Epistolae celeberrimorum virorum, nempe H. Grotii, G.J. Vossii, A. Schotti, J. Wouerii, D. Heinsii, C. Gevartii, I.F. Gronovii, G. Patini, N. Heinsii, aliorumque antehac ineditae. In quibus plurima ad omne eruditionis genus illustrandum occurrunt; ex

발행: 1715년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

98 EPISTOLA XXIX.

te integrum serva. Lugd. Batavor. IX. Ianuar. Anno M. DC. XXV.

Di amantissimus

. . C. BAR LAEUS. M. D. i

. . ε' Hestertio die rectoratu suo exutus est D. Lettingius, eique sustectus D. Scre vel ius rector nuper Harlemensis.

EPISTOLA XXIX.

JACOBO PETITIO

J. C.

. . .

a D litteras tuas Asiaticas respondebo Laconich, Petiti dilectissime. . Dum enim libellos hosce meos ad amicos mitto, ad Pluin res mihi scribendum est. Abit ad te exemplatunum, quod eX inscriptione cognosces: reliqua duo velim tradas fratribus Borriis, Secretario SI Medico. Pag. 2I9. invenies henis decasyllabos, quibus ad nomen tuum allusi, quam fcliciter, tuum erit judicare. Res conis jugales tui cognati pe stimo sunt loco. Per didit eas nimia quorundam securitas, δύ importunae procrastinationes. Moniti sunt a me

112쪽

tem pest ivh satis , periculum esse in mora:

Multo cadere inter calicem supremaque labra.

Sed sero sapiunt Phryges ' Filia ista ad parentes reverti pertinaciter detrectat, quin contractum nuptialem dissolvi cupit. Si parentes eam publica aut horitate domum cluia cant, exacerbabitur magis : sin minus, longa absentia refrigescent amantium, si qui fuerurunt, igniculi. Quid ergo πεχω. lupum auiaribus tenent. D. Jacchaeo valetudo est afflictissima , laborante in ea potissimum ani mali facultate. pars corporis dextra paralysi correpta est; haeret lingua , funerata est ea animi pars , qua Achilles esse solebat, Ratio nempe & divinae. aurae excellens illa particula. Non jam virum, sed puerum dixe ris, non sapientem , sed amentem; non facundum Aristotelis interpretem , sed elinguem protius & infantem , nihilque minus , quam philosophum. Ita in manu creatoris

positum este discimus . omne illud , quod sumus. qui si depositum suum repetat, minmus, quod fuimus, nihil. D. Coddatus est simili penὶ mor aeger, per Dei gratiam convalescit. Gliscunt hic dissidia inter conacionatores. Qui a Festi ' concionibus alie

113쪽

veteri. Sed quando dabitur tua ora tueri, denotas audire & reddere voces e Novi compedes domesticos, qui te detineant. Neca cuso. & illud per quam familiare, morem ut geram Thaidi. Vale & uxorem, totamque amicorum turbam saluta. E Musaeo nostro, Lugd. Bal. II. ApriL T628.

Tui Studiosissimus

C. BAR LAEUS.

EPISTOLA XXX.

IOANNI FILIO.

DHecte Fili. Cistam, quod gaudeo, tan

dem recepi. sed necdum ullae mihi a te literae sunt redditae. Itaque ut tu nuper cum una veheremur, ejus, qui assidue te antecedebat , equum, a tergo egregiε, semel tamen non sine periculo ad currendum concitabas: sic ego nunc te saepius scribendo ad scribendum excitabo. AEquum tamen erat ut hac parte industriam nostram longh superares. Quas enim Praetexere occupationes possise Quare quam primum calamum in manus sume, ac nunc quidem LatinE . brevi autem

114쪽

EPISTOLA XXM 1 or

etiam Graech aliquid dissere nobiscum; ut videre possim , quantum in scientiis ac stylo Proficias: gaudereque possim, si te intelligam

