Flores medicinae theoricae ac fructus medicinae practicae necessarii ad diu vitam prolungandam, opus in duos libros distributum ... Francisco Antonio Georio Marchione

발행: 1726년

분량: 140페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

luna est. Quare malas, Sc pravas consuetudines corrigere oportet, sed paulatim, a Ocnsim ad meliora transferre. Undo in exhibitio ne copiosioris, aut minoris cibi in prandio, quani caena , non nihil etiam dandum est consuetudini. Haec enim tum in tuenda sanitate, tum ctiam in profligandis aegritudinibus plurimum valet. Apostcinatum stomachi,quoddam est simplex,quoddam compositum. Simplex ex humore simplici generatur, quia a sanguine cholera, vel phlegmate, vel melancholia, compositum Vero ex istorum humorum commixtione. Iterum Apostematum quod dam est calidum, quoddam frigidum , quoddam humidum , &quoddam siccum , uve durum, & calidorum quoddam her encntiam, ut sanguineum cholericum , & quoddam per accidens , ut phlegma, & melancholia putrefacta per accidens est calida. Pariter apostema essentialiter calidum potest fieri per accidens frigidum et rcsolutis scilicet partibus subtilibus, calidis , terrestribiis , remanentibus grossis. Apostematum causae possunt esse intrinsecae , dc extrinsccre 3 Intrinsecaesi stomachus fuerit valde calidus , quia ratione ca iditatis ad se materias facile trahet, quae postea congestae , apostema stomachi faciunt. Item dolores cum prolun gantur, quia natura intendens dolori succurrere spirituum, dc sanguinis multitudinem ad locum dolentem transmittit,dc sic materia ibidem congesta, generatur aposthema.

C A P. XXX. De Fricationibus, in Sudore , in Colica Passione.

DE sudore haec consideranda sunt, utrum sit calidus, aut frigidus , multus, an paucus per universum corpus, an circa partes quasdam, semper fluens, an intermittens. Nam si sudor sit calidus dc nuntiat humorem a natura superatum, ac paucum esse, frigidus e contra .

Aristotiles docet propterea medicos iudicare pravos sudores in febribus, frigidos, quoniam signum est tantam esse materiam, quae cum non possit 1 febre calefieri, minime quoque concoqui, ac superari potest. Si veto calidus, & multus sit, naturam validiorem significat, quae cunctam expetit materiam ; e contra frigidus. Si autem& calidus, & multus, do temper essiuant, copiosos esse humores 'i

92쪽

Ivictos declarat, sed non omnino excludi posse, aut virium imbecillitate, aut alio impedimcnto. ' . Quare corpus indiget auxilio medici, qui onus austrat, Schumorem expellat. Si autem trigidus sit, & multus, & continuo affluit, & V1-rium languorem, α humoris abundantiam, dc contumaciam indicat. liudor veniens in principio febrium, non est constringendus; multitudinem enim materiae significat. Et quoniam calidit Suehemens calefacit, di subtiliat humores , & poros rarefacit, con 'tentiva deficit, & non potest continere, quin fluant, & quia cum Vaporibus malis ad cutim ueniunt,etiam cic boni propter dese ctum contenti vae, unde cvacuantur spiritus, Jc boni humores, ideo corpus debilitatur. Et sudor in quavis parte corporis frigidus, nisi infirmus sit prope mortem , significat aegritudinem longam.

Saepe natura malos humores expellit ad superficiem corporis,

ut mundi ficet interiora, qui si sint subtiles, & liquidi nimium di lunt ut de cute, cum sudore, Sc fumo, si grossi sint per m nent sub cute , & scabiem faciunt; si medioeres pruriginem generant . Prurigo illis maxime fit, qui non lavantur ) ciique sorde, in corpore multiplicantur, sed de scabiei & pruritu habetur

