Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

storiam & experientiam pro eadem re habemus ; quemadmodum etiam Philosophiam& scientias. Neque alia censemus ad Theologica partitione opus esse. Differunt certe informationes oraculi & sensus , & re, & modo insi-1viandi : sed spiritus humanus unus est, ejus. que Arculae & Cellae eaedem. Fit itaque , ac si diversi liquores, atque per diversa infundibula, in unum atque idem vas recipiantur. Quare de Theologia, aut ex Historiasacra constat; aut ex Parabolis, quae instar divinae Poeseos sunt: aut ex Praceptis, dogmatibus, tanquam perenni quadam Philosophia. Quod enim ad eam partem pertinet,quae reindundare videtur, Prophetiam videlicet, ea Historia genus est: quandoquidem Historia Divina ea polleat supra humanam Praerogativa , u t Narratio factum praecedere non minus , quam sequi possit. C A P. II.

Partitio Historiae in Naturalem O civilem, Ecclesiastica oe Litetaria sub Civili comprehensa. Partitio Historiae Natutatis in Historiam Generationum, Praeter-Genetationum , O Artium.

HIstoria aut Naturalis est, aut Civilis: In Naturali, Naturae res gestae, & facinora memorantur; in civib, hominum. Elucent procul dubio Divina in utrisque, sed

magis

122쪽

LIBER II. IOTmagis in Civilibus, ut etiam propriam Hi ria speciem constituant, quam Sacram aut Ecclesiasticam appellare consuevimus. Nobis vero etiam ea videtur Literarum & --tium dignitas,ut iis Historia propria seorsum attribui debeat; quam sub Historia Civili quemadmodum & Ecclesiasticam comprehendi intelligimuS. Partitionem Historia Naturalis moli mur ex flatu & conditione ipsius Naturae , quae in triplici statu posita in venitur, & tanquam regimen trinum subit. Aut enim libera est natura, & cursu consueto se explicans, ut in coelis, animalibus, plantis, & universonaturae apparatu; aut a pravitatibus, & insolentiis materiae contumacis, & ab impedimentorum violentia, de statu suo detruditur , ut in Monstris, aut denique ab arte &opera humana constringitur, & fingitur,& tanquam novatur, ut in artificialibus. Sit itaque partitio Historia Naturalis, in Historiam Generationum; Prater-Generationum ;-Artium; Quam postremam etiam Mechanicam & Experimentalem appellare consuevimus. Harum prima libertatem natura tractat, secunda errores, tertia vincula. Libenter autem historiam artium, ut

historiae naturalis speciem constituimus: quia inveteravit prorsus opinio , ac si aliud quippiam esset ars a natura, artificialia a naturalibus: unde illud malum , quod ple-h riquc

123쪽

io 8 De Auci M. SCIENT.iique historiae naturalis scriptores, persuri ctos se putem, si historiam animalium, aut

plantarum, aut mineralium confecerint, omissis artium mechanicarum eXperimentis. Sed & illabitur etiam animis hominum aliud subtilius malum; nempe, ut ars censeatur solummodo tanquam additamentum quoddam naturae, cujus scilicet ea sit vis, ut naturam reane) vel inchoatam perficere, vel in deterius vergentem emendare, Vel impeditam liberare; minime vero penitus

vertere, transmutare, aut in imis concutere possit. Quod ipsum rebus humanis praeproperam desperationem intulit At contra, illud animis hominum penitus insidere debuerat; artificialia a naturalibus,non forma, aut essentia, sed efficiente solumm6do differre; homini quippe in naturam, nullius rei potestitem este, praeterquam motus , ut scilicet corpora naturalia aut admo- eat in amoveat. Ubi igitur datur admotio

corporum naturalium, aut remotio, conjungendo ut vocan0 activa passivis,omnia potest homo; ubi non datur, nihil: Neque

interest, s res ponantur in ordine ad aliquem effectum , utrum hoc fiat per hominem , vel absque homine. Aurum aliquan do excoquitur igne, aliquando in arcnulis purum invenitur, ministrante sibi ipsi natura: Iris similiter fit ex nube roscida in sublimi; fit etiam per aspersionem aquae hic apud

124쪽

LIBER II, IO' nos. Itaque natura omnia regit: subordinantur autem illa triaue cursus natura ue expatiationaturaic ars,siine additus rebus homo: Ideoque in historia naturali, tria illa comprehendi par est a quod etiam C. Plinius magna ex parte fecit; qui historiam naturalem solus pro dignitate complexus est; sed comple-Xam,minime, ut decuit, imo potius indignis

modis tractavit.

