Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

fg DE AusMO SCIENT . apparatu S , unde praxis & militia deinceps scientiarum instruatur: proinde aequum est, ut merces ipsorum lucra Practicorum exaequare possit. Aliter si patribus scientiarum praemia non constituantur satis ampla, &luculenta, eveniet illud:

Et patrum invalidi referent jejunia

Nati.

Desectum nunc notabo alium, in quoΑΙ-chymista quispiam in auxilium advocandus foret; cum id genus hominum Studiosis authores sint, ut libros vendant, fornaces eX-truant,Minervam ac Musas tanquam virgines sterilest deserant, ac vulcano se applicent. Fatendum est enim vero, tam ad penetralia contemplationis, quam ad operativae

fructum, in nonnullis scientiis praesertim naturali Philosophia,& Medicinaὶ haud uni ea subsidia E libris petenda esse. Qua in re

neutiquam omnino cessavit munificentia hominum; quippe videmus,non Libros magis , quam Sphaeras, Globos , Astrolabia, Mappas, & alia similia, ut adminicula quaedam Astronomiae, & Cosinographiae, comparari,& studio praeberi. Videmus etiam,loca nonnulla,Medicinae studio dieata, hortos habere pro simplicium cujusque generis inspectione, & notitia; nec usia mortuorum corporum ad observationes Anatomicas destitui. Caeterum haec ad pavea spectant. In genere, pro certo habeatur, magnos, in

rebus

112쪽

rebus naturae abditis emendis &reserandis, progressiis vix fieri posse, nisi ad experimenta , sive Vulcani, si ve Daedali, Fornacis scilicet,aut machinae, vel cujuscunque alterius generis, sumptus abunde suppeditentur. Ideoque sicut principum secretariis, & emiLsariis, conceditur exhibere rationes eXpe sarum pro diligentiis sitis, in explorando Meruendo res novas & areana eivilia; similiter ει exploratoribus , ac speculatoribus nat rae, satisfaciendum de expensis suis; alias de quamplurimis nunquam fiemus certiores.Si enim Alexander magnam vim pecuniae suppeditavit Aristoteli, qua conduceret venatores,aucupes, piscatores,& alios, quo in-ctior accederet ad conseribendam historiam animalium ι certe majus quiddam debetur iis , qui non in saltibus narurae pererrant, sed in Labyrinthis artium viam sibi ape

riunt.

Desectus etiamnum alius nobis observandus, Imagni certe momenti, i neglectus quidam est, in Academiarum Rectoribus, consultationis ; in regibus sive superioribus, visitationis; in hune nnem,ut diligenter consideretur, & perpendatur, utrum praelectiones, disputationes, aliaque exercitia scholastica, antiquitus instituta, & ad nostra usique tempora usitata, continuare sarit ex usu, vel potius antiquare, aliaque meliora substituere. Etenim inter Majestatis tuae C

113쪽

nones prudentissimos, illum reperio. In omni vel consuetudine, vel exemplo , remporassectanda fiunt, quando primum res coeptar in quibus si vel confusio regnaverit, vel insicitia , derogat illud imprimis authoritati rerum , atque omnia reddit suspecta. Quamob rem, quandoquidem Academiarum instituta plerunque originem traxerint a temporibus hisce nostris haud paulo obseurioribus, & indoctioribus: eo magis convenit, ut examini denuo subjiciantur. Exemplum in hoc genere,unum aut alterum proponam, in rebus quae maxime obviae videntur & familiares. Pro more receptum est, 'icet, uti mihi videtur, perperamin ut literarum studios Logicam, & Rhetoricam, praepropere nimis addiscant; artes sane provectioribus magis convenientes, quam pueris, & tironibus. Etenim hae duae, si vere res perpendatur,fimi ex artibus gravi ssimis ; cum lint artes artium, altera ad judicium, altera ad ornatum. Quinetiam regulam & norinam continent, res & materiam subjectam vel

disponendi, vel illustrandi. Ideoque id agere, ut mentes rerum ignarae, & Iudes, quaeque nondum id collegerunt, quod a Cicerone Sylva vel Supellex appellatur, id est, materiem, & copiam rerum, in initium ab istis

scientss sumant lae si quis distere vellet

ponderare, vel metiri, vel ornare ventum:

haud aliud prosecto parit, quam ut harum

artium

114쪽

L I A E R II. 99 artium virtus & facultas quae permagnae sunt, & latissime diffusaeὶ sere contemptae jaceant , atque vel in puerilia sophistriata affectationesque ridiculas degenerent, vel saltem existimatione sua haud parum mulcha tae sint. Quinetiam praematura ιu i Intempestiva ad has artes accessio dilutam earum atque jejunam traditionem ac tractationem necessario secum traxit, qualis nimirum captui puerorum adaptetur. Alterum exemplum quod adducam) erroris, qui in Academiisjam diu inveteravit, ejusmodi est; quod scilicet inventionis, atque memoriar, in exercitiis scholasticis,fieri solet nimio plus noxium divortium: Illic siquidem orationes pleraeque, aut omnino praemeditatae sunt, adeo ut conceptis verbis proserantur inventioni nihil relinquatur; aut plane ex temporariae ,ut perparum relinquatur memoriae : cum in vita communi, &praxi, rarus sit alterutrius istorum usus seorsim, sed potius mixturae ipsorum; id est, Notarum sive Commentariorum, atque dictionis subitae in ita ut hoc pacto exercitia ad praxim haud sint accommodata, nec imago respondeat vitae. Illud autem in exercitiis petpetuo tenendum est 3 ut omnia quam fieri potest maxime Iepraesentent ea , quae in vita agi solent; alioqui motus & facultates mentis pervertent non praeparabunt. Hujus autem rei veritas non obscuIe cernitur, cum Academici

115쪽

reo DE A uo M. SCIANT.mici ad praxim suarumProfessionum et aliativilis vitae munia se accingunt e quod cum ficiunt, hunc, de quo loquimur, desectum, ipsi in se cito deprehendunt; sed citius etiamnum alii. Caeterum hanc pariem, deinstitutorum Academicorum emendatione,

elausula illa lex Caesaris quadam ad Oppium &Balbum Epistola dosumptat conel dam me quemadmodum fieripossit, nomnulla mihi in mentem veniunt, O multa reperiripossint: de iis rebus rogo vos, ut cuia rationem suscipiatis. Alter desectus,quem observo, altius pamlo quam praecedens ascendit. Quemadmodum enim doctrinarum progressio,haud parum in prudenti regimine & iustitutione Academiarum singularum consistit ; ita magnus ad hoc cumulus accedere possitisi Aeademiae universae,per totam Europam sparis, arctiorem conjunctionem &necessimidinem contraherent. Sunt enim, uti videmus, multi ordines, & sodalitia, quae licet regnis αspatiis longinquis disjuncta sint, tamen societatem & tanquam statemitatem inter se ineunt, & colunt; adeo ut habeant praesectos latios provinciales, alios generales, i quibus

omnes parent. Et certe, quemadmodum natura creat staternitatem in familiis; artes mechanicae contrahunt fiaternitatem in sodalitiis;unctio divina super indueit staternitatem in regibus, & Episcopis; vota & regulae Conciliapt

116쪽

ciliant fraternitatem in ordinibus: eodem modo fieri non potest, quin intercedat staternitas illustris & generosa, inter homines, per doctrinas & illuminationes, quandoquidem Deus ipse Pater hominum nuncu-

Patur.

Postremo illud queror, de quo superius nonnihil praemisil quod vel nunquam , vel

raro admodum,publica aliqua extiterit designatio virorum idoneorum, qui vel scriberent, vel inquisitionem instituerent, de illis scientiarum partibus, in quibus satis adhuc non fuerit elaboratum. Cui rei illud inserviet quam maxime, si tanquam lustrum condatur doctrinarum,& centus excipiatur,quae ex illis locupletes sint, & majorem in modum auctae,quae autem inopes, & destitutae. Opinio enim copiae, inter causas inopiae est; atque multitudo librorum luxuriae potiusquam penuriae indicium quoddam prae se feIt. Quae tamen redundantia i si quis recte judiceti neutiquam delendis antehac scriptis libris, sed novis melioribus edendis tolli debet, qui ejus generis sint,ut, tanquamserpens Mosis, serpentes Magorum de

vorent.

Horum, quos enumeravimus, omnium

defectuum remedia, praeter illius postremi, quin etiam ejusdem postremi,quoad partem ejus activam,quae spectat ad designationem scribentium, opera sunt Vere Basilica : Erga

117쪽

1or. DE A u G M. SCIENT.quae, privati alicujus conatus ,& industria , fere sic se habeat ut Mercurius in Bivio: qui digitum potest in viam intendere,pedem inferre non potest. At speculativa illa pars , quae ad examen doctrinarum i quid nimirum in singulis desideretur j pertinet, etiam industriae hominis privati patet. Mihi igitur in animo est, perambulationem doctrinarum,& lustrationem generalem & fidelem aggredi , praecipue cum inquisitione sedula &accurata,quaenam earum partes neglectς incultaeque jaceant, hominum industria nondum subactae, & ad usum conversiae ue ut hujusmodi delineatio,& registratio,& publicis designationibus, & privatorum spontaneis

laboribus secem accendat. In quo nihilominus consilium est, hoc tempore omissiones duntaxat & desiderata notare; non autem errores & infelicitates redarguere. Aliud enim est inculta loca indicare, aliud culturae modum corrigere. Quam quidem ad rem, cum me comparo , & accingor, non sum nescius, quantum opus moveam, quamque dissicilem provinciam sustineam; etiam quam sint vires minime voluntati pares : attamen magnam in spem venio, si ardentior mens erga literas amor me longius provexeIit,usurum me excusatione affectus; quia non simul cuiquam conceditur, Amare ct Sapere. Nescius equidem non sum, eandem judicii libertatem aliis