caput particulare interius . Circa fricationes nota, quod faciendae sunt, incipiendo a spatulis, trahendo versus manu S; non trahen do deorsum , ne materiae versus cor trahantur, & versus Os stommachi, sed fiat fricatio latera Iis , versus brachia dcc . Ubi ibret multa humiditas non competeret fricatio, quiλeliquaret, & non relblveret. . Qtii e domo egredi non potest, utatur fricationibus antequam a lecto surgat, cum panno non multum aspero &c. Pedes abstergendi tam vesperi, quam mane sicciore linteo , vel spongia, & lavandi non raro singulis saltem quatuordecim diebus aqua salsa, in coctis rosis, & id genus simi libus. Et tandem non erit inutile notare secundum quosdam medi- τω, quod sudor , qui singulis noctibus prodit, non aliunde fit, quam ex sanguine nutritioni inepto. quem natura tamquam minus idoneum nutriment via expellit, idque in nocte, cum ob nati' caloris ad interiorcs partes reditum actiones suas perfectius absoluit.

Colica passio, quae gravis quidem, ac vehementissimi doloris morbus est perinde, ac si terebro partes perforenter , aut palminfixus sit, molestare istet, & provenit ex statuoso, & frigido spiris uin intestinis retento, e quibus quia densi, crassi, & nervosi egre di nequit, ut Galenus docet. i

93쪽

Item retentio secis aliquando fit ex siccitate : siccitas autem sit propter siccitatem ciborum, aut propter paucitatem quantitatiS eorum, aut exitus urinae multitudine, aut multitudine la horis , aut caliditate ipsius ventris, aut simili de causa . Fit autem multitudo ventositatis, aut propter cibos in nativos multae quan titatis, aut propter plurimam superstuitatem cibi, aut propter caliditatis ventris debilitatem. . Intestina lunt adeo longa, ut omnia simul extensa sint communiter novem cubitorum.

Cholon est intestinum grossum sic dictum , quia multas habet cellulas, in quibus stercora figuram accipitant. Et ab hoc intestino nomen sumpsit cholica existens, dolor Valde intensus , qui frequente propter duritiem secum generatur. Dolor quando est in Colon, & reliquis intestinis grossis, dicitur cholica passio, quando est in ileon, quod est intestinum valde longum, plures habens revolutiones, & in intestinis gracili- bus dicitur ileos. Ileos apud antiquos dicta est Domine miserere , propter

mortem crudelem, &obscenam, post multos cruciatus, &VO-mitum stercorum &c.

Causa it eos est intestinorum, vel obstructio, vel retentricis facultatis fortitudo, &attractricis. Item calidum apostema, Vel humor frigidus, crassiis, re viscosus - Sed frequentius accidit propter vehementiam virtutis retenti vς, cum gracilia sunt magis ordinata ad retentionem, quam grossa ue sunt enim gracilia stri-

ctiora. γ

Obstructio fit, vel a tumore duro, v Et ab alio quopiam ah scessu, vel ab excrementis siccis dcc. Item cholica ficquentius fit a ventositate phlegmate, stercore sicco, & vermibus , & similibus. Dolor in gracilibus est intensior, quam in grossis , quia standmagis ncrvosa, dc acutioris sensus, & dolor Iliacus est supra umbelicum cholicus est infra umbelicum . . Item signa Ilei sunt ultra dolorem supra umbelli vum ; vomitus interdum secum, & vermium fetor oris, & totius Corporis &C. Quando dolor augetur ex sumptione cibi, tunc dolor est cholicus, stomachus enim cibo plenus comprimit intestinum

Ileus non iuvatur a clysteribus, ac suppositoriis sicut cholica . In curatione iteos, si venenu sit in causa, danda erit opera, ut Vomitus provocetur propinante calente aliquo jure pingui, demum

