Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 6. complectens tractatus 6. De

발행: 1820년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ARTICULUS I. ci NTROVERSV I. sionis. Ad III. Resp. S. Bernantiis tutionem peliun S,

gramentum vocat, non quatenus haec vox significat Titum ex divina institutione vim habentem sanctitatis et iustitiae tum significandae tu in efficiendae ; sed pro ii sumitur pro signo rei sacrae. Neque lotionem pedum Eucharistiae et Baptismo adeaquate comparat , Sed tantum inadequale; cum et illa significaverit quimam Christi demissionem et charitatem, fueritque insuper mystica ad institutionem Eucharistiae praeparatio. Necessariam quoque ad salutem dicit ablutioncm pedum; sed qu,ntum ad rem significatam, quia signum Est Christianae demissionis et eharitatis , sine quibus nemini in coelum patere aditus potest. Si cui ad defensionem Bernardi dicta nou sufficiant, cogittit, Lerna di tempore in toto occidente lotionem pudum post vel ante baptismum servatam haud auit,lius fuisse; quam Si. pro vero nox ac Legis Sacramento ille habuisset, eodem ardore, ad Pari sortitudine Melliflaus Doctor Petro Lombardo coaevo suo tradenti septem esse novae

Iegis Sacramenta, nec plura nec Pauciora , obstitisset , qua Enricianis, Petrobrusiavis, Petro Abasilardo , ao Gilberto Porretano restitit. XXXVI. Dices. Ahlutio pedum habet divinum

mandatum et institutionem, atque insuper promissionem gratiae includit. Ergo est vera in novae legis Sacramentum. Prob. prima pars Anteced. Joan. Cap. XIII.

ait Christus: Si ergo ego lavi pedes pestros Dominus et Magiater : et pos debetis alter alterius lupare pedes:

Ergo halici dixinum iliandatum. Prob. altera pars Au-tec. d. Christus roluctanti Petro ait Joan. Cap. XlII. Si man lavero te, non habi bis Partem mecum. Ergo ablutio Pedum ebi ritas, qua in qui conterasserit, coe

62쪽

DE NAT. ET NUM. SACRAMENTORUM. 69lo privandus est. Ergo includit promissionem gratiae. R. N. A. Ad prob. I. N. C. Verba Christi non ad litteram sed metaphorice, de praecepto nimirum Chri stianae demissionis et charitatis sunt accipienda e secus Ecclesia, optima voIuntatis Christi interprys , materi alem pedum lotionem numquam praetermisisset, si ea:Ix Christus imperasset. Ad probat. H. C. A. D. C. Ergo ablutio Pedum est ritus,' quem qui contempserit a coelo excluditur ahsolute et ratione sui, di. C. Hyp thetice , et propter inobedientiae contumaciam, C. Conseq. Christus B. Petro aeternam damnationem com- , minatas est , non quod Iotio pedum ad gratiam et salutem obtinendam sit neeessaria ; sed quia ob inobedientiam hoc supplici' dignus futurus lorat. si parti na-

ei ter restitisset Quare verba illa non ad omnes fideles, sed ad solum Petrum directa fuerunt a Christo. XXXVII. Obiicιtur IV . Dissensio Doctorum tholicorum. I. Durandus negat Matrimonium esse proprio

et univoce Sacramentum, eoquod non conserat gratiam sicut reliqua Saoramenta. Is Graeci professionem Monasticam in numerum Sacrataentorum reserunt ,

eamqine Dion ius , et Theodorus Studita Sacramentum vocant. III. Ipsi Catholici docent, Eucharistiam sub solius pauis speciebus verum esse integrum Satramentum. Ergo eum idem dicendum sit de Eueharistia sub speciebus vini, duo erunt Eucharistias

Sacramenta. IV. Multorum est sentetitia , praeter tres majores, minores etiam quatuor ordines esse Saura mentum Ergo iii xta Catholicos plura dantur Sauri menta quam septem. R ad I Duriandum si taliam

doctrinain hano tradidit, quod quidam eius vindietes negluit; uti alius saepe, ita etiam hio exorbitare, ab

63쪽

ω ARTICUtcs L CONTROVERSIA I. que hac in re ab omnibiis Catholicis deseri. Ad ILProfessio Monastica vocatur Sacramentum in sensu improprio et latiori, non quod per illam peccata remittantur eX opere operato ; sed eX opere operantis, nimirunt propter fervorem , ae vehementiam charitatis

