alias XXII l. ad Bonifacium scribit : Ut possit regenerari parvulus per os cium

soluntatis alienae, cum offfertur consecrandus, facit

hoc unus spiritus , ex quo regeneratur Oblatus. Res P. .

C. A. N. C. Id tantummodo legitime inferri potest, Cyprianum recte censuisse, quod ad aeternam salutem sufficiat baptismi desiderium, ac persecta cordis conversio , donec controversia illa de haptismo haereticorum ab Ecclesia decisa fuerit; loquitur enim loco citato S. Doctor de adultis tantum, qui ab haereticis, Baptizati sunt. Ad II. D. A. Parentum fidem prodesso insantibus cum Sacramento baptismi , quando a parentibus offeruntur consecrandi, ut ait Augustinus, C. A. Si De Sacramento, N. A. Hoc solum vult S. Doctor loco citato fidem actualem in parvulis non esse necessariam , sed illam ex Dei Benignitate suppleri per fidem Ecclesiae et parentam. Prosecto in dεfecta Baptismi solam fidem parentum parvulis non sum uere, ad salutem centies asserit Augustinus, praecipue in Lib. de Dono perseverantiae , Cap. XII. Scribens , T serendum esse ad occulta eadeinque iustissima Dei iudicia, quod parvulorum alius ad baptisma perveniat et salvetur ; alter non perveniat et damnetur, festia nantibus licet parentibus , et paratis ministris , ut b Uismus parvulo dtitur.

CCCXLIII. Objicitur III. Ratio. Misericordiae Dei

Comentaneum non est, ut par uti sine haptismo ex hac vita decedentes aeterna excidunt salute. Ergo baptiamus non est nccessarius necessitate medii ad fututem. P. A. sciantes Plartim aDSque sua culpa cocto exul

384쪽

33a ARTICULUS II. CONTROVERSIA III. Tentiir. Atqisi hoc repugnare videtur misericordia Dei, qui vult omnes homines salvos fieri. Resp. N. A. Misericordias, caeterisque Dei perfectionibus quid consentaneum sit, absque erroris periculo ex Scripturis aci Traditione cognoseim us. Atque hae de causa scribit S. Augustinus Lib. I. de Peecat. merit. et remiss. Cap. lil. Nulla igitur ex nostro arbitrio, praeter Baptismum Christi, salus aeterna promittatur infantibus, quam non promittit Scriptura dicina, humanis omni bus ingeniis praefferenda. Ad Probat. N. M. Parvuli

non exeluduntur a coelesti haereditate propter baptismi desectum, sed propter otii pam originalem quam nascendo eontraAerunt. et quae per baptismum non fuit deleta. Neque hoc seriae Voluntati repugnat, quam mus habet ut omnes homines salvi fiant: Deus enim praeparavit parvulis media salutis, in quantum nimirum illorum salutem pendere voluit a parentum Vel nitorum

voluntate . qui si fuissent immissis inspirationibus obsecuti , parvuli ad baptismum, adeoque ad aeternam

salutem perveniMent.

CCCXLlV. Dices I. Aequum est, ut insantibus

prosit ad salutem aliena fides, v. g. parentum, quibus nocet ) alienum peccatum Adami. Ergo. Confirm. Su ficit adultis voluntas propria, ac desiderium suscipiendi baptismum. Ergo sufficiet insanti, qui hujuscemodi

desiderii non est capax , fides parentum. Resp. N. I. A. in rebus quae a sola Dei voluntate pendent, non alia debet inquiri ratio quam ejus voluntas: porro no luit Christus insantes per solam parentum aut Ecclesiae fidem salvos fieri absque baptismo. Res p. II. Originale peccatum non est alienum, sed cuilibet ex Adae post ris Pri prium. Et quemadmodum aliena malitia nemini

385쪽

imputatur; ita etiam aequum est ut sola parentum vel Ecclegias fides sine Sacramento parvulis non Prosit. Ad confirm. C. Praeterquam enim, quod ut saepius monuimus, sola Dei voluntas hie consulenda sit, adulti non per solum desiderium, sed praecipue per charitatam persectam justificantur, quae neque quoad a tum , ut Per se pat=t, neque quoad habitum locum habet in parvulis non baptizatis.