thiriaca exhibeatur, vel quidpiam aliud, prout speties veneni magis

94쪽

6, Causae punctionis stomachi sunt cibi acuti, salsi, acetosi,

ventositas &c. aliquando cholera pungens , sic mordicans, Phlegma salsiim , melancholia ad usta, & phlegma viscos um, in cujus se-pal atione sit dolor. Et tandem cxcoriatio, vulcus, apostcma , de Vcrines. Ventositas cognoscitur per rugitum, & aliquando punctionis mutationem. Item pcr eructationem, aut cXltum Ventositatis per inferius, cum quibus punctio alleviatur. Humor cholericus cognoscitur per caliditatem in loco, sensatam sitim , oris amari iuuincm dcc. Phlegma cognoscitur per punctionem cum gravitato, dc si egrediatur inscrius apparet album, & cum hoc sentitur in altivo mordicatio, & tenalmon . Phlegma groitum ν& viscosum cognos citur, quia cum educitur apparet in aliqua par te supersiciei ejus aliquid sanguinis adluerens . Melancholia cogno scitur per colorem ejus fuscum, cum educitur. Uermes cognOscuntur per signa Vcimium. Apostuma vero per duriticin Ab em. α dolorem continuum.

CAP. XXXII.

De Tussi, Sternutasione , in Respiratione h

Τ Usas secundum Galenum est vehementissima pulmonIs ema.

tio, qua plurimus spiritus celerrime foras erumpens im petusuo extendit, exploditque cxcrementa meatus ipsius obstruentia . Unde tussis est quocidam aggrcgatum ex duobus motibus , scilicet dilatatione, & conitrictione impetuosa pulmonis, &pe, Horis ad expellendum nociva .: , Et cum per tussim violenter.erumpat, & rejiciatur materia ,& orificia venarum capillarium facile aperiantur, ex quibus profdeat saguis, non est cum magno periculo, quia cum tenues sunt vet.

nae, lacile aperiuntur,& clauduntur. Et quia tussis est pectori, sicut sternutatio cerebro; ideo notandum, quod in pectore sunt duo panniculi dividentes ipsum in duo media, quare fiunt in eo duat Concavitates, Vel duo ventres, & propter hoc quando aggregatur in uno latere ejus saniositas non transit ad latus alterum, scilicet a latere dextro ad latus sinistrum, vel a latere sinistro ad latus

dexterum .

Inter causas tussis sunt vapores acuti sicut piperis, & simHlium, qui mordicant pes monem. Et similiter Lapor cibi. acuti cris, aut asciosi valde . Materia quoque contenta In veni pulmo

95쪽

nis, sua acuitate , aut multitudine stimulando, facit tussim lic- eam. Et quandoque tussis siccae causa est debilitas virtutis expeo

lentis.

Tussis cum difficultate accidit propter exiccationem pectoris

ab humore exiccante, constringente &c. Tussis cognoscitur provenire a causa calida, quando est cum asperitatu sicca , & Diae sputo: a phlegmate , cum tussi affuerit sputum multum, & non facile potest expui propter grossitiem& vis. ositatem 1iiam . Galen. ait Aphor. Is . dominante vento frigido tussim fieri, nam aer frigidus attractus moleitans causa est

Ex serculis pro tussi conveniunt brodium cicerum, Vitelli, OVorum sorbilium, carncs tenerae , & vinum dulce; comestio ficum cum Lucibus abscindit tussim, quae est antiqua. Pulvi sinapis naribus appositus sternutationem provocat, & cerebrum a superfluitate phlegmatica mundificat. Potest vetari sternutatio, si oculi parum fricentur sternutatione, caput purgarur a malis vaporibus, ut Domus a fumo, quando .

expellitur a Vcnto.

Sol. & calor qualiscumque, dissolvunt in capite omnia ex crementa humida, & colliquant ea. Hinc fit, ut statim, ac quis, cui caput humidum est, vel vaporum plenum in solem prodierit , sternutationem elidit. Quibusdam etiam defluente in proximε vicinos musculos humore in Upite fuso, motioncs colli voluntarie impediuntur . Sternutamentum est bonum signum, significat enim virtutem robustam, unde dicit Avicenna, morti proximum non posse sternutare propter virtutis inbecillitatem. Et est utile, quia caput humidum exiccat, supervacua cxpellat, & capitis gravitatem sedato Respiratio est motus elevationis, & depositionis pulmonum, procedens a thorace causa vitae. Galenus docet, tria esse organa principalia r cipi rationis, scilicet pulmonem, thoracem, & Cori Pulmo est principale, & dilatatur, & comprimitur, &respiratio fit, ut cordis color ventilatione servetur. In genere fi equens respiratio facile cognoscitur num fiat ra. tione ardoris, vel imbecillitatis, vel potius ratione angustiae . Si, ob ardorem apparet thoracis calor, & faciei rubcdo -Si ob imbecillatem, non adsunt signa ard*ris, si ob angustiam celeriter, & frequenter dilatatur thorax.