Harum prima habetur mediocriter exculta: Sequentes duae ita tenuiter, & inutiliter tractantur, ut in desideratorum classe reponendae sint. Neque enim reperias satis instructam , & locupletem collectionem operum

maturae eorum, quae a cursu ordinario generationum, productionum,& motuum aberrarunt, & deficxctunt: sive sint illa scelus certarum regionum aut locorum singulares: sve temporum eventus insoliti: sive casuum ut ait ille ingenia: sive proprietarum abditarum cifectus: sive monadica naturae in sua specie. Non negaverim, inveniri libros nimio plures , fabulosis experimentis , commentitiis secretis, & frivolis imposturis, ad

voluptatem, & novitatem , resertos: Caeterum narrationem gravem &severam de Heteroclitis & mirabit:bus naturae, diligenter examinatam, ac fideliter descriptam, non , inquam , invenio : praesertim cum debita re

125쪽

LIBER II. rrrex causis naturalibus participent. Ideoque licet hujusnodi artium usum &praxim,merito damnandam censeamus, tamen e speculatione, & consideratione ipsarum si strenue excutianturi notitiam haud inutilem consequemur, non solum ad delicta, in hoc genere reorum, rite dijudicanda; sed etiam ad naturae secreta ulterius rimanda. Neque certe haesitandum de ingressu &penetratione

incia hujusmodi antra, & recessu, si quis sibi

unicam veritatis inquisitionem proponat ;quod & Majestas tua exemplo proprio confirmavit. Tu enim duobus illis clarissimis, religionis ac naturalis Philosophiae oculis, tales umbras prudenter ac perspicaciter perlustrasti, ut te Soli simillimum probaveris, qui polluta loca ingreditur,nec tamen inquinatur. Caeterum illud monuerim , narrationes istas cum rebus seperstitiosis conjunctas, seorsiam componi, neque cum puris & sinceris naturalibus commisceri oportere od vero ad narrationes attinet,circa prΟ- digia & miracula religionum; illa certe aut non utique vera sunt, aut nulla ex parte naturalia; ideoque ad historiam naturalem non pertinent. Quantum ad Bisoriam natura subacta, actitia, quam mechanicam appellare solemus ; invenio sane collectiones quasdam de agricultura, etiam de artibus compluribus mechanici si sed, quod potissimum est F 6 in

126쪽

ti t

iis DE A uo M. S cIENT. in hoc genere, semper negliguntur &reji-lciuntur cxperimenta, in altibus singulis fa- lmiliaria & vulgata ; quae tamen ad interpretationem naturae, aeque aut plus faciunt, quam minus trita. Nam labes quaedam literis aspergi videatur, si sorte viri docti se sit mittant inquisitioni, aut observationi rerum mechanicarum, nisi fuerit earum, quae pro arcanis artis, aut pro Iebus admodum raris; aut sebtilibus reputentur. Quod tam inanis ac superciliosae arrogantiae vitium,

merito irrisit Plato, quando Hippiam Sophistain jactabundum inducit cum Socrate disputantem, sincero & lido veritatis invectigatore: Qui,cum de pulchritudine sermo inititutus esset, pro vago siuo & soluto disputandi more , primum intulit exemplum virginis pulchrae, dein equae pulchrae, pOstremo ollae fictilis pulchrae, & affabre factae: Hoc ultimo exemplo Hippias commotus, dixit : Stomacharer certe , inshumanitatis ratio me eo adigeret, o cum γο-

quam disputare, qui exempla tam vilia Osordida asiegaret. Cui Socrates, Te quidem ita decet, cum tam nitidis sis amicius vestibus, ct pulchris calceis: & alia per IrΟ-niam. Enimvero, illud pro certo asseri poΩst, grandia exempla haud optimam aut tuti si unam afferre informationem. Id quod exprimitur non insulse in pervulga

tacillasabula de Philosopho: qui cum stul-

127쪽

L I, B E R PI. II 3las sublatis oculis intueretur, incidit in aquam: Nam si oculos demisisset, stellas illico

in aqua videre potuisset: verum suspiciens in coelum, aquam in stellis videre non potuit. Eodem modo saepe accidit, ut res minutae & humiles, plus conserant ad notitiam grandium,quam grandes ad notitiam min tarum. Bene siquidem notavit Aristoteles, jusique rei naturam in portionibuε ejus minimis optime cerni. Quam ob causam, Reip. naturam perscrutatur primo in familia, & in

simplicissimis combinationibus societatis, mariti scilicet M uxoris , parentum & liberorum, Domini & Servi, in quae in quolibet tuguriolo occurrunt. Simili plane ratione natura hujusce magnae civitatis, suniversitatis nimirum rerum, ejusque dispensatio, in prima quaque symbolietatione, & minimis rerum portionibus, investiganda est: uti sieri videmus, quod secretum illud naturae ihabitum pro maximo,ὰ de verticitate ferri, tactu magnetis exciti ad polos, se conspiciendum praebuit, non in vectibus ferreis, sed in

acubus.

