장음표시 사용
131쪽
LIBER II. HTQuyrto , de Massis Materia communibus, quas Cottigia Majora vocamus. vulgo Elementa dicuntur. J Neque enim de Igne, Ac-re, Aqua, Terra, eorumque Naturis, Motibus, operibus, Impressionibus, Narrationes reperiuntur, quae coipus aliquod Histoetiae justum constituant. Quinta, & ultima , de Cottiotionibus Materia exquisitis, quae a nobis Coilegia Minora , vulgo Species appellantur. In hac autem postrema sola, industria Scriptorum enituit ; ita tamen, ut potius luxuriata sit in superfluis, Iconibus Animalium, aut Plantatum, & similibus intumescens quatia solidis & diligentibus observationibus ditata, quae ubique in Historia Naturati subnecti debeant. Atque, ut veIbo dicam, omnis, quam habemus, Naturalis Historia, tam inquisitione sua, quam congerie, nullo modo in ordine ad eum quem diximus finem l condendae scilicet Philosophiae) aptata est. Quare Historiam inductivam desiderari pronunciamus. Atque de Naturali Hirioria hactenuS.C A P. IV.
Partitio Historiae Civilis, in Ecclesiasticam . LIt rariam. O qua Generis nomen retinet Civilem rquodque Hiitoria Literaria desideretur. oviconinfletonda Pracepta;
HIstoriam Civilem in tres species recte dividi putamus: Primo Sacram, sive
132쪽
ii 8 DE Aus M. SCIENT. Ecclesiasticam: deinde eam, quae Generis nomen retinet, ovalem: Postremo Literarum & Artium. Ordiemur autem ab ea Specie, quam postremo posuimus, quia reliquae duae habentur, illam autem inter Desiderata referre visum est. Ea est Historia Literarum. Atque certe Historia Mundi, si hac partesuerit destituta, non absimilis censeri possit Statua Poliphemi, eruto oculo ; cum ea pars imaginis desit, quae ingenium & indolem Perlonae maxime reserat. Hanc licet desiderari statuamus, nos nihilominus minime fugit, in Scientiis particularibus Jureconsultorum, Mathematicorum, Rhetorum, Philosophorum, haberi levem aliquam mentionem , aut narrationes quasdam jejunas, de Sectis, Scholis, Libris, Auctoribus, & Successionibus hujusmodi Scientiarum: Inveniri etiam de Rerum & Artium Inventoribus tractatus aliquos exiles,& infructuosos; Attamen justam atque universalem Literarum Historiam nullam adhuc editam a tariamus. Ejus itaque & Argumentum, & conficiendi Modum,& Usum proponemus. Argumentum non aliud est, quam ut ex omni Memoria repetatur, quae Doctrinae &Artes, quibus Mundi aetatibus& Regionibus floruerint. Earum Antiquitates,progressus, etiam peragrationes per diversas Orbis partes migrant enim Scientiae , non secus ac populi in rursus declinationes, obliviones, instaua
133쪽
LIBER II. IIs instaurationes commemorentur. Observetur simul per singulas Artes , inventionis occasio & origo;tradendi mos & disciplina;colendi & exercendi ratio & instituta. Adiiciantur etiam Sectae, & Controversae maxime celebres, quae homines doctos tenuerunt; Calumniae, quibus patuerunt ue Laudes& honores quibus decoratae sunt. Notentur Auctores praecipui , libri praestantiores, Scholae, Successiones, Academiae, Societates, Collegia, ordines, denique omnia quae ad Statum Literarum spectant. Ante omnia etiatam id agi volumus quod Civilis Historiae
decus est, &quasi animal ut cum eventis causae copulentur : videlicet, ut memorentur Naturae regionum ac populorum; Indolesque apta & habilis , aut inepta dc inhabilis ad disciplinas diversas; Accidentia temporum , quae Scientiis adversa fuerint aut propitia; Zeli & mixturae Religionum; Malitiae 8c favores Legum; Virtutes denique insignes, & essicacia quorundam virorum, erga literas promovendas; &similia. At haec omnia ita tractari praecipimus, ut non , Criticorum more , in laude & censura tempus teratur; sed plane historice res ipsae narrentur, judicium parcius interponatur. De Modo autem hujusinodi Historiae conscientiae,illud inprimis monemus,ut materia & copia ejus, non tantum ab Historiis& Criticis petatur,verum etiam per singulas
134쪽
