Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

lsό Da Aus M. SCIENT. Suave mari magno turbantibus aquo a Ventis, sec.

uave eLydectaculum, linquiti flantem aue

ambulantem in littore, navem intueri tempestate in mari jactatam : suave itidem ex

edita turri duas cernere acies concursantes in planitier at nil dulcim eia hominι, quam mens per doctrinam in arce veritatis coliocata, unde aliorum errores fi labores dissicere possit. Denique, ut mittamus vulgaria illa argues menta, quod per doctrinam scilicet, homo homini in eo praset, in quo ipse brutis: quod

ope doctrinae ascendat homo intellectu usique ad coelos, quo corpore non potest: &. alia similia:cum eo concludamus bono hanc dissertationem de literarum excellentia, ad quod humana natura ante omnia aspirat, shoc est, immortalitate, & aeternitate. Huc enim spectant procreatio sobolis, nobilitatio familiae, aedificia , fundationes , monumenta, fama, ac denique humanorum votorum summa. Atqui videmus, montimenta ingenii, & eruditionis, quanto diutius durent, quana ea, quae opere & manu facta sunt. Annon Homeri Carmina,viginti quinque annoru)n centurias,& supra, absq; unius syllabae aut literae jactura,duravetunt Quo spatio innumera Palatia, Templa,Castella, Urbes, collapsa sunt, aut diruta. Picturae, ac Statuae Cyri, Alexandri,Caesaris,imo Regum& Principum multo recentiorum nullo jam

102쪽

LIBERI. D sunt modo parabiles: Archetypa enim ipsa, jamdudum consecta vetustate perierunt,eX- empla autem in dies primigenia sint litudine mulctantur. At ingeniorum imagines perpetuo integrae manent in libris, nullis temporum injuriis obnoxiae, utpote quae jugem renovationem recipere possunt: Quanquam nec imagines dici proprie possint, quia perpetuo generant quodammodo, seminaque sua in animos hominum spargunt, atque ae talibus subsequentibus infinitas actiones opinionesque suscitant & progignunt. Quod

ii navis inventum , res existimata tam nobilis & admirabilis fuerit,quq opes merces uehinc inde transportat, Regiones locis disjunctissimas, participatione fructuum & com- . modorum consociat ; quanto rectius literae celebrari debent , quae tanquam naves sulcantes Oceanum temporis, remotissima secuta , ingeniorum & inventorum commercio & societate copulant Θ Porro videmus, nonnullos Philosophorum,qui maxime immersi erant sensibus , minimeque divini,atque immortalitatem animae praefracte negabant; hoc tamen vi veritatis adactos concessisse, quoscumque motus & actus anima humana absque corporis organo praestare possit, eos etiam post mortem permanere probabile esse: quales nimirum erant intellectus,minime autem assectuum motus. Adeo

scilicet scientia immortalis visaeli res illis, d 6 atque

103쪽

II Da Auo M. SCIENT. atque incorruptibilis. Nos autem , quibus divina revelatio illuxit, conculcantes haec rudimenta, atque offucias senium , novimus,non solum mentem,sed & es hctus perpurgatos, neque animam tantum, sed etiam

corpus , ad ImmoItalitatem allumptum iri suo tempore. Sed enim meminerint homines, & nune, & alias ubi opus fuerit; me inprobationibus de dignitate scientiae, inde ab initio sejunxisse testimonia divina ab humanis; quam methodum constanter retinui, separatim utrunque explicans. Quamvis vero haec ita sint, nequaquam tamen hoc mihi sumo, neque me consequi posse confido , ut ulla causae talus pro doctrina peroratione, aut actione, judicia I

scindam: vel I viri Galli,qui granum ho dei gemmae praetulit;vel Mia qui cum arbiter tactus esset inter Apollinem, Musarum,& Panem, ovium Praesidem, o*ulentiae palmam detulit, vel Paridis, qui spreta sapientia , ac potentia, primas voluptati de amori dedit; vel Agrippina, eligentis, Occidat matrem , modo imperet, imperium licet cum conditione detestanda praeoptantiqvel Rhssis, qui vetulam pra tulit immortalitati . typicerte eorum, qui consueta optimis praeponunt: plurimaque ejusmodijudicia popularia: Haec enim antiquum obtinebunt : V rum & illud etiam manebit, eui innixa est

semper doctrina tanquam firmissimo funda-

mendo

104쪽

L I B a R I. 8smento, quodque nunquam labesectari poterit , Iunificina in sapientia asilii suis.