CCCXLV. Dices II. Si parvuIi fidelium non

salvantur per solam fidem parentum, fides in Lege gra- tiae longe minorem vim et emeaeiam haberet, quam in Lege naturae aut Mosaica. Atqui hoc dici nequit. Ergo. P. M. Filii fidelium in lege naturae mundabantur per fidem parentum , signo aliquo externo manifestatam : in Lege vero Mosaica , quamvis circumcisio

Praescripta esset, i a casu tameu necessitatis etiam amis octavum diem , quam is circumcisione praevertere fas non erat, aliud supererat remedium, nempe oblatio parvulorum a parentibuν Deo sacta. Ergo fides in lege naturae et scripta majorem habuisset efficaciam quam in Lege Gratiae. Resp. N. M. Ad Probat. c. A. d. c. In Lege Gratiae sola fides parentum non sufficit ad salutem Parvulorum; idque nota ex defectu virtutis et efficaciae, sed quia aduoxam illi fuit Baptismi mandatum et quemadmodum lex moralis, licet non sit mino-xis efficaciae in viro religioso quam saeeulari, illi tamen non sufficit ad salutem , nisi et observet consilia ad quae se obstrinxit. Praeterea illud observo, certi nihil et explorati in Scripturis aut Traditione haberi, quodnam fuerit in lege naturae et Mosaista remedium illud adversus peccatam originale et qua ratione aut tempore fuerit parvulis suis a parentibus apyi

oatum.

386쪽

- CCCXLVI. Dices III. Saltem parvuli fidelium in

1 cge Gratiae deterioris essent conditionis quam fuerint in Lege Mosaica aut naturae. Atqui hoc repugnat EXce, lautiae Lugis novae. Ergo. Resp. N. M. Parvulorum com ditio multis titulis melior et optabilior est in Lege n va quam veteri. Ao I. quidem, quia fides longe facilior nunc est ac communior, Iongeque abundatior gratia, quam suerit in Lege naturae aut Mosaiea. II. Quia Sacramenta Vetera, quantum ad essectum , a fide conserentium pendehant; baptismus vero ab ipsa Sacramenti applicatione , seclusa ministrantis fide et probitate. III. . Quia baptismi consecratio facillima est, sive ratione materiae quae omnibus praesto est, sive ratione mini

stri qui in casu necessitatis quilibet esse potest. IV. I daei multis et infinitis propemodum legalibus praeceptis ac caeremoniis gravati erant, quibus nos per christum liberi secti sumus. V. Parvulis in Lege Gratiae coelum putet, quod in Lega Mosaica et naturae cla

sum erat.

387쪽

c0NTROVERSIA VIL

AN INFANTES SINT BAPTISMI CAPACES , ET AN EXPEDIAT EOS BAPTIZARE 3

Contra Anabaptistas.

Saeeulo III. Tertullianus , ut ex Lib. de Bapt. cap.

XVIII. manifeste eruitur, censuit validum quidem, et in casu necessitatis licitum etiam esse paedobaptismum; at magis expedire, si parvulorum baptisma disseratur. donec per aetatem sint rationis compotes: tum quia sponsores se exponunt periculo, ns insantes factas eorum promissiones cum tempore irritas iaciant: tum ob graves obligationes vitam christiano homine dignam agendi , quae contrahuntur per baptismum. Singularis etiam fuit Fidi Africani Episcopi opinio , qui exemplo a Iudaicaoircumcisione petito, insantes ante octavum a nativitate diem Baptizandos non esse asserebat. Saeculo IV. Gregorius Narianaenus, quamvis acriter in illos invectus sit qui baptismum ad extremam usque senectutem disserebant, censuit tamen parvulos ante tertium aetatis annum non esse haptizandos, quia tuae primum, ut ipse ait, pamuli mystiei quiddam audise, et respondere ρossunt. Urgente vero mortis perieulo, eos quo uinque tempore , etiam non expectato triennio, haptizandos esse doeuit; ait enim orat. XL. in Sanctum Baptisma: Quid autem de iis dices, qui adhuc tenera aetate sunt , nec aut damnum aut gratiam sentiunt Τ an eos quom

e baptizabimus 3 Ita prorsus, si quod periculum Tom. VI. R

388쪽

urgeat: praestat enim sine sanctitatis sε risu sanctἰ cari, quam citra baptismum atque initiationem e pila decedere.' At I azianzenus hac ip re ab aliis Patribus merito deserit ur, cum non appareat, quid utilitatis ex hac dilatione percipere possint parvuli triennes, rationis usum nondum habentes, dum interea toto triennio perbolitatur eorum Salus.