HO DE Aua M. SCIENT.annorum Centurias,aut etiam minora inter
valla, sertatim, lab ultima Antiquitate faeto principio in libri praecipui, qui eo temporis spatio conscripti sunt, in consilium adhibeantur ; ut ex eorum non perlectione, id
enim infinitum quiddam esset sed degustatione & observatione Argumenti, Styli,M thodi, Genius illius temporis literarius , veluti incantatione quadam, a moItuis e
Quod ad Vsum attinet, haec eo spectant;
non ut honor Literarum, & pompa, per tot circumfusas imagines celebretur; nec quia, pro flagrantissimo,quo literas prosequimur, amore, omnia quae ad earum statum quoquo modo pertinent, usque ad curiositatem inquirere,& scire,& conservare avemus: sed praecipue ob causam magis seriam, & gravem : Ea est, lut verbo dicamus i quoniam per talem qualem descripsimus, Narrationem , ad Virorum doctorum, in Doctrinae usu Sc administratione, prudentiam & solertiam, maximam accessionem fieri posse existimamus;& rerum intellestualium,non minus quam Civilium motus, & perturbationes, vi tiaque M virtutes, notari posse, & Re-. gimen inde optimum educi & institui. Neque enim B. Augustini,aut B. Ambrosii opera, ad prudentiam Episcopi, aut Theologi , tantum facere posse putamus, quantum si
Ecclesiastica Historia diligenter inspiciatui,
135쪽
S revolvatur. QSod & Viris doctis ex Historia Literarum obventurum non dubitamus. Casum enim omnino recipit, & temeritati exponitur, quod exeinpiis & memoria rerum non fulcitur. Atque de Historia Literaria haec dicta sint.
C A P. V. De Dignitate, o Dissicultate Historiae Civilis.
S Zquixux Historia Civilis specialis, cujus
dignitas atque auctoritas, inter scripta humana eminet. Hujus enim fidei, exempla Majorum,vicissitudines rerum,fundamenta Prudentiae Civilis , hominum denique nomen & fama, commissa sunt. Ad dignitatem rei accedit, difficultas non minor. Etenim animum in scribendo ad praeterita retrahere , &veluti antiquum facere ; temporum motus, Personarum characteres, Consiliorum trepidationes, Actionum tanquam aquarum j duo us,praetextinim interiora,Imperii Arcana, cum diligentia scrutari, cum fide & libertate referre, denique Verborum lumine sub oculos ponere, magni utique laboris est,& judicii praesertim cum antiquiora quaeque inceria, recentiora periculo obnoxia reperiantur. Quamobrem & plurima Historiam istam Civilem circunstant vitia:
136쪽
& plebejas, & plane dedecora historiarum
conscribant; alii particulares relationes, MCommentariolos opera festinata & textu inaequali consarciant ; alii capita tantum rerum gestarum percursant, alii contra, minima quaeque, & ad summas actionum nihil facientia, pei sequantur; nonnulli, nimia erga ingenia propria indulgentia, plurima audacter confingant: ast alii,non tam ingeniorum .suorum, quam Assectuum imaginem rebus imprimanto addant,partium suarum memores, rerum parum fideles testes: quidam Politica,in quibus sibi complacent,ubique inculcent, & diverticula ad ostentationem quaerendo, narrationem rerum nimis
leviter interrumpant: alii in Orationum, &Concionum, aut etiam Achorum ipsorum prolixitate, parum cum judicio, nimii sint ;adeo ut satis constet, non inveniri inter Scripta hominum rarius quicquam , quam Historiam legitimam & omnibus numeris suis absolutam. Verum nos in praesenti partitionem doctrinarum instituimus , ut omissa ;non Censuram, ut vitiosa notentur. Nunc partitiones Historia Civilis persequemur, easque diverserum generum: Minus enim implicabuntur Species, si partitiones diversae proponantur, quam si una partitio curiose per membra deducatur.
137쪽
C A P. VI. Partitio prima Historiae Civilis, in Memorias, Antiquitates, er Historiam justam.
HIstoria Civilis tripartita est, tribus picturarum aut imaginum generibus non absimilis. Videmus enim ex picturis, &imaginibus,alias imperiectas, ut quibus ultima manus non accesserit;alias peIfectaS,alias vero vetustate mutilatas & deformatas.