eorum qui mundo renunciant. Quod si sorsitan ex Grae-ois aliqui opinati fuissent, hanc prosessionem esse F Tum Sacramentum, paucorum horum opinio nihil f eeret contra fidem universalis Ecclesiae septem tantii Sacramenta admittentis. Ad III. Resp. Eucharistia. Sub una v. g. Panis Specie est integrum Sacramentum integritate rei contentae, quia sub unaquaque specie integer est Christus, sed integrum non est Sa-eramentum integritate signi , quia species una non repraesentat persecte divinum Mo conviviam. Ex quoeConficitur, unum tantummodo esse per&cuua, et integrum integritate signi Eucharistiaei Sacramentum. Ad IV. Omissa nunc controversia illa, an minores Osedines sint verum Sacramentum, quae de re redi id se mo Tomo VII. ubi de Sacramento Ordinim agemus set Besp. Sacramentum ordinis licet plures stontineax ord Nes Specie inter so diversos; tamen omnes illi constituunt unum dumtaxat Sacramentum tutegrum se et imgenere suo completum, cujus finis est administrara corpus christi physicum et mysticum,. scilicet cons aerare panem et vinum , atque absolvere a peccatis. sum.

itaque plenitudo ordinis sit in solo Sacerdotio, in reliquis vero ordinibus quaedam hujus t participatio, ti- Num solummodo datur Speramentum ordinis planu atque persecta

64쪽

AN SACRAMENTA LEGIS EVANGELICAE EX OPERE OPERATO INFAMIBILITER HABEANT VIRTUTEM cONFERENDI GRATIAM Z

contra Protestantes.

XXXVIII. Dissidem Theologi Catholiet modaan distinguutat

producenia gratiam, Πάum eκ opere operantis, alte-- Tum ex opere operato. Ex opere operantis ea producitur gratia, quae a Deo conceditur intuitu fidei aepietatis, seu meriti illius, qui Sacramentum suscipit, aut ministrat. Ex opere operato ea gratia. produci dicitur , quae vi et efficacia ipsius operis externi Sacramentalis , a Christo Domino instituti, ac debite subjecto applicati producitur , ultra omne meritum min strantis vel reeipientis Sacramentum quamquam non sine praeviis ex parte subiecti Sacramentum percipiemtis , fidei et pietatis dispositionibus, quae non equidemeausae sunt eiseetrices gratiae, neque ipsis Sacramentis vim et efficaciam tribuunt , quam habent ab ipso Christo derivatam ; sed removent dumtaxat obstacula, quibus impediri aut retardari posset vis et efficacia Secramentorum. Quare Sacramentum causare gratiam ex opere operato nihil aliud est, quam Sacramentum ipsum . non quidem naturaliter , et tamquam cauSam principalem ; sed ex instituto et meritis Christi, per Se , tamquam per causam instrumentalem, habere vim et efficaciam ad . producendam gratiam is suscipiente ,

dispoilist tameni si sit adultus.

65쪽

ARII GLUS I. CONTROVERSIA il. XXXIX. Sociniani, e Anahaptistae omnem Sa-oramentorum usum ae fruetum in eo collocant, ut nuda et sterilia sint signa tum externao professionis fidei Christianae, tum distinctionis fidelium ab infidelibus

Hanc Anabaptistarum sui temporis opinionem acriter perstringunt Lutherus, et Calvinus, Vocantque Sacramenta non tantum signacula, sigilla et pignora divinarum promissionum, sed etiam Dei instrumenta, et organa gratiae. At non nisi vocibus ab Atiabaptistis discripant; siquidem Lutherus et Calvinus Sacramenta vocant gratiae instrumenta mediato taDtum, quatenus scilicet fidem alunt et excitant, qua sola homo ins-stus fit, et sine qua Vanum ac nullum est Sacra me tum. Lutherus Lib. de Capt. Babylon. Cap. de Bupt.

scribit: Baptismus neminem iusti cat, nec ulli prodest; sed Ades in verbum promissionis , cui additur

baptismus. - - - ideo sunt signa seu Sacramenta iusti cationis , quia sunt Sacramenta iusti cantis Idei , et non operis; unde tota e scacia est Usa Mes , non operatio. Calvinus L ih. IV. Institui. Cap. XIV. Pa agr XII. docet, hoc unicum esse Sacramentorum o cium, ut Dei promissiones oculis nostris spectandas subjiciant, et eorum nobis sint pignora. Et Paragr. XVlI. ait, alias non esse Sacramentorum , quam verbi Dee partes , quae sunt Uyerre nobis ac proponere Christum , et in eo coelestis gratiae thesauros. Neque aliter sentiris possunt Piorustantes de Sacramentorum efficacia , quamdiu affirmaverint solam fidem iustificare Si enim sola fides est justificationis causa , legitime infe itur , Sacrameota se Solis, praescindendo a fide , nihil posse, sed intertia esse ac sterilia signa , adeoque Erasiam ex Nere Uerato non Produci: quod certe quar

66쪽

DE EFFICACIA SACRAMENTORUM.

salsum sit, vel ipso in Lotium baptismus manifeste d monstrat , qui ratus ac validus est, etiam sine fide datus aut a gestus.