CcCXLVIII. Sasoulo XII. ulterius progressa eSt Novatorum temeritas. Petrobrussiani, Henriciani, Apostolici, Waldenses, Abaglardus, et Petrus de Brixia pa

dobaptismum reprobare ausi sunt, tamquam omnino i ritum et sacrilegum. Haeredes dementiae suae habueruulsaeculo XVI. Anabaptistas a Nicolao Storkio , Balthasare 'acimontano, et Thoma Munetero, Lutheri olim discipulis exortos , qui baptizatos in insantia, cum ad adu, tam pervenissent aetatem, iterum baptizahant, quo' negarent insantes baptismi capaces esse, aut ab illis comtrahi peccatum originale. An aptistis ' adhaesit eodem saeculq Michael Servetus Hispanus Tarraconensis, Amaltrinitariorum nostrae aetatis parens. Hio in fine Libri de regenaratione scribere haud exubuit, paedobapti- .smo SPiritum Sanctum extingui, Regnum christi conculcari, Christum abnegari. Erasmus Rotero damuS, melior Grammaticus quam Theologus, mediam quamdam Aiam Anabaptistas inter et Catholicos inire visus est. Ilio Ecelesiae consuetudinem infantes baptizandi non

quidem reiicit; in epistola tamen praefixa paraphrasi

in Matthaeum vult iniantes baptizatos, postquam ad leverint , interrogandos esse, an ratas habeant promi siones Per eorum sponsores an baptismo factas e quod si recusaverint eas confirmare, proprio arbitrio esse rinlingaeutas , neo ad christianam vitam cogendos. At

389쪽

DE BAPTISMO PARPULORΠΜ. 38 .impius hic et perabsurdus error proscriptus fuit a Tridentino Concilio Sess. VII. Can. XIV. de Bapt. SAquis dixerit, huiusmodi paruulos baptizatos , cum adoleverint , interrogandos esse, an ratum habere pellat , quod patrini eorum nomine , dum baptizarentur , ροι-- liciti sunt : et tibi se nolle revonderint , suo esse arbitrio relinquendos; nec alia interim ρoena ad Christianam pilam cogendos, nisi ut ab Eucharistiae aliorumque Sacramentorum perceptione arceantur, donec resipiscant; anathema sit. CCCXLIX. Conclusio. Insanies sunt Baptismi capaces, et expedit eos baptizare. Assertionis veritatem ex Traditione potissimum ostendemus, ex qua con tat, ge

neralia illa Christi verba, quorum meminit S. Mat- thaeus Cap. XXVIII. Euntes docete Omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiri-etus Sancti, ad parvulos etiam extendi, adeoque ba- .ptismum etiam illis esse eonferendum. Prob. itaqua . Conclusio I. Authoritate Patrum. S. Irenaeus Lib. II. . adv. Haereses, cap. XX. alias XXXIX. Dominus omnes uelut per semeρtisum salvare: omnes, inquam , qui per eum renascuntur in Deum, infan- tes et paruulos , juvenes et seniores. Ideo Per omnern

senit aetatem ; et infantibus infans factus, sanctificans in Iantes : in parςulis paruulus , sanctificans hane ipsam Rabentes aetatem. Origenes in cap. VI. Epist. at Rom. acclesia traditionem ab ostolis suscuit etiam Pampullis dandi baptismum. Sciebant enim illi, quibus inrateriorum secreta commissa sunt divinorum, quia es sent in omnibus 'genuinae sordes peccati, quae . Perviquam et Spiritum ablui deberent. S. cyprianus Epist. LIX. ad Fidum: Quantum vero ad causam infantiam

390쪽

tilem quo nati sunt constitutos baptizari non vortere, et considerandam esse legem circumcisionis antiquae, ut intra octacum diem eum qui natus est baptizandum non putares: longe aliud in Concilio nostro Cartaginensi, cui LXVI. intersuere Episcopi sub S. cypriario A. 253. omnibus visum est ; in hoc enim quod tu putabas esse faciendum , nemo consensit, sed unipersi portus judicauimus, nulli hominum nato misericordiam Dei et gratiam esse denegandam. - Si etiam grauissimis delictoribus , et in Deum multum ante Pe cantibus , cum postea crediderint, remissio peccato- tum datur . et a baptismo atque a gratia nemo Prohibetur; quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccauis, nisi quod secundum Adaret carnaliter natus, contagium mortis antiquae Prima natiuitate contraxit Τ Magis itaque Arca infantes ipsos et recens natos hoc obseruandum μutamus , qui hoc ipso de ope nostra ae de diuina misericordia plasmerentur , quod in primo statim natiuitatis suae

ortu plorantes ac flentes nihil aliud faciunt quam

deprecamur. S. Ambrosius Lib. II. de Abraham Cap. XI. Nec senex Prose lus , nec infans pernaculus excipitur i quia omnis aetas peccato obnoxia. et ideo omnis aetas Sacramento idonea. S. Chrysostomus Hom. ad Neophilos : Nac de causa etiam

infantulos baptizamus, ut non sint coinquinati pe catu ; ut eis addatur sanctitas, justitia, Mutio . ha reditas, fraternitas Christi, ut eius membra sint omnes . ut Diritus habitatio flant. S. Augustinus Lib. X. do Genesi ad litteram, cap. XXIII. Consuetudo matris Ecclesiae in baptizandis parvulis nequaquam spernenda

SEARCH

MENU NAVIGATION