ὲ πιδων. Fac, sic ut illud cognoscam. i. Vernat aetas tua, nunc serendum. Quod si neglexe ris, plorabis postea, cum plena esse videbis fratrum & aliorum horrea, tua esse Vacua, atque id tui unius culpa. Sectare igitur pietatem ante Omnia , cujus vinculo virtutes omnes nexae. Hinc ingenium exerce, exerce

industriam. atque ita viam tibi muni ad do. ctrinae & sapientiae arcem, imo & famae. .uam Ut consequaris ex voto nostro , 2 profecto laaborandum erit. Siquidem non nisi per Virtu tis templum itur in templum Honoris. Spem ne igitur voluptates, nocet emta dolore voluptas , ut poeta ait. Quam multos nosti ado. Iescentes , quibus volupe esset versari in γέ pinis, cursitare per plateas At nosti etiam, quis eos exitus manserit. Tu igitur ne pee has gaudeas circumferre corpus , sed potius animum circumser per scientias universas. Ire

si lubet, sic domi etiam, atque in musaeo, recto & firmo pede ibis ad sapientiam. Et prosecto cui bono quod adolescentuli qui indam faciunt, ubi ferulae manum subduxerint ita illis corporis pedibus vagari ρ Turbida est mens huc illuc discurrentium . non composisa G 3 comis

115쪽

compositae mentis signum est posse consistere,& secum morari: quod in vita omni locum habet, etiam in studiis ipsis. . Eoque utrunque tibi cavendum : ne vel corpore , vel animo etiam sis vagus ι In priori ne pecces, malo. rum forte consortio illectus , improbos &segnes a te segrega ι jube eos ire 4n Morboniam. Sodales habe raros, nec nisi probos . doctos. modestox De altero autem ita censeo : sic itibi animum per varias diffundendum disciplinas ut interim praecipuε eum in certo occupes studii genere. Horum utrum, que si egeris, o quam tibi consules a quantum lihi decus surget 3 Adest aetas, suppetie occasio. Tantum ipse ut volis opus est. Ob. Iectare interdum animum vis e Unde id melius , , quam e literis amaenioribus. sat At pascere vis animum solidiori dape Z In philo sephia quidem habes Aristotelem, habes Se- Cam. Uterque eorum, utcunque interdum

- judice me non sordidus Aucior

Naturae Herique.

Sit sane in natura potior Stagirites ille: nunquam diffitebor. At Seneca longe magis ac meendet ad odium vitiorum . ac sontemtum rerum externarum. Senecae tamen addi pla-seat Epictetum cum Interprete Arrigno. Quia

116쪽

vero conqueri soles, non esse tibi memoriam, ego non a natura , sed aliundis oblivionem tibi obvenire scio age , imitare exemplum meum, adversaria coniice, ubi pulcherrima quaeque in suos digeras locos. Haec iam per ad manus sunto. Idque & magnum disium Plinium fecisse scias. Nam , ut de eo junior Plinius refert , Nihil unquam legit, quod non excerperet. Tardius quidem lectio procedet : sed quae chartae inscribes , simul quodammodo animo inscribes. Et dum quid. que ad suam referas classem, eadem charta& olim lecta invenies , & recens lecta suta junges. Quae collatio & priorum memoriam refricabit, & simul firmabit judicium. Pra terea jucundum erit postmodo quae ex variis authoribus congesseris, uno quasi intuitu vi dere , ia ex horreis suis quali messem pro priam depromere ad usus, quos voles. Hoc age mi fili. Et ages spero. Iam enim optima mihi de te opinari, ac propemodum spondere incipio. Deus spero audiet tot suspiria

ac vota nostra. Tu taulum enitere, ut vota

haec, quantum in te est, impleas. Sic tibi seu fhim, sic apud alios gratiam paries, imo& famam. Mihi vero gaudio eris: eo magis, quia sic cogitabo , si quid mihi humanitus contingat, te fore Tutelam parvulis meis. Vale mi fili, ac Deum time, monitaque mea G antis

117쪽

animo inscribe penitissimo. Jucundiora poteram scribere , non utiliora. Amicissimam a me salutem dices amplissimo Dom. Procan. cellario: cujus ego affectum erga me teque, non Cantabrigiae modo, sed Londini etiam , satis perspexi. item Doctori Whrenno, si a. pud vos est. Scripsi ad eum : si ad Episcopale jam fastigium sit evectus, ut audio , fac me certiorem. Mihi perjucundum erit hunc ei honorem gratulari: etiam salutem dices sum. mis & clarissimis Viris, Collens, Wardo, Belo, Porter, Charterion, Critoni: adis haec Duneono. lohnsono, Hallo, Fran Zio:& verbo ut dicam , cunctis nominis mei amantibus: Quos ego tum ob virtutes suas, tum ob affectum mihi praestitum colam aeternum. Mater & Fratres te plurimum salutant. Ex quibus Franciscus post quatriduum publice pro gradu doctoratus disputabit. Deum oro ut feliciter hoc ei vertat. Lugd. Batav. Io Cxxx. Ipsis Kalendis Februariis.