XL. Protestantes argumentum ab invidia ducentes absonam Catholicis Doctoribus et falsam doctrinam an singunt, ut umbras it larvas, quibuScum Pugnant , devicisso videantur. Ajunt itaque l. statum quaestionis catholicos inter et Protestantes esse , au Sauramenta gratiam conserant tamquam causae allius pri inariae. At vero quis umqtiam Catholicorum affirmaro ansus fuit hominem per Sacramenta justificari sine Deo Τ Id dumtaxat coutendimus, Deum gratiae Suae authorein per Sacramanta nos justificare, tamquam per causam instrum mentalem gratiae. Ajunt II. idem esse apud nos agere eX opere Operato, ad agere modo physico. At Protestantes scopiam non attingunt: modus quippe agendi Sacramentorum,

physicus vel moralis; de quo in serius plura dicemus , no apertinet ad dogma silet, sed ad varium Scholae placitum. Hoc unum Cathstica fides hio exigit credi, i Saeramenta ex

se ipsis causas esse gratiae essectrices, non ex fide ae merito subiecti, vel Ministri Sacramentorum. Ajunt III. apud Catholicos opus operatum esse ideiri ac opus bonum. Set meritorium ministri. At nemini Catholicorum hoc in mentem Venit , cum omnΘs lateantur, efficaciam Sacramenti non pendere. a fide et probitate ministri, ut olim Donatistae et Ilussilae contendebant. Ajutit denique IV. Protestantes aliqui, apud Catholicos idem esse conferri gratiam eX opere Oparato, ae couferri gratiam pecca- rori sine praevio actu fidei . et pio motu cordis et quasi Saeramεnta ex se ipsis, cuicunque Suhiecto admota, gratiam certo conserrent. At nullus uni qua tu catholicus ita deliravit, ut dixerit Sacra me illa iis a luliis Prodes'

e , qui nuta bene praeparati ae dispositi ea percipiunt.

67쪽

ARvcΠLΠs I. cor OIERMA II. Unde merito Patres Tridentiri Sess. XIV. cap. IV. Hunt: Falso quidam calumniantur Catholicos Scriptores , quasi tradiderint Sacramentum Poenitentiae absque bono motu susc*ientium gratiam conferre, quod numquam Ecclesia Dei docuit, nec sensit. XLI. Conclusio. Sacramenta novae Legis ex op re operato iis gratiam tonserunt, qui obicem non P0 mnunt. Prob. conclusio I. Authoritate Scripturarum. Joan. Cap. III. dicitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu Sancto , non potest introiret in regnum Dei. Ergo vis regenerandi competit aquae baptismali tamquam instrumento, et Spiritui Sancto tamquam causae principali ; alias frustra diceretur, Nisi quis renatus fuerit ex aqua. Eamdem veritatem confirmat Apostolus ad Titum Cap. III. scribens: Saluos nos fecit per la- sacrum regenerationis et renopalionis Diritus Sancti.

Etὶ ad Ephes. cap. V. Christus dilexit Ecclesiam , et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanet caret , mum

dans laςacro aquae in perbo uitae. Ergo baptismus ex se, ae virtute divinae institutionis non ob fidem suscipientis , vere hominem renovat et mundat, Deo mundationem illam per aquam operante. Ipse Christi Praeeursor Lucae Cup. III. ait: Ego quidem aqua baptizopos: peritet autem fortior me, cujus non sum dignus Soluere corrigiam calceamentorum ejus: ipse pos bapti sabit in Diritu Sancto. Ex quo loco hoc argumentum instruos. Quamvis baptismus Ioannis excitaret fidem ;praedicabat enim baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum , tantum nihilominus discrimen ponitur inter baptismum Ioannis et Cliristi, qaautum est inter aquan et Spiritum Sanctum. Ergo baptismus chriasii alio modo gratiam producit quam excitaudo fidem,

68쪽

nimirum ex opere operato. Quod si aliquando admittant Protestantes, baptisma ex opere operato gratiam conse re , idem dicere eos oportebit de reliquis etiam S eramentis ; rueret enim principale illorum tandamcntum, quod nempe sola fides justifieet. Caeterum dareliquis etiam Saeramentis expressos Scripturarum textus vide apud Card. Bellarminum Lib. II. de Saer. in genere, cap. III. XLV. Prob. II. Authoritate conciliorum. o tanurn in Symbolo ait: Constemur unum Baptisma in remissionem peccatorum. Mileuitanum II. Can. II. Pamxtili , qui nihil peccatorum in se ipsis adhuc commi rere potuerunt, ideo in remissionem peccatorum ser citer baptizantur, ut in iis regeneratione mundetur , quod generatione traxerunt. Arausicanum II. Capit. NXV. Hoc etiam secundum Adem Catholicam erodiamus , quod accepta Per baρtismum gratia, omnes baptizati, Christo auxiliante et cooperante , quae ad Pa-tatem animae pertinent, possint et debeant , si Ad liter laborare potuerint , adimplere. Florentinum in Decreto pro Armenis ait: Nouae Legis septem sunt Sacramenta. Quae multum a Sacramentis di Ρ- nt antiquae legis. Illa enim non eausabant gratiam, sed eam solum per Passionem Christi dandam esse Murabant: haec pero nostra et continent gratiam , et ipsam digne suscipientibus conferunt. Tridentiuum Sess. VII. can. VI. Si quis dixerit, Sacramenta nooae L gis non continere gratiam , quam si escant, aut gratiam ipsam non muentibus obicem non conferre, quasi signa tantum externa sint acceptae per Idem gra tiae uel justitiae, et notae quaedam Christianae Pro-