Ego vero, si quod si mei pondus judicii,

sic plane statuo; Hi Horia Mechanica usum erga Philosophiam naturalem, esse maxime radicalem, & fundamentalem. Talem intellio o Philosophiam naturalem, quae non abis eat in sumos speculationum subtilium, aut

sublimium, sed quae efficaciter operetur, ad subi

128쪽

D DE Aus M. SCIENT.sublevanda vitae humanae incommoda. Neque enim ad praesens tantum Juvabit , nectendo & transferendo observationes artis in usiam aliarum, & inde novas commoditates eliciendo; quod necesse est fieri, cum experimenta diversarum artium in unius hominis observationem & considerationem

venient; sed porro ad causas indagandas, &artium Axiomata deducenda, lucidiorem facem accendet, quam hactenus unquam affulsit. Quemadmodum enim ingenium alicujus haud bene noris, aut probaris , nisi eum irritaveris , neque Proteus se in varias rerum facies vertere solitus est, nis manicis arcte comprehensus; similiter etiam natura arte irritata, & vexata, se clarius pro die, quam cum sibi libere permittitur. Antequam vero hoc membrum historiae naturalis c quod mechanicum atque eXpe- Iim emtale vocamus in demittamus, illud adjiciendum; Corpus talis historiae, non solum ea artibus ipsis mechanicis,verum & eX Operativa parte scientiarum liberalium, ac simul ex Practicis compluribus, i quae in artem non coaluerunt confici debere,ut nihil utile praetermittatur, quod ad informandum

intellectum juvat. Atque haec est hi toria naturalis partitio prima.

129쪽

LIBER II. C A P. III.

Pari tio Historiae Naturalis Seeunda, ex usu OFineβο. in Narrativam. O Inductivam. AEuodque Finis nobilissimis Historiae Naturalis sit, ut ministret oe in Ordine sit ad eondendam Philose , phiam quem Finem intuetur Inductiva. Partitio Historiae Generationum in Historiam Coelestium: Historiam Meteororum: Historiam Globi Terrae dc Matis: Historiam Massarum sive Collegiorum Majorum: O Historiam Specie- tum sive Collegiorum Minorum.

HIctoria Naturalis, ut Subjec o triplex quemadmodum diximust ita uti du

plex est: Adhibetur enim, aut propter Cogni-rionem re um ipsarum, quae historiae mandantur ; aut tanquam Materia prima Philosophiae. Atque prior illa, quae aut Nare timum jucunditate delectat, aut Experimentorum usu juvat, atque hujusmodi voluptatis aut fructus gratia quaesita est, longe inserioris notae censenda, prae ea , quae Inductionis verae & legitimae sylva sit, atque supellex, & primam Philosophiae mammam praebeat. Rursus itaque partimur historiam naturalem , in Narrativam, & Inductivam rHanc autem posteriorem inter Desiderata ponimus. Neque vero aciem mentis alicujus perstringapi,aut magna antiquorum nomina, aut magna retentium volumina. Satis

enim scimus, haberi historiam naturalem mole amplam, varietate gratam, diligentiu

130쪽

ris D g. Atio M. SCIENT. saepius curiosam. Attamen si quis ex ea fabulas,& antiquitatem, & auctorum citationes , & inanes controversias, Philologiam denique, & ornamenta eximat, quae ad Convivales sermones, hominum que doctorum noctis, potius quam ad instituendam Phisosophiam sunt accommodata, ad nil magni res recidet. Longe autem prosecto abest ab ea historia, quam animo metimur. Primo enim desiderantur duae illae historia naturalis partes, de quibus modo diximus)Preter-Generationum, & Artium, in quibus nos plurimum ponimus: Deinde, in tertia illa quae reliqua eltl parte generali, nimirum de Generationibus, uni tantum,ex quinque partibus ejus,satisfacit. Siquidem ' ria Generationum constituuntur partes sub- ordinatae quinq; Prima Calestium,quae Phoe- nomena ipsa sincera complectitur,atq; separata a dogmatibus Secunda Meteororum san- numerando etiam Cometas & Regionum quas vocant, Aeris: Neque enim de Cometis, Meteoris ignitis,Ventis, Pluviis, Tempestatibus, & reliquis, invenitur aliqua Historia. quae ullius sit pretii. Tertia Terras is Maris, quatenus sunt Universi Partes Integrales9 montium, Fluminum, AEstuum,Arenarum, Sylvarum, Insularum, denique Figurae ipsus continentium prout exporriguntur; in his omnibus, potius Naturalia inquiren

SEARCH

MENU NAVIGATION