Galenauper, inibor.34.Hippocratis inquit; suffocatio nihil alluct

96쪽

66 est praeter respirationis dcfectum: qui quidem respirationis deluctus sit propter angustiam , & coarctationem alicuius spiritua' lium instrui nentorum. Desit etiam respiratio propter Virtutismo ventis thoracem imbccillitatem, & vitalis principii Velicinentem refrigerationem, ob angustiam vero fit omnino strangulatio . R ngustia autem fit, vel repleta regione ca, quae intes thoracem , atque pulmonem est, vel pulmonis cavernis, di fistulis repletis, vel repleto guttur . Deus nos liberet ab hujusmodi morbo.

De Subeth , in Incubo .

SI belli est somnus profundus, non naturalis, qui etiam Vocatur carus ab ingrossatione spirituum, vel forti humorum oppilatione in viis purissimi vcntriculi cerebri proveniens . Cuius causa extrinseca est re quaelibet sua frigiditate potens spiritus in- grossare. Ad intra vero grossi vapores undique resoluti, qui ad caput veniunt, &. in anteriori cellula oppilationem causant. Incubus accidit, cum viae per quas spiritus a corde ad cer brum deteruntur , & a cerebro ad membra caetera ab humiditatibus oppilantur, quo fit ut membra debitis suis motibus careant,& tunc cum pectus ad necessarias dimensiones dilatari nequeat diaphragma constringitur, & ab ipso pulmo, a pulmone vero cor : Qua ex causa cor ipsum debite dilatari non potest, & tunc infirmo super se, ut pondus, ves phantasm,i apparet, quod Uuugares demonem homiam suis antem putant. Hoc ut plurimum in somniis accidit, & his potissime, qui resupine dormiuiar. Quantum ad causas intensa caliditas, vel frigiditas esse potest. Nam frigiditas dormitanti superveniens , dc vias spirituum comprimens , incumbum essicit. Caliditas vero interuum humores in Vaporem convertit, qui postea vias illas oppilar. Et incubus inducitur. Accidit etiam, cum quis super magnam replecto num dormit. Grandis cnim repletio est in cubi plerumque causa. Nam stomachus repletus comprimit diaphragma , scilicet panniculum , cum quo pulmo conjungitur, qui est Ordinatus ad expcllendum .

97쪽

C A P. XXXIV. De Digestione , Repletione i

in Evacuatione .

SΤomachus ut inquir Galenus; est cellula in medio corporis posita , ut initiumςntum ad digerendos cibos, cujus essentia iacapite est nervosa, hilac filaida, & sicca ; in seriora. vero stomachi sunt caxnosa, in quibus ni cibi digestio, ejulque succi ad hepat pulsio. Digestio ut docet Galenus est concocti, ac confecti, & in

sanguinem conversi alimenti, & in corporis particulas omnes attractio. ndo cibus est superfluus, ut hen E digeri non possit convertitur ad acetosum , maxime si stomachus fit frigidus. Qgando est tam paucae quantitatis, ut aduratur, corrumpitur ad fumosum in stomacho calido . Concoctio ptimenti est species elixationis cum Aristotile

Item concoctio est perfectio, vel in substantia, ut cum concoquitur sanguis evadit caro, vel in qualitate, dc clim mustum evadit vinum. Item Concocta dicitur materia quaecumque cum qualitates acquisicrit vix enti aliquo modo utiles; nimirum disposit ionem ad facilem evacuationcm, remissionem activitatis praeternaturalis, obedientiam naturae , & similia. Quatuor sunt virtutes naturales, idest appetitiva , contenti-va,digestiva,& expulsiva: quae omni ous membris parvis, Sc magnis in1unt. 2ed tamen stomacnum, Sc hepar fortius caeteris, has na- here credimus. Quia caetera corporis membra habent has virtutes ad nuci imentum sui. Stomachus vero, dc hepar non solum ut se nutriant, sed ut caeteris membris adiutorium accommodent.