astationis, quibus opta homines discernuntur Meles a

69쪽

omnibus, quantum est ex parte Dei, etiamsi rite ea suscipiant, sed aliquando, et aliquibus ; anathema sit. Can. VIII. Siquis dixerit, per ipsa nouae Legis Sacramenta ex opere operato non conferri gratiam sed solam Adem diuinae promissionis ad gratiam consequendum sus cere; anathema sit. XLIII. Prob. III. Alithoritato Patrum. TertuliIanus Lib. de Bapt.cap.IV. Ac uae sancti catae uim sancti candi conbibunt. S. Cyrillus Ierosol. C:.tech. III. Qui in aquam descensurus es , non aquae simplici mentem adhibe , sed Spiritus Sancti uirtute salutem susc*e : nam sine utri

sque ad perfectionem deduci non poteris. S. Gregorius Nyssen. Orat. in Baptismum Christi : Baptismus peccatorum expiatio est,remissio delictorum, renovationis et regenerationis causa. S. Cyrillus Alexendri n. Lib. II.Cap.II. in Joan. Quemadmodum infusa lebetibus aqua , si admo-ςeatur igni pehementi, vim ejus conc*it: ita spiritus esseacitate sensibilis aquae in divinam quamdam et inessabilem pim transformatur. OmneSque demum , in quibus fuerit, sancti cat. S. Chrysost. Orat. Bapt. Christi : Iudaica e latio nequaquam a peccatis liberabat , sed a comoris sordibus tantum ; nostra ςero talis non est, nam et a peccatis liberat, et animam

abstergit, et Spiritus gratiam Iurgitur. S. Optatus ML levitavus Lib. contra Pamenianum : Baptisma Christianorum Trinitate confectum confert gratiam ; si repetatur, facit uitae iacturam. S. Augustinus Enarratione in 'al. LXXIlI. Sacramenta noci Testamentidunt salutem, Sacramenta peteris Testamenti ρrσmi serunt Sulςatorem. Lib. IV. contra cresconium, caP.

70쪽

AVI. Non eorum meritis a quibus ministratur, nec eo rum quibus ministratur , constat Baρtismus, sed Pr Pria sanctitate atque peritate propter eum a quo institutus est male utentibus ad perniciem, bene utentibusiad salutem. Tradi. LXXX. in Joan. Unde ista tanta virtus aquae , ut corpus tangat, et cor abluat 3 Lib. XIX. Contra Faustum, Cap. XI. Sacramentorum uti inenarrabiliter ualet plurimum, et ideo contempta Sacrilegos 1acit. Ergo Sacramenta non excitant dumtaxat fidem, alias non valerent inenarrabiliter ; quia concio ,

qua quis non movetur , nihil valet, id est, nihil.

Prodest.

XLIV. Prob. IV. Ratione Theologica. Ipsi Prot stantes admittunt, Baptismum insantibus , item adultis, amentibus, dormientibus, omnique per morbum i gravescentem rationis usu destitutis valide ae legitime conserri, modo antea desiderium baptismi ostenderint. Ipsi protestantes sentiunt, baptismum a quocumque etiam idololatra, haeretico , aut impio Christiano collatum , esse validum. Ergo Sacramenta non producunt. gratiam eX opere operantis, sed ex opere operato. EDgo non tantum excitant et nutriunt fidem, sed etiam gratiam ipsam sanctificantem ex sese virtute divina conferunt. P. C. Infantes, dormientes, amentes etc.

actualis fidei sunt incapaces ; et tamen baptismus eis collatus prodest, sicque illi sanctificantur. Ergo gratia

non consertur ob meritum suscipientis , qui nempe S cramenta fidem in suscipiente excitant: neque consertar ob meritum ministri qui salvo valore Sacramenti impius esse potest et haereticus. Ergo gratia non con

fertur ex Opere operantis, sed ex opere operato.

id est, vi ac virtute ipsius actionis Sa oramentalis a Christo accePta.

SEARCH

MENU NAVIGATION