Pater Tuus G E R. J o. V o s S I U S.

118쪽

JOANNI FILIO.

Cantabrigiam

CArissime Fili. Hodie demum, qui I 3. est

Februarii, literulas accepi, 23. Jan. eXaratas ; nec ante eas, ex quo redii ex Britannia , vidi a te ullas. Sed iis quas dixi, meis ministi aliarum, quas octiduo ante a te mi Lsas ais. Addis te his exquirere judicium meum, utrum te satius si duri, an Theologiae operam dare. Scis sacrum me studium longissime praeferre: sed caussae fortasse sunt, cur disparem tui, quam aliorum multorum, rationem esse existimes. Eas credo causas li. teris istis, quas dicis, complexus es. Quare ubi illas accepero , sedulo eas perpendam, teque de sententia mea ocissime reddam ceristiorem. Interim vetus institutum urge, teque sedulo in stylo exerce , qui optimus est dicendi Magister. Omnino me male habet, quod ita rudis M scabra sit dictio tua. Et quia in Britannia vulgo patria magis lingua est in usu , quam Latina ι metuo ne ea res magis etiam incommodet . & spisse omnino fiat, at pure terseque loquaris ac scribas.

119쪽

Nec enim aliud superest remedium , quam ut veterum unum alterum legas & relegas, usque dum in sanguinem eum &succum veristeris. Nec legisse suffeceris: ctiam imitari opus erit. Qua parte hactenus operam & industriam tuam peni us requiro. Quasso, ne patere me diutius surdo canere : velim etiam a te legi antiquos illos sapiendi magistros, δε-ristotelem & Platonem. Plutarchum cum Seneca & Epicteto. Tu rivos aut lacus magis

consectari soles. Atqui, o Fili Multum, crede mihi, refert a fonte bibatur, Qui fluit, an pigro quae super unda lacu.

Ut est apud Bilbilicum Poetam. Sed haec studia spectant. Aliquid etiam de vita accipe. Ajunt aliqui te saepius colloqui cum puella Cantabrigiensi , imo saepe adeo itare ad

eam, ut suspicio multis o,irta sit eam a te amari , ut mque indignissiima sit te de genere nostro. Iam in Anglia tale quid inati dieram. Sed cum orsus essem de eo colloqui, totum illud cum risu excipiebas, & haud aliter difflabas, ac ventus farfari folia. Nempe sic loquebaris, quasi cogitationes tuae tantum ab amoribus absint .

stuantum 'panis Heneto dis et E dano.

120쪽

Εr sane securum me ea parte reddebas, quia satis visus es Cognoscere hunc fore praecipiatem gradum ad ruinam. Veruntamen si sieanimatus es, quid attinet occasionem praebe

re aliis ad haec disseminanda de te e Scis te socium esse collegii lesu. Scis quos mores haec vita postulet. t Fuge igitur sequiorem illum sexum: vel si res ita strat ut honeste te suis. ducere non possis, sis praesens absens. Illecmbras istas praesertim Britannicarum puellarum , quibus nihil illecebrosius esse funib ne

vide, etiam cum vides. Illorum etiam commercia fuge, quibus sexus ille semper in coriade, semper in ore. Aude tales contemnere ne contemnaris a bouis. Imo ue vulgares quidem animas sectare, quas amare soles. Non cadit in eas sapientia. Scis illud Biantis , οἰ -- ω -l. Sectare igitur pauculos , quos pariter pietas, prudentia. de eruditio commendant.

Horum vel aspectus magis juvabit, quam longi cum biennis illis tr. bliteis sermones:

quorum λογοι vere sunt Iogi. Tantum abest ut prosint, ut etiam obesse soleant. Atqui imquies, non semper est copia egregiorum hominum. Si occasio cum iis colloquendi non erit, colloquere cum mortui. , vel potius,

audi quid illi tibi praecipiant, quid narrent.

Hi non modo eruditionem augebunt ι sed animum etiam roborabunt in turbida hac vita.

SEARCH

MENU NAVIGATION