Repletio superflua impedit stomachi digestionem, calorem innatum 1uffocando, sicut nimia innatio ipsulit paucificando. Motus quoque laboriosus post cibum minuit, aut corrumpit digestionem, tum cibum agitando, ut non bcnE complectatur a stomaco, tum calorem trahendo ad instrumenta motus. Levis tamen

deambulatio juvat faciendo cibum ad fundum stomachi desccnde

98쪽

SI Nocumentum digestionis stomachi est materia fiere omnium egritudinum materialium, propterea dicitur, quod plures inter' fecit crapula, quam gladius. Cum aer nubilosus est, & humidus, spiritus .existens in ambitu totius, & sanguis ab aere nubiloso crassescunt, dc nori fiunt debitae transpirationes, fiunt malae concoctiones, fiunt obstructiones. & calor naturalis obtunditur. Unde simplomata quam

plurima Causantur.

Coctio consistit in hoc, ut separetur quod utile est ab excre-

Concoctio nihil aliud est, nisi assimilatio . Familiaria melius

Concoquuntur, ea quae causa, panis optimum praebet alimentum. Quod materia sit frigida apparet ex perseverantia longa dolOris , nam materia frigida , & viscola est, & quando flatuantur propter exlcnsionem, & solutionem continui, dolor esticitur . ' Expertcntia constat calorem per seipsum post cibi sumptio. nem, ut cum mutet facilius, & concoquat, in prostandum res

Quando calor revocatur ad intra, ut fortius digerat, licet sit bonum per viam causae, est tamen malum per viam signi . bignificat enim aut parvitatem caloris, & consequenter de-hilitatem virtutis digestivet absolute; aut in comparatione ad cibum digerundum .

Signum b9nte digestionis est non sentire gravitatem, neque

rugitum &c Schola docet, quod Ventris onus, compressis natibus non est retinendum, ita namque indurantur feces in intestinis ob continuam suctionem venarum miseraicarum , quae omnem humiditatem a*cibus exugtint, quo fit ut illς exiccatae, dissicilioris exitu fiant, intcstina Obstruant, oppilentque, dc statuum eductio praecludatur, Scaliorum , conscquenter secum , dc sic nocumenta quamplurima sequantur. Si natura fuerit districti a iuvi, praecipuum remedium erit, si pruna hispalaica dulcia, numero octo, vel decem cum pugillo passularum dulcium in jure pulli, aut carnis vitulinae , ves optimi castrati decoquuntur, di decoctum mane sumatur ante prandium , sine moloitia enim aperiet alvum, & Omnes humoreS tem: pcrabit. . . - Item quando ventris beneficium deficit, adiuvatur uncia floris cassiae, dc etiam passulis dulcibus ante cibum linietur venter,

α conserunt pectori. Cassia

99쪽

o Cassia omnes Ilii mores evacuar, sanguinem puriorem reddit, dc universum corpus iiitcgriim csticit. Evacuatio non habet fieri ante materiae digestionem. Canon tamen habet veritatem , praeterquam in materia venenosa , aut

suriosa valde, aut multa, de qua timetur aegri perditio. In his enim casibus magnum periculum est in mora. Omnes evacuationes particulares generalitεr praecedere debet universalis, quae sit per pharmacum, vel missione sanginis. Et quia dicunt medici non evacuamus, nisi concoquamus materiam cum materiae sint diversae sci Iicet, aliae crassae, aliae fluidae, procrassibus debemus uti abstergentibus , & incidentibus, ut syrti-po de bcttonica , & consimilibus, pro fluidis autem crassiantibus. Syrupus de bellonica, & cichorea bene conserunt ad concoquendam bilem, & pituitam. Verum quantum temporis spatium detur ab assimipto cibo ad substantiae animalis deperditae restaurationem, tres esse dies testatur Hipp. in lib. q. de morbis . Siquidem in primo die assumitur cibus, in secundo seces exeunt,in 3.humor eXerzmentosus expellitur.Sanus igitur deget homo. si cibo opportuno antimpto secunda die feces emittat,& tertia excrementitias humiditates. Et e contra sanus non permanet, si feces detineantur, humiditatesque praedictae tertia die non expellantur . Et si cbi prima, aut secunda die exeant, homines evadunt tenues,

ac debiles.