FRANCISCI BACONI s

Vice-Comitis sancti Albani,

dignitate ct augmentis

scientiarum s

Ad Retem suum, Onsentaneum videri possit, t messi non raro secus eveniat, Rex optimet ut,qui Sobole nu-- merosa aucti sunt, quique immortalitatem suam in posterisiplorum quasi prospectam, prae caeteris mortalibus sint sollieiti de statu futurorum temporum , ut-Pme quibus satis intelligunt chariss a illa Ilia tandem debeae pignora transmitti. Elzzabetha Regina,propter vitam coelibem,h spes potius in mundo, quam incola fuit; sua quidem tempora Omavit,& in multis beavid, Enim mero tua: Majestati, cui Deus pro benignitate sua dedit tot suscipere liberos, dignos certe qui te perpetuent, cujusque aetas in vigens,

105쪽

so DE Auci M. SCIENT.vigens,& torus foecundus,adhuc plures pollicetur usquequaque convenit, non modo

tuum quod Acisin seculum irradiare; verum

etiam ad illa curas tuas extendere, quae mC-

moria omnis alat, quaeque ipsa intueatur aeternitas. Inter ea autem l nisi studium meum erga literas me falliti nil dignius est, aut nobilius, quam si doletur orbis terrarum Augmentis Scientiarum solidis & si ti-ctuosis. Quousque enim tandem pauculos aliquosScriptores statuemus nobis tanquam Columnas Herculis,ne plus ultra in doctrinis progrediamur 1, cum habeamus Majestatem

tuam, instar lucidi & benigni Sideris, quod

nos inter navigandum conducat& fortunet Ut igitur aiu rem redeamus: Recolamus

jam, & nobiscum perpendamus, quid Principes Viri, aliique, hucusque ad literarum amplificationem attulerint, quid praetermiserint 8 Hoc autem presse & distincte excutiamus, set mone quodam Activo & Malculo, nus' iram digrediendo,nil amplificando. Ponatur igitur illud. quod quivis concedat opera quaeque maxima & difficillima, vel

praemiorum amplitudine is vel consiliorum prudentia & senitate, vel laborum conjunctione superari: Quorum primum,conatam extimulat, secundum ambages & errores tollit, tertium mortalium fragilitati succurrit. At inter haec tria, merito primaS tenet

Consilii prudentia , semita/; hoc est, Mon-1iratio,

106쪽

LIBER II. 9Istratio , &. Detineatio viae rectae & ploclivis, ad rem, quae proponitur,peragendam. Claudum enim, quod dici soleti in via, antevertit Cursorem extra viam. Et Salomon per apposite ad hanc rem : Ferrum si retusu uerit , viribm utendum majoribm: quod vero super omnia pravalet, est apientia. Quibus verbis innuit, medii prudentem electionemessicacius conducere ad rem, quam virium

aut intentionem,aut accumulationem. Haec

ut dicam, illud impellit,quod Galvo semper

eorum honore , qui de Literis quomodocunque meruerunt perspicio atque animadverto , opera eorum atque acta pleraque , ad magnificentiam potius, & nominis sui memoriam, quam ad Scientiarum ipsarum Profectum & Augmenta spectasse:

dc literatorum potius numerum auxisse, quam artibus ipsis multum incrementi attulisse. Achiones autem & opera, quae ad literas amplificandas pertinent, circa tria vegantur objecta : Circa literarum sedes; circa libros; & circa personas eruditorum. Quemadmodum enim aqua,sive ex coelesti rore descendens, sive ex fontibus scaturiens, facile disperditur, nisi colligatur in aliqua receptacula, ubi per unionem & congregationem se

sustentare & fovere possit, quem in finem

excos itavit solertia humana Aquaeductus, Cysternas, Stagna, eaque etiam variis ornamentis

107쪽

si. DE Aus M. SCIENT.mentis condecoravit, quae Magnificentiae& Dignitati, non minus quam usui & N eessitati deserviantὶ similiter liquot isteScientiae pretiosissimus, sive a Divina inspit

ilone destiIlet, sive e Sensibus exiliat, mox periret omnis , atque evanesteret, nisi conservaretur in Libris, Traditionibus, Colloquiis, ac praecipue in Locis tertis his rebus destinatis, quales sunt Academiae,Collegia. Scholae, ubi & permanentes habeat sedes ,&erestendi insuper & se congregandi copiam,& facultatem. Ac primo, opera,quae ad Musarum Sedes spectant,quatuor numerantur: AEdificiorum structura; Proventuum Dotatio; Privilegiorum Concessio ; Disciplinae Lex & Institu. tio; Quae omnia ad secessum & otium tui plurimum conserunt, &ad vacationem a curis & molestiis: qualia sunt quae ad Alvearia constituenda, in usum mellis, requirit