His oriam similiter Civilem quae imago rerum & temporum quaedam est j in tres species, illis picturarum congruas, partiemur ;Memorias scilicet; Historiam Iustam; & -- liquitates. Memoria sunt Historia inchoara, aut prima & rudia Historiae lineamenta;.an- τι quitates vero Historia deformata sunt, sive reliquiae Historiae, quae casu e naustagio temporum ereptae sunt. Memoria, sive praeparationes ad Historiam duplicis generis sunt; quorum alterum
Commentarios, alterum Regisera vocare placet. Commentarii nudam actionum & eventuum seriem ac connexionem proponunt,
praetermissis causis rerum & praetextibus, initiis quoque earundem & occasionibus, consiliis itidem & oratio ibus, & reliquo - Actionum apparatu. . Talis enim est propria Commentariorum natura: licet Caesari, per modestiam quandam cum magnanimitate
138쪽
114 DE Aus M. SCIENT.conjunctam, prie stantissimae, inter eas, quae
extant Historiar, Commentariorum nomen
indere placuerit. AtRegistra duplicis naturae sunt: Complectuntur enim aut Titulos Rerum & Personarum, in serie temporum; quales dicuntur Farii, Sc Chronologia: Aut Actorum Solennitates; cujus generis sunt, Principum Edicta,Senatuum Decreta,Judiciorum Processus,orationes publice habitae,Epistolae publice missae, & similia,absque narrationis contextu, sive filo continuo. Antiquitates, seu Historiarum Reliquia, sunt cuti jam diximust tanquam tabulae naufragii, cum deficiente, & fere submersa , rerum memoria, nihilominus homines industrii, & sagaces, pertinaci quadam, & scrupulosa diligentia, ex genealogiis, fastis,titulis, monumentis, numisinatibus, nominibus propriis & stylis , verborum etymologiis, proverbiis, traditionibus, Archivis & instrumentis tam publicis quam privatis Historia. rum fragmentis, librorum neutiquam Historicorum locis dispersis; ex his,inquam,omnibus, vel aliquibus, nonnulla a temporis diluvio eripiunt,& conservant. Res sane operosa, sed mortalibus grata, & cum reverentia quadam conjuncta; ac digna certe , quae deletis fabulosis nationum originibus , in locum hujusmodi commentitiorum substituatur ue sed tamen eo minus
habens Auctoritatis , quia paucorum Licentiae
139쪽
LI 3 gR II. rascentiae subjicitur , quod paucis curae est. In his Imperfecta Hisoria generibus, defectum aliquem non puto designandum , cum sint tanquam Imperfecti Misa, ut defectus hujusmodi sit ex ipsa earum Natura. Ad
Epitomas quod attinet, i Historiarum certe teredines, & tineas, j eas exulare volumus; quod etiam cum plurimis, qui maxime sani fuerunt judicii,facimus; utpote quae complura nobilissimarum Historiarum corpora exederint, & corroderint, atque in iaces inutiles demum redegerint.
Partitis Historiae justae in Chronica, Vitas, & R
Iationes ; Earumquepartium explicatio.
AT Historia Iusta trium est generum,
pro ratione Objecti, quod sibi proponit repraesentandum. Aut enim Portionem aliquam temporis repraesentat ; aut Personam singularem memoria dignam ; aut Actionem aliquam sive rem gestam ex illustrioribus. Primum Chronica sive Annales appellamus; secundum Vitas ; tertium Relationes. Inter quae Chronica celebritate & nomine excellere videntur ue V M autem, fructu & exemplis a Relationes rursus sinceritate & veritate. Chronica namque amplitudinem actionum publicarum, & personarum facies extemas,
& in publicum versas, proponunt ι Minora
140쪽
116 D E A u G, M. SCIENT. autem , quae tum ad Res, tum ad Personas pertinent, omittunt, & silentio involvunt.
Cum vero id artificii divini sit propitum , ut Maxima e minimis fustendat, fit tapenu
mero, ut hujusmodi Historia, majora tantum persecuta, negotiolum pompam potiuS, dcsblennia, quam eorum veros semites A texturas subtiliores ostendat: quin etiam, etsi Consilia ipsa addat, atque immisceat, tamen oranditate gaudens, plus gravitatis atque prudentiae, quam revera habent, humanis actionibus aspergat ; ut Satyra aliqua possit esse verior humanete vitae tabula, quam nonnulla ex eiusmodi Historiis. Contra tata ,
si diligenter & cum judicio perscribantur , neque enim de Elogiis, & hujusmodi Commemorationibus Jejunis loquimuri quandoquidem Personam singularem pro Subjecto
sibi proponant, in qua neccue est actiones, non minus leves, quam graves, parvas quam grandes pi ivatas quam publicas,componi &commisceri ; sane magis vivas & fidas rerum naIrationes , & quas ad exemplum tutius &felicius transferre possis, exhibent. At Relationes Actionum speciales squales sunt MI-lum Peloponnesi , Expeditio ori, O Gratio Catilina, dc similia) omnino puriore & magis sincero veritatis candore vestiri par est, quam Hisorias justas temporum , quia ar
gumentum in iis deligi, & sumi potest habile, & dςfinitum , atque ejusmodi, ut de eo