118쪽

LiBER II. Io; aliis relinquendam, quam ipse usurpaverim. Equidem libenter aeque acceperim ab aliis, ac impertiverim humanitatis illud ossicium: Nam qui erranti comiter monstrat viam,Scc. prospicio etiam animo, complura ex illis, quae tanquam omissa,& desiderata, in Registrum hoc nostrum referre visum fuerit, in diversas censuras incursura: Alia scilicet

quod sint dudum peracta, & jam extent: Alia quod curiositatem sapiant, & fructum pr0mittant perexilem: Alia quod nimis ardua existant, & sere impossibilia quae ab ho minibus ab lvantur. Ad priora duo quod attinet, res ipsie pro se causam agent: circa postremum de impossibilitate ita statuo ; Ea omnia possibilia, & praestabilia censenda , quae ab aliquibus perfici possint, licet non a quibusvis; Et quae a multis conjunctim,licet non ab uno ; Et quae in successione seculorum, licet non eodem aevo; Et denique quae publica cura & sumptu, licet non opibus dc industria singulorum. Si quis tamen sit, qui

malit Salomonis illud usurpare, Dicit piger Leo est in via ; quam illud Virgilii, Possunt, quiaposse videntur: satis mihi erit, si labores

mei,inter vota tantum sive optata melioris notae habeantur. Sicut enim haud omnino

rei imperitum esse oportet, qui quaestionem apposite instituat ; ita nec lensus inops videatur, qui haudquaquam absurda opta-

119쪽

io DE A uo M. SCIENT.C A P. I.

Partitio unitiersalis Doctrinae humanae . in Histo. tiarii. Pec situ, Philosophiam, Iecnudum tres in tellectus Facultates, Memoriam, Phantasiam . Rationem: auod tu eauιm partitio competat et iam Theologicis.

ma, quae sumitur ex triplici Facultate Animae Rationalis, quae Doctrinae sedes est. Historia ad Memoriam refertur, Possis ad Phantasiam, Philosophia ad Rationem. Petmesim autem, hoc loco intelligimus non aliud, quam historiam confictam, si ve fabulas. Carmen enim styli quidam charactet est, atque ad artificia orationis pertinet. de quo suo loco. Horia proprie individuorum est, qua circumscribuntur loco &tempore. Etsi etiam historia naturalis circa species versari videatur: tamen hoc fit ob promi scuam rerum naturalium, in plurimis in sub una specie, simili.

tudinem; ut si unam noris , omnes nori S. Si cubi autem individua reperiantur, quae aut unica sunt in sita specie, veluti Sol & Luua; aut a specie insigniter deflectunt, ut monstra; non minus recte constituitur stupratio de illis in historia naturali, quam de homini-hus singularibus in historia civili. Haec ad Acm Ωmnia ad Memoriam spectant.

Posu

120쪽

LIBER II. IO FPoosse, eo sensu quo dictum est, etiam individuorum est; confictorum ad similitudinem illorum, quae in historia vera memorantur; ita tamen ut modum nepius excedat,&, in rerum natura nunquam conventura aut eventura fuissent, ad libitum componat , & introducat; quemadmodum facit

& Pictoria. Qui d quidem Phantasia opus

est.

Philosophia indisua dimittit, neque impressiones primas individuorum, sed notiones ab illis abstractas complectitur,atque in iis componendis, & dividendis , ex lege naturae, & rerum ipsarum evidentia, vertatur. Atque hoc prorsus officium est atque opificium Rationis. Haec autem ita se habere, si quis intellectualium origines petat, facile cernet. Individua sola sensum percellunt, qui intellectus janua est. In dividuorum imagines, sive impressiones a sensu exceptae, figuntur in memoria,atque abeunt in eam, a principio tanquam integrae, eodem quo Occurrunt modo : Eas postea recolit, & ruminat anima humana; Quas deinceps aut simpliciter recenset; aut lusiu quodam imitatur ; aut componendo si dividendo digerit. Itaque liquido constat, ex tribus his fontibus , -- moria , Phantasia, & Rationis, esse tres illas emanationes, Poebeos, & Phuosophia :nec alias aut plures esse posse. Etenim hi-

F 3 storiam

SEARCH

MENU NAVIGATION