Virgilius; Principio sedes apibus statioque petenda ,

Luo neque sit ventis aditus, &c. At opera circa Libros duo sunt praeeipua. Primum Bibliothecae, in quibus tanquam Mausoleis, priscorum Sanctorum reliquiae, virtutis plenae, conditae simi. Secundo,novae editionis Auctorum , emendatioribus impressionibus, fidelioribus versionibus , utilioribus commentariis, annotationibus ma

108쪽

nis diligentibus, & hujusino di famulitio,

instructae & ornatae. Porro opera, quae Literatorum hominum

Personas respiciunt, spraeterquam quod ipsi ornandi snt & promovendiὶ sunt etiam duo : Remuneratio & designatio Lectorum, in artibusjamdudum inventis, & cognitis; &remuneratio ac desgnatio scriptorum, circa eas doctrinae partes, quae non satis hactenus excultae aut elaboratae sunt.

Haec summatim opera sunt & acta, in quibus inclytorum Principum, aliorumque illustrium virorum promerita, erga rem literariam claruerunt. De particulari alicujus commemoratione, qui de Literis bene meruit, cogitanti, ocurrit illud Ciceronis, quod eum, post reditum suum , ad gratiaspi omiscue agendas impulit; Dissetis,non ab- quem ingratum quenquam praterire. Potius lex scripturarum conlili spatium intueamur , quod adhuc restat in stadio decurrendum , quam oculos reflectamus ad ea, quae a tergo jam pridem reliquimus. Primum igitur, inter tot totius Europae Collegia, praeclarissime fundata, omnia illa certis Professionibus destinata esse demiror, nulla liberis atque universalibus artium dc scientiarum studiis dedicata. Nam si quis judicet,Doctrinam omnem reserendam esse ad Vsium & Actionem, recte sapit: Vermis tamen facile est, isto modo prolabi in erro

109쪽

. i.

s 4 DE Aus M. SCIENT . rem illum, quem Fabula perantiqua Perstringin in qua caetera Corporis Membra litem Ventriculo intenderunt, quod neque motum praeberet,ut artus, neque sensum, ut caput: quamvis interea alimentum coctum atque consectum ventriculus ille in reliquum corpus divideret: Plane eodem modo , qui in Philosophia ac Contemplationibus universalibus positum omne studium , inane atque ignavum arbitratur, non animadvertit , singulis Prosessionibus, & Artibus ι exinde sticcum & robur suppeditari. Atque certe persuasum habeo, hanc ipsam haud minimam causam fuisse, cur felicio x Doctrinae progressus hucusque retardatus sit; quod opera hisce sundamentalibus scientiis navata sit tantum in transitu, neque haustus pleniores inde epoti. Nam si arborem solito fructuosiorem fieri cupias, de ramis medicandis frustra cogitaveris; Terra ipsa circa radicem subigenda, & gleba laetior admovenda, aut nihil egeris. Neque rursiis silentio praetermittendum est, hanc Collegiorum , & societatum, in usum tantummodo Doctrinae Prosessoriae, Dedicationem , non solum scientiarum incrementis inimicam suisse; sed etiam in Regnorum M Rerum publ. detrimentum cessisse. Hinc enim fieri solet, ut Principes delectum habituri ministrorum, qui Rebus civilibus tractandis sint idonei , ejusmodi hominum mirami . soli-

110쪽

L I B E R II. 9J1olitudinem circa se reperiant; propterea quod non habeatur Educatio aliqua Colle piata, in hos usus destinata, ubi scilicet homines a Natura ad hoc facti & comparati, praeter artes alias Historised inguis moder-His, libris & tractatibus Politicis, praecipue incumbant; ut inde ad civilia munera magis habiles, & instructi accestant. Quoniam vero Fundatores Collegiorum plantant , Praelectionem vero rigant 1, sequitur jam ordine,ut dicam quid in publicisLectionibus desideretur, Nimirum, Improbo vel maxime tenuitatem Stipendiorum, Praelectoribus sive Artium , sive Professionum, praesertim apud nos assignatam. Interest enim imprimis progressui in Scientiis, ut Lectores in unoquoque genere ex optimis instructissimisque eligantur: utpote quorum Opera, non in usum transitorium;sed ad lassi- cicndam Sobolem Scientiae, in secula adhibeatur. Id fieri nequit, nisi praemia & conditiones tales constituantur, quibus eminentissimus quisque in ea Arte plane conten- tus esse p9ssit; ut illi demum grave non sit,in eodem munere immori, neque Praelicam cogitet. Quocirca Scientiae ut floreant, Mi

litaris lex servanda Davidis; Daqua esset pars descendentis ad presium, O manentis ad sarcinas ; Sarcinis male aliter prospectum erit. Sic Lectores in Scientiis sunt tanquam Conservatores & Custodes totius Literarii

SEARCH

MENU NAVIGATION