De Parali si, Spomo oe Stupore de

Scabide ,-Formica la .PAralisis Grecae; Latino dicitur relaxatio. Unde Para lisis nihil

aliud est, quam membrorum relaxatio propter nervorum oppilationem causata . Sed notandum, quod Parali sis interdum est cum totali ablatione sensus, dimotus, aliquando solum cum

diminutione ipsorum: unde Paralisis proprie dicta, est particularis apoplexia , & apoplexia est Parali sis universat is . Spasmus est membri patientis abbreviatio , sive decurtatio ,& provenit, Vel ex nimia repletione, aut evacuatione, aut CX mala frigida compleatone, aut calido nervorum apostemate.

Quando contingit materiam aliquam in nervis imbibi, sic ut eos dila

100쪽

69 dilatet, & accurtet: fit spasinus, quena de repletione dicimus. Defectu autem materiae fit a quacumque causa potente humidi tates nostri corporis exiccare. Et tunc nervis non aliter accidit, quam suando igni coitum madefactum exponimus , ipsum enim humiditate relbluta contrahitur. interdum etiam fit propter dolorem , aut nocumentum aliquod cerebro communicatum. Cum

enim cerebrum tale sentit nocumentum, se contrahit, ex cujus

contractione ab ipso quoque orta contrahuntur , & motui volun tario fit inobedientia. Interdum propter frigus musculos conge lans, membrum tensum stabit, ad nullam positionis differentiam se ficctere potens. Quod etiam ex venarum i & arteriarum repletionc potest e vcnire.

Stupor nihil aliud est, quam membri ablata, vel diminuta

sensatio, propter tactivorum spirituum paucitarem, aut ipsorum, seu membri in debitam dispotitionem ab alicujus rei mala qualitate eidem impressa causata. Ista indispositio fit ex glutinosis humoribus , pro qua prodest lotio cum aqua salsa marina, &ν uvant, quae prosunt pio epile psia. Mortilicatio alicujus partis sit per extinctionem caloris innati , qui quidem calor innatus extinguitur tum a summo calore, tum a summa frigore, Α' summo frigore tanquam a contrario extinguente contrarium, vel per antiparistesim, pellente nimirum externo frigore calorem innarum ad partes interiores. Unde accidit . ut idem calor acutus humidum contumat, quod ejuidem caloris pabulum erat. Deficiente vero pabulo vitae, & calOre sequitur interitus.

Stuporis causa sunt Omnia , quae in originibus nervorum, seu in nervis ipsis, per quos ad membra spiritus deseruntur, & ab extrinseco, & intrinseco oppilationem facere queunt, ut sua nimia quantitate. Sanguis oppilans, aut viscositate phlegma, aut melancholia sua grossitia. Cholera vero non nisi ratione qua ha- moribus caeteris dat ingrcssum, raro, immorarissime sit stuporis

causa.

Cum totum corpus redundat serventissimo sanguine, qui tanquam alimentum ad singulas corporis partes necessario defertur , quaecumque ejus pars subtilior, acriorque est, ad cutim tanquam excrementum dcfertur: si postea frigus, vel ex aqua, Vel

aere occurrerit, statim meatus condensantur adstringuntur .

Unde introclusi spiritus illi tenues acres, & mordicantes , neces sario excitant pruritum, deinde etiam dolorem multiplicat ma

teria , & sibi invicem succedente . Unde si vel propter crassitiem ,

SEARCH

MENU